Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Ventus

1

1

Entus. De hoc queritur Quid sit Uentus: Notandum Primo pro praeambulo: quod secundum Alb. ma gnum differunt ista scilicet fumus Uapor: Exhalatio: et Uentus

2

¶ Primo nanque fumus proprie dicitur inquantum ab exteriori agente calido igneo id est agente secundum proprietatem ignis: elictur. sicut terreum siccum quod proximum est vaporibus odorum. Unde Arist. iii. li. Metheo. Fumus est vapor terreus adustus. Item fumus oculos grauat. ascendendo attenuatur et deficit. et in superioribus dissi patur.

3

¶ Secundo Uapor est proprie eleuatio subtilis rei inquantum elicitur ab extrinseco calido in altum tendentis a corpore grosso. Exemplum. Sicut aquae per calefactionem ignis euaporat in aerem vel fumum aereum se subtiliorem. et amarum: eo quod natura aquae salsa est: siue quia terre admixta est. vt dicitur libro de imagine mundi. Tertio Exhalatio est proprie sublimatio rei subti lis a corpore grosso in altum tendentis: inquantum ab exteriori calido agente elicitur calidum naturale: et cum illo humidum siccabile. et fit a calore ignis vel solits Sepe autem vnum horum pro alio ponitur.

4

¶ Quarto Uentus claret differre a praedictis. quia licet fieri habeat ex vapore ascendente ex terra et aquis: tamen est flatus aeris et fluctus eius: sicut dicit Damasce. li. ii ca. ix. et Seneca li. ii de naturalibus quaesti. Unde ad quaesitum dicendum secundum Bedam libro de imag. mum. et Isid. xiii. li. Etymols. Uentus diffinitur sic. Uentus est aer commotus et exagitatus. et in re non aliud quam flatus aeris. sic dictus eo quod violentus sit et vehemens. Uis etenim eius tanta est vt et saxa et arbores vellat et maria commoueat: celum: terramque conturbet. Sed quomodo hec possit vide. §. x. Item exagitatio aeris in ventum potest flabello experimentaliter comprobari: vt dicit Beda de na re. Denique et Clemens ait: quod dci ordinatione ex sua bonitate fit vt aer coagitetur in ventosque exprimatur ad excitandum fluctus in aere quibus estus temporetur. Patet ergo deus laudabilis.

2

5

¶ Quibus ex causis fit ventorum generatio: Ad hoc varie dicunt philosophi. Nam aliquisicut etiam narratur libro de nat. re. ) hanc rationem assignant quod in terra est abyssus profundissima: cuius fontes olim in diluuio rupti fuisse leguntur. Et quod iuxta hanc iunt loca cauernosa et spelunce late patentes. Et vt dicunt Ex his venti de spiramine aquarum concipiurtur: qui et spiritus procellarum dicuntur: vt patet in Psalmus Et hi quidem spiramine suo per patentes cauernas aquaes mais introrsum in abyssum trahunt. Ca quoque terum inundatione impetu magno impellunt. De his itaque dicunt ventum fieri et terremotum.

6

¶ Item Guiller. de Conch. etiam dicit quod terra cauernosa est: vtpote naturaliter sica. ideo subintrat vna peroaeris cauernas terre. Altera laborat exire. Ex quo conflictu aer motus regio ventorum dicitur. Et ita ex subterraneis aliquando aeris motibus ventus generatur. Aliquando etiam nubes superiores rupte et in pronum solute ventos generant. Nubes enim dissoluta siue calore et radiis solis: siue aliis modis: ventos faqit vt late declarat. quod pertranseo amore brevitatis.

7

¶ Preterea Arist. li. iii. Metheor. materiam ventorum volens declarare dicit: quod in vapore sicco est vapor humidus. et econuerso. sed vnusquisque nominatur etx prodominante et vincente siccus vel humidus. Eleuantur itaque duo vapores est terra et aquis: quorum vnus est humidus quia praedominatur in eo humiditas. et talis est mate ria pluuiarum. Alius est siccus. et iste est principium et materia ventorum omnium. Unde subdit ibidem Arist. non valere dictum eorum qui dicunt quod venius est iste aer noster effusus quando mouetur. Sed nominamus inquit ventum talem aerem non propter hoc quod ipse mouetur. sed quoniam habet esse ex radice ex qua est eius materia. Non enim potest esse ventus quin sit aut ex aere moto: aut ex vapore ascendente ex terra et aquis. Ad hec etiam infra §. xii. Plures alii Philosophi multa de hac materia dixe runt. sed tam praescripti quam alii ad plenum scire nequiue. runt. Unde dicitur libro de nat. re. Causas inquit ventorum ad plenum scire neminem mortalium arbitror scilicet intel ligendo quo ad causas singulas particulares: sed solum secundum generales. Subditur ibidem. Quod enim venti iussu dei flant: scis. et quod perflant sentis. sed tamen qua causa vel ratione educantur nesci. Hec ibi. Et a fortiori de loco ortus et circumstantiis nescitur.

8

¶ Dicendum ergo fina liter cum theo logis veracius quod sicut sacrta dicit scriptura psalm. xxxiiii. Qui scilicet deus producit ventos de thesauris suis. Glo id est de occultis causis. Sic intelligendum est quod dei est scire ad plenum vel beatorum ei angelorum in particulari de causis singulis et locis et circumstantiis illorum. Sufficiat ergo nobis cognoscere talia quantum dignatus est nobis deus donare ad suilaudem et gloriam. Nam et in hoc deus laudabilis est quod multa occulta non concessit nobis scire: ne superbiendo gratiam perderemus.

3

9

¶ Quid de qualitatibus ventorum Notandum secundum Constan. li. v. pantheg. ac Guiller. Qualitates ventorum diuersificantur ex qualitate terre vnde nascuntur. Nam quare est quod cum ventus sit aer in aliquam partem fluens. aer autem est calidus et hunidus Quomodo ergo ventus boreas dicitur frigidus et siccus Dicendum inquit quod nihil est aere conuertibilius. vnde positus inter calidum et frigidum elementum cito in eorum naturas conuertitur. Ex vicinitate ergo terre: qualita tes ventus contrahit: Ita quod quales sunt terre cardines talis inde nascitur ventus. Est autem orientalis regiocalida et humiditate vel siccitate temperata. ergo ventus consimiliter inde natus temporate calidus et siccus. Occidentalis regio frigidior et humidior est: ex quae nascitur ventus frigidior et humidior. Item auster est calidus a sole in alto: et est humidus ex humiditate fumi maris. Item per medium torrride zone ad nos peruenit: accidentaliter fit calidior. propellendo quoque nubes ad hunc angulum terre quem incolimus pluuias operatur vnde humidus iudicatur et calidissimus. Bore as sua origine est frigidus et siccus. et quia etiam a nobis fugando nubes: serenitatem operatur: vnde ab effectu siccus dicitur

10

¶ Quod si queratur. Quare ergo omnes venti desiccant terram vel herbas vel arbores: vestes etc. si careant pluuia: Respondet idem Guiller. de Conch. quod ideo. quia dato quod ventus sit humidus: tamen cum hoc quandoque etiam est calidus. Calor vero siccitatem operatur. Et etiam quia aqua que est in superficie terre vel in arbore vel veste et huiusmodi: cum tangitur a vento: in aerem euaporat.

4

11

¶ Quales effectus faciant venti diuersi in corporibus humanis praesertim:

12

¶ Notan dum quod colligendo ex Auicen. li. .i i. medicine: atque Constan. in panthegni libro v

13

¶ Uentus Septentrionalis scilicet Boreas corpora corroborat: indurat: claudit poros: confortat digestiuam: stringit ventrem: cerebrum sanat: aerem pestilenticum reprimit: tusses facit et dolores pectoris propter desiccationem spirituma lis instrumenti: dolores parit oculorum.

14

¶ Uentus Meridionalis siue Auster econtrario neruos emollit et aperit poros: laxat corpora: humores turbat et mouet ab interioribus ad exteriora: egritudini recidiuationem facit: efficit podagram et pruritum et febres: elephantiam commouet.

15

¶ Uenti Orientales vniuersaliter meliores sunt semper occidentalibus: licet vtrique ex sui temporie sint corporum temperatiui. Etsi ipsi orientales venti in noctis postremo vel in principio diei flauerint: sicciores sunt et subtiliores. quia veniunt ab aere qui iam a sole temporatus est et subtiliatus: et eius humiditas iam imminuta est. In sero per oppositum est et similiter in noctis prin¬

16

¶ Uenti occidentales si flauerint in prin. (cipio. cipio diei et fine noctis: quia veniunt ab aere in quo sol adhuc non est operatus. ergo erunt spissiores et grossiores. Quod si in fine diei et in principio noctis flauerint: erit res contraria

17

¶ Preterea alii octo venti secundum naturam suorum principalium ventorum operantur circa corpora. sed tamen mediocrius. Laudetur ergo honitas dei in omnibus.

5

18

¶ Quoot numerantur venti nominatim distincti: Notandum secundum Isid. li. xiii. etysnum. et ex libro de nat. re. quod Quattuor sunt venti principa les vel cardinales. et octo sunt collaterales. Et ita in toto sunt duodecim numero. Ultra hos est ventus turbinis. Seneca autem dicit de naturalibus quaesti. li. ii. Placet inquit duodecim ventos esse: non quia tot vbique sint: quoniam quosdam inclinatio terrarum excludit. sed quia plures nusquam suntir scilicet preter turbinem

19

¶ Primus ab oriente ventus principalis qui dicitur Subsolanus: calore et frigore temporatus. Et habet hincinde collaterales. Nam a dextris habet ventum vulturnum qui et calchias dicitur cuncta desiccans. Et a sinistris habet Eurum qui est nubes generans.

20

¶ Secundus ventus principalis a meridie dicitur Auster qui et Notus: humore et calorem et fulmina generans. Qui habet etiam geminos collaterales sciliceta dextris Curoaustrum qui est calidus. A sinistris autenEuronotum qui et Austroaphricus dicitur: qui est temporatus. Nam et australes venti quia flant ex humilie: maiorem faciunt tempestatem in mari.

21

¶ Tertius ventus principalis ab aquilone vel septentrione nominatur eodem nomine videlicet Septentrio qui et Aparcias dicitur: hic creat in aere nubes et frigora. Habet autem a dextris Circium qui et circias dicitur faciens niues et grandines. A sinistris Aquilonem qui et Boreas dicitur comstringens nubes

22

¶ Quartus ventus principalis ab pccidente dicitur Fauonius qui et Tephyrus: habet a dextus Aphricum. a sinistris Corum. Horum. xii. ventorum concordia omne creatum in suo cursu ordinate consistit. Et de his subsequenter. Silicet

23

¶ Unde venti sunt sortiti nomi na huiusmodi: Isid. e. li. xiii. dicit: quod hi. xii. venti globum mundi flatibus circum agunt quorum nomina propriis ex causis taliter signata sunt

24

¶ Nam Primus Subsolanus dicitur: eo quod sub solis ortu nascatur. Uulturnus eidem coniunctus sic dicitur: eo quod ab alto tonet. Sed alius eidem coniunctus dicitur Eurus: eo quod ab CEoo flat id est ab oriente

25

¶ Item secundus principalis dicitur auster ab hauriendo aquas. quia nubila nutrit aerem crassando. hic grece Notus nominatur: eo quod interdum aerem corrumpit et nocet. Nam pestilentiam quae ex aere corrupto nascitur Auster flans in regiones reliquas tramsmittit. Sed sicut auster pestilentiam gignit vel propellit: sic aquilo repellit. Huic vento coniungitur Euroaustereoque ex vna parte habet eurum: ex altera austrum. Coniungitur etiam Austroaphricus qui ideo sic nominatur quia ium ctus est hincinde austro et aphrico. vt claret ex ditis.

26

¶ Item tertius ventus principalis Septentrio nominatur: eo quod a circulo septem stellarum consurgit. Huic coniungitur Circius: qui diuerse et acriter circuitum faciendo volat. Et etiam coniungitur eidem vento principalia sinistris Aquilo dictus eo quod aquas stringit et nubes dissipat. Est enim gelidus ventus et sicus. Idem Boreas dicitur quia ab hyperboreis montibus flat frigidis et siccis

27

¶ Item quartus ventus principalis dicitur grece Tephyrus: eo quod flores et germina flatum eius viuificantur. hic latine Fauonius dicitur: eo quod foueat que nascuntur. Nam hyemen resoluit: flores que et germina producit et fouet. Huic a dextris coniunctus est Aphricus qui tempestatem: tonitrua: et fulmina generat. Et habet a sinistris Corum sic dictum: eo quod a vento circulum claudens quasi choros faciat. Nam corus in buos diuiditur scilicet in Auram et Altanum. Aura in terra. Altanus in pelago.

6

28

Quid de vento. qui nominatur turbo: Notandum quod secundum Philosophum. iiii. Metheor. Uentus qui videtur in estate rotundus: in campis inuoluens et tollens paleas et puluerem et alia quedam terrestria nominatur turbo. Et iste ventus nullus est praedictorum. Sed est ventus egrediens de nube: sic quod aperitur vel scinditur nubes vna in loco vno et alia in opposito situ ad illam vt dicitur secundum Alb. Et isti buo venti descendentes ex nubibus concurrunt in medlio. et vterque illorum ab altero impelliter et impellit literum diuersa et contraria impulsione: non quidem in sub limi sed in terra. Sufflatio enim illorum de sublimus est veniens in terram. et super terram repercutitur ac eleuataliquantulum est terra vbi percutiunt terram iste due exufflationes. inuicemque ibi sese impellentes in partibus suis et coartantes faciunt ventum turbinis per modum circuli rotundantes et inuoluentes secum puluerem paleas et corpora minuta et leuia sicut stipulas. Et vt dicit Seneca li. ii de natu. quaesti. Aliquando tamfortis est ventus iste quod etiam arbusta radicitus vellit et tecta domus

29

¶ E autem iste ventus scilicet turbinis non venit a plaga mundi sicut alii venti. sed ex nubibus. signum est quia non diu durat sed tantum per horam. Alii autem venti a plaga mundi venientes sunt diu durabiles. quia durat generatio materie talium ventorum Confirmat quoqe Arist. per experimentum etiam quia videmus quod venti alii flant per totam regionem et non in loco vno parui campi sicut facit ventus turbinis ergo patet quod ex nubibus mira velocitate et brevitate descendit etc.

30

¶ Sed quare iste ventus turbinis vt multotiens solet fieri in estate: dicunt peripatetici quod ficrisolet in estate quando est tempus tonitrui Et ideo etiam signifi cat tonitrua post futura infra paucos dies Etsfortis est turbo sequuntur tonitrua vna hora vel duabus aut citra. Quando autem contingit fieri turbincem n hyeme tunc est tempore niuis. quia nubes niuose plurimum habent in se spiritus aerei ergo generant turbinem.

7

31

¶ Quibus ex causis prohibentur esse § venti. Notandum est secundum Alb. magnum quod radix vemti est ex vapore qui ascendit de terra et aqua. Et principium esse venti est ex eo. e materia eius est vapor talis qui est frigidus et siccus subtilitate sua ac rem transcendens Et cum spissatur frigiditate aeris forliter impellit aerem. Inde est quod quando multi sunt vapores ascendentes ex terra et aqua: tunc multi fiunt venti Etsi pauci sunt vapores: pauci sunt venxi. Quod autem recipit quantitatem a quantitate alterius illud materialiter est ex illo. ergo ventus est matcriali ter ex vapore terrestri ad superius aeris ascendente Uapor ergo ille sic eleuatus est corpus venti et principium flatus eius et radix prima in qua radicatur esse ipsius et est materia eius. Ideoque propter motum illius flat ventus et mouetur secundum quantitate vaporis huiusmodi. Et cum abscinditur eleuatio talis vaporis tunc quiescit ventus Hec ergo est vna causa ad propositum

32

¶ Alia causa est. quia vento taliter quiescente et serenata aura accenditur solis calor exiccans terram. et sic aperit eam et euaporare facit vaporem aqueum vt in aerem ascendat. Et quia illi vapori obuiat in aere frigus: alteratur ergo in aquam et pluit. et tunc iterum ex pluuia quiescit ventus et cessat. quia abscinditur materia venti. scilicet vapor siccus eo quod per pluuiam humectatur terra propter quod minoratur materia vaporis sicci Et ita quiescit ven tus.

33

¶ Sed loquendo vniuersaliter quantum est et parte cause efficientis due sunt cause prohibentes. esse ventorum vt etiam dictat Arist. iii. metheo. Qua rum vna est frigus excellens. Altera calor excellens cum siccitate excellente. quia per hec prohibetur vapor ascendere qui est venti materia. Ratio. quia frigiditas excellens constringit partes terre scilicet gelando. et sic tas continet eas nec sinit euaporare ea quae sunt conclusa in terra taliter constricta. Ideoque vapor non habebit materiam quae ad summum aeris ascendat et per conseques vetus abscinditur. Item calor excellens solis cum siccita te est causa abscisionis ventorum. quia exiccat terram et adurit vapores eius ne ascendant in aera sed consumit ft sic abscindit venti materiam.

8

34

¶ In huius etiam signum est quaestio. ilicet Unde est hoc quod sicut etiam christus dominus Mat. xvi. inducit contra iudeos Rubor celi in mane signat pluuiam. et in sero signat serenum. Ibi enim christus dicit sic. Facto vespere dicitis serenum erit. Rubicundum est enim caelum: et mane hodie tempestas erit Rutilat et triste caelum: faciem ergo celi diiudicare nostis etc. Et ad hec dicendum secundum Alb. magnum quod in mane rubor celi id est aeris vel nubis in aere est signum quod sol vaporem eleuatum in inferiori hemispherio trahit secum ad superius. et ibi calore suo facit eum ascendere ad locum altum frigidum vbi est generatio pluuiarum In sero autem rubor: signum est quod sol vaporem eleuatum in superiori hemispherio trahit ad inferius hemispherium et emundat ac serenat ipsum a vaporibus ex quibus generantur pluuie. Nam et secundum Ptolomeum: oriens calidus est et siccus. ergo sol ibi existens vapores ascendere facit. Occidens autem est frigidus et humidus. ergo vapores spissat et crassat ac descendere per consequens facit infra locum vbi fiunt pluuie. ibique cum rubent signum est quod a sole desuper radiante serenantur. Unde ad propositum claret quod calor solis excellens cum siccitate est causa absciipsis ventorum et tempestatum.

9

35

¶ Quid per ventos designatur in sacra scriptura. Dicit Greg. moralis. lib. xix. quod veloci tate et subtilitate ventorum in scriptura sacra solent anime designari et spiritus beati. Unde Psalmus ciii. Qui ambulas super pennas ventorum: qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem vremtem etc. Deum enim ambulare super pennas ventorum est transgredi virtutes omnium spirituum. vt dicit Grego. Item secundum Lyram penne ventorum metaphorice designant velocitatem motus ipsorum super quos deus dicitur ambulare Tum quia. ex diuina dispositione fiunt tales impressiones in aere. Tum quia per angelos talia administrat. vt dicit Aug. super Gen. Ideo subditur Qui facis angelos tuos spiritus id est spiritu ales substantias et per consequens velocissimos in omni ministerio. et ministros tuos ignem vrentem hoc dicitur. quia frequenter angeli leguntur apparuisse in specie ignis. vt Moysi in rubo ardenti. et He¬ lie in currum igneo transiato et equis igneis. et Heiseo in monte pleno equorum et curruum igneorum. et quia ardent angeli igne charitatis.

36

¶ Sed quire scriptura dicit ventis pondus inditum Iob. xxviii. Qui fecit ventis pon dus et aquas appendit in mensura quando ponebat pluuiis lege etc. Respondetur secundum Lyram quod per pondus significatur inclinatio naturalis: venti ad motum: quam deus dedit ei. Unde dicit Augustinus. Amor meus pondus meum eo feror quocumque feror etc. Nimirum deus tammiram vimdedit ventis ad motum: quod cum flant veluti aer mollis et vapor: nihilo minus violentia sui motus saxa et arhores siluarum euellant et tecta dotnorum etc.

37

¶ Quomodo autem hoc possit aer mollis efficere. Dicunt physici quod ibi tunc motus impulsionis pruenit motum diuisionis aeris vel venti: ideo deiicit forti impulsu quaeque fira. Dedit ergo deus pondus ventis praedicto modo. sicut et aquas appendit in mensura contines eas infra limites oceani ne effundant se super aridam. Et posuit legem inquit pluuiis scilicet vt certis temporibus descenderent et certis modis scilicet guttatim et non simul: prout expedit terrenascentibus ad vtilitatem hominum. ergo laudabilis est dei honitas.

PrevBack to TopNext

On this page

Ventus

1

2

3

4

5

6

7

8

9