Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Yris

1

1

Nis quid sit et)¬ vnde sic nominatur. Notandum quod Seneca de naturalibus quaestionibus lib. v. dicit Arcus celestis hoc est iris nil aliud est quam ima go solis roscida caua nube concepta. Unde etia Aristo. li. iii. metheor. dicit quod Iris est speculum solis. quad in ea imago solis exprimitur. Proinde vt communiter diffinitur. Iris nil aliud est quam nubes rorida soli opposita radiis solis multipliciter informata

2

¶ Item Isid. lib. xiii. Etyn. dicit Arcus celestis dicitur ad similitu dinem curuati arcus. Dicitur autem proprie( inquit) Iris quasi aeris eo quod per aera ad terram descendat. hic a sole reiplendet dum caue nubes ex aduerso id est ex opposito radium solis accipiunt et arcus speciem fingunt. Albumasar quoque dicit. Iris nomen indidit nature obscuritas: quia apud grecos Iris dicitur idem quod arcus an gelice considerationis tanquam ad eius noticiam humanus non ascendat intellectus scilicet plenarie quoniam apud phlosophos et sapientes diuerse sunt sententie de natura iridis vt patebit infra. §. v.

2

3

¶ Qualiter in iride exprimitur solis imago. Notandum est sicut Arist. iii. lib. Metheo rorum dicit. Et etiam libus de na re. ac etiam libus Catholicon habetur recolligendo quod terra exquo est spherica ita et vapor ascendens ex ea sphericus est. Et quia natu ra luminosi corporis est vt semper in oppositam partem radios dirigat. Sol ergo cum sit luminosum corpus radios suos mittit in partem oppositam. In qua aliquando nubem inuenit cocauam que in vna sui parte est densa: in alia densior et in alia densissima. Item in alia sui parte est rara: in alia rarior vel rarissima. In illa autem parte que est densa solares radii quasi in vitro inclusi rubeum colorem faciunt. in densiori ceruleum. quod a cera dicitur proprie color viridis cum nigro mixtus vt est mare. In densissima vero parte faciunt nigrum. Item in rara faciunt viridem pure. in rariore croceum. in farissima album. Et ita secundum maiorem illius nubis rare densitatem ma gis accedit ad colores nigridini affines. Ac secundum maiorem raritatem accedit ad colores albedini affines. sicque Iris recipit colores in ea resplendem tes ex sole tanquam speculum. Sicut etiam dicetur infra. §. iii. et. ix. ergo deus laudabilis.

3

4

¶ Que est naturalis casa iridis et colorum cius: Respondetur secundum Aristo. lib. iii. Methe. simulet Senecam libro v. de nat. quaesdio aliosque quod due sunt cause. videlicet sol et nubes: in cuius signum nec in sereno fit vnquam: nec in nubilo toto: ita vt sol lateat. Ex his ergo vtique est iris: quorum sine altero non est. itaque color igneus est a sole: ceruleus a nube: ceteri vtriusque mixture. Hec ex Seneca. Hinc philosophus vbi. supra dicit: quod causa esse arcus est ex radio solredeunte ad vaporem contrarium nubibus. Sicut radius refulgens in aqua: relucet in pariete rediens ad ipsum ex repercussione. Et habet tres colores principales ordinatos vel quattuor ad plurimum: quorum interior aliis duobus debilior est. nec possunt pictores facere simules: praecipue colorem compositum scilicet inter intrinsecum et extrinse cum. Ex pmnibus istis et similibus claret laudabilis mira dici sapientia.

5

¶ Denique idem Arist. dicit: quod color iridis ex hoc est: quia caelum quando pluit: resoluitur superfluitas coartata in nubibus et fit ex eo roratio perua id est nubes rorida antequam ibi fiat pluuia magna. Cum ergo relucet sol oppositus: illa roratio ante nubem densam existens: recipit radios et densa terminat tamquam in speculo: sicque recipiuntur colores ex sole resplendente in vtrisque. vt patet infra. §. ix. Uarius quoqe fit arcus in celo ad plurimum quadricolor. principales enim colores habet quattuor. et aliquando solum tres: sed mixtos simul cum hoc habet plurimos: secundum quod compositum est. et contrahit colores ex quattuor elementis: quia ab igne rubeum contrahit colorem. Ab aere ceruleum: siue album siue lucidum. Ab aqua purpureum: et huiusmodi. Ab ipsa autem terra propter herbas et terras viridem quasi nigrum. vt dicit Guil. de Conch.

4

6

¶ Sed vnde est quod iris non est rotunda plene circularis vel spherica: cum sit imago solis qui est sphericus integre et orbicularis: sed iris non integre

7

¶ Respondetur secundum Guil. de Conch. quod sollonge est nubstnibus altior: superiorem partem nubis tangens: et ideo in illa superiori parte imaginem suam imprimit Inde est quod sol quanto ortui vel occasui est propinquior: tanto arcus apparet maior: quoniam iris non apparet nisi ex oppositione solis: Ideo iris que est nubes concaua soli opposita a sursum existenti: arcualiter a nobis figurata videtur qui sumus infra nubes: et hoc etiam lib de vaporibus declaratur. Seneca etiam ponit exempla de speculis quibusdam: sed dimitto. In signum quoque est quod iris soli opponitur vt speculum ex hoc quod si apparet iris in mane: tunc non v detur alibi nisi in occidente. Quod si iris appareat in sero vel vespere: videtur versus orientem. Si auteapparet meridie: tunc videtur in septentrionali parte. et versus meridiem nunquam est iris: quia nunquam solopposita parte meridiei post esse. ergo etc. Deus ergo laudabilis qui sic ordinauit sapientissime

5

8

¶ Utrum iris in natura realiter sit substantia aut solum accidens: Guill. de Conch. dicit: quod diuersi philosohi diuersa senserunt de iride.

9

¶ Una enim opinio est quod sit substantia diuersorum colorum: et quod sit corpus ex quattuor elementis compositum quadricoloribus realiter in se habens colores huiusmodi a quattuor elementis contratos: vtiam dictum est. §. ii

10

¶ Ulia opinio est quod non sit iris secundum se substantia vel corpus sed solum imago solis ex radiis resultans. Et quod nec sunt in ea colores inhe siue. Sed coloris imagines apparentes nobis iuxta spissitudinem siue densitatem nubis aut raritatem in qua diuersi colores representantur ex solis radiis sicut in speculo. Sed illa opinio prima dicere videtur quod iris non est aliud in re quam nubes nec nimis obscura: nec nimis lucida habens quattuor principales colores. Et quelibet harum opinio num potest sustineri. quia iris secundum materia sub lectam est corpus nubis. sed secundum formale esse est imago solis et apparentia coloris etc. Et quia esse formale est potius. quia forma dat esse rei. ergo hanc tenent opinionem vt communius secundum viam Aristotelis philosophantes

6

11

¶ Quibus temporibus apparent iris et quibus non. Notandum est quod sicut dicit Aristo. iii. lib. Metheororum. Et Seneca lib. v. natu. quaedi. Ac Plinius lib. ii Arcus celestis videtur quando aer mundus est et visus similiter. Uidetur qui dem iris per diem ex radio solis. Et per noctem videtur ex radio lune. qui quia debilis luminis est ergo non videtur nocte nisi plenilunio cum ortu lune et occasu. Non videtur autem in nocte in silicet annis nisi bis. Denique iris etiam per diem ex radio solis non videtur: aut propter turbulentiam aeris. Sicut nec imago videtur in aqua nisi quieta: aut propter debilitatem visus: aut propter debilitatem coloris. Item post equinoctium autumnale potest fieri arcus quacum que hora diei. Estate vero non videretur nisi aut incipiente aut inclinato iam die. Item secundum e. philosophos nunquam possunt esse plures simul irides nisi due vna per oppositum solis. alia per oppositum lune. Hoc videre contigit horis vespertinis in estate quod scilicet sole existente in occidente apparet vna iris in oriente. Et tunc existente luna in austro apparet alia iris in septentrione.

12

¶ Qua re autem estate non fit iris die media. Causa est secundum Sene. supra quia tunc sol super verticem nostrum propinquius fertur. et sic rectiori linea terras aspicit vt nullis nubibus ex obliquo occurrere possit. sed de super nubes percutit et non a parte nostri aspectus. sed secus est mane et inclinata iam die. quia tunc et obliquius nubes respicit. et quia minus virium habet tunc. ergo repercuti potest magis a nubibus etc.

7

13

¶ Quid designat iris naturali prae agio. Dicendum secundum Sene. supra quod arcus hoc est iris si oritur a meridie magnarum vim aquarum vehit que a sole vinci non possunt. Si autem circa occasum refulserit rorabit et leuiter pluet. Si vero ab ortu vel circa surrexerit serenum promittit etc. Item secundum Ari sto. iii. Metheo. Quando apparent due irides vna solis alia lune. vt in praecedenti dictum est. Significat icendium id est calorem nimium in aere prope venturum. quia hoc fit ex spiritu calido ebulliente per poros humidi terrestris Est autem incendium futurum per spiritum calidum seu ventum excedentem in calore equalitatem et quantitatem etc.

8

14

¶ Quare deus dicitur arcum vel iridem posuisse in nubibus in signum federis. Nam Gen. ix. dixit deus ad Noe. Ponam arcum meum in nubibus celi et erit signum federis inter me et terram Et non erunt vltra aquae diluuii ad delendum vniuersam carnem.

15

¶ Respondetur secundum Lyram ibidem et magistrum histori arum Commestorem et alios. quod huius rei

16

¶ Una ratio est litteralis scilicet propter Noe asse curationem. quia Noe maxime timebat ne iterum fieret diluuium et quotidie orabat ne hoc fieret. vt refert Iosephus libro antiquitatum Ideoque deus licet iam antea assecurauerat Noe de diluuio non faciendo per verba Gen. viii. dicit. Nequaquam vl tra maiedicam terre etc. Nihilo minus ex pietatis declaratione voluit ipsum et omnes alios assecurare persignum sensibile scilicet per apperitionem iridis temporibus pluuia rum pro firmitate credulitatis nostr id est omnium hominum per mundum etc.

17

¶ Alia ratio spiritualis. quia tali signo deus bonus voluit ostendere quod misereretur penitentibus hominibus sicut misertus est Noe et filiis eius: a diluuio eos praeseruando et diluuium decetero non inducendo murdo. Nimirum iris ex sole et nube formatur. quia misera tio dei ad hominum reconciliationem ex vnione deitatis et humanitatis in christo fieri debuit. et sic facta est. Item arcus iste vt dicit Grego. in Ezech. sic apparet quasi ibi sit aqua et ignis. quia dei misericordia per christum exhibita est erga electos in aqua baptismatis lauante. et igne spiritussancti incendente. Item arcus iridis est sine chorda est sine sagitta. Et habet duo cornua vtraque ad nos inclinata. Sic deus per hoc signum ostendit quod in praesenti licet arcum sue vltionis contra peccatores tetenderit Psalmus Nisi conuersi fueritis gladium suum vibrabit arcum suum tetendit et parauit tamen sine chorda seueritatis. quia in praesenti dulcorem exhibet pietatis. Et sine sagittis penarum eternalium duo cornua scilicet misericordie et gre inclinauit erga penitentes. sed in futurum peccatores punietur. vnde Greg. xiii. moralis. Arcum deus tetendit comminando in sacris scripturis

18

¶ Tertia est ratio designationis diluuii duplicis. Nam vt Commestor dicit et Ianuen. in li. Catholicon Arcus celi Primo est signum praeteriti diluuii per aquam facti ne decetero time atur fieri. Et secundo futuri per ignem vt expectetur. qua mundus igne iudicii futuri cremabitur: Inde est quod arcus iste duos colores habet principalissimos videlicet ceruleum qui aqueus est. Et est exterior. quia iam praeteriit diluuium aque: habet et rubeum qui igneus est. et est interior. quia diluuium ignis futurum est vt dei iudicio exeat per totum mundum. Hec etiam tagit Grego. viii. homels. Ezech. Denique tradunt etiam sancti vt dicitur in historiis quod quadraginta annis ante iudicium non videbitur arcus. Et hoc ostendet naturaliter desiccationem aeris iam inceptam Ex dictis ergo patet bonitas dei et sapientia et iusticia laudabilis

9

19

¶ Utrum ergo ante diluuium fuerit iris visa. Helinadus in chronica sua lib. iiii. Et plures alii dicunt quod a principio modi vsque ad diluuium non fuerit pluuia nec nubes aquosa: nec apparuerat iris. Sed scundum Lyram super Gen. ix. Non videtur hoc rationabiliter dictum: cum cause pluuie multo tempore precesserant. Non est ergo verisimile quinetiam effectus scilicet pluuia fuerit. Alii dicunt quod etsi precesserunt nubes et pluure etc. non tamen fuerant nubes in tali dispotone quod ibi generaretur iris

20

¶ Nota quod ad generationem iridis: requiritur nubes densa. et ante nube densam nubes rorida: vt dicitur li. iii. Meth. Quia iris generatur in nube per modum speculi: vbi requiritur radii receptio in rorida nube: et terminatio in densitate alterius dense nubis. Sicut in speculo requiritur perspicuitas vitri: et densitas plumbi terminans. Isti ergo dicunt quod primo facta est talis dispositio quando ostendit deus ipsi noe iridem Sed secundum Lyram: quamuis hoc verum sit quod iris isto modo generetur vt iam dicum est. Tamen hoc non videtur verum quod antea non fuerit talis dispono. et per consequens iris quae apparet ex causa naturali: quia Aug. dicit: quod deus res quas condidit sic administrat vt eas proprios motus agere sinat

21

¶ Melius ergo dicendum: quod sicut pluuia sic et iris fuerat ante diluuium. sed tunc iris non fuerat data in signum rememoratiuum pacti vel federis dei ad noe facti dur hoc quod diluuium non induceretur generaliter terram disperdens: quia pactum vel fedus tale nondum erat antea institutum.

10

22

¶ Sed quo sit iris data in signtur federis vel pacti diuini: cum ex naturali causa fiat et antea etiam praecesserat. Dicit idem Lyra vbi. supra quod aliqui opinati sunt iridem fore signum naturale. Sicut a simili digestio vrine est signum future sanita tis vel euasionis mortis ex illa egritudine. Sic et quo iris non generatur tempore multum sicco nec multum pluuioso: sed tantum in nube rorida in qua vaperes non abundant adeo quin calor solis possit eas deuincere sic quod non sequitur ex eis magna pluuia: Et ideo dicunt quod est signum naturale ipsa iras scilicet remo tionis pluuie magne. et per conseques diluuii non futu ri de propinquo

23

¶ Sed hoc dictum non valet: quia diluuium generale de quo hic loquimur non fuit causacum naturaliter sed virtute diuina: aquis oceani eductis super terram: et aliis simul aquis multiplicatis. xv. cubitis vltra cacumina montium. Unde dixit dom nus. Ecce ego adducam aquas diluuii id est virtute propria faciam etc.

24

¶ Ideo dicendum secndum. Lyram: quod iris non est signum naturale sed signum ad placitum ex ordinatione dei: et rememoratiuum pacti vel federis eius ad noe de diluuio vlterius non futuro: Ideo dixit. Erit arcus meus in nubi. et videbo et recordabor federis etc. Licet autem iris sit res naturalis et ex causa naturali ac antea praecessit: tamen sicut in huma nis aliquando lapis magnus qui a diu stetit in aliquo loco immobilis de nouo statitur in signum mete: hereditatum: et huiusmodi. Sic in proposito. ergo deus laudabilis etc.

25

¶ Eux dei bonitas est laudabilis ex qualitate et. xii signis zodiaci.

PrevBack to TopNext

On this page

Yris

1

2

3

4

5

6

7

8

9

10