Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Vegitabile
1
¶ getatiuum. Queritur quomodo habeat esse in animalibus vis vegetatiua: Notandum de hoc quod de huiusmodi et aliis viribus pertinentibus circa has possumus loqui dupliciter. Uno modo physice id est secundum sententiam medicorum. et Alio modo philosophice. Nam et Auicenna aliter diuidit primo canone medicine vires anime scilicet in naturalem: spiritualem: et animalem. Et hoc facit vt medicus. Aliterque diuidit libro de anima eas (yt philosophus in vegetabilem: sensibilem: et rationalem.
¶ Unde de his viribus Primo iuxta sententiam medicorum loquando physice: tres sunt species virium anime: vt etiam Guiller. de Conchis dictat. videlicet naturalis: spiritualis: et animalis. Naturalis autem secundum e. Guill. diuiditur in quadrifariam. Est enim Appetitiua: Retentiua: Digestiua: et Expulsiua. Subdit idem. Porro spiritualis vis quae et dicitur vitalis est possibilitas attrahendi aera inspirando ac emittendi. Et hoc deus bonus in natura fieri voluit ne internus calor comburat intestina: sed debito modo temporetur. Unde cordi superpositus est pulmo quasi flabellum: vt aerem frigidum inspiratum super cordis nimium calorem impellat: et eundem aerem calefactum expellat in expiratione. Itaque spiritus naturalis siue vis illa prima iam dicta generatur ( inquit) in epate: et ibi habet fundamentum. Sed vis secunda scilicet spiritualis siue vitalis in corde: vbi habet sedem et fundamentum. Sed animalis vis est in cerebri ven rriculis. Quia nimirum praedicta substantia quae in epate generatur: fumus humidus existit. subtiliata quoque ad corporueniens: ipsum dilatat et constringit. atque a corde ad cerebrum per vasa subtiliata ascendit. Deinde transeundo per subtilissimum rete quod est circa cerebrum colando ita subtilis fit quod ibi prae sui subtilitate spiritus dicitur: cum tamen aerea substantia sit. Et hoc est instrumentum virtutis animalis. quia transiens ad diuersa organa diuersas actiones animales perficit.
¶ Prima dicitur vegetabilis quae est prima perfectio corporis habens vim generatiuam: nutritiuam: et augntumtatiuam. Harum omnium virium vegetabilium instrumentum est calor naturalis
¶ Secunda est vis sensibilis quae est perfectio corporis prima naturalis instrumentalis: pro ut apprehendit particularia materialia: atque moue tur voluntate appetitus naturalis
2
¶ Quid sit anima vegetatiua secundum rem in vegetabilibus Respondetur secundum doc. et Guiller. de Conchis: quod quamuis aliqui dixerint: quod in vegetabilibus sit anima. Sed hoc large et non proprie capiendo animam intelligendum est. Unde Greg. Homel. Ascensionis dicit. Plante viuunt: non per animam: sed per viri ditatem. Uiror ergo vel vigor ille naturalis caloris quo viuunt plante non dicitur proprie anima. sed large capienm do pro quadam vita.
¶ Uno modo prout est se sola vt in plantis. Et sic non dicitur ania proprie vt iam dictum est sed est vis naturalis quae vegetare habet et nutrire et crescendo augmentare: et sibi simile generare ex seminis grano: vt dicitur etiam liro Fontis vite
¶ Secundo possumus de vegetatiua loqui vt est in brutis in quibus anima licet sit vnica in se: tamen est duplicis potentie scilicet vet getatiue et sensitiue Et vt sic realiter non aliud est nisi spiritus aereus vitalis. cuius actio est coniuncta sensitiue. quia ibi vegetatiua se habet materialiter ad sensitiuam. Unde vt est in brutis vegetatiua non dicitur anima: sed anime potentia. Sensitiue autem actio est sentire: videre: audire etc. et mouere per loca et huiusmodi facere
¶ Tertio possumus loqui de vegettiua vt est in homine: in quo vnica anima est triplicier potentie. videlicet vegetatiue: sensitiue: et intellectius Cuius actio est intelligere: velle: reminisci: et huiusmodi Et ibi due potentie scilicet vegetatiua ac sensitiua nedebent dici anime: sed potentie sole ipsius anime rationals Unde vegetatiua ac sensitiua in homine non est aeret substantia: sicut est in brutis. Ratio. quia talis aeret substantia que dicitur spiritus animalis licet sit quid subtile: tameo corpus est et quotidie crescit ac decrescit. quorum nihil contingit in anima hominis. Confirmatur. quia si anima esset: cum aerea substantia sit et igni similis: et in morte dissolubilis tanquam aer: sequeretur quod non lederetur ab igne nec cruciaretur perpetuo in inferno: quod est contra sacram scripturam. Dicendum ergo quod hec substantia aerea quae est virtutis animalis instrumentum non est ipsam et anima humana. sed est eius instrumentum per quod actiones anime prodeunt a capite.
3
¶ Utrum in semine plante vel he be Anima vel vis sit vegetatiua: Respondetur secundum Alb. magnum: quod per aliquem modum est. et per aliquem modiu non est. Ut enim habetu libro de animalibus quod non est ibi actu: sed est in potentia ibi. Et non solum in potentia mate riali: sed etiam in potentia efficientis et operantis quodammodo ad educendam vegetatiuam ex traduce.
¶ Quid autesit tale efficiens Dicit idem Alber. secundum Arist. quod illud non est anima: sed calidum naturale in semine. Ma. teriale vero est humidum commixtum secundum complexionem seminis et naturam
¶ Sed quali virtute agit calidum tale ad educendam vim vegetatiuam vel animam siuvitam: Dicit: quod sicut habetur libro de animalibus agit Primo in virtute celi secundum quam potest esse principium forme ac speciei producendo simile ex simili. Secundo in virtute ignis id est caloris naturalis secundum quam habet attrahere subtilia apta animationi. Tertio agit in anima libus in virtute anime secundum quam recipit a virtute generatiua patris vim formatiuam et generatiuam organorum. Ideoque dicit Philosophus quod Anima est in semie. sicut artificiatum in artifice: in quo artificiatum no est secundum esse aut secundum speciem suam realem. sed sicut in eftctiuo in quo est operis ratio ad opus proportionata. Unde patet quod anima non est in semine neque per genus neque per speciem: neque per virtutem quae sit pars anime: sed solum in potentia remota efficientis et materie in brutis et plantis in quibus anime sunt ex tradnce per generationem ex materia seminis educte. Uel anima in eisdem est sicut artificiatum in artifice quodam modo scilicet effectiuo: vt iam dictum est. Sed de anima humana aliter est. quia non est ex traduce: nec habet efficientem nisi solum deum creantem ipsam ex nihilo. vt patuit vbi Anima. Deus ergo laudabilis.
4
¶ Primo Notandum secundum Guilern. de Conch. quod primus Adam a deo factus fuit valde temporatus in quattuor qualitatibus. Sed postquam peccauit: eiectus de paradiso cepit in labore mant um et sudore vesci: atque esurie: vigiliisque desicta ri: ac intemporie aeris et qualitate nutrimenti molestari. et sic naturalis calor cepit in eo diminui vel extingui. omnesque ex eo nati vtpote ex corrupto: sut corrupti. neque postea perfecta sanitas in homine fuit inuenta. Nimirum perfecte sanum dicitur illud quod est immebris homiomeris eucrasicum et in organii equale.
¶ Pro cuius intellectu Aduertendum quod greci dicunt homiomera illa membra quae in partes sibi simis les vel eiusdem rationis possunt diuidi: sicut sunt carines et ossa. quia quelibet pars carnis est caro tc. quae nos vocamus homogenea. Sed organita dicuntur membra officialia. Est ergo perfecte sanum quod in homiomeris membris est eum crasicum id estbone conplexionis et in organicis cquale id est nec quantita te nec numero excedit modum vel in maius vel im minus.
¶ Secundo etia Notandum secundum e. Guil. de Conch quod nullus est homo qui non sit calidus et humidus. sed quidam plus: quidam minus. Et cum corrupta sit naturam non equaliter et eodem modo. quia quidam plus: quidam mi nus: quidam sic: quidam aliter. In quibusdam enim intenditur calor et remittitur humiditas: qui dicuntur cholerici et calidi et sicci. non tamen sunt sine humiditate. In quibus dam econuerso intenditur humiditas et remittitur calorm et hi dicuntur phlegmatici id est frigidi et humidi: tamen nopenitus expartes caloris. Item in aliis intenditur sictitas et remittitur calor: et dicuntur mclancholici id est frigidur et sicci: tamen habent calorem et humiditatem. Si autem plous ad equalitatem accedant humores et qualitates: dicuntur sanguinei. Quemadmodum ergo sine quattuor elementis non inuenitur hominis corpus: ita nec sine quattuor qualitatibus. tamen nomen recipit a praedominante
¶ Tertio ergo Recpnt. et his quod vt idem Guiler. dicit. In omni completio ne potest homo crescere. plus tantum in vna quam in alia. quia augmentum fit ex calido et humido quae in omni homine sunt Unde augmentum ex calido fit in altum. quia calor alta petit. Et ex humiditate augmentum fit in latum et spissum. Ideoque cholerici quia calidi sunt crescunt in altum et longi sunt: sed graciles ex siccitate: cuus est non dilatari sed constringi. Item sanguinei propter calorem similiter crescunt in altum. sed propter humiditaiem quae habet dilatationem sunt etiam pingues vel carno si Item phlegmatici propter frigiditatem sunt statura breues. Similiter melancholici. sed propter humidita tem phlegmatici sunt pingues. Melancholici vero pter siccitatem graciles. Hec autem accipienda sunt naturaliter. quia omnium horum proprietates sepe variantur ex accidente extrinseco: puta cholerici et melancholici ex comestione lauta et ocio sepe fiunt pingues Ac sanguinei et phlegmatici ex abstinentia et labore sepe fiunt graciles. Et aliquando etiam hi vel illi et paruitate matrici vel spermatis breues fiunt etc. Insuper vt dicit Aristo. libro de causis proprietatum elementorum. in habitatoribus circa equinoctialem et calores solis assiduos accidit siccitas et caliditas in ma tricibus mulierum et ideo decoquitur in eis fetus ac communicat nigredinem corporum et crispitudinem capil. lorum. et huiusmodi variantur in statura etiam vel quantitate sicut patet de ethiopibus et aliis circa fines terre. Et omnia ex voluntate dei
5
Quare vegetatiua vi non continue Augetur quantitas corporis animalis. sed est status augmenti determinatus. Cum enim cibus continue additur corpori: et ita ipsa nutritiua vis continue ingerit substantiam: Quare consimili modo quantitas cibi non ingerit quantum:
¶ Respondetur secundum Alb. quod nutritiue finis est saluare indiuiduum. Et hunc fnem non potest consequi nisi continue nutriendo: sicut et continua fit deperditio in corpore. Finis autem augmentatiue est perfectio secundum magnitudinem et figuram organorum. Et cum illum assequitur quiescit: eo quod superuacuum esset vltra mouere augendo. Unde motus augmenti stat in corpore animato Primo propter hoc quia calor naturalis qui est in membris radicalibus quo ad posse in extendendo limitatus est quantum possit augere vt ibi stet et non plus faciat. Secundo ex parte materie membrorum radicalium: cui licet addatur nutrimentum: tamen non est extensibilis vl tra debitam speciei quantitatem. Tertia ratio huius est ex parte organi ad virtutem anime quae est in ipso. hoc enim in quantitate tanta et tali figura proportionatum est virtu ti quae est in anima. ergo etc. Et quoniam omnia secundum dei ordinationem fiunt. ergo est laudabilis in omnibus
6
¶ augetur vi vegetatiue: Et an augeatur continue et secundum qualibet partem sui: autm tantummodo secundum aliquipi: Dicit idem Alb Primo sic: quod nequaquam apgetur continues sed quandoque additur quanto. et aliquando non augetur. Quamuis enim calor naturalis semper agit natrimentum conuertendo. et ita semper videatur noua additio in conuer¬ tendo: Tamen aliquando fit solum in disponendo talem partem corporis ad augendum conuertendo vt facilior fiat ad ditio in augmentum corporis
7
¶ Utrum autm corpus animatum augeatur secundum quamlibet partem sui: Idem Alb. dicit: quod sicut Philosophus expresse dicit Quelibet pars augetur secundum spectum et non quaelibet secundum materiam. Et hoc inquit intelligendum est de augmento generali secundum quamcunque quantitatem Alioquin videretur esse contarium quod ait Auicenna videlicet quod augmentatiua plus addit de cibo longitudini quam latitudini vel spius situdini. Hoc enim dictum Auice. intelligendum est de augmento speciali quod attenditur in extensione radicalium membrorum per additionem cibi et producit corpus ad perfectam quantitatem et figuram. Uerumtamen secundum vtraque augme vtationem fit additio cuilibet parti corporis proportionate: ita videlicet vt in ma iori membro plus et in minoriminus subinducat ca lor de cibo in corpus nutritum. Ad hec exemplum. quia videmus quod digiti equaliter crescunt secundum mutuam proportionem: licet alter alterum excedat in quantitate
¶ Si ergo quaeritur Quomodo fiat augmentum. Dicendum inquit Alb. quod fit per calorem extendentem radicalia membra in omnem dimensionem: et plus in longum Ideoque cum est corpus subtile et rarum sicut sunt corpora puerorum tunc fit extensio fortior in longum quam in spitussum. Cum autem stat extensio in longum et vihilo minus ingeruntur partes materiales per cibum abundantur: tunc corpora spissantur sicut corpora hominum eate perfectorum. Cum vero vtrumque proportionatum est vtique: tunc est corpus medio modo se habens: sicu sunt corpora iuuenum.
8
¶ Quid deactionibus virtutis generatiue quae etim est vis vegetatiue anime: Notandum secundum Auce.libro de anima: quod Generatiua vis habe puas actiones concor. Alb. Una est semen descidere Secunda est fgurare et lineamentare ad similitudinem generantis in specie atque conuertere substantiam seminis Hec autem virtus non est in generante: sed in semine: tamen virtusgenerantis adiuuat. huic actioni secunde seruiunt ale due vires scilicet nutritiua in nutriendo. et augmeitatiua dilatando. Unde he tres vires vegeta. tiu distinguuntur: et quantum ad operationes: et quantum ad tempus. Na operatio nutritiue incipit in principiovegetabilis et terminatur in fine vite: et non ante. Sed operatio augmentatiue incipit similiter in principio: sed terminatur circa finem perfectionis determinate secundum naturam. Operatio vero generatiue incipit in iuuentute: iam aucto corpore: et terminatur circa finem determinatum in senectute. Hec autem voluit deus fieri in natura ad bonum finem scilicet Nutritiua ad conseruandum indiuiduum. Augntatiuam vt per eam perficiatur. Generatiuam vero vt per ea remancat specis. ero deus est in omnibus laudabilis.
9
¶ Qualiter differt vis generatiua in vegetabilius scilicet plantis et in animalibus cum in vtrisque sit decisio seminis in genere considerata quae est separatio a cibo praeter necessitatem nutritionis corporis ad conseruandum specim per generationem Nam hec decisio seminis claret fieri non solum in animalibus quae eiiciunt semen extra se ad generandum. sed etiam in plantis vbi semen a nutrimento decisum extra plantam proiicitur in terram et generat: vt patet de nucleis et granis etx fructibus plantarum. In vtrisque etiam est productio similis sibi. quia planta producit plantam simulem. et sic de aliis. Respondetur secundum e. Alb. quod quamuis in praedictis sit in vtrisque praeuenientia: nihilo minus in pluribus est differentia
¶ Prima. quia in animalibus vis generatiua consistinon nisi in organo speciali pro generatione determinato. In plantis autem secundum omnem partem est vis generatiua: nec habet certum situm: sed est in toto corpore. In cui signum plante partes abscise recrescunt. et excisa planta: ex sola radice manente in terra fira repullulat et in iluuentutem redit. Hec autem non fiunt in animalium generatione.
¶ Secunda differentia est. quia in planta idem est humidum nutrimenti et humidum generationis Unde non distinguitur in plantis humidum radicale et humidum nutrimentale nisi per accntens. ideoque partes re cise recrescunt. quod vtique non fieret si humidum hoc et illud diuersum esset: sicut est in animalibus
10
¶ Utrum in plantis et huiusmodi vegetabilibus sit distinctio setus pro generatione: Respondetur secundum Alb. cum Aristo. libro de vegetabilibus: quod in plantis et herbis non est distinctio serus masculi et femine: loquando proprie et secundum se pro genenatione. Tum quia non est in eis commixtio carnalis. Tum quia plante no indigent effectiuo nisi sole in hora pululationis. Cum ergo in generatione effectiuum sit masctlus generans in alioscilicet in femina. Plante non indigenimasculo. ergo non est ibi distinctio masculi et femine on sexum: sed solum per proprietates quae sunt formam: speciem: ac fituram imprimere. et hec impressa recipere. Ambe autemste proprietates adunantur in planta vna: sicut ibi dicit Arst. Calidi enim et sicci quae sunt proprietates masculi est imrimere et quasi sigillare forma et figuram. quia calidum est venetratiuum: et siccum est terminatiuum. Item proprietares femine sunt frigidum et humidum. Et humidum quidem est fgure et specici receptiuum. Frigidum vero per coagulationem huiusmodi humidi est retentiuum eorundem. Et quia amle dicte proprietates tam masculi quam femine sunt in plaravbique: ideo Arist. dicit quod planta est vbique impregnans et impregnata. ideo in eis non distinguitur sexus propter equalitate quam habet planta vbique in partibus corporis sui pro generatione secundum potentiam in nutrimento et proprietatibus. Item in planta idem est humidum nutrimti et humidum generationis: vt dictum est in praecedentibus. Ad humidum autem nutrimenti non exigitur distinctio sexus. sed tantum calor agens cum virtute anime ac virtute celesti. ergo et ad generationem plante non exigitur nisi calor agens cum virtute anime vegetatiue ac virtute celi. Et hoc est quod dicit philosophis: quod omnium vegetabilium terra est mater: et sol pater. Deus ergo laudetur pro tali ordinatione.