Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Zodiacus
1
¶ Idiacus. Queri tur de hoc qualis circulus dicitur zodiacus in celo: Notandum ergo quod sicut scribit Guillermus de Conchis. Philosophi dixerunt vndecim circulas esse in toto. Quorum duo sunt visibiles alii inuisibiles. Primus de visibilibus est zodiacus Hic a capricorno per ariete ad cancrum ascendit et de cancro per libram ad capricornum des cesdit. Hec intellige iuxta nostrum situm. vnde Aristo. ii lib. de generatione vocat eum obliquum circulum in quo id est sub quo mouetur sol et alii planete dicens. Motus vel latio solis et planetarum in obliquo circulo est causa corruptionis et generationis rerum naturalium. Hec ibi Aristoteles Item Guillermus de Conchis subditi: quod secun dus de visibilibus circulis a grecis nominatur Galaxias id est lacteus. De quo vide vbi Celum § xvii. in fine: ibi scripsi de hoc. Nouem autem alii sunt inquit circuli inuisibiles. quia nil aliud sunt nisi linee intelligibiles. Horum quinque sunt paralelli communi nomine. Paralellus autem interpretatur eque stans: quoniam omnes circul isti equum habent in hoc tenorem quod ab oriente per occidentem reuertuntur ad orientem. vel dicuntur eque stantes scilicet a medio circulo equi noctiali. Nam horum medius maximusque est equinoctialis circulus. vel dictus equidialis. quia sole ibi existente equantur dies et nox. Et circa huc hinc et inde eque distant alii quattuor circuli bini et bini: puta quantum distat ab equinoctiali tro picus estiuus qui dicitur solsticialis: tantum distat et tropicus hyemalis id est solsticialis. Et quantum distat ab eodem medio arcticus: in tantum et antarcticus distat. Dicitur autem tropicus id est conuersiuus. quia quando sol ad alterum horum ascendit: ibi stat ab ascensu et conuertitur ad descensum. Similiter et econuerso. vnde hec solstitia sunt in principio cancri: estiuus. Et in princ pio capricorni hyemalis
¶ Item de istis circulis quinque qui dicuntur paralelli. habetur breuiter vbi Celum. § xvii. nomine Tone. ergo hic trant eo: Preter hos sunt alii duo qui dicuntur coluri inuisibiles circuli quasi colonuri id est imperfecti circuli ad modum caude bouis siluestris. Nam colon membrum scilicet caude et vros bos siluestris dicitur. Et sic nominantur propter imperfectionem non quia in se sint imperfecti circuli. sed quantum ad nos. quia pars alterius poli quam intersecant nunquam a nobis videtur. Et horum intersectio fit in summo septentrionis. De istis coluris plura ibi ponuntur que pertranseo causa brevitatis. Ultra hec adhuc alii circuli duo sunt inuisibiles Unus dicitur meridianus designans illam partem celi in qua sol equaliter distans ab ortu et occasu facit meridiem intelligibiliter. Alius dicitur orizon sic dictus quasi finitor visus. quia est linea intelligibilis vbi caelum videtur terre coniungi. et ita limitem facit visui et variatur per diuersi tatem habitantium vel circumspicientium. Et si cut orizon distinguitur duplex: sic et circuli orizon¬ tales. Unus dicitur naturalis qui scilicet finit visum illorum qui sunt in medio mundi. Alius dicitur artificialis qui finit visum existentium extra mundi medium. vnde secundum diuersos situs diuersus est orizon artificialis.
2
¶ Sed quare praedictus circum lus zodiacus nominatur: Dicendum secundum Bedam libro de ima gine mundi vbi ait. In medio firmamenti inquit sunt. xii. signa per transuersum disposita: equaliter per circumitum distincta. Horum dispositio inquit grece dicitur zodiacus. latine signifer eo quod in ipso circulo sunt signa que animalium habent nomina Todian enim animal dicitur. Idem dicit Guillermus de Conchis addens quod huius longitudo circuli in. xii. equas partes per fluxum aque inquit. vt refert etiam Macrobius ab egyptiis est diuisa que signa dicuntur. quia scilicet eis signamus in qua parte celi sit sol et alii planete. Hec. xii. signa iuxta qualitates elementorum Astrologi qui dam in quattuor diuiserunt: asserentes Arietem Leonem et Sagittarium calidos et siccos. sicut est ignis. Taurum: virginem et capricornum frigidos et siccos vt est terra. Geminos: libram et aquarium calidos et humidos. vt aer est. Cancrum scorpionem et pisces frigidos et humidos. Hec ex Guillermo de Conchis. Item ista signa secundum Bedam per transuersum dicuntur disposita. quia numerantur transuerse. ab occidente in orientem computando sunt equaliter distincta. quia quodlibet signum eque habet. xxx gradus secundum Als abicium. Et quilibet gradus. lix. minuta. et quodlibet minutum. lict secunda. Et quodlibet secundum. lx. tertia. et sic in infinitum. Item de signis. v. Est Aries taurus gemini cancer leo virgo. v. Libraque scorpio sagitta capricor. aqua pisces. etc. Ex omnibus itaque laudabilis est dei bonitas et sapientia.
3
¶ Quiod de significationibus nominum signorum zodiaci. Notandum quod Beda lib. de imagine mundi de singulis. xii. signis prosequendo dicit sic.
¶ Primum ergo signum est Aries comstans ex pluribus stellis. quia sicut animal aries tota estate in dextro. et tota hyeme in sinistro late re cubat. Sic sol sub illo signo arietis gradiens dextram partem celi perambulat. hec est pars orientalis vbit Celum. §. xxxiiii
¶ Secundm dicitur Taurus ob sercationem quod sol sub illo positus radiorum suorum cornua erexit et terram arabilem reddit
¶ Tertium Gemi ni. quia sol sub illo duobus amplius diebus quam sub aliis secundum nos videtur morari.
¶ Quartum Cancer sercat quod sicut canc er retrocedit: sic sol ad illud signum veniens cursum suum retroflectit.
¶ Quintum Leo desigunt quod sit animal leo in anteriori parte calide nature est. et in posteriori parte est frigide: Ita sol in illo signo menscilicet augustum prius facit calidum: ad extremum tepidum
¶ Sextum est Urgo propter scationem quod sit virgo non parit. sic et septembris mensis illius signi nihil gignit.
¶ Septimum Libra. signans quod sol cum sub illo ambulat: equinoctium facui: eque dicei et noctem librans
¶ Octauum Scorpius pro signo grandinum positus qui illo mense scilicet Nouembri in terris quibusdam crebrius facit.
4
¶ Quo sunt ista signa dispositain Todiaco Notandum secundum Guilhermum de Conchis. quod talis est dispositio signorum. quano cancer est nobis propinquius in confinio nostre habitabilis et torride zone. Deinde leo obliquando descendit versus orientem. post Uirgo. deinde Libra in medio torride zone existens vltra quam est Scorpius. deinde Sagittarius. post quem est Capricornus a nobis remotissimus. Deide oblique ascendendo est Aquarius. post illum Pisces. de inde Aries in medio torride zone: oppositus libre. supra Arietem est Taurus. deide Gemi. post Camcer
5
Qualiter in istis signis zodia ti assignantur domus planetarum. Respondetur secundum e. Guil. de Conchis atque Alcabicium. aliosque astronomos. quod illud signum in quo quilibet planeta est a deo creatus eius domus vel domicilium vocatur.
¶ Si autem quaeratur Quid de planetis illis qui habent bina domicilia. vt stati dicetur. Dicit idem Guilher. quod primum talium signorum dicitur proprium et primum domicilium in quo est planeta creatus a deo. Reliquum dicitur secundum domicilium siue secunda bomus in qua non est creatus talis planeta. tamen quia post primam suam domum maiorem habet potestatem in secunda domo quam aliis signis. Unde pro regula tenetur secundum eundem Guil. quod omnis planeta habet maximam potestatem in proprioprimo domicilio. et minorem in domicilio secundario. ac minimam in alieno domicilio
¶ Sed quae signa dicam tur domicilia propria alicuius planetarum. Ide Guil. et Alcabicius ac communitur astronomi dicunt quod secundum natu ram domus solis est lemonis signum. lune autem canacer. Et isti maiores duo planete singuli habent propria domicilia etc. Alii autem planete ab egyptiis attributa habent bina domicilia. prima propria. alia secundaria. ita quod Saturnus primam domum propriam habet capricornum. sed secundariam ei attributam habet aquarium. Iupiter primam habet sagittarium. secundam habet pisces. Mars primam scorpionem. secundam arietem. Uenus primam libram. secundam taurum. Mercurius habet primam domum signum virginis. secundam gemini. Unde laudabilis est dei bonitas et sapientia in creatione et ordinatione planetarum in signis talibus etc.
6
¶ Nota quod in ipsis signis Una dicitur qulitas ex altationis planetarum. Et de hac aliqui astronomi aliter enserunt. Sed Ptolomeus dicit quod solis exaltatio est n toto signo arietis. et taurum totum ponit pro lun. pro Saturno libram. pro Ioue cancrum. pro Marte capri cornum. pro Uenere pisces. pro Mercurio virginem. procapite dracimnis gemini. et per oppositum pro cauda saginttarium etc. Alii autem senserunt quod talis eraltatio non ponatur in toto signo. sed in certis gradibus assignatis talium signorum. puta pro exaltatione solis. xix. gradum arie tis. pro luna. iii gradum tauri. et consueter de aliis. Sed hec ptinent ad astronomos nec conferunt saluti. ergo transeo Sufficiat autem dicere quod vbi planeta quicumque exaltatur i efficacia sue virtutis: in opposito signo cadere dicitur. sicut sol in ariete exaltatur: et ilibra cadit. et sic de aliis. deo bono sapientissime ordinante. vt et nos homines cum exaltamur in praesenti timeamus a casu in morte.
¶ Alia qualitas dicitur valoris scilicet signorum certorum pro facienda minutione sanguinis vel purgatione ad medicamentum. et sumptione farmaciarum. Et hoc considerandum secundum motum lune. videlicet in signis zodiaci: secundum Hypo cra. in epici. Nota ergo quod quo ad hoc. quattuor signa dicuntur bona absolute. et quattuor alia mala. atque quattuor alia indifferentia. Nam aries quando luna est sub ipso dicitur absolute signum bonum. Taurus ma um. Gemi indifferens. Cancer quoqe indifferens. tamen aliquo modo bonum plus. Leo absolute malum. Uirgo in differens. Libra simpliciter bonum. Scorpius simplicitere absolute malum. Sagittarius bonum. Capcornus malum. Aquarius bonum. Piscis indifferems scilicet pro minu tione. Et ista quattuor numerantur bona. Aries: et bra: sagittarius et aquarius. Item quattuor alia quando luna qu in eis dicuntur mala. Taurus: leo: scorpius et Caprtornus. Alia denique quattuor sunt indrstntia. Gemi. cacer virgo: pisces. Et singula hec intelligenda sunt ceteris paribus. quia potest esse quod in signo bono fiat nouilunium vel oppositio: aut de propinquo et tunc non est bonum minuere. Alie etiam cause et circumstantie circa huiusmodi sunt pensande. vtpote si signum tale aspiciat appropriate membrum pro quo fieri debet minutio. Et talia considera re physicis et astrologis ac chirurgicis conuenit. ideo dimit to hoc. Preterea obseuari debet et lune etas et hominis atque qualitas. Unde dantur v. Luna vetus veteres: iuuenes noua luna requirit. v. Luna crescente minue iuuenis crapulente. v. Luna decrescente minue iuuenis macilente.
¶ Tertia qualitas dicitur mobilitationis. quia quaedam ex his signis zodiaci dicuntur mobilia. quia sol quando incrat ali quod illorum signorum moutur id est mutatur tempus. Et hec sunt quattuor. Aries: cancer: libra et capricornus. Quedam dicuntur fixa: quia quando sol in eis est: tempus figitur id est in eodem statu perseuerat. Et hec sunt Taurus: leo: scorpio et aquarius. Reliqua quattuor dicuntur commnia. quia medietas eorum est vnius temporis in statu suo. et medietas alterius status est. vt sunt signa. Gemi: virgo: sagitta rius et pisces. Ad hec exemplum. quando sol signum arie tis ingreditur: tunc mutatur tempus. scilicet hyems in ver. et quando intrat taurum figitur scilicet tempus vernale. Quando vero sol ingreditur geminos fit tempus tommne id est dimidium erit veris. et dimidium estatis. Et similiter de est ceteris. Plura de qualitatibus signorum pertinent ad astronomos que causa brevitatis traneo. Ex omnibus dictis claret dei bonitas et sapientia laudabilis qui sic ordinauit et nobis vtiliter scire dedit.
7
¶ Quare deus benedictus voluit podiacum esse obliquum circulum in celo: In quo sic oblique mouerentur sol luna et omnes alii planete: Respondetur secundum theologos docoret quod potissima ratio prae aliis hec est: videlicet vt deus omni tempore laudetur in hoc mudo. Ideo enim fecit deus mundum et praesertim creaturas rationales vt omni tempore laudent deu. sicut patet per Augu. et Magistrum in. ii libro di. i. vnde et Psalmus dicit. Benedica dominum in tempore semper laus eius in ore meo etc. Uoluit ergo deus cursum solis facientis diem et noctem et etia cursus aliorum planetarum vt fieret in obliquo circulo zodiaci vt per diuersa tempora horarum secundum diuersitates situs terrarum ac orizontarum sol oriens vel oc cidens faceret diuersis horis diem quo excitarem tur homines ad deum laudandum. Et dum in aliqua parte terre esset meridies vel circa: in alia esset tunc ma ne ortu solis vt dum illi iam cessarent in sua meridie a laudando deum. scilicet prandentes. Alii xxurgerent pro tunc ad laudandum in suo mane etc.
¶ Notandum ergo secundum Guiller. de Conchis. quod ex quo orizon distinguitur. quia vnus dicitur naturalis qui quantum ad situm recte sphere intersecat equinoctialem per medium et circulos vel spheras eque distantes ab equinoctiali quas describit sol in quolibet die naturali: Ideo tantus arcus pro superiori hemisperio relinquitur quantus pro ininferiori. Unde cum sol vniformiter per eos moueatur et superiorem transeat de die ac inferiorem de nocte dies et nox erunt equales in recta sphera existentibus semper. Alius orizon dicitur artificialis. vt tactum est supra. §. i. Quia nos extra rectam spheram existentes orizon tem deuexum: nec intersecat per medium aliquam sphe rarum a sole descriptarum nisi illam quam describit solexistens in equinoctiali. vnde tunc habemus equinoctium. Quando autem sol est circa equi noctialem citius eleuatur supra orizontem nostrum quam supra orizontem naturalem. Unde citius habemus sole. et per consequens diem: quam illi qui sunt in medio mundi. Similiter quando descendit in sero sol citius desinit apparere illis quam nobis. quia citius transit eorum orizontem quam nostrum. Minorem ergo diem habemus nos quam illi quamdiu sol est citra equinoctialem. Econuerso autem accidit quando est vltra equinocti lem etc.
¶ Ex praedictis infertur et patet secundum e. Guiller. de Conchis. quod quanto magis aliqui remotiores sunt a mundi medio tanto magis habent inequa litatem dierum. Unde illicinquit) qui habent punctum vertiginale in polo zodiaci quorum orizon se commetitur ecliptice habent duos dies continuos circa festum Ioanis baptiste. Duas autem continuas noctes cirta natiuitatem domini. quia sphera tunc descripta a solenon transit supra orizonta eorum. Item illi qui habent punctum vertiginale in polo arctico quorum orizon se commetitur Equinoctiali habent per medietatem anni diem continuum quando sol est citra equinoctialem. Noctem vero continuam quando est sol vltra equinoctialem. Ex supradictis (inquit) etiam patet quod ecentricus solis ex vna parte altior est et firmamento vicinior quam ex opposi ta. Hoc enim sequitur ex eo. quia est extrinsecus. Habet enim centrum extra centrum terre in medio modi posi te.
Epilogus
Cuius etiam auxilio ego indignus magnis et multis laboribus meipsum vltra vires perurgedo recollegi. et propria manu conscrpsi hoc ppus Aurei Rosarii Theologice sapicntie Quod finit et explicit ad laudem et gloriam ipsius altissime trinitatis diuine et domini nostri Iesu christi. atque sanctissime sue genitricis virginis Marie: nec non ad honorem Seraphici patris nostri Francisci et omnium beatorum celestis curie Anno videlicet ab Incatrnatione domini Millesimo quingentesimotertio circa festum Annunciationis gloriose virginis Marie. Laudetur ergo deus per infinita secula seculorum Amen.
Rosarii theologite sapientie aurei: Secundus liber: pro elucidatione Sententiarum libri secundi per Religionis velo deditissimum patrem: sacre pagine Professore eximium: fratrem Pelbartum de Themespar Ordinis Minorum de Obseruantia multa diligentia recollectus Impensis circumspecti viri archibibliopole Ioannis Rynman de Oringa mo in officina industrii Henrici Gran Ciuis in Opido Imperiali Hagena meor impressus Anno virginei partus. Mdiiii. pridie Idus Maii Finit feliciter.