Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Sensus
1
Eensus. i. generaliter Quot sunt sensus in homine vel in animali: Notandum est secundum Isid. li. Etym. xi. quod sensus exteriores corporis numerantur quinque scilicet visus: auditus: gustus odoratus et tactus. Sensus autem ideo dicti sunt sic. quia per eos anima subtilissime totum corpus agitat vigore sentiendi Item Aug. super Gen. li. iii. quosi dam refert subtiliter dicere sic quod numerus sensu um praecipue accipitur secundum numerum principiorum in rebus sensibilibus que sunt. v. scilicet quattuor elementa et quinta essentia. Supremum horum est quinta essentia que influit lucem actuantem colores ad videndum et sic determinat sibi sensibile ipsius visus. Secundo infra quintam essentiam est ignis qui secundum virtutem efficit sensibile olfatus. quia in acre vapor vel fumus resoluitur ab odorabili virtute caloris cuius principium est ignis. Tertium corpus infra ignem est aer cuius natura et virtute determinatur sensibile auditus. quia sonus in aere habet fieri. Quartum est aqua secundum cuius virtutis influentiam determinia tur gustus obiectum. quia humiditas aquosa influens ab aqua sicut ab effectiuo principio commixta substantia gustabili efficit saporem. Quintum corpus sclicet infimum est terra secundum cuius naturam primo determinatur sensibile tactus. Quamuis enim elementares qualitates scilicet calidum: frigidum: humidum et siccum sint sensibilia tactus. hoc tamen est inquantum in composito terreo recipiuntur. Et hec omnia prolixius dictat Ioanm nes de rupella.
2
¶ Quid de dispositione quinque sensuum in corpore. Notandum secundum Isido. e. li. xi. quod sensus corporei sicut sese praecellunt diuersitate locorum: Ita et virtute sentiendi. Nam quia praestantior est odoratus saporis gustu: sentiendi longinquitate. Ideo deus bonus posuit olfatum superiori etiam loco. Sic et aures respectu odoratus et oculi respectu aurium. Animus autem et loco et merito his vniuersis sensibus superfertur. Ideo in arce capitis constitutus: quod illi corporaliter non attingunt ipse intellectu contuetur. Unde et ad hec Arsto. in. de anima dicit. duo sensus cum corde sunt continui scilicet gustus et tactus. Tres vero residui sunt in capite. In omnibus autem animalibus ( inquit) est sensus visus: supra auditum et supra olfatum.
¶ Item Guill. de Conchis dicit. Sicut quedam fenestre sunt sensus in capite: et quia longius videmus quam audimus. et longius audimus quam odoramus. longiusque odoramus quam gustu sentimus Ideo instrumentum videndi est locatum super instrumentum audiendi. et hoc supra instrumentum olfaciendi. atque illud supra instrumentum gustandi. tactus vero per totum corpus est diffusus et plus necessarius. Unde vt Arist. lib. de animali bus dicit. Tactus et gustus necessarii sunt: scilicet ad vitam. ceteri vero propter melius sunt: Ideo conuenienter tactus et gustus habent medium intrinsecum in corpore: ceteri extrinsecum. Ergo deus laudetur.
3
¶ Que sunt organa predictorum sensuum exteriorum. Notandum secundum Ioannem derupella: quod ab anteriori parte cerebri descendentes nerui cum spiritibus sensibilibus sunt organa sensuum perfecta in suis extremitatibus. Exempli gra tia: Primo a cerebro anterius descendit quidam neruus qui ramificatur: ex quorum ramorum extremitatibus formatur dispositio oculorum: qui sunt organum visus. vide infra. §. viii. et. ix. Secundo alius neruus descendens ramificatur: et in extremi tatibus ramorum formantur folles intra concauitatem aurium: et sunt organum auditus. Item ab eadem parte descendes Tertius ramus: scilicet anteriori parte cerebri ramificatur: in extremitati bus suis habens ramusculos narium: et sunt organum olfatus Quartus neruus descendit ab eodem cerebro: sed vnitur in lingua in homine. diuisus autem manet in serpente: vnde serpens diuisam habet linguam: sed homo vnitam. et ibi est organum gustus. Quintus neruus descendens ramificatur in modum retis: totum corpus vestiens. et est organum tactus. Ideoque sensus tactus est generalis: quia est in qualibet parte corporis: etiam in organis sensuum aliorum
4
¶ Item que sunt media differentia eorundem sensuum: Respondetur breviter secundum eundem Ioannem de rupella. quod medium in visuest perspicuum. siue sit peruium: vt aqua. crystallus. et aer. et huiusmodi. Siue sit solum superficialiter perspicuum: sed secundum soliditatem opacum. vt aurum et argentum. que impenetrabilia sunt visui. Siue etiam opacum superficialiter: tamen illuminatum actu. vt terra et huiusmodi. Et ita generaliter perspicuum secundu siperfictem saltem est medum in visu vel etiam seundum profunditatem. Item in auditu medium est aer. sed ille est duplex. scilicet exteri or in quo fit sonus. Et interior connaturalis intra folles aurium. Item in olfatu medium est vapor qui emanat ab odorabili in modum subtilis fumi. In gustu vero humiditas saliualis recepta n corpore lingue spongioso perueniens vsque ad instrumentum gustus. In tactu autem medium est cao cooperiens neruos. Unde deus bonus sic ordinanit pro vtilitate sensuum.
¶ Quare enim adhibita sunt me dia in sensibus vt non perueniat sensus in cognitio nem obiecti sine medio. Dicendum est secundum Arist. et philosophos quod ideo. quia sensibile positum super sensum scilicet immediate non sentitur. Ideo deo ordinante fit per medium sensatio. Et ad nostram vtilitatem. vt sic sensus possit recipere species obiectorum contrariorum scilicet videre album et nigrum et huiusmodi. per species in medio diffusas. quia si in essentia reciperet oculus speciem albedinis: visus sic alteratus immediate non posset recipere nigredinis speciem. quia contraria secundum essentiam non possunt esse in eodem. ergo etc.
5
Quomodo dei benignitas erga hominem claret in huiusmodi sensuum organis: Notandum primo. quod secundum Damasc. li. ii c. xviii. Deus ex sua honitate sensuum organa duplicauit. Ideo vt vno eso aliud expleat vsum. duos enim oculos et duas aures et duo foramina naris dedit. et pro gustufauces et duos ordines dentium. Et linguam vnam in homine vt non esset homo bilinguis. Tactum autem per totum corpus. sed et pro vsu tangendi duas dedit manus.
¶ Secundo voluit ex bonitate sua deus. vt dicit Augu. lib. de bono viduitatis quod vno sensu priuato reliqui magis intendantur Nam acutius audiunt qui non vident et multa tam gendo discernunt. Hec ille
¶ Tertio secundum Cassiodi. ib. de anima. c. ii. voluit deus vt nullus sensus vel organum seipsum sentiat. Oculus enim licet sidera videat. tamen seipsum videre non praeualet. Palatum tum diuersa gustum sentiat: cuius saporis sit seipsum ignorat. Nares fragrantium corporum odores crahunt varios. sed qualiter oleant ipse non sentiunt. Cerebrum deniquam nostrum licet membris reliquis sensum tradat: Ipsium tamen sensum non habet. nec auditus se audit. Quare hec nisi propter humilis litatem cuius est se non videre nec iudicare quod sit aliquid reputabile. vt tangit Berandus. in epistola ad fratres de monte. Uoluit ergo deus nostrorum sensuum nobilitates non sentiri a nobis ne superbiendo perdamus gratiam dei. sed in humilitate gratiam datam conseruemus
¶ Quarto vt dicit Hugo de sacramentis lib. i. par. vi. c. v. voluit deus secundum senlus etiam hominem esse in medio. Nam quedam est inquit creatura cuius sensus totus est intus vt patet de angelis. Alia autem est creatura cuius sensus totus est foris. vt patet in animalibus brutis. Positus est ergo homo in medio vt intus et foris sensum haberet. intus ad inuisibilia. foris id visibilia. intus per sensus interiores rationis. foris per sensum carnis. Hec ille.
6
¶ Sed quare deus dedit brutis sensus exteriores praecellentior es quam homini: Quia vt Aristo. lib. de animalibus dicit. Tactus in honine subtilior est: ceteri vero sensus hebetiores sunt in homine plus quam in animalibus aliis. Sed et in sensu tactus: quodammodo aranea precellit homines: quia remotius et celerius ad solum tactum tele sue sentit. v. Nos aper auditu: lynxvisu precellit aranea tactu. ver. Uultures olfatu: necnon et simia gustum etc.
¶ Respondetur quod Una ratio est secundum Hugo. predictu: Quia iustum inquit erat vt brutis quibus nihil dandum erat in celo: aruplius daretur in terra etc. et econtrario: vt homo tanto magis se exerceret ratione in terris: quanto naiorem defectum in sensibus pateretur. Alia ratio: vt deus ostenderet in homine quoniam eum ad celestia bona: non ad sensualia carnis creasset. Teria ratio humiliationis hominis ad gratiam promerendam et conseruandam Et ita patet dei bonitas laudabilis.
7
¶ Quot sunt sensus spirituales quibus bomo debet sentire diuina vel celestia. Notandum quod sicut dicit Innoc. de sacramentis. Sicut quinque sunt sensus corporales: sic quinque sunt sensus spirituales: quibus celestia debemus et diuina sentire: quoniam ad illa facti sumus. Primus est visus intelligentie. scilicet per fidem veram. Secundus auditus obedientie. scilicet preceptorum. Tertius odoratus discretionis. scilicet inter bona et mala vel vicia. Quartus gustus delectationis. sclicet in deo per amorem. Quintus tactus operationis. De istis dicitur Matth. xxv. Domine quinque talenta tradidisti mihi. Hec Innocen.
8
Sensus.ii. scilicet de interioribus et exterioribus singulis. Et Primo de visu Queritur: Quo modo diffinitur visus. Respondetur quod Ioannes Damascenus libro. ii diffinit sic. Ud us est primus sensus cuius organa sunt qui ex cerebronerui et oculi sunt: sentitque secundum primam rationem colorem et corpus coloratum cum colore. In hac piffinitione cum dicitur. visus est primus sensus. tangitur ordo eius respectu aliorum sensuum. Licet inim tactus sit primus sensus in animali constituen do et necessarius: tamen visus est primus in apprehendendo. Secundo tangitur eius organorum determinatio: cum dicitur. cuius organa sunt qui ex cerepro nerui et oculi. et sic restringitur vis visiua ad neruos oculi opticos. id est visibiles: quia vt Aui cen. dicit. Uisus est vis ordinata in neruo optico ad apprehendendum: quod formatur in humore trystallino. Uirtus enim visiua secundum inceptionem est in humore crystallino: sed secundum progressum ad per¬ fectionem est in neruo opt icom ad oculum terminato et spiritu visibili qui decurrit in illo. Secundm autem sui perfectionem est in anteriori parte cerebri a quo deriuan tur tales nerui vt patebit in sequentibus. Tertio tam: gitur obiectum primum visus cum dicitur. Sentitque calorem etc.
9
¶ De hoc notandum secundum Auicen. v naturalium concor. Guiller. de Conchis. Et Constartinum libro de differentia spiritus et anime. quod nerui optici dicuntur qui sunt visuales qui deriuantur ab anteriori parte cerebri et piroenduntur vsquequo coniungantur oculis vnde vocantur optici id est visibiles. quia in eis est decurriti que spiritus visibilis. vt tactum est. §. immediate praecedenti Isti autem nerui sunt duo. Unus eorundem exit a de xtra parte et vadit ad sinistram. Alius autem eorum oriturua parte siuistra et vadit ad dexteram. Et cancellantur in medio ad modum crucis:. Et in illo medio stat iudicium ipsius visus
¶ Proinde Si queratur vn est quod duobus oculis videmus rem aliquam: Et tamen non iudicamus rem nisi vnam visam. Respondetur secundum Aui cen. supra quod hoc est eo quod duo nerui qui determinantur ad duos oculos cancellantur in medio ad modum crucis. et in eodem medio stat iudicium visus: alias vnum et idem videre ter esse duo. Secus de tactu. Si vnus lapillus enim vel granum fabe tangatur duobus digitis non cancellatis iudicatur esse vnum Sed si digitis cancellatis tactu moueatur quasi voluendo dum non aspiciatur apparet esse duo. Sed non in oculis vbi est cancellatio neruorum
10
¶ Sed quo fit actus videndi in oculo per species visibiles in medio existentes. Respondetur secundum Alber. Magnum quod dimissis variis opinionibus antiquorum philosophorum que improbantur Positio Aristo. est sequenda videlicet quod sensibi lia veniunt ad sensus per medium in quo primo fiunt eorum species vel similitudines. et postea in sensu. Et ideo non est credendum quod colores moueantur ad oculum motu locali. Sed potius motus eorum est motus immutationis quo generant se primo in medio multiplicando quousque perueniant postea ad oculum. vnde color est in medio et etiam in oculo sed differenter. quia in medio est per species visibiles sicut in via. et sicut in potentia. Sed in oculo est sicut in termino et vt in actu videndi. De modo autem huius motus specierum ad oculum per medium Boetius ponit exemplum de lapide proiecto in stagnum aquarum. De quo exemplo vide vbi Obiecta. §. xi. in prfi. Deus ergo laudabilis est etc.
11
¶ Sed quare aer medius non immutat visum ad omnem partem. vt scilicet videamus ante et retro. et sic de aliis. cum tamen aer medius sit per species immutatus ad omnem partem. Respondetur secundum eundem Alber. Magnum. et alios. quod li¬ cet fiat immutatio aeris ad omnem partem. qui procedit a colore immutatio in aere multitudo species ad omnem partem secundum processionem lucis reflexe et incedentis. Sed quia color non agit nisi secundum actum lucidi: opertet ergo species visibiles in oculum procedere actu secundum actum lucidi: Quoniam autem lux et color retrocedens ab oculis nostris: remouetur et non dirigitur recte in oculos nostros actu. ergo non videtur nisi in speculo quo fiat reflexio super speculum positum ante oculos nostros. Unde etiam denarium iacentem in pauimento ante oculos nostros non statim videmus: quia virtus visiua discurrit super partes visibiles post partes non simul. et cum venit ad partem illam vbi denarius iacet: tunc ipsum videt per modum diametri oppositum ad oculum directum quasi radio recto etc.
12
¶ Utrum viso fiat solum intua suscipiendo: an etiam extra mittendo aliquem radium ab oculo. Respondetur secundum eundem Albertum magnum et alios super. ii libo. de anima: quod ab oculo non egreditur radius ad illuminandum medium et actuandum colores. Sed lux exterior que est in aere super oculum reflectitur: et ex illa reflexione radii generantur: sub quibus oculus immutatur dum attingitur ab eis. Immutatur ergo non a luce que est immediate circa oculum: sed ab illa que est in extremitate perspicui que facit esse colorem actu: quoniam illa sola sufficit ad visum etc.
¶ Rationes ad hec sunt: Sequerentur enim plura incouenientia et absurda si videremus extra mittendo. Primo: quia si aliquis staret iuxta multos apertos oculos habentes: sequeretur quod melius videret propter multiplicationem radiorum emissorum ab oculis plurimorum ad illuminandum: et tamen falsum est. Secundo: quod debisem habens visum melius videret stans penes clare videntem: propter illius oculorum lumen. Tertio: quod multis aspicientibus simul stantibus in senebris: aer illuminaretur eorum aspectibus luce oculorum. Ultimo: quod cum videmus sidera celi: sequitur quod celum susciperet aliquod lumen a visu nostro. que omnia sunt inconuenientia.
¶ Si obiicitur: quod quedam animalia de nocte vident per lucem egredientem ex oculis eorum. vt lupi: catti: bubones: et huiusmodi.
¶ Dicendum secundum eundem Albertum: quod talia animalia non emittunt radios ab oculis suis ad illuminandum medium et obiectum visibile. Quia si sic esset: sequeretur quod quamdo videmus splendentes illorum animalium ocuos: tunc videremus proxima iuxta oculos existan tia. puta nasum: aures: maxillam illius lupi vel catti et corporis reliqua: quod est falsum. Unde idem Albertus dicit: quod exquo predicta animalia et similia habent debilem visum et non bene coadunatum Ideo et a claritate diei vincuntur ac denocte lucent Sed illa lux in talibus oculis lucens est a partibus ignis vel igneis: que sunt in exteriori parte. nec progreditur illa lux ab interiori parte oculi ad proiectionem radiorum per quos illiminetur medium et obiectum visibile. aliter aer circundans illuminaretur sicut a lucerna vel candela. similiter et alia proxima oculis. Unde dei sapientia est laudabilis.
13
¶ Qualibus modis sensus visus habet impediri vel corrumpi: Notandum quod multis modis oculus impeditur in videndo: quorum aliquos ponere sufficiat.
¶ Primo propter situs oculi alterationem. Nam quando oculus digito apposito extra propriun situm: aut eleuatur altius. vel deprimitur ad inferius. tunc aspiciendo vnum apparet quod sint duo vel tres: quia secundum physicos: compositio oculorum est in humide aquoso. Et ipsi oculi habent plures tunicas diuersas: quarum quedam habent foramen ad anterius sicut vuea: Ideoque quando oculus sic re primitur: extumescit humor crystallinus: et diuaricatur forma
¶ Secundo quando oculus impeditur per obscurationem. Et hoc fit aut ex ebrie tate: quia multus vapor vini ad cerebrum fertur. et turbatio cerebri obscurat oculos: Quia enim illi spiritus qui ab oculo ad cerebrum deferuntur sunt puri ac clari super omnes alios spiritus sensibiles. ergo facile turbantur etc. Secundo aut fit ex ira ceadem causa: quia ira sanguinem accendit circa cor: et eleuat vapores ad caput. et sic tur bat cerebrum. Tertio aut huiusmodi obscuratio fit ex infirmitate aliqua hominis: et precipue solet fieri ex flutu sanguinis: et similibus infirmitatibus
¶ Tertio principaliter aliquando impeditur visus per tenebrosi loci vel carceris diuti nam inclusionem: aut oculorum longiturnam clausionem. Cum enim tales ad lumen vadunt: non bene vident subito antequam ingrediatur lumen tem perate immutans ab extrinseco. Ratio secundum Albertum: quia tales a deo non habent exercitium visus: nec anima intenta est operibus suis visiuis: Ideo spiritus visibilis ab oculis subtrahi tur: et neruus opticus exiccatur et contrahitur: ita quod etiam cum veniunt ad lucem spiritus: non potest subintrare nisi modicum et paulatim.
¶ Quar to propter excellentis lucis lesionem. Na quandoque excellens lux ingrediens oculum incendit eius humidum crystallinum: et complexionis eius temperamentum resoluit: partem quoque eius subti lem in sumum resoluit: vt dicit Albertus. tunc fit corruptio oculi et cecitas: cum tamen oculi pulcri appareant exterius. et patet in dintino aspectu eris candentis: et etiam niuis in sole per terram resplendentis: quia albedo nimia disgregat visum. Sicut claret in viatoribus per niues: quod postea intrantes domum non bene vident. Unde de talibus consulitur quod portent in manu viri¬ dem ramum quem aspiclant crebrius. Similiter positi in carcere tenebroso habeant aliquid ucidum vel album et crebro aspiciant Mystice. Ad hec. Uisio dei et celestium fit non nisi intus suscipiem do gratiam spiritus sancti in anim a que aliquando impeditur per elationem in prosperis: aut deiectionem in aduersis Aliquando tenebris peccatorum. Aliquando passionibus ire: gule: ambitionis et huiusmodi.
14
¶ c de auditu. Queritur quare sensus se cundus ipse auditus. Respondetur secundum Alber. Magnum cum Aristo. li. de sensu et sensa. plures sunt ratioes.
¶ Una est. quia ad noticiam melior est visus eo quod multas ostendit rerum differentias. Nam per visum deprehenditur quodcum que corporale tam secundum qualitate scilicet coloris et lucis que etiam secundum motum. Et secundum figuram et secundum quantitatem. habitumque et situm vel locum. et sic dei aliis. Ideo visus ponitur pro primo sensu. quia confert ad sapentiam secundum se eo quod ostendit rerum similitudines secundum se. Auditus autem confert ad sapientiam non secundum se sed per accidens eo quod ostendit rerum similitudines non secundum se. sed in signis id est nominibus que percipiuntur peranditum. et sunt signa omnium scilicet visibilium: odorabili um: gustabilium atque tangibilium et intelligibilium que tamen non percipiuntur visu. Unde per visum non de omnibus scilicet quia non de intelligibilibus accipitur doctrinaliter prudentia. Sed per auditum accipitur de omnibus. Ideoque vt Axisto. vbi supra dicit. Ced a natiuitate habentes auditum prudentiores sunt urdis et mutis a natiuitate: habentibus tamen vt sum ergo auditus est secundus sensus
¶ Secunda ratio vel causa est. quia auditus post visum habet situm in homine secundum. et homo est dignissimum animalium
15
¶ Sed quare in homine deus auditus sensum posuit non ante in facie quinpotius a latere vel retro.
¶ Respondetur quod secundum e. Albertum vna causa est. quia sensus alii magis necessari obtinuerunt locum faciei ita quod congrue non potutt auditus locari in facie. Hec est etiam ratio Aui cem.
¶ Alia ratio. et forte melior secundum e. Alber. qpla auditus est sensus animalis perfecti ac moti secundum motum processiuum qui est in ante. Si ergo auditus foramina essent ante in facie. tunc in motu processiuo fieret continua inundatio aeris in fo¬ raminibus auditus cuius inundationis sonitus confunderet auditum aut destrueret cerebrum: Ideo quae deus ordinauit naturam hominis habere auditum a latere vel retro sub ipsius capitis summitate vt ad ipsum non perueniat aer in medio processiuo nisi prius diuisus a facie
¶ Tertia ratio est ex libro de naturis rerum. quod ideo posuit deus et natura aures in medio capitis rotundi: quoniam auditus audit non solum recte contra se. sed et circumquaque: Sic etiam spiritualiter homo debet audire circumquaque scilicet dei precepta tanquam a supra. Ecclesie mandata tanquam ab ante. Et retro se de praeteritis praesertim peccatis clamantem scripturam vt peniteat. Ac infra se de penis inferni. et sic de aliis. Subditur supra e. libro de naturis rerum. In posteriori quoque parte sunt aures posite. quia pars illa capitis magis est aere plena: nec adeo carnosa. In quo etiam docemur quod non debemus audire carnalia turpia impudica etc.
16
¶ Quid sit organum sensus Auditus. Dicendum secundum Alber. Magnum cum Auicen. de animalibus. et Hali aliosque philosophos quod neruus audibilis qui vocatur posticus ipse est organum auditus. Iste neruus ab anteriori parte medulle cerebri tendit ad telam auricularem que tympanum dicitur et in ea dispergitur. Et est par neruorum qui oriuntur ex prora cerebri et ad duo perueniunt aurium foramina que sunt in duobus lapideis ossibus capitis. vt autem eorum quisque peruenit ad foramen dilatatur et foramen operit. Et hoc operimentum precipuum est auditus organum cuius operimenti natura acrea est. et habet aerem intlusum.
17
Sensus. i capitulo. scilicet de olfatu. In quali organo habet esse sensus olfatus. Notandum secundum Auicen. et Algazel. quod olfatus fit per virtutem que est in duabus carium culis anterioris partis cerebri que scilicet carumcule sunt summitatibus vberum capree seu mammillarum uasi parue carnes dependentes ad apprehendedum illud quod offert aer attractus de odoribus ac retinet eos. Et vt dicit Guillermus de Conchis has carnunculas penetrat quidam neruus a cerebro exiens per quem spiritus odorem qui in aere est: et ingreditur per nares vsque ad foramina in se recipiens: cerebro per vaporem odoriferum immutato: anime in logistica cellula illum representat
18
Sensus. uidelicet de gustu: vbi vel in quo orga no habet esse et operari. Notandum secundum Albertum magnum cum Auicen. quod sensus gustus ordinatus est in neruo expasso super corpus lingue ad comprehendendum sapores resolutos ex corporibus contingentibus ipsum cum permiscentur humori vnctuoso lingupermutando etc. Sed dicit Albertus quod gustus secundum veritatem non tantum est in lingua et neruo eius: sed etiam est in neruis palati. Unde bene dicit Gregorius Nisenus: quod organum gustus sunt linguaet palatum: Tamen quia secundum sui optimum gustus est in lingua vel in membro quod est loco lingue in quibusdam animalibus carentibus lingua. vt in ciconiis et aliquibus piscibus. Et quia ab optimo sumitur descriptio: ideo Auicemn. describit gustum esse in neruo lingue etc.
19
¶ Sed quare deus bonus deditur homini sensum gustus breuius delectabilem. Nam secundum naturam vt dicit Aristoteles: inter alia animalia dedit homini os paruum respectiue ad corporis sui quantitatem: Ita quod lupus et leo et huiusmodi: licet minoris sint corporis homine: tamen ora habent maiora quam homo. Item vt Alpertus magnus dicit et etiam Bernardu s libro de miseria hominis. Deus et natura sic ordinauit quod in homine delectatio quo ad gustum vix est latitudinis duorum digitorum in linguaet faucibus. Et huius veritatem docet experientia.
¶ Sed ad hec patet satis responsio: quod deus fecit ex sua bonitate Primo propter temperantiam commendandam. quia omnes philosophi tenent quod virtus honestissima est temperantia. Unde et Aristoteles. iii. Ethico. reprobat quod Philoreus Exilius piscium inquit et pulmenti vorator existens: orabat iouem vt dum comederet fieret guttur eius longius sicut gruis: vt sic longius delectaretur in gustu. Secundo voluit hoc deus ex bonitate propter vitam nostram prolongandum: quia qui abstinens est adiiciet vitam: Et propter crapulam multi perierunt. Ecci. xxxvii. Tertio propter vitandum ab homine multiplicem turpitudine ex gula prouenientem que a seruitio dei impedit hominem vel desidem reddit: ac propter morbos accidentes ex ingluuie cauendos.
¶ Primo sepius ructatus fetidus et fumosus ad propulsandas superfluitates ventosas in stomacho inclusas: que inflarent stomachum pessime et ventositates generarent immorando secundum Hali
¶ Secundo rugitus siue gurgulatio: quando stomachus non tam validi caloris est vt cibos digerat ac ventositates dissipet: nec adeo frigidus quin cibum aliquo modo immutet. Tertio singultus de quo vbi Sanitas. §. xiii. dictum est. Quarto sternutatio que secundum Hypocratem lib. aforismorum fit a capite ex calefacto cerebro aut humectato quod est in capite vacuo dum aer in tus existens foras effunditur. Sonat autem. quia per angustum fit ei exitus et nascitur de diuersis humoribus. vt dicit Isaac. vnde Grego. super Iobis dicit. in sternutatione inflatio a pectore consurgit que cum apertos ad exeundum poros non inuenit: cerebrum tangit. Et congesta per nares eiiciens totum caput protinus concutit. Sic mystice est de malis conuiciantibus etc.
¶ Quinto tussis secundum Halilicet sit propria pulmoni sicut sternutatio cerebro. vt dicit Auicen. etiam: tamen eodem modo fit exr actione naturali corpus regente. Est enim motus fortis ab expellenti virtute factus in instrumentis anhelitus per exitum aeris ad expellendum superfluitates. scilicet pectoris et canalium pulmonis.
20
Mnsus.. 1. Hilicet de tactu. Quid sit diffinitiue. Respondetur quod Algazel diffinit sic. Sensus tactus est vis diffusiua per omnem carnem et cutem scilicet in neruis a cerebro missis per quam apprehenditur calor et frigiditas: himiditas et siccitas: duricies ac mollicies: asperitas et lenitas. grauitas et leuitas.
¶ Si autem que ratur. An tactus sit vnus sensus vel plures. Dicit Alber. Magnus quod est sensus vnus in ratie ne forme animalis secundum quod animal est. tamen est plurium contrarietatum secundum opera specialia. Cum enim tactus sit forma vel perfectio totius animalis oportet ipsum esse non tantum in vno organo. sed in omnibus partibus corporis. quia fundamentum est aliorum omnium sensuum deo ordinante ad sui laudem hec sufficiant. Quia de tactu plura tractata sunt vbi Obiecta. §. xxxi. et sequentibus.
21
¶ Primum Quomodo spiritus vitales se habeant ad organa praedictarum pocentiarum sensitiuarum vel virtutum. Respondetur secundum Scotorlis. in. ii dist. viii. q. ii arti. ii cum Constantino lib. de differentia spiritus et anime. Quod spiritus existens in organo praedictarum virtutum non sunt corpora continua cum illis organis sed contigua. Sicut etiam patet per sententiam Aristo. dicit quod primo generatio spiritum est in corde. Deinde transmittuntur a corde ad cerebrum transeundo per duram matrem. quod non esset verum si essent corpora continua cum organis. Dico etiam (inquit Scotor. quod sunt inllis organis sicut in locis quibus scilicet in locis conseruantur.
22
Secundo quo iidem spiritus vitales se habeant ad potentias vel virtutes: Respon. det ibidem Scotor. quod potentie secundum id quod sunt: non sunt forme spirituum: sed organorum: quia non est intelligibile quod vnum et idem sit per se forma duorum discontinuorum. sed organa et spiritus sunt disconcinua. Cum ergo virtutes seu potentie sint forme organorum. puta virtus visiua est forma et perfectio oculorum. ergo non possunt esse forme spirituum.
23
¶ Tertio quomodo sensibilium similitudines seu species se habent ad spiritus Respondet idem Scotor. supra quod similitudines sensibilium alio modo se habent ad organa: et alio modo ad ipsos spiritus. In organis enim se habent sicut color ad ipsum corpus coloratum. quia sicut corpus coloratum informatur colore: it a organa informantur illis similitudinibus. Ad spiritus autem se habent iste similitudines: sicut species coloris ad aerem. quia sicut cessante corpore colorato: cessat species que erat in aere. Ita cessante specie que est in organo: cessat similitudo que est in spiritu