Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Angelica

1

1

¶ Angelica natura primo scilicet quo ad conditionem queritur Quid est Angelus: Nota ergo quod vt dicit Guill. in. ii dist. ii secundum Grego. Angelus est nomen officii: non nature. Idem nempe in greco significat angelus quod nuncius in latino. Uerumtamen quo ad nostrum propositum Angelus significat naturam quandam mere spiritualem deum de proximo contemplantem quam Diony. iiii. de di. no. diffinit sic. Angelus est imago dei: manifestatio occulti luminis: speculum clarum: splendidissimum: immaculatum: incontaminatum: incoinquinatum: suscipiens sicut conueniens est totam speciositatem boniformis deiformitatis: et in se resplendere faciens bonitatem silentii quod est in abditis. Hec diffinitio tria tribuit Angelo. videlicet Esse nature: Esse gratiae: et Esse glorie. Unde exprimuntur angeli inquantum primo habent imaginem per naturam: et quantum ad sursum dum dicitur Angelus est imago dei. et quantum ad deorsum: dum dicitur: manifestatio occulti luminis. quia per angelos inter se et ad nos fiunt illuminationes. Secundo describitur angelus quantum ad esse gratie scilicet inquantum habet similitudinem dei per gratiam: tam per respectum ad sursum: dum dicitur: speculum clarum: splendidissimum. vbi tangitur quod gratia desursum veniens angelicam naturam illuminat scilicet ad speculandum deum: ideo dicitur speculum. et decorat naturam: ideo dicitur clarum. et consummat: ideo dicitur splendidissimum Item etiam per respectum ad deorsum describitur angelus in esse gratie: dum dicitur: incontaminatum: immaculatum: incoinquinatum. His enim tribus terminis triplicem remouet ab angelis feditatem peccati. Primo mortalem: dum dicit: immaculatum. Secundo adherentem seu venialem: dum dicit: incontaminatum. Tertio contractam cuiusmodi est originale peccatum: dum dicit: incoinquinatum. Tertio describitur angelus quantum ad esse glorie inquantum habet deiformitate scilicet per gloriam. Tam quantum ad sursum: dum dicit: suscipiens sicut coueniens est totam speciositatem boniformis deiformitatis: quam etiam quantum ad deorsum: dum dicit: et in se resplendere facies bonitatem silentii: quod est in abditis. Omnis quippe homo secundum quod deum magis nouit et contemplatur: a strepitu humano magis conquiescit: ideo dicitur silentium in abditis etc

2

¶ Notandum tamen quod hec diffinitio quantum ad esse gratie et glorie non competit malis angelis: sed bene quantum ad primam conditionem scilicet quantum ad esse nature. quia naturalia in eis remanserunt integra: vt ibidem tangit Dionysius vbi supra. Et hoc ex pietate deus voluit.

2

3

¶ Item qualis substantia sit angelus praeter praescripta. Ioannes Damascenus diffiniens dicit Angelus est substantia incorporea intellectuaalis semper mobilis arbitrio libero deo ministrans. gratia non natura immortalitatem suscipiens. Ubi tria notantur secundum Guil. di. ix. li. ii. Primo angelica essentia dum dicitur substantia incorporea. Secundo virtus triplex angeli. prima cognitiua: dum dicitur intellectualis. secunda operatiua: dum dicit semper mobilis non quod semper moueatur sed quia sine labore dum vult mouetur. tertia voluntas ergo dicitur arbitrio libera. Tertio tangitur officium angeli dum dicitur: deo ministrans. Ultimo additur vnum commune tam virtuti angelice quam eius essentie dum dicitur: gratia: non natura immortalitatem suscipiens scilicet a deo etc. ergo deus laudabilis.

3

4

¶ Quando fuit creata natura angelica. de hoc dimiisis opinionibus variis

5

¶ Prima conclusio ponitur secundum Magistrum in lib. ii distin. ii Et Thomam ibidem quod videlicet angelica natura non quidem tempore sed dignitate nature vere dicitur producta ante omnia corporalia Et probat magister per illud Eccli. i. "Primo omnium creata est sapientia" quod intelligitur de angelica natura: quae in scriptura sepe vita et sapientia et lux dicitur. Nam si illa autoritas intelligeretur de sapientia eterna vel increata ( cuiusmodi est filius dei in diuinis illa non est creata. ergo debet intelligi de angelica sapientia

6

¶ Secunda conclusio subditur quod angelica natura simul duratione cum celo empyreo et tempore ac elementorum materia est producta. Probatur per illud Eccli. xviii. "Qui viuit in eternum creauit omnia simul" id est spiritualem id est angelicam et corporalem naturam Unde et Aug. super Gen. aperte dicit. quod cum scriptura dicit In principio deus creauit caelum et terram. intelligendum est inquit spiritualem corporalemque naturam quae sunt creata in principio scilicet temporis. vel in principio. quia primo facta sit

7

¶ Proinde secundum Bedam ac magistrum et docto. communiter Nota quod ista quattuor simul duratione sunt creata scilicet Angelica natura Celum empyreum Tempus. et materia confusa quattuor elementorum Ignis Terre Aeris Aque. et vnum non praecessit alterum temporis durationem. licet angelica natura dicatur bene prius creata dignitate nature Quamuis autem Greg. Nazanze. qui dicitur theologus et Damascenus tenuerunt quod angeli fuerint creati ante formationem celi. sed in hoc non tenentur sicut ait Guil. supra. Ex quo patet etiam manifeste error saracenorum: qui vt refert Hermannus in historia dicunt malos angelos per septem milia annorum ante bonos fore conditos. et de hinc boni per mille annos ante cetera. patet fatuitas magna etc

8

¶ Tertia conclusio secundum eundem magistrum supra. quod tam visibilis id est corporalis quam inuisibilis id est spiritualis creatura fuit quodammodo informis a principio producta. Probatur. quia visibilium materia et inuisibilium natura fuerit simul condita et vtraque informis. sed tamen aliter et aliter. Nam corporalium materia dicitur informis creata Ideo: quia habuit formam confusionis priusquam fuisset formata non habuit formam distinctionis et discretionis donec postea formaretur atque distinctas reciperet species. Ideoque secundum Grecos dicta est chaos confusum etc. Spiritualis autem natura id est angelica ideo dicitur informis producta secundum Magistrum et aliquos: quia licet fuerit formata in sua conditione secundum habitum nature: fuit tamen informis secundum habitum gratiae quo conuersa ad deum: perfici et informari habuit: vt dicit Magister vbi supra. cum Augustino. Uerumtamen tenent quod angeli sunt conditi in gratia licet postea sint confirmati in gratia: et sic perfecte formati. vt patet infra. §. lxxxi. Et hoc ego teneo.

9

¶ Item Quare angelos fecit deus simul cum matria prima et celo et tempore Uide. §. viii. et vbi Dies. §. xii.

4

10

¶ Ubi fuit creata natura angelica: Respondetur secundum Magistrum e. di. ii ac communiter doc. quod creata fuit angelica natura in celo empyreo de quo corruerunt mali angeli. Et patet per scripturas. Nam christus dicit Luce. x. "Uidebam sathanam tanquam fulgur de celo cadentem". Dicit: de celo: quod non est accipiendum pro firmamento vel celo sidereo. quia hoc secunda die factum esse scriptura dicit. sed intelligendum est pro celo empyreo: vt patet ibidem per Magistrum. Unde inducit Strabum di. In principio deus creauit caelum: non visibile fimamentum: sed empyreum id est igneum vel intellectuale: quod non ab ardore sed a splendore dicitur: quod statim factum repletum est angelis. Bedam quoque ita dicentem Hoc superius celum quod a volubilitate mundi secretum est: nox vt creatum est: sanctis angelis impletum est. Ex his liquet quod in empyreo omnes angeli fuerunt creati ante quorundam ruinam. simulque creati sunt angeli cum celo empyreo et cum materia omnium (corporalium. Hec Magister

11

¶ Si obiiciatur. Si in celo sunt omnes angeli creati Quomodo ergo lucifer dicit Elaie xiiii. Ascendam in celum etc. Respondet ibidem Magister: quod ibi celum vocatur dei celsitudo: cuius equalitatem volebat etc. Et ideo iusto dei iudicio deiectus est. et laudabilis est dei bonitas: ex hoc bona eliciens.

5

12

¶ Quomodo angelus dicitur creatus in celo: cum non habeat situm: et per consequens nec habet locari quia omne locatum habet situm. patet. quia locari est secundum dispositionem sui esse in loco: quod est proprium positionis secundumGilbertum porri. li. vi. prin. Positio autem est quidam partium situs. sed angelus caret partibus quantitatiuis: cum sit simplex. ergo etc. Dicendum secundum Guill. e. di. ii quod aliquid esse in loco potest capi vel dici tripliciter. Uno modo circumsciptiue. sicut dicimus corpora esse in loco quia circumscribuntur loco. Et hoc modo angelus non est in loco. De isto procedit totum argumentum promissum. Secundo dicitur aliquid in loco diffinitiue: quando scilicet aliquid ita est hoc quod non alibi. Et sic angelus est in loco. quia est nature limitate. Limitatio autem entitatis proprie opponitur illimitationi et immensitati. Et quia angelus non est immensus et illimitatus. ergo non est praesens omnibus rebus sed ali¬ quibus. et sic diffinitur loco. Tertio aliquid dicitur in loco praesentialiter solum siue circumscriptiue et diffinitione Et hoc modo solum est in loco deus qui est immensus et praesens omnibus vt patuit primo li. Unde deus bonus voluit medio modo inter deum et hominem in loco esse angelum.

6

13

¶ Sed quare deus angelum primum scilicet Luciferum creauit in celo: quem praesciuit fore totius malicie caput futurum et causam ruine angelice: Respondetur secundum Bonauen. in. ii dist. iii. parte. iii. in q. circa lit. quod quamuis praesciuit: tamen eundem inter alios angelos facere voluit: eoque filius etiam praeuidit quibus bonis vsibus accommodaret: et quod maiora bona inde eliceret: vt dicit Aug. in enchyr. videlicet bonorum angelorum et sanctorum hominum victorias et amplitudinem corone etc.

7

14

¶ Quare deus no creauit angelos extra celum empyreum vt prouocaret ad humilitatem: sicut fecit Adam extra paradisum creando: Respondet Guill. in. ii di. xvii.quod non est simile de angelo et homine. quia angeli sunt perspicacioris nature et ideo habuerunt vnde magis debuerunt conuerti ad deum diligendum et se ei subiiciendum. non autem intantum habuit Adam. ergo etc.

8

15

¶ Quare deus no creauit angelos ante mundi durationem: sed simul cum tempore et celo empyreo atque mundo: Respondetur secundum Tho. in scrip. ii. di. ii. ar. iii. et. prima parte. q. lxi. art. ii quod creatio rerum dependet ex voluntate dei qui tunc et non prius creare voluit. cuius ratio nobis non est nota. ideo initium creationis non possumus ratione inuestigare: sed fide tenemus: prout per scripturas traditum est a sanctis quibus diuina voluntatem reuelatam credimus. Et quoniam sancti doctores in his quae fidei necessitas exigit concordant puta quod nihil est ab eterno praeter deum: Ideo contrarium huius sentire est hereticum. Sed in aliis quae non sunt de necessitate fidei diuersimode opinantur sepius. et hoc licet. Sicut opinari angelos fore creatos ante corporalem creaturam. quia hoc non est fide expressum. Hinc est quod plures doctorum qui praecesserunt Augustinum: vt Gregorius Nazan. Damascenus et Hilarius videntur posuisse angelos factos ante corporalem creaturam. et corporalem per speciem successiue distinctam. Et vt Magister dicit. etia Hieronymus super epistolam ad Titum idem videtur dicere. Cuius verbis quidam adherentes dixerunt cum mundo cepisse tempus seculare. sed ante mundum extitisse tempus eternum sine mutabilitate. et in eo immutabiliter et intemporaliter astruunt angelos deo iubente substitisse: eique seruiuisse. Uerumtamen idem Magister ibidem subdit quod talia dixerit Hieronymus non ita sentiendo: sed aliorum opinionem referendo. ergo istorum opinio non habet firmitatem. Postea autem Augustinus posuit corporalem simul et spiritualem factam creaturam. et ipsam corporalem simul secundum materiam et species: non tamen secundum indiuidua quae scilicet successione temporum generantur. Sed hec positio in aliqua parte non tenetur communiter vt patebit vbi Dies. § x. Tamen verum esse et communius tanquam probabilius istud videtur tenendum videlicet quod angelus non est factus ante corporalem creaturam scilicet celum empyreum: ante tempus et mundum. Et huius ratio prima est ext parte diuine omnipotentie quae nisi dum velit no habet suecesstue operari. Secundo ad excludendum errorem ne viderentur ipsi angeli esse creatores corporalium. Hec Tho. Unde vt praedictum est supra. §. iii. communt ter tenetur quod coeua sunt facta hec quattuor videlicet Angeli Empyreum Tempus et materia quattuor elementorum Sed hoc tempus hic connumeratum quale intelligitur patet vbi Dies. §. vi.

16

¶ Utrum in angelo magis sit imago dei quam in homine. Uide vbi Ania. §. xxv.

9

17

¶ An angeli sint facti propter homine: aut econuerso homo factus sit propter angelos Respondetur primo secundum Tho. in scripto. ii di. i. q. i. arti. iii. quod angeli non sunt creati omnino propter solum hominem cum sint nobiliores facti homine secundum naturam. excedunt enim in naturali conditione. tum quia simplicioris et perspicacioris nature sunt anteli quam sit homo. Tum quia immortales. Sed dihomine dicit psalmus. Miuorasti eum paulo minus ab angelis. eo quod mortalis est. Sed tamen pro tamnto dicuntur angeli facti propter hominem inquantum ex eis prouenit homini vtilitas. Sicut si diceretur quod rex est constitutus defensor vel iudex propter rusticos vel propter pauperes quibus prouenit vtilitas pacis ex legibus et gubernatione regis. Isto modo ergo intelligendum est illud philosophi. ii physcorum os sumus quodammodo finis omnium. Utimur enim tanquam propter nos factis omnibus quae sunt. Et illud apostoli. i. Corum. iii. Omnia nostra sunt: sicut exponit Magister in. ii dist. i. cum Augusti. di. Omia inquit nostra sunt. "superiora quidem ad perfruendum vt deus trinitas. Equalia ad conuiuendum scilicet argeli. qui et si nobis modo superiores sint. in futu ro erunt nobis equales. Qui et modo nostri sunt quia ad vsum Sicut res dominorum dicuntur esse famulorum non dominio: sed quia sunt ad vsum eorum Et quia angeli nobis seruire dicuntur in scripturis dum propter nos in ministerium mittuntur" Denique inferiora etiam nostra sunt scilicet mundus sensibilis. quia nobis seruiunt. Hec ex magistro

18

¶ Secundo quoque aduertendum quod ex quo finis melior est ordinatis in fiuen. i. physicorum ii. Topicorum Si ergo angeli essent propter hominem facti. sequeretur quod homo tanquam finis esset melior angelis quod tamen non est verum simpliciter quo ad bonitatem nature licet in bonis gratie concedatur

19

¶ Tertio si queritur An ergo homo factus sit propter angelos Respondet magister in. ii dist i. dicens de homine quoque in scriptura interdum reperitur quod factus sit propter reparationem angelice ruine. quod non ita est intelligendum quasi non fuisset homo factus si non peccasset angelus Sed quia inter alias causas praecipuas hec etinonnulla causa extitit Unde patet quod si etiam non fuisset factus angelus. nihilo minus fieri potuisset homo et ad lau¬ dandum dei bonitatem factus fuisset.

10

20

¶ Utrum angelus sit precellentioris nature quam anima rationalis: aut econuerso:

21

¶ Arguitur Primo quod angelus sit praecellentior. quia quanto aliquid est actualius et spiritualius: tanto est perfectius. Sed angelus est actualior ac spiritualior quam anima. quia angelus non est vnibilis corpori in ratione forme. anima autem habet vniri corpori. ergo angelus precellit. Et patet. quia omne vnibile corpori est magis potentiale quam non vnibile corpori.

22

¶ Secundo quod anima sit precellentior arguitur. quia Augustinus dicit "quod mente humana solus deus est maior". vt patet libro. xv. de trinitate per eundem Augustinum. et etiam libro lxxxiii. quaestionum

23

¶ Tertio quod sint equales arguitur. quia ad eandem eternam beatitudinem ordinan tur immediate. Et vt idem Augustinus libro. lxxxiii. quaestionum dicit: ipsa mens immediate a prima veritate formatur. et inter ipsam et deum nil cadit medium. Et similiter est de deo et angelis. ergo etc. Respono secundum Bonauen. super. ii dist i ist par. ii ar. ii. q. ii concord. Scotorlis. eadem di. i. q. vlti. quod inter ista possumus loqui de ordine triplici.

24

¶ Uno modo de ordine quantum ad nature dignitatem intelligendo. Et sic simpliciter loquendo angelus est creatura superior homine. Sic enim intelligendo Psalmus ait. Minuisti eum scilicet hominem paulominus ab angelis. Et patet Primo. quia angelus est magis spiritualis: vt probat argumentum primum praemissum. Secundo quia angelus est creatus in celo empyreo et immortalis simpliciter a deo habens no posse mori. Sed homo est factus in terra: ita vt posset mori. Dicit autem Augustinus quod omne immortale et incorruptibile praefertur omni corruptibili. Tertio quia angelus est intellectus perspicacioris et deo magis similis vel magis deiformis: vt patet per Dionysium.

25

¶ Quod siquis obiiciat. Hec ratio patitur. instantiam: quia simia est similior meliori idest homini quam equus et tamen simia non est melior equo. hoc non valet secundum eundem Bonauenturam. quia simia est homini similior in accidentali ridiculosa proprietate. sed angelus est meliori. id est deo similior in optimis proprietatibus. ergo est melior

26

¶ Secundo possumus loqui de ordine quantum ad finem comparando. et sic angelus et anima rationalis sunt equales. quia ad eandem eternam beatitudinem immediate ordinantur: et ad idem officium scilicet ad de um laudandum et ei seruiendum. et tam angelus quam anima rationalis immediate a prima veritate formantur: vt patuit supra in argumentis

27

¶ Sed tertio loqui possumus de ordine quantum ad bona gratie superaddite et glorie celestis. Et sic secundum doc. comuniter homo praecellit angelos. Et patet multipliciter. Primo. quia natura humana est deitati coniuncta in christo. sed angelica natura non. Heb. ii. "Nusquam angelos apprehem. sed semen Abrae". Secundo quia homo amplioris gratie honorem obtinet prae angelo scilicet quia homo est non tantum seruus christi vt angelus: sed etiam frater christi etc. Et anima est sponsa christi. ii Corum. xi. "De spondi vos viro virginem castam exhibere christo" Angelus autem non dicitur sponsa christi etc Tertio quia homo in vtroque sexu exaltatus est in celesti gloria supra angelos scilicet in christo et eius gloriosa virgine matre. que etiam exaltata est super omnet choros angelorum. Quarto quia humana natura adoratur ab omnibus angelis latria in christo. et hyperdulia in eius glorosa matre. Sed angelica natura non adoratur ab homine latria nec hyperdum lia Et sic patet quod deus pluribus beneficiis gratie et glorie praedilexit hominem vt patebit li. iii. vbi Amor scilicet de dilectione dei ad hominem. ergo deus laudabilis.

11

28

¶ Si ergo petatur an angelica natura sit media inter deum et animam rationalem: quomodo hoc. cum Augusti. dicat quod inter deum et mentem humanam nil cadit medium. Et quia solus deus est maior mente humana vt tactum est supra in obiectionibus. Dicendum secundum Bonauen. quod medium secundum causalitatem influentie veritatis vel gratie non cadit inter deum et hominem quia anima immediate a prima veritate informatur. et grat am suam deus immediate influit in animam tamen inter deum et mentem bene cadit medium secundum dignitatem nature. Et sic angelica natura dicitur media inter deum et mentem.

29

¶ Ad idem infra de Illuminatione angelorum inferiorum per superio res etc. §. C. et sequentibus.

12

30

¶ Item quo angelus et anima rati onalis pares dicantnr in ordine ad finem.

31

¶ Et arguitur quia homo est factus propter angelicem ruine reparationem vt dicit magister in. ii disti. i. pro angelus tanquam finis melior est Contra. Homines sunt ministri propter hominum salutem. Hebreo. i. "Omnes sunt administrator ii spiritus in ministeri um missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis". Sed quoniam maior est qui recumbit quam qui ministrat Luce. xxii. ergo maior est homo quam angelus etc.

32

¶ Respondetur secundum eundem Bonauen. quod tam angelus quam anima rationalis sunt ad eunde finem ordinati videlicet ad eternam beatitudinem. immediateque ad illam facti. Et vt sic loquendo nec homo est propter angelum: nec angelus propter hominem. sed eadem est mensura eorum respectu huius finis quo ad essentialia Ueruntamen si cut lex charitatis facit quod vnum membrum supplet vicem alterius et indigentiam. Nam oculus videt viam et sibiipsi et pedi. Et pes fert seipsum et oculum. Similiter in ciuibus diuites subueniunt pauperibus. et pauperes laborando manu surtentant diuites etc. Sic et in ciuitate celestis ecclesie et praesentis est quod videlicet homo tanquam pauper et defectuosus virtutibus habet labi frequenter: et resurgere potest. Angeli vero semper in deo diuites stant nec cadere possunt et ipsi subueniunt in¬ firmitati humane et iuuant ad resurgendum. Sed homo resurgens reparat ruinam angelicam. ideoque quodammodo angelus propter hominem: et quodammodo est homo propter angelum. Et sic in ordine quo ad beatitudinem pares dicuntur. Deus ergo henedicatur. Ad argumentum contra Dicendum secundum eudem Bonauen. supra quod quando quis ministrat alicui propter se: sicut dno vel regi: talis minister bene minor est recumbente illo domino: vt ait saluator supra. Sed si ministrat propter alium: sicut miles vel baro mini strat pauperi ex iussu regis: non sequitur quod sit minor. Sic in proposito Angelus ministrat hominipropter deum sicut diues pauperi: et fortis egrotanti. Etenim angelus in custodiendo homine habet super eum presidentiam sicut pastor super oues. et non subest homi. ergo non concludit etc.

13

33

¶ Un Christus vt homo et heata c eius mater sint angelis miores in natura: Respondet Bonauentura ibidem: quod christus et beata virgo bene excedunt angelos ratione gratie multiplicis. quia propinquius sunt deo coniuncti et maioris puritatis. Unde Anselmus de conceptu virgi. dicit: quod beata virgo nitet ea puritate qua maior sub deo nequit intelligi. et per conse quens facilius esset angelum per peccatum separaria deo quam matrem christi: licet vtrumque sit impossibi le. Uerumtamen ratione nature angeli sunt praecellentiores. quia sunt spiritus impassibiles et spirituales: ac per consequens in natura puriori quam humanitas erat a christo assumpta: et quam beata virgo in corpore mortali. Sicut exempli gratia Crystallus naturaliter purior et clarior est quam vitrum commune. Sed vitrum irradiatum splendore solis praelucet quam crystallus existens in vmbra vel minus illustratus. Sic in proposito. Unde deus est laudabilis.

14

34

¶ An aliquis plus deberet vel. §. 1. le se fore angelum quam hominem: Aut econuerso: Ad hoc Respondetur ex verbis Bernardi dicentis osic. Plus gaudeo bone Iesu me angelis preferri per tuam gratiam quam fuisse angelum per naturam. Hec ille. Ex quo sequitur quod magis debet homo gratias agere deo de hoc quod factus est homo quam si factus fuisset angelus. Patet Primo quia homo plus est per christum dignificatus quam angelus: vt dictum est in praecedentibus. Secundo quia homo maiora praemia celestia potest adquirere quam angelus. scilicet aureolas martyrii: virginitatis: et predicationis etc. Tertio quia homo duplicem stolam glorie habebit in celo scicet in corpore et in anima. sed angelus simplicem. Quarto quia homo potest per merita ascendere super plures choros angelicos etc. Sed non potest angelus in infimo choro existens ascendere vt sit de ordine archangelorum vel potestatum. to etc.

15

35

¶ Utrum angeli differant specifice ab anima: Respondetur secundum Bonauen. in. ii dist i.t parte. ii ar. iii. q. i. quod tenendum est sicut et communiter tenetur vt delicet quod anima humana et angelus differunt essentiali ter specie in genere substantie. tamen sic intelligendo quod species extenso nomine capiatur vt dicit etiam doctor subtilis et Scotorel. eadem di. i. li. ii. q. ultmo quia proprie loquendo anima no est species sed pars forma lis speciei. Unde angelus et anima rationalis non distin guuntur sicut species et species. sed sicut species et pars speciei. Nam licet angelus sit species tantum anima est pars speciei et non species proprie. Probatio autem distinctionis secundum eundem Scotor. talis poni tur ibidem. Quancunque forme sic se habent quod aliquid per se competit vni: et illud idem repugnat alteri: illa differunt specie. sed anima et angelus sunt huiusmodi. quia anime per se competit informare corpus. ex. ii de anima. angelo autem per se hoc repugo. ergo etc.

36

¶ Sed que sit prima ratio huius distinctionis specifice angeli ab anima: doctores diuersimode opinantur. Primo quidem Bonauentur. dicit quod prima ratio huius est vnibilitas anime ad corpus. Sed contra. quia Auicena. ii. Metaphy. ca. vl timo dicit. quod materia non potest esse causa distinguendi formam. quia materia secundum se est in potentia ergo in eo nulla est diuersitas vel distinctiua causa eius quod est in actu. Unde et commentator i. de anima dicit quod membra cerui non differunt a membris leonis. nisi quia anima differt ab anima et. Secundo ergo Thomas dicit quod ratio huius distincti onis est maior et minor gradus in anima et in angelo. puta quod angelus intelligit sine discursu. sed anima cum discursu. Sed contra quia anima beata in obiecto beatifico non discurrit circa illud discurrit autem circa obiectum cognitum naturaliter Si ergo cognoscere sine discursu et cum discursuarguit specificam distinltlionem. sequitur quod ibi erunt due anime cognoscentes obiectum. Tertio ergo dicendum est cum doctore subtili quod anima et angelus differunt specie: non propter aliquem actum secundum: sed pter actum primum. inquantum angelus est talis natura scilicet vel essentia. Et anima est talis natura distincta. ita quod inclinatio ad corpus non est ratio distinctionis specifice in eis sed distinguntur specie per proprias essentias Nec propter hoc quod differunt specie oportet intellectus eorum differre specie. Possunt enim continentia differre specie et contenta non. sicut patet de aquila et boue quae differunt specie et tamen vis visiua in eis forte non differunt specifice. Et est aliud exemplum clarius. Homo et lapis differunt specie et tamen vnitas in eis non differt specie. Hec ex Scotor. Similiter cygnis et nix differunt specie et tamen alba sunt secundum albe dinis speciem eandem etc. Unde per omnia dei bonitas claret laudabilis tam in angel quam in anima.

16

37

¶ Sed quomodo angelos et animas conales esse natura pares dicit Augustinus. iii. libro de lipero ar. cum nature paritas non est in his quae diffecunt specie: Respondetur recolligendo ex Scotorlis. vbi supra. et Bonauen. supra quod huiusmodi omnes autoritates quae dicunt quod angelus et anima sunt natura pares: intelligende sunt quod sunt pares ratione obiecti beatifici. quia natura intellectualis sicut anima et angelus pares sunt in hoc quod non possunt quietari nisi in obiecto infinito. Item quia vt Ber. ad Eugenium dicit: Optimum tam angeli quam hominis est ratio. Unde in hoc parificantur quod optimum naturale in eis est vnum: non tamenpecifice: sed in genere propinquo. cum imago in vtroque sit eiusdem speciei. Et sic parificantur ex parte obiecti et finis. quia ordinantur ad eandem beatitudinem. anmeo essentie differunt ex parte fundamenti. Sicut cygnus et nix ordinata sunt vt sint alba eadem specie albedinis. tamen differunt specie essentialiter.

17

38

¶I ncielica natura. p scilicet quo ad compositionem quaeritur Utrum in angelis sit aliqualis compositio: Arguitur quod est compositio. quia nulla creatura est purus actus: cum dicat Augustinus. vi. de trini. quod "nulla creatura est simplex omnino". ergo etc. Sed in oppositum est quod angeli sunt immateriales. ergo sunt simplices

39

¶ Ad hec respondendo Nota Primo secundum Guill. in. ii dist. iii. simul et Scotorlis. ea. dist. q. Compositio (quasi cum alio positio) et Simplicitas opponuntur. Positio autem vnius oppositi remouet alterum directe oppositum. Est autem multiplex gradus compositionis

40

¶ Nam Prima est compositio ex partibus quantitatiuis: sicut coponitur corpus hominis ex diuersis partibus heterogeneis. Secunda conpositio est partium essentialium. sicut componitur quaelipet species in praedicamento ex suis principiis diffinitiuis: puta homo componitur ex genere scilicet animal et differentia scilicet rationale. Tertia est compositio ex ma teria et forma etc. Quarta ex essentia et supposito vel ex essentia et esse. Quinta ex substantia et acciente: sicut ex homine fit hoc totum: homo albus.

41

¶ Nota secundo quod hec tria differunt Componibilitas Compositio: et Compositum: secundum quod dictat idem Guill. Multa namque sunt componibilia quae tamen non possunt esse composita. sicut ens est componibile cum alio: non tamen potest effici compositum: cum sit simpliciter simplex. Dehoc libro scicet vbi Simplex. §. ii Unde ex componibilitate venitur in compositionem: et ex compositione in compositum

42

¶ Itaque tertio ponitur conclusio Quod angeli licet ex partibus quantitatiuis non sint compositi: tamen in eis sunt bene aliqua compositiones. Probatur secundum eundem Guill. quia omne habens partes quantitatiuas de natura sua locum suum implet et occupat Sed angeli non occupant locum. ergo non sunt compositi ex partibus quantitatiuis. Maior patet de se. Sed minor probatur. quia Luc. viii. habetur quod in quodam obsesso erat demonum legio Que est. Coo c. vt inquit Uegecius flactus de re militari. quod non potuisset fieri si occupassent locum demones. Etsi dicatur. Quia duo corpora quorum vnum est glorificatum reliquum non. taliter se habenquod vtrunque est quantum et tamen simul stant ambo. et go ad quantitatem non sequitur loci occupatio. Respondetur quod hoc est ex beneficio glorie nunc vero loqui mur de posse nature. ergo etc. Hec Guil. Quod atm tem in angelis sunt plures alie compositiones patebit in sequentibus ad dei laudem.

18

43

¶ Sed quo angeli dicantur non conpositi ex partibus quantitatiuis: cum Augustinus super. Gen. ad litteram. Et.iii. de trinitate. ac. viii. de trinita. dicit quod angeli habent corpora aerea et sunt corporei ergo habent partes quatitatiuas: Respondit Scotorel. eadem dist. iii. q. i. quod hec conclusio est platonis non Augusti. nec Augustinus curauit eam probare sed tantummodo recitatiue dixit non assertiue. vt etiam ma gister dist. viii. ait. Unde circa naturam angelorum standum est sententie Dionysii qui fuit discipulus Pauli habentis multa ex reuelatione de angeloru natura Sed ipse dicit. ii celestis hierarchie quod angeli non sunt corporei ergo etc.

44

¶ De hoc etiam vbi Demones. §. lviii.

19

45

¶ Quales compositiones intrinsece sunt in angelis dicendum secundum Guil. in. ii dist. iii Scotorels. et Bonauen. quod vna est ex materia et forma. ex qua compositione resultat tertia entitas addita scilicet Quiditas angeli. Alia est compositio. ex illa quiditate et differentia indiuiduali. Et ex ista resultat indiuiduum angelicum. quia sic consideratur angelus vt ens in genere. Tertia est ex quo est et quod est. et tunc resultat Esse essentiale indiuidui angelici. Item quantum ad esse actualis existentie angelum considerando in eo est compositio esse et essentie. Denique considerando quantum ad esse indiuiduale siue persone sic in angelo est compositio ex quod est: et quis est etc. De istis singillatim compositionibus patebit in sequentibus.

20

46

¶ Utrum in angelis sit compositio ex genere et differentia intrinseca

47

¶ Notandum praeambulo secundum Guil. in. ii dist. iii. parte. ii quod differentia capitur tripliciter. Uno modo communiter. et sic dicuntur diferre quaecunque inter se habent aliquam differentiam. siue cum hoc conueniant in aliquo siue non. Hoc modo solemus dicere quod etiam simpliciter simplicia si cut ens et bonum differunt. Secundo modo capitur megis proprie et sic dicuntur differre ea tantummodo quae in aliqua conueniunt et in aliquo differunt vt vult philosophus. v. metaphysi. Hoc modo dicimus sortem et platonem differre quia conueniunt in humanitate sed differunt in sorteita te et platonitate. His modis differentia capitur ad iectiue vt differens. et in plurali differentia. Tertio modo capitur propriissime et substantiue. Et sic differenti. opponitur contra contrahibile seu sit genus seu aliud Et huiusmodi sunt in triplicir modo. In primo modo sunt dif¬ ferentie prime vocate: sicut sunt ille quae diuidunt ens puta finitum et infinitum. In secundo modo sunt medic differentie. sicut sunt ille quae diuidunt intermedia ab ente exclusiue vsque ad speciem spamlissimam etiam enclusiue: vt sunt corporeum: incorporen: animatum etc. In tertio modo quedam dicuntur differentie vltime. scilicet que diuidunt species specialissimas et constituunt indiuidua: vt sorteitas: platonitas et huiusmodi.

48

¶ Item iste vltime differentie a primis duabus differunt Primo in hoc quod ille prime due dicuntur quiditatiue: eo quod pertinent ad esse disfinitiuum rei. Et competit eis diffinitio illa a Porphirio in suis Isagogis data. videlicet Differentia est que predicatur de pluribus differentibus specie in eo quod quale. Ultime vero differentie dicuntur mate riales: eo quod sicuti materia ignobilior est forma: sic iste quiditatiuis differentiis sunt inferiores. Secundo differunt in hoc: quia differentie prime solum habent comparationes duas relatiuas: videlicet. Uel ad equale: sicut finitum comparatur ad infinitum. vel ad inferius. et non ad superius quia supreme sunt. His autem econtrario sunt vltime differe tie. quia licet habeant comparationem ad superius vl etiam ad equale. sed non ad inferius quia infime sunt. Medie autem differentie habent tres comparatio nes. videlice: ad superius: ad equale: et ad inferius. Hec secundum doctorem subtilem in. ii dist. iii. q. vi. etc.

49

¶ His praemissis: Ad quesitum dicendum est secundum opinione doc. subtilis. lib. i. dist. viii. q. iii. quam vtpo te meliorem sequor: aliis dimissis. Que quidem tenet quod genus et differentia sumuntur ab alia et alia realitate. Probatur. Tum quia alias genus complete diffiniret sine differentia speciem. Tum quia in diffinitione addendo differentiam generi esset nugatio: que sunt falsa. quia omnis diffinitio debet constare ex genere et differentia. Tum denique quia illud quo aliqua conueniunt non sumitur ab eadem realitate cum illo quo ipsa distinguuntur Sed diuerse species conueniunt in genere et differunt per differentias. ergo genus et differentia ab alia et alia realitate sumuntur. Et quoniam in angelis est genus scilicet spiritualis substatie create. et etiam differentia qua distinguuntur inter se. ergo in eis est compositio generis et differentie dei boni ordinatione.

21

50

¶ Utrum angeli sunt compositi ex §1. substantia et accidente: Respondetur secundum Sco. torlis. in. ii dist. iii. q. i. art. ii quod si loquimur de accidente corporali: non est dubium quod sicut angelinon sunt corporei: ita nec habent accidentia corporalia. quia talia requirunt extensionem quanti tatiuam que non est in angelis: vt dictum est. §. xviii.

51

¶ Si autem queratur Qualiter ergo angelus potest facere opus corporale videlicet mouere caelum et huiusmodi: cum careat quantita tiua extensione et corporali accidente: Respon det Guill. eadem dist. iii. quod secundum Dionysium Ca que sunt dispersa in inferioribus sunt coniuncta in superioribus. Unde nos aliud oculis videmus: aliud mente concipimus. sed angeli et id quad nos oculis videmus et id quod mente concipimus solo intellectu simul apprehendunt. Sic in proposto angeli sola voluntate cum executiua potentia operantur illud quod nos variis organis perficimus. et ita caelum mouere possunt vel aliquem vt Abachuch subito transferre per longa spacia et huiusmodi vel exercitum percutere etc.

52

¶ Sed quid loquendo de accidemnte spiritual scilicet an sit compositio ex huiusmodi accidente in angelo. puta de intellectione et intellectu.

53

¶ Nota quod philosophus. xii. Metaph. videtur sentire quod in angelo intellectus et intellectio sint idem essentialiter. et sic seque retur quod non esset compositio

54

¶ Sed arguitur contrarium medio doc. subti. di. viii. primi lib. q. ii Et cum et Guil. Quero nanque an intellectus angelicus ex se et per suam essentiam cognoscit omne intelligibile an distinctis cognitionibus quae sunt in eo accidentia. tamen praesupposito quod intellectus angelicus potest diuisim intelligere quodcunque ens intelligibile. cum ens sit eius obiectum intellectus adequatum. Si dicas quod distinctis cognitionibus habetur propositum. videlicet quod angelus erit compositus ex substantia vel subiecto et accidente spirituali etc. Si autem dicas quod cognoscit omne intelligibile sua essentia Tunc arguitur sic Cognoscere caelum est alicuius perfectiois. et cognoscere hominem est alterius perfectionis. Et ita de omnibus obiectis intelligibilibus quae sunt infinita: sequitur ergo quod angelus in sua essentia habet potentiam infinitam non solum extensiue: sed et intensiue. Et vltra sequitur quod ex ista infinita potentia quae est in intellectum angelico poterit produce re verbum subsistens. non accidetale. sicut deus patin diuinis producit filium. Idem argueretur de voluntate et volitionibus. Et ita in quolibet angelo erit trinitas distinctorum suppositorum et eiusdem numero essentie quod est abusus dicere.

55

¶ Quapropter melius est dicendum cum Scotistis quod in angelo intellectus et intellectus non sunt idem essentialiter Et ita concluditur quod in angelis est compositio ex substantia vel subiecto et accidente spirituali. Confirmatur sic secundum eundeGuil. quia volitio mali angeli dum peccauit non fuit a deo qui non est causa peccati. Et tamen deus creauit essentia mali angeli vt patet ex scripturis Et per consequens oportet dicere quod esset distincta volitio. mala ab essentia angeli. Sed non videtur alius modus nisi quod volitio mala se haberet ad voluntatem angeli vel substantiam voluntatis eiusmodi sicut accidens ad subiectum ergo est compositio. Unde per nio cis iis aodictur.

22

56

¶ Utrum angeli sint compositi ex esse et essentia: Respondetur secundum Scotorel. in li. ii distin. iii. q. i. arti. iii. Quod in angelis est compositio ex essentia et esse. sed non sic est intelligendum quod quod talis compositio sit tanquam ex duobus realiter distinctis sicut distinguuntur accidens et subiectum quemadmodum posuit Thomas Esse et Essentiam distingui realiter a se inuicem. Denique nec est intelligendum sic quod talis compositio sit tanquam ex duobus sola ratione precise distinctis. sicut differut cursus et currere. vel sicut fluxus et fluere: quemadmodum posuit seraphicus Bonauen. doc. deuotus. Sed intelligendum est quod talis compositio est tanquam ex duobus intentionaliter siue forma litate distinctis: secundum quod dictat doctor subtilis. vel modaliter ex natura rei. Unde viam Scotistarum que est subtilior sequi intendo.

57

¶ De Esse et Essentia plrima scripraesi libro primo vbi Esse. §. 3.

23

58

¶ Utrum angeli sunt compositi ex materia et forma: Arguitur quod non. quia Diony. iiii. de di. no. dicit. Angeli dicuntur immateriales et incorporales. ergo etc.

59

¶ In oppostum Augugius lir de mira. sacre scripi i. ca. dicit. Omnipotes deus ex informi materia quam ipse prius de nihilo condidit: cunctarum rerum: hoc est sensibilium: intellectualium: et intellectu carentium: species multiformes diuisit. Hec ille. Ecce clare patet secundum eum angelos habere materiam.

60

¶ Ad hec Respondetur praenotado secundum Bonauen. ea. dist. ii. parte. i. q. i.quod hoc certum est videlicet quod an gelus non est simplex ab omni compositione carens. sed est compositus pluribus compositionibus vt patet. §. i.. Nam angelus potest considerari praecipue quattuor modis. Primo in comparatione ad suum principium. Secundo in comparatione ad suum effectum. Tertio vt ens in genere. Quarto vt ens in se

61

¶ Primo modo si consideratur in compa ratione ad principium: sic habet ad ipsum dependentiam. quia simplicissimum ens scilicet deus absolucissimum est. Et omne dependens hocipso quod dependet cadit in aliquam compositionem. quia differt in eo quo est et quid est

62

¶ Secundo modo si consideratur angelus in comparatione ad suum effectum sic. habet componi ex substantia et potentia scilict virtutis

63

¶ Tertio modo si consideratur vt ens in genere: sic secundum metaphysicum componitur ex actu et potentia. et secundum logicum ex genere et differentia

64

¶ Quarto modo si consideratur vt ens in se sic quantum ad esse actuale est in illo compositio entis et esse. quantum autem ad esse essentiale ex quo est et quod est. et quantum ad esse indiuiduale siue personale est compositio ex quod est et quis est. Unde quandocunque dicunt doctores quod angelica essentia vel natura est simplex: hoc intelligendum est noper priuationem istarum compositionum praedictarum. sed pro tanto quia non habet compositionem ex partibus quantitatiuis: nec ex partibus heterogeneis nec compositionem ex natura corporali et spirituali: sicut est in homine etc.

65

¶ Respondetur ergo ad dicta Diony. supra allegata. et consimiliter Boecii libro de duabus naturis vbi angelos dicit esse immateriales. et aliorum autoritates consimiles: quod loquuntur de materia proprie dicta videlicet philosophica vel corporali. alioquin Boecius contradiceret sibiipsi. quia is. de trinitate dicit quod solus deus est immaterialis. Unde vt etiam Guill. dicit: autoritas Diony. soluit seipsam. ly et enim capitur expositiue: vt sit sensus: Angeli sunt immateriales et id est incorporales. Et videtur cosimilis modus loquendi in primo ca. Iaco. Unusqusque tentatur a concupiscentia sua abstractus et i i.t illectus etc. Deus ergo laudabilis.

24

66

¶ Sed ad quesitum An in angelis sit compositio ex materia et forma tanquam ex diuersis naturis: sunt diuerse opiniones.

67

¶ Prima est Thome in prima parte. q. Ro. art. ii Et in. ii. scip dist. iii. q. i. Et cum eo tenet Egidius deRho. quod angeli penitus non habent materiam. et sic non sunt compositi ex materia et forma. Consimiliter dicunt de anima rationali quod non sit composita ex materia et forma. Ratio prima secundum Tho. dimissis aliis est. quia anima est forma informans corpus. Aut ergo tota anima in format totum. aut pars partem. Si primo modo: sequitur quod materia anime informat materiam corporis. et sic materia erit forma. Si secundo modo: illam partem informantem voco inquit animam. et informatam corpus Secunda Id quod recipitur in aliquo: recipitur pemodum recipietis. sed spiritus sanctus recipitur in animam immaterialiter. ergo anima est imaterialis. Sic et angela fortiori est immaterialis. Hec Tho scilict parte. q. sua et qi. lxxv. art. v.

68

¶ Sed protinus Respondetur secundum Sco. torlis. quod sicut totum compositum agit et non sola forma nec sola materia: sit in proposito anima tota informat corpus ratione forme sue. Nec est inconueniens quod materia spiritualis sit forma respectu corporalium

69

¶ Denique ad secundam probationem datur instantia de specie que recipitur in oculo imaterialiter. et tame oculus est materialis: vt dicit Richar

70

¶ Tertia ratio quam ponit Uarro ad idem. quia nulla forma materialis est super seipsam reflexiua. Sed angeli et anime sunt forme super seipsas reflexiue: quia intelligunt se intelligere. ergo sunt immateriales. Sed contra huius rationis maiorem datur instantia secundum Scotorlis. quia est contra Philosophum. ii de anima: vbi probat quod sensus sentit se sentire: et tamen est materialis.

71

¶ Secunda est opinio Bonauenture in. ii dist. xvii. art. i. q. ii quod anima rationalis bene dicitur composita ex materia et forma. quia habet materie proprietates. non tamen verum est de anima aut sensitiua: aut vegetatiua. Sed secundum Guill. eque vna est ens limitatum sicut alia. ideo eque bene concludunt rationes tam animam intellectiuam sensitiuam quam vegetatiuam compositam ex materia et forma modo quo dicitur in sequentibus.

72

¶ Alia ergo opinio omnino in contrarium quam sequor cum Scotistis et pluribus aliis doc. quia securius est credere Augustino quam Thome et huiusmodi. Sed Augustinus expresse dicit libro de mirabili. sacre scripter. in angelis fuisse materiam: vt patuit in argumento. §. av Idem etiam Augustinus super prinu. Gen. contra Manicheum exponens illud In principio deus creauit caelum et terram. inquit: id est quandam materiam informenm seu quoddam chaos ex qua factum est celum: facta est terra: facti sunt angeli. Quid clarius his: Concordat huic sententie doctor irrefragabilis Alexander de Ales. et Bonauen. qui etiam addit quod multo subtilius capiunt materiam qui ipsam accipiunt metaphysice: sicut fit in proposito dicendo materiam esse ens limitatum et eam ponunt in angelis: quam qui sola visibilia meditantes vltra physicam seu naturalem materiam eleuare nequeunt mentis oculos. sicut sunt negantes materiam in angelis. semper nempe descedit eorum internus oculus in istis infimis: nec possunt stare in contemplatione veritatis. Hec Bonauen. Idem dicit doctor subtilis in quaestionibus de anima: vbi illam materiam metaphysicam in anima ponit. ex quo a simili arguitur in angelis. Idem tenent alii multi doctores Parisien. Item Auicebro libro fontis vite expresse dicit intelligentias esse compositas ex masteria et forma

73

¶ Qod si dicatur quod articulus parissenextat angelos no habere materiam. Respondet Guitl. quod quesiuit diligenter et non vidit illum articulum. Si tamen sit articulus: intelligendus est de materia physica: non de metaphysica qualem paronunt doctoreo praenominati. Hec Guill.

74

¶ Sed Quali ratione probatur hec opinio Nota secundum e. Guil. et Scotorlis. ac Bonauen. ea. dist. iii

75

¶ Una ratio est. quia vbicunque reparitur propria passio alicuius subiecti: ibi reparitur et subiectum: maxime dum proprietas est adequata. sicut vbicunque reparitur ri sibilitas: et homo. sed pati est proprium materie: et agere est forme: ex i. de generatione: et fere ex tota philosophia. Ambo autem ista reperiuntur in angelis et etiam in anima. nam secundum nostram fidem patiuntur passione realir. quia illuminationes dant et intellectiones causant et etiam recipiunt. et etiam dum agunt quod non de bent id est culpam: patiuntur penam. ergo in cis est ma teria et forma.

76

¶ Alia ratio. quia omne ens limitatum quiditatiue habet materiam et formam. Sed angeli et anima sunt huiusmodi. ergo etc. Maior patet. quia vt ait Boecius super praedicamenta in Commento Nihil est per se in genere substantia nisi compositum ex materia et forma. Ens autem limitatum diuiditur in decem praedicamenta. ergo etc. Sed minor probatur. quia angelus est per se in praedicamento substantie. similiter anima. Nam substantia diuiditur in corporeum et incorporeum. Sub incorporeo sunt angeliro sub corpore descenditur ad hominem etc.

77

¶ Si doo iicitur. Angelus habet materiam et forman. et go est corporalis. Negatur consequentia quia est tallacia consequentis. et arguitur a supariori ad inferius affirmatiue. ergo non valt. sicut arguendo Leo est animal: ergo leo est homo. Na subtantia habens materiam et formam est superiua ad corpus etc.

25

78

¶ Sed qualis est ista materia angeli et anime An spiritualis vel corporalis: Respondet Guill. in. ii dist. xvii. quod de se nec est hec nec illa. Ens enim limitatum quod est hec materia prima scilicet metaphysica praecedit tam spirituale quam corporale. Sed arguitur sic secundum Egidium de Rho. Aut ista materia angelica est eiusdem rationis cum materia inferiorum aut alterius. Non primum. quia tunc angelus esset corruptibilis: maxime quia vt dicitur.i. Physics. materia tendit semper ad maleficium scilicet corrupitionis. Nec secundum. Tum quia materia non dicit actum. et distinctio fit per actum. Tum quia sic essent plures mate rie prime etc

79

¶ Respondetur secundum Scotorlis. supra quod illa ma teria que est in angelis potest dici quod non sit eiusidem rationis cum materia inferiorum Et sic concedi potest quod sint simul due materie prime: nec hoc est in conueniems scilicet vna spiritualium et alia corporalium: loquendo philosophice. Unde doctor subtilis et Guil. et Bonauen. dicunt eandem esse materiam metaphysicam omnium sed non physcam. Et quomodo de hoc sentiendum sit vide vbi Materia. §. 3. et. §

80

¶ Ad illud autem quod materia tendit in maleficium dicit idem Guill. in. ii dist. iii. quod forma angelica et principalius dei manutenentia angelica conseruat naturam: alias in nihi lum redigeretur: vt dicit plato in Timeo et Greg. in moralis. Denique secundum Bonauen. in angelo est ro limitationis et indiuiduationis: et ratio essentialis compositionis secundum propriam naturam. vnde videtur substantia angelica esse composita ex diuersis naturis quae habet se per modum actualis et potentialis: et ita per modum materie et forme. et per consequens distinctio in eis fit per actum forme.

26

81

¶ Sed an materia metaphysica quae est in angelis possit fieri sola sine quacunque forma: Respondetur secundum Guill. e. dist. iii. cum doc. subt li in reportatis Parisius libr i. dist. xlii. q. i. quod potest dei potentia: cum non repugnet priori vt sic: esse sine posteriori. quamuis loquendo de facto vel existentia actuali: materia nunquam sit nuda omni forma: in xta philosophum scilic. Physicis. et i.de generatione: di. Materia prima nunque est sine morpheis et passionibus id est sine formis substantialibus vel accidentalibus. quia semper habet esse actuale sub aliqua forma

82

¶ Unde et dei potentia laudabilis est in eo quod non est limitabilis.

27

83

¶ Utrum angeli habeant solam materiam primo prima: Respondet Guill. supra quod non. imo habent et materiam proximam sicut est substantia: et substantia incorporea: et cetera quae contrahunt. quia loquendo metaphysicem quodlibet genus nominatur materie Nam genera sunt materia et habent rationem materie. et differentie sunt forme et habent rationem forme

84

¶ Ad hec vide plura infra vbi Materia. §. iii. et sequentibus.

85

¶ Sed difficultas est. Si An gelus et anima sunt ex materia metaphysica: quomodo ergo dicuntur facti ex nihilo: Huius solutio patuit libro scilicet vbi Esse. §. etq. zo. quia esse essentie quale habet huiusmodi materia in suis principiis non est esse reale antequam res ipsa creatur. ergo creatur ex nihilo: ad bonitatis diuine laudem.

28

86

¶ Utrum angeli vere dicanturim materiales et spirituales: non obstante quod habeant materiam metaphysicam: Respondetur secundum Guill. e. di. iii quod immaterialis dicitur tripliciter. Uno modo vt oppo nitur differentie indiuiduali. et isto modo quiditates abstracte sunt immateriales. sicut humanitas inquantum humanitas: et equinitas inquantum equinitas dicuntur immateriales. quia non indiuiduantur vt sic. Secundo modo dicitur immaterialis vt opponitur materie physice quae est altera pars compositi. et isto modo forma distincta contra materiam dicitur immaterialis etc. Tertio modo dicitur immaterialis vt opponitur contraquantitatem extensiuam. Isto modo vere dicuntur angeli immateriales. quia non sunt quanti quantitate extensiua: licet habeant materiam metaphysicam: tammen non habent materiam physicam que subiecta est generationi et corruptioni et huiusmodi mutationibus. Unde et Magister in. ii di i. trifarie diuidens vniuersum dicit. Aliqua sunt spiritus solum: sicut angeli. Aliqua corpora solum: sicut lapides. Aliqua et spiritus et corpora: sicut homines: ergo patet etc. Ratio quia de quocunque negatur prius ordine essentiali: negatur et posterius. Sicut si nego intellectum nego et voluntatem rationalem. Sed corpus essentia liter prius est quantitate extensiua Cum ergo angelus negatur habere corpus: negatur habere quanti tatem extensiuam

87

¶ Si datur instantia contrahoc argumentum: quia sne sacramento eucharistie non quantitas specierum accidentalium extensa. et tamennon est ibi corpus extensum. Respondet idem Guil. quod licet improprie dicatur tunc extensa quantitas: ta men semper habet inclinationem ad corpus quod proprie extensum dicitur. ergo non valet instantia.

88

¶ Si adhuc arguatur. Quia potest aliquid extendi aut linea: aut superficie: ita quod non corpore quod est tertia dimensio: et per consequens esse quantum sine corporeitate. Respondet idem Guill. quod argumentum equiuocat de corpore. Nam corpus tripliciter capitur. Uno modo vt est genus substantie. quia substantia diuiditur in corporeum: quod constituit corpus. et in incorporeum. et sic potest cogitari corpus metaphysice sine quantitate: sicut prius sine posteriori.

89

¶ Secundo capitur corpus vt est altera pars composit scilicet hominis vel bouis. et sic corpus nequit esse sine quantitate potentia ordina ta quo ad esse actuale. Tertio modo corpus dicitur tertia dimensio quantitatis scilicet profunditas: et sic linee inquantum linea est: vel superficiei inquantum superficies est non repugnat fore sine corpore id est profum ditatt. sed repugnat corpori de praedicamento substantie et cuilibet longo et lato quod careat profundo. Et sic patet.

29

90

¶ An materia vnius angeli sit §ra. distincta ab alterius materia: Si dicas quod est distincta: sequitur ergo quod in angelis est quantitas. quia hec materia distinguitur ab illa per quantitatem: ex. v. Metaph. Si autem dicas quod non est distincta: sequitur quod cum materia de se sit indiuisa: oportet quod diuidatur corporeo. et sic angeli erunt corporei. hec est argumentatio Thome supra. et Egidii. Respondetur secundum Guill. simul et Scotorls. ea. disiiii. quod materia metaphysica scilicet ens limitatum: sua propria vnitate transcendenti idem est in omnibus habentibus materiam. nec oportet quod diuidatur et contrahatur ex consequenti per corpus: sed per differentias indiuiduales quae no sunt corpus. vnde materia vniangeli est distincta a materia alterius: non tamen per quantitatem: vt patebit inferius. §. 3. Et in onbus deus laudetur.

30

91

¶ Angeli. Un. quo ad personalem discretionem Qualiter constituitur et ponitur angelorum personalitas: Circa quod primum preambulum Nota secundum Guill. in ii dist. iii parte. ii quod sequendo diffinitionem Richar. de sanc. Uicti. li. iiii. de trini. c. xxi. quam ponit sic Persona est nature intellectualis incommunicahilis existentia Tria requiruntur ad esse persone. Primum est incommunicabilitas. Et ista vt dicit doc. subtils est tripler scilicet Aptitudinalis: Actualis: et Potentialis. Due prime reperiuntur in persona creata. quia ista nec actu communicatur: nec apta est communicari. Sed tertia scilicet negatio potentie communicationis solum conuenit persone increate: eo quod omnis persona creata est in potentia obedientiali respectu dei. ergo potest communica ri per dei potentiam. Secundum requiritur ad esse persone scilicet existentia id est ex alio esse seu ex quo fit alia persona. Unde notat idem Richar. quod persone differunt tripliciter. Alique nempe solum differunt origine: sicut sunt persone diuine. Alique differunt sola qualitate et non origine: sicut angeli qui differunt sola qualitate id est differentia indiuiduali. non origine. quia non oriuntur mutuo a seipsis: sed a deo omnes. Tertie autem sunt persone quae differunt et origine et qualitate seu differentia indiuiduali: sicut homines singuli dicuntur persone quia oriuntur mutuo per generationem et habent proprias differentias indiuiduales. et sic habent existentia id est modum processionis. Existere enim dicitur quasi ex alio stare vel ex quo alius stat. Tertium requiritur ad esse persone scilicet intellectualis natura. Et quia hec natura est communis deo: angelis et hominibus. ergo in eis est persona: non in brutis.

92

¶ Seundo ex dictis Nota vt dicit idem Guill. quod hec diffinitio persone a Richar. data melior est quae diffinitio data a Boecio libro de duabus natur que est talis. Persona est rationalis nature indiuidua substantia. quia illa Richardi diffinitio magis proprie exprimit correquisitas condiciones personalitatis quam ista diffinitio Boecii: vt patet.

93

¶ Tertio ergo Respondetur quod in angelis vere est personalitas: quamuis ibi deficiat secunda condicio. quia secundum e. Guill. supra personalitas angelica constituitur forma liter negatione. Formale enim persone est incommunicabilitas que puram dicit negationem. Et aliter est. de persona diuina et humana. vnde praedicta tria requiruntur ad esse persone communitr

94

¶ Si dicas Quo potest persona angelica dicere formaliter negatio nem: cum sit nomen dignitatis: Respondet idem Guill. quod aliquotiens negationes dicunt dignitatem. sicuti bignitas est in rege quod non sit ribaldus vel natus de plebeis et huiusmodi. Sic et in proposito est ad dei laudem in angelis.

31

95

¶ Sed an indiuiduum angelicum constituatur pura negatione sicut et personalitas angelica: Respondet idem Guill. quod non. concor. Scotorl. e. dist. q. ii ar. ii quia ex. vii. Metaph. prima substantia per se generatur et per se operatur. Sed ista non competunt alicui per negationem. ergo etc. Item Omnis negatio fundatur super aliquam affirmationem: ex. i. Poster. hec enim: homo non est asinus: est vera non nisi quia homo est homo: et asinus est asinus. ergo sequitur quod ante negationem est aliquod scilicet positiuum in quditate per quod determinatur ad istud vel illuo indiuiduum angelicum.

96

¶ Unde quamuis opinio Henri. in quodlibeto. v. q. viii. teneat quod res indiuiduatur per aliquod negatiuum. scilicet per rationem vnius que nontu nisi priuationem dicit. quia si diceret rationem positiuam: tunc dicendo: vnum ens: esset nugatio. vel diceret entitatem additam enti in qualibet re: quod est inconueniens. Sed hec opinio non valet: vt patet ex praedictis

97

¶ Notandum ergo secundum eundem Guill. supra quod res indiuiduari intelligitur tripliciter. Uno modo intentionaliter. Et isto modo indiuiduan tur per mentis conceptum in anima id est concipiuntur et representantur per hoc nomen Indiuiduum: quod est nomi secunde intentionis. Secundo intelligitur indiuiduari formaliter. et sic indiuiduatur negatiue. quia indiuiduum idem est quod in se indiuisum. Si sic intellexit Henri. de Ganda. bene dixit. Tertio intelligitur res indiuiduari originaliter. et sic intelligitur cum dicitur quod non pura negatio sed aliquod positiuum indiuiduat.

32

98

¶ Item si queratur An natura §rum seipsa est indiuidua vel potest ex se determinare se sicut ex seipsa est natura: Aureolus dicit quod sic. Probat. quia vnitas numeralis est vnitas realis. sed natura seipsa est vna. ergo etc. Sed ad hoc Scotorlis. respondet quod natura seipsa est vna vnitate reali: sed non vnitate numerali. Unde ad quaesitum hoc dicenlum est secundum eundem Scotorlis. et Guill. supra quod natura non potest ex seipsa determinare se. quia sic esset singularis. Etsi posset in infinitis esse indiuiduis: actu esset in illis. et per consequens esset infinita actuquod est falsum. Exemplum de humanitate et equinitate quae secundum se non sunt indiuidue. Unde Auicenna. v. Metaph. dicit. Siquis interrogat nos de equinitate quid sit. Respondebimus quod ipsa est tquinitas tantum. nec plures: nec vniuersalis: nec particularis in se. Et sic dicit etiam doctor subtilis in. ii. dist. iii. q. i. quod quelibet quiditas capta in suo prioruintellectu solum est ipsa. et non est vniuersalis anteactum intellectus agentis. quia intellectus facit vniuesalitatem in rebus vt dicit Auerrois in Commen. de anima Unde talis est ordo secundum eundem doc. subti. Primo intelligitur quiditas scilicet humanitas vel equinitas que in se est solum humanitas vel equinitas. Secundo intelli. gitur eius communitas. quia quaelibet quiditas est communis et ex hoc habet vnde possit esse velis. Tertio virtute intellectus agentis in intellectu possibili fit ista velitas: quando dicit intellectus hoc est hoc vt praedicatum habeat modum forme seu vniuersalis et subiectum modum materie seu particularis etc. Unde deus laudabilis est etc.

33

99

¶ An in angelis vel aliis sit principium idiuiduationis ipsa Quantitas: Respondetur secundum Guill. et Scotorlis. supra quod constat quoniam indiuiduum angelicum non constituitur quantitate extensiua: quia talem non habet. Sed de aliis opinio Egidii est quod per quantitatem est indiuiduatio. Inter alias rationes probat. quia iste ignis non differt ab alio igne nisi quia forma differt a forma. Sed forma non differt a forma nisi quia recipitur ab alia et alia parte materie. Ista autem alietas est per quantitatem. ergo etc. Sed ad hoc Scotorlis. dicit: concedendo maiorem Sed minor est falsa et contra Philosophum. ii Physicorum. et contra Commentat. i. et. ii de anima. et contra Auicen. ii. Metaphy. ca. vlt. dicit quod in materia nulla est distinctio. Nam membra cerui non differunt a membris leonis nisi quia anima differt ab anima vt ait Commentator it de anima.

100

¶ Unde secundum Guill. et Scotorlis. simpliciter est dicendum quod quantitas non est indiuiduationis principium. Probatur. Illud non est principium indiuiduationis quod se quitur rem in esse positam et indiuiduatam. Patet. quia effectus non dat esse cause sue. nec posteri priori. Sed huiusmodi est quantitas. quia est accidens et per consequens ortum habet a substantia et in ea fundatur. Etsi est accidens particulare a substantia particulari habet ortum. ergo etc.

101

¶ Unde patet quod cum materia prius intelligatur esse quam sibi adueniat quantitas que sibi accidit. ergo non indiuiduatur quantitate. Si enim quartitate indiuiduaretur: sequeretur quod quodlibet induiduum de aliis praedicamentis esset vnum per accident cum haberet res diuersorum generum: quod est valde inconueniens.

34

102

¶ Sed an indiuiduatio vel multiplicatio indiuiduorum fiat per materiam: Tho. te net quod sic. Et ad id plures sunt autoritates. Na Philosophus. v. Metaph. dicit: quod vnum numero sunt quorum materia est vna. Item. vii. Metaph. generans generat alium propter materiam. Tullius enim et sortes diuersa sunt propter materiam. Item. xii. metaph. dicit quod non possunt esse plures celi. quia quae¬ cunque sunt multa numero habent materiam. Item .icet celi et mundi dicit. Cum dico: caelum: dico formam Cum dico: hoc caelum:. dico formam in materia. Et sic

103

¶ Sed secundum Scotorlis. supra iste autorita. (patet. tes non concludunt. quia a Philosopho forma frequenter vocatur quiditas. et ideo apud eum gradus siue differentia indiuidualis proprie vocatur materia Unde in dictis autoritatibus materiam vocat gradum indiuidualem scilicet materiam secundam indiuiduali signatam differentia. Et opinionem illam improbat Conmentator. i. et. ii de anima. quia indiuiduum non est indiuiduum nisi quia est in actu. Sed non est in actunisi per formam. ergo etc. Idem patet per Auicen. ii Metaph. vt in praecedenti. §. tactum est

104

¶ Proinde melius tenenda est Opinio doc. subti. et eius sequacium. videlicet quod principium indiuiduationis non est materia. Sed quod substantia materialis est indiuidua per entitatem positiuam determinantem naturam ad sui singularitatem. et potest dici gradus intrinsecus nature: Probatio doc. subti. quia materia est eadem in generato et corrupto. patet in embryone vbi eadem materia manet: et generatio vnius est corruptio alterius forme. Si ergo propter materie identitatem haberet eandem singularitatem in generato et corrupto: sic sequitur quod generatum et corruptum erit idem numero: quod est

105

¶ Sed que sit ista entitas positiua a (falsum. qua fit vnitas indiuidualis siue in angelis siue in aliis. Breuiter dicendum cum Scotistis quod non est materia: nec forma: nec compositum. sed vltima realitas est et actualitas materie: forme: et conpositi. hoc est: gradus vel differentia indiuidualis. Si enim iste gradus vel differentia indiuidualis supra naturam diceret determinatam ma teriam vel formam vel compositum: sequeretur quod ibi essent due materie vel forme vel composita: que sunt absurda. Hec ex Scotorlis. Sed Guill. clarius de hoc infra. §. 2

35

106

¶ Unde ergo habet ortum no bilitas personalitatis angelice inequalis: Respondet ibidem Guill. quod proprie nobilitas et digni. tas negationum: cuiusmodi est formaliter personalitas angelica: ortum habet fundamentaliter qaod nobilitate subiecti in quo fundatur. Et quia in natura propria aliqui angeli sunt aliis nobiliores: et ita etiam in personalitate censendi sunt nobiliores secundum ordinationem diuine bonitatis ad suam laudem et gloriam.

36

107

¶ Utrum in vna specie angelica sint vel esse possint plures angeli solo nume. ro differentes: Circa hoc sunt tres opiniones vt dicit Scotorlis. in. ii. di. iii. q. iii

108

¶ Prima est opi nio antiqua quam recitat Uarro: quod omnes angeli sunt eiusdem speciei. Probatio. Quia ruina angelica reparanda est per homines. sed omnes homines sunt eiusdem speciei. ergo et angeli sunt eiusdem speciei. Sed hec opinio non tenetur. nec concludit esta probatio. quia assumptio hominum ad angelos non est per naturam: sed per gratiam et merita. ideo non oportet quod sit proportio hec.

109

¶ Si instas quia Augustinus. iii. de libe. arbi. dicit quod angelus et anima rationalis sunt natura pares. ergo etc. Dicendum quod bene sunt pares in ordine ad finem tamen in natura differunt. patuit supra. §. xii.

110

¶ Secunda opinio est Thome. parte. i. q.ilc.t ar. iiii. Et in. ii scrip. dist. iii. q. iiii. dicentis: quod non sunt nec esse possunt plures angeli in eadem specie. sed de necessitate quelibet species angelica est vnius tantum indiuidui. Dicit etiam quod ista e positio philosophorum et Diony. ix. celestis hierar. vnde secundum eum deus non posset facere plures angelos in eadem specie. quia ad impossibile nulla est potentia etc. Eandem opinionem tenet etiam Egidius de Rhoma. Probatur secundum Tho. Primo. quia multiplicatio indiuiduorum sub eadem specie non fit nisi per materiam. sed in angelis non est materia. ergo etc. Sed ad idem protinus dicendum quod maior est falsa: vt patuit supr. §. 3.4. Minor etiam est falsa loquendo de materia metaphysica.

111

¶ Item secundo arguit. Nulla species incorporea potest multipli cari per supposita. sed angeli sunt incorporei. er go etc. Maior patet. quia materia nequit esse alia et alia nisi aut quantitate terminata: aut ad minus interminata dimensiua: vt vult Auerrois de substantia orbis. Remota quippe quantitate dimensiua a materia ipsa remanet indiuisibilis: vt vult Philosophus i. Physci.

112

¶ Ad quod respondetur secundum Guill. e. di. iii. quod Auerrois et philosophus loquuntur de generabilibus et corruptibilibus. in talibus enim illa habent veritatem. sed angeli non sunt corruptibiles nec generabiles. ergo non habet ibi locum

113

¶ Item tertio arguit. Multiplicatio indiuiduorum in eadem specie non est nisi ad conseruationem speciei que in eodem indiuiduo conseruarinon potest. patet de sole et luna et sideribus: que ideo sunt in vnico indiuiduo quia sunt incorruptibilia. sed angeli sunt incorruptibiles. ergo etc.

114

¶ Dicendum secundum Guill. quod maior est falsa. quia alia sequeretur quod non esset filius in diuinis: cum in patre incorruptibiliter conseruaretur natura diuina. Dato etiam quod Adam non peccasset: multiplica tio fuisset hominum qui tamen essent immortales.

115

¶ Unde de sole et luna etc. causa illa data non est totalis. sed quia sufficit vniuerso et melius est quod regatur vnico sole et luna etc. quam pluribus vt patuit in primo libro vbi Potentia dei. §. 6.

116

¶ Quod si quis querat Quare ergo deus fecit aliquam speciem in vnico indiuiduo conseruari: aliam in multis: Dicendum secundum Bonauen. in i. dist. ix. q. ii Et in ii. dist. iii. parte. i. art. ii. q. i. concor. Scotorlis. et Guill. quod principalior causa est sapientia dei et bonitas quae non solum vult communicare bonitatem suam pluribus speciebus: sed etiam pluribus indiuiduis eiusdem speciei. Patet itaque hanc opinioAem Thome non tenendam vt ostendetur in sequentibus.

117

¶ Ande contra dicta Teria opinio verior est Scotistarum quod possibile est hoc in angelis. Patet. quia articulus Parisien dictat quod forma non multiplicari sine materia error est excommunicatus. ergo in qualibet specie angelica possunt esse plura indiuidua numeraliter distincta Nam hoc nullam contradictionem implicat: nec a parte cause: hoc est dei. quia est potentie infinite. nec a parte effectus: cum nulla quiditas sit sua singularitas. ergo nec angelica. sed omne tale qua ratione potest esse in vno: pari ratione potest esse in aliis pluribus secundum viam Auicen. i. Metaph. ca. v. Unde peus benc potest facere plura indiuidua angelica sub eadem specie. Hec Scotorlis. Et subdit Mihi inquit ista est regula quod cum loquor de potentia dei quamuis non credam deficere: tamen si peficio: citius volo deficere in plus ei attribuendo quam in minus. Hec ille. Sed quod Thomas dicit illam opinionem esse Philosophorum. Respondet Guil. quod in materia angelorum errauerunt communiter philosophi: vt ipsemet Tho. etiam ait. q. iii. ergo non est credendum eis. Et quod inducit Diony. qui in quolibet ordine ponit primos: medios: et vltimos angelos. hoc non concludit quod vnusquisque faciat suam speciem: sed tantum quod in quolibet ordine etiam particulari distincti sunt angeli secundum tres actus hicrarchicos. Primus est purgare. Secundus illuminare. Tertius perficere. de quibus patebit infra. §. q.9. Et ita loquendo de possibili patet opinionem hanc tertiam verissimam esse. et clarius patebit in sequentibus.

37

118

¶ Sed an de facto siunt in vna spe § cie angelica plura indiuidua: Respondetur secundum Scotorlis. simul et Guill. ac Bonauen. e. dist. iii. par. i. art. ii. q. i. colligendo: quod quamuis de hoc certa scientiam non habeamus: tamen habemus probabi lem sententiam. quia ex quo nobis non innotescit vel apparet per scripturam nec per dicta sanctorum nec per officia vel per operationes angelorum tanta in eis distinctio vt quilibet angelus specifice distinguatur ab alio: praesumptuosum est ergo hoc dicere. Est ergo positio sobria et catholica quod in angelis est etiam ponere distinctionem personalem tantum vel numeralem sub eadem specie: aut in omnibus: aut saltem in aliquibus

119

¶ Primo probatur ex scri ptura. quia Daniel. vii. habetur. Milia milium ministrabant ei: et decies centenamilia assistebant ei. Item Iob. Nunquid est numerus militum eius Sed esset valde magnum quod inter tantam multitudinem non essent duo eiusdem speciei. Tum quia gloria regis est habere multos ministros vniformes. Tum quia angeli sunt deo similiores quam homines. In deo autem sunt plures persone sola personalitate differentes. similiter et in hominibus ergo similiter est et in angelis. Tum quia omne animal naturaliter desiderat societatem sihi similis in specie. ergo et angelica persona desiderat socie¬ tatem sibi similis in specie. Sed hoc desiderium non est frustra praesertim in angelo beato. ergo habetur propositum.

120

¶ Secundo probatur per Augustini dictamina. Nam in Enchyrid. ca. xxix.dicit Placuit inquit vniuersali dominatori: vt quoniam non tota multitudo deperiisset: illa que perierat in perpetua damnatione remaneret. Que autem perstite. rat: de sua beatitudine certa semper felicitate gauderet. At vero natura talis que in hominibus erat quoniam peccatis atque supplicinis tota perierat: ex parte reparari debuit vnde societati angelorum iungeretur. Hec ille. Sed ista ratio Augustini nil valeret si quilibet angelus solam et propria haberet speciem. quia tot ceciderunt secundum sanctos: vt quilibet homo sicut bonum habet angelum ad custodiendum: sic habeat malum ad exercitium. Et ita valde mul. te species angelice essent penitus damnate. Hoc autem esset valde magnum: cum etiam secundum aliquos alterius opinionis reputetur inconueniens vnam totam speciem esse penitus damnatam. Et maxime cum propter vnam solam speciem humanam deus incarnatus sit: mirum videtur quod tot multas species angelicas perire penitus sineret.

121

¶ Tertio probatur per rationum argumenta

122

¶ Prima ratio secundum Guill. supra et Scotorlis. quia omnis quiditas pluribus super positis est communicabilis quantum est de se: eo quod potest intelligi sub ratione vniuersalis. Sed nulla quiditas est communicabilis in identitate numerali nisi sit infinita sicut est diuina. ergo quelibet alia etiam angelica quiditas est communicabilis cum distinctione numerali.

123

¶ Secunda ratio ex casu quem ponit doc. subtilis eiusdem. ii liro dist. iii. q. vii. quia deus potest hunc angelum: verbi gratia Michaelem quem in hac condidit specie annihilare: et iterum reparare illam annihilatam speciem in alio indiuiduo vel in isto. Et patet. quia alias deus non posset eumdem ordinem vniuersi facere quem fecit a principio: quod est falsum. quia per annihilationem huius indiuidui non repugnat huic speciei esse. aliter enim esset tantum ens ficticium sicut chimera quae est impossibilium compositio. Potest ergo deus iterum producere ipsam saltem in alio indiuiduo. et sic erit communicabilis pluribus suppositis.

38

124

¶ Sed An inter species angelicas aliqua reperiatur fore in vnico indiuiduo: Respondetur secundum eundem Guill. quod bene potest dici quod sic de specie cuius erat lucifer qui solus met in ipso esse nature pre aliis nobilissimus erat preomnibus. iuxta illud Ezech. Omnis lapis praeciosus operimentum tuum. Et nominantur ibi nouem lapides denotantes nouem ordines angelorum. Unde et Magister dicit quod Lucifer tam inter corruentes quam etiam persistentes fuit excellentior. et sic omnium aliorum habuit perfectiones ex bonitatis diuine dono etc.

39

125

¶ Quali differentia differunt angelica supposita eiusdem speciei: Respondetur secunum eundem Guill. ea. dist. iii quod differunt differentia materiali. Probatio. quia quando aliqua differunt et conueniunt: oportet quod alio conueniant: et aliodifferant. Exemplum. homo et asinus alio conuenium scilicet genere. et alio differunit scilicet rationibus propriis. Sed supposita speciei angelice conueniunt in aliqua specie et differunt. ergo oportet quod id quo differunt aut sit differentia formalis: et hoc falsum est. quia tunc essent species distincte. Aut differentia materialis est. et sic habetur propositum

126

¶ Etsi quaeratur An hec differentia materialis sit idem quod existentia: Respondet idem Guill. quod non. Unde tota coordinatio praedicamentalis intelligitur completa et vsque ad indiuidua inclusiue ante existentiam: ita quod existentia est rei iam indiuiduate per differentiam indiuidualem. et sic posterius intelligitur quam

127

¶ Si adhuc queratur Quomodo nomi¬ (illa natur ista differentia indiuidualis: Respondet idem Guill. cum Bonauen. ea. dist. iii. parte i. art. ii. qa. iii. quod si loquimur formaliter: ipsa differentia materialis vel indiuidualis nec est materia: nec forma. Bene tamen verum est quod loquendo realiter: est vltima realitas materie et forme in composito. vnde et sortitur nomen ab vtroque dum dicitur diffe. rentia materialis. quia dicitur dicitra ratione forme principalius. et dicitur materialis ratione materie principalius. Et per hanc differentiam compositum est hoc aliquid. Unde dum queritur Quomodo nominatur ista differentia indiuidum alis: Dicendum quod in quolibet indiuiduo habet nomen proprium vt in platone platonitas. in sorte sorteitas etc. Habet etiam nomen commune omnibus vt dicatur in communi heccitas

128

¶ An talis differentia sit intrinseca: Guill. ibidem parte. ii dicit: quod intrinsecum dicitur Uno modo illud quod est de ratione quiditatiua alicuius: vel de primo modo per se: veluti animal est de ratione hominis. Alio modo id quod quasi mediat inter primum et secundum modum dicendi per se: nec variat rationem formalem. et sic dicimus modum intrinsecum: sicut est finitas et huiusmodi. Tertio id quod entitatem alicuius consequitur positam: nullo alio addito: licet non sit de quiditate eius: sicut dicimus respectus intrinsecus aduenien: vt patuit latius in primo libro. In proposito est differentia intrinseca primo modo etc.

40

129

¶ Utrum angeli singuli habeant nomina propria: Ad quod respodetur secundum Lyram. in postilla super Gen. xxxii. ca. et concor. doco. quod non habent singuli fixa et stabilia nomina: sed diuersa sortiuntur nomina secundum legationes ad quos mit tuntur. Sicut angelus missus ad Esaiam vocatus est seraphiu: eo quod intendere ad amorem fuit missus: patet Esa. vi. Unde et magister in. ii di. x. idem sentit quod scilicet angelus missus ad Esaiam non fuit proprie de ordine seraphico: sed sic denominatur ab effectu ad quem venerat scilicet ad emendandum delicta prophete incendio amoris dei. Similiter et angelus qui apparebat in persona dei nominatur do¬ minus ibildem. Et in Exo.

130

¶ ota etiam secundum Fra. Maro. quod omnia nomina angelica terminantur in el. quod hebraice deum significat: ideo vt notetur beatifica vnio angeli cum deo. vnde nominantur Gabriel: Michael etc.

41

131

¶ Utrum angelorum numerus debeat colligi ex motum celorum vel numero orbium: Respondetur secundum Guill. ea. dist. iii. quod Aristot. errauit in hoc quod posuit. xi. metaph. numerum intelligentiarum secundum numerum motuum celorum. et ita non essent plures nisi. xxv. quia non sunt plures motus celici distincti: computando motum epiciclorum Similiter errauit Auicenna. ix Metaph. sue: qui posuit numerum intelligentiarum id est angelorum penes numerum caelorum vel spherarum. et per consequens non posuit nisi decem secundum nouem orbes. et primam intelligentiam a qua alie habent virtutem producendi ordinate. a prima scilicet setunda: a secunda tertia. et sic consequenter vsque ad decimam: quam vocat intelligentiam terrenorum. et in hac posuit animas nostras felicitari. Hec autem sunt erronea

132

¶ Ad quesitum itaque dicendum secundum eundem Guill. quod numerus angelorum non debet colligi ex motu caelorum: nec ex numero orbium. Probatio. quia quandocunque aliquod agens habet duo opera: vnum primarium ad quod semper tendit. Aliud secundarium ad quod minus intendit: tunc non debet concludi vnitas eius ex minus intento. et maxime dum est dubium si id fiat actione eius. Sic est in proposito quod videre deum et frui deo est angelicum opus primarium. et mouere caelum est opus eius secundarium. vel forsan solius dei. ergo etc. Et probabitur minor infra. Confirmatur. quia ex autoritate scripture aliquando angeli leguntur fuisse in terris loquentes sanctis vt Abrae: Moysi: et multis. et tamen tunc celi omnes mouebantur sicut et nunc. Ex quo patet quod tunc ipsi angeli in terris existentes non mouebant caelos ergo etc. Unde dei bonitas est laudabilis in multitudine angelorum copiosa super omnes celos.

42

133

¶ An species angelice in numero determinato possint extimari: Respondetur secundum eundem Guill. supra quod ex sacra scriptura non occurrit numerus determinatus: nisi quod sunt nouem ordines angelorum. et quilibet ordo specie differt ab alio ordine. vnde angelus ab archangelo et a potestatibus specifice differt. Uerisimile tamen est quod in quolibet ordine etiam multe valde sunt species: cum in quolibet sint primi: medii: et infimi secundum Dionysium. Sed hec deus nouit verius Hec Guill.

43

134

¶ An tota multitudo angelorum sit in aliquo numero determinato: Arguitur quod non quia Iob. xxv. scribitur. Nunquid est numerus mi litum eius: q. dicit non

135

¶ In oppositum est Dan. vii. Milia milium ministrabant ei: et decies centena milia assistebant ei.

136

¶ Ad hec respondetur secundum Tho. in ii. scrip. ea. di. iii par. i. art. iii. quod exquo ratio hu¬ mana deficit a cognitione angelorum: nec possumus de eis aliquid scire nisi que in sacra scriptura traduntur. hinc est quod philosophi pauca de eis dixerunt probabiliter et quasi nihil demostratiue. Nam et de numero eorum errauerunt: quidam ponentes numerum eorum secundum numerum motuum celi. alii secundum numerum spherarum: vt patuit super. §. xli. Propterea fides vera catholica tenet quod nuerus angelorum est deo quidem finitus et determinatus. sed nobis in hac vita est infinitus. Unde Diony. libro de angelica hierar. ca. xiiii. et Grego. in glo. super Dan. vii. dicunt: quod adeo innumerabiles sunt substantie angelice vt excedant omnem materialem multitudinem corporalium numerorum commensura tione.

137

¶ Et ita ad autoritatem Dan. vii. in oppositum inducta: vbi ponitur numerus determinatus angelorum ministrantium et etiam astantium deo semper: Lyra expont dicit: quod ibi ponitur numerus determinatus pro indeterminato: sicut sepe solet fieri in scriptura. quia angeli lunt in maximo numero nobis indeterminato. licet deus ipse cognoscat determinate numerum eorum omnium.

138

¶ Sed vnde probabiliter ostenditur maximam esse multitudinem angelorum pre aliis creatis Nota quod vna ratio est secundum Tho. supra. simul et Ly. in postil. super Dan. vii. quia videmus sensibiliter quod illa corpora nobiliora que diuinam bonitatem nobilius participant sicut sunt celestia quasi incomporabiliter excedunt corpora generabilia et corruptibilia et elementa ac omnia inferiora. quia minima stella visu notabilis in firmamento maior est tota terra. Sed quia angeli videntur se habere respectu inferiorum sicut corpora celestia: Rationabile ergo est quod sicut celestia excedunt ista inferiora in magnitudine quantitatis continue: ita immateriales ille substantie angelice excedant in quantitate discreta id est in numerositate quasi incomporabiliter. vnde excedunt omnium stellarum celi numerum et foliorum arborum: et guttarum maris: et arenarum etc

139

¶ Alia ratio maiestatis et bonitatis dei: quam etiam tangit Tho. supra et Bonauen. ea. dist. iii. par scilicet ar. ii quia productionis crea turarum causa principalis est bonitas diuina et eius tloria maiestatis que relucet in creaturis. Sed hec maxime relucet in natura spirituali. Nam gloria regis est in multitudine populi scilicet exercitus. Ignominia autem in paucitate: vt scribitur Prouerbior. i. 4. ergo sequitur quod deus creauit angelos in maximo numero qui excedit aliorum numerum ad gloriam exercitus diuine maiestatis

140

¶ Tertia ratio secundum Anton. Floren i. parte summe. tit. iii. ca. vi. quia cum quilibet homo habeat angelum ad custodiam sibi deputatum: vt tenet fides: oportet quod angeli infimi ordinis qui habent custodire sint tot numero quot sunt homines simul in mundo quando vnquam plures fuerunt. et vltra adhuc plures tot quot sunt species creaturarum aliarum scilicet volatilium: natatilium: brutorum animalium et similium: ac etiam vegetabilium: et quot sunt celi. quia quelibet species et quodlibet celum habet specialem angelum ad sui gubernationem et motum. Sed quia Rhom siliet Inuisibilia dei per ea que facta sunt conspiciuntur. Uidemus autem quod superior creatura decuplomaior est quam inferior: vel saltem sextuplo: vt aqua maior est quam terra. et aer maior quam aqua. et sic de aliis ascendendo. A simili ergo videtur in angelis quod secundum quantitatem discretam decuplo plures sunt in secundo choro quam in infimo. et in tertio plures quam in secundo. et sic de aliis ascendendo vsque ad seraphicum chorum. ergo etc. vnde deus est laudabilis.

141

¶ Sed An maiori nuero sunt angeli assistentes quam ministrantes. Uide de Missione angelorum infra. §. 1. 4.

44

142

¶ Angeli. ii scilicet quoad determinationem mensure vel dulrationem Queritur Utrum angelus habeat propriam mensuram qua mensuratur quantum ad esse:

143

¶ Ad hoc Nota secundum Scotorlis. super. ii dist ii. quod Mensurare est quantitatem ignotam certificare per quantitatem magis notam. Huiusmodi autem certificatio potest fieri vel per quantitatem existentem in imagi natione: sicut cum aliquis artifex peritus aliquam quantitatem mensurat per illud quod est in imaginatione. Uel huiusmodi certificatio potest fieri per quatitatem existentem in re. Et hoc tripliciter. quia Aut per excessum siue secundum maius. Aut per minus vel secundum minus. Aut secundum equale: sicut cum vlna applicatur panno: mensuratur pannus fore aut maior: aut minor: aut equalis

144

¶ Ad propositum applicando idem Scotorls. dicit: quod in actuali existentia angeli non oportet quaerere aliquam mensuram intrinseeam aliam a natura ipsius rei mensurate. Etsi deberet ibi peni aliqua mensura intrinseca: non poneretur nisi tertio modo. quia ibi non est excedens neque excessum Non solum autem non est necesse ponere aliquid absolutum pro mensura existentie angelorum: sed nec etiam relationem aliquam. quia ho cilicet in angelorum existentie non est necesse ponere aliam relationem quam istan que est ad causam efficientem id est ad deum. Sed ista non est aliud a fundamento realiter seu essentia. liter: sed est idem realiter suo fundamento: vt probatur infra vbi Relatio. §.

145

¶ Proinde ad que situm dicendum quod angelorum esse non habet intrinsecam mensuram aliam a sua natura. Sed de mensura extrinseca dicendum secundum Bonauen. ea. dist. ii q. i. art. i. quod secundum modum mensurandi spiritualia habent diuersam mensuram: vel aliam quam sit mensura corporalium et temporis secundum omnes doc. Et patebit in sequentibus. Sed de praedictis vide etiam infra. §. 11.

45

146

¶ Sed que sit ista mensura qua Esse angeli mensuratur An euum: An tempus: Respondetur secundum Guil. in. ii dst. ii. et Scotorlis ac Bonauen. ea. dist. quod in hoc omnes doctores et sancti ac etiam philosophi conueniunt. videlicet quod Euum est mensura angeli. quia esse angeli mesuratur euo et non tempore. Probatio. quia secundum modum nature debet accipi mensura eius. Unde Aristoteles. x. Metaph. dicit: quod mensura debet esse vnigenea. Sed natura angelica est mediuinter deum et ceteras creaturas. scilicet quo ad perfectionem nature. quia perfectior est angelus in natura quam nos homines et alie creature: licet tam angelus quam homo eque sint ad eundem finem scilicet beatitudinis: vt dicit Augustinus. Sequitur ergo quod angelica natura debet mensurari media mensura que vocatur euum: et non tempore quod corporalium est men sura. Nam Euum dicitur media mensura inter eternitatem et tempus. quia sequitur eternitatem et praecedit tempus: dicente Boecio. iii. de consols. metro x. Qui tempus ab euo ire iubes etc

147

¶ Si obiicit quia Beda dicit a principio quattuor fuisse creata simul. scilicet Angelicam naturam: Celum empyreum et Materiam primam: et Tempus. ergo tempus videtur esse mensura angelorum. Respondetur secundum Guill. et Bonauenturam: quod Tempus dicitur tripliciter. Uno modo communissime. et sic mensurat quicquid exit de non esse ad esse. Secundo dicitur communiter. et tunc mensurat mutationem proprie dictam praesertim illam que praecessit motum primi mobilis. Tertio dicitur proprie pro motu primi mobilis. Beda accpit primo modo vt tempus est commune tam euo quam tempori. ergo non currit argumentum. Deus ergo benedicatur in omnibus.

46

148

¶ Quomodo angelorum esse dicitur in euo et non in tempore:

149

¶ Et arguitur quia esse in tempore est mensurari tempore. sed angelorum duratio in esse iudicatur aspiciendo ad tempus. ergo angelus est in tempore. Sed in oppositum est. quia secundum Philosophum. iiii. Physicis. Oomne quod est in tempore exceditur a tempore: sicut patet quod continens excedit contentum. sed esse angeli non exceditur a tempore nec a parte ante: cum angelorum duratio inceperit cum primo instanti temporis. nec a parte post. quia eorum duratio est perpetua vsque in infinitum ergo non sunt in tempore.

150

¶ Respodetur secundum Richar. in. ii dist. ii q.cice quod de duratione angelorum loquendo absolute: non iudicamus aspiciendo ad tenpus: sed iudicamus de durationis ipsorum coexistentia ipsi tempori. ergo argumentum principale non currit. sed in oppositum coceditur.

151

¶ Unde ad quesitum dicendum secundum eundem nostrum Fratrem Richar quod esse substantiale et actuale ipsorum angelorum est in euo: non in tempore: nec in instanti realiter distincto ab euo

152

¶ Ad cuius euidentiam est Notandum secundum eundem Richar. supra. et Bonauen. e. dist. ii. q. i. art. i. quod Esse in tempore est mensurari tempore. quia anima imaginabiliter vel intelligibiliter faciens aliquam discretionem in continuatione motus quam dicimus tempus: per hoc mensurat aliquid. sicut per fluxum arene in horologio men suramus horam. Sed quoniam nihil mensuratur tempore nisi motus vel ratione motus: ideo motus per se est in tempore. et illud cuius esse est cum motu est in tempore ratione motus. vnde et quies mensuratur ratione motus videlicet inquantum est priuatio motus. Sed quia esse angeli non est motus: nec de necessitate existens in motu: nec est quies. ergo non est in tempore: nec mensuratur tempore Sed esse in euo est mensurari euo. Hec enim mensura euiternitatis que est mensura durationis incorruptibilium creatorum respicit ipsum esse perpetu. um et immutabile creature spiritualis vt est angelica. Ideo Augustinus ad Orosium dicit quod Euum solius esse incommutabilis est mensura. Et Diony. de diui. no. dicit: quod proprietas eui est antiquum inuete ratum secundum totum suum esse mensurans. Temporis vero proprietas est in alteratione aliter et aliter seo habens. Unde Augustinus. xi. libro confesis. ait: quod si tenpus presens staret et non transiret in preteritum: esset eternitas: hoc est euum vel euiternitas proprie loquendo. quia eternitas proprie accipitur proincreato. et eternitas creata proprie nominatur euiternitas. Proinde non eadem est mensura tempus et euum. quia tempus est mensura mutationis que defluit continua deprditione. Sed euum est mensura esse stabilis et fixi sine deperditione et noui esse adquisitione. sicut est in angelis. ergo etc.

153

¶ Sed An esse angeli sit in instanti: Et arguitur quod sic. quia creatio angeli fuit in instanti. Sed cre atio passiua angeli est esse ipsius. nec addit vl tra esse angeli nisi relationem ad creatorem. ergo etc. Respondetur secundum eundem. Rich. supra quod proprie loquendo de instanti reducitur instans ad tempus sicut puctus ad lineam. Et sic capiendo instans proprie: tunc creatio angelorum non fuit in instanti. sicut nec angeli dicuntur esse in tempore. Sed fuit in indiuisibili eui creatio. sicut et esse angeli est in euo.

154

¶ Ad hec vide plura vbi Euum et vbi Tempus hoc eodem libro. §. q. Item libro primo.

47

155

¶ An eadem mensura qua mensurantur angeli etiam mensurentur homines beati: Nam si dicas quod sic. Arguitur. Homo beatus habet idem esse cum se non beato. ergo et eandem mensuram. Et per consequens sequitur quod eadem mensura men suratur homo viator qua et angelus et quaelibet na tura corporalis: que mensurantur tempore. Respondetur secundum Bonauen. supra quod homines beati sicut et angeliconsimili mensura scilicet euo mensurantur a parte post quia consimilem modum durandi habent a parte post vtpote perpetuum. Sed homo viator non men suratur consimili mensura. quia quamuis habeat idem esse substantiale: tamen habet alium modum essendi et durandi. Mensura autem non tantummodo esse: sed etiam modum durandi respicit. Hec Bonauen. Ex his patet quod consimili mensura etiam mensurantur mali angeli et homines damnati scilicet euo: non tempore. Deus ergo laudetur qui sic sta¬ tuit ex bonitate et iusticia.

48

156

¶ Qua mensura mensurantur angelorum intellectiones: affectiones: et operationes: Respondetur secundum Scotorlis. vbi supra scilicet di. ii. et Guill. quod quamuis opinio Henri. de Gand. sit quod operationes angeli intrinsece sicut est intelligere et velle non mensurantur euo sed tempore discreto. Sed hoc dicere non valet. quia omnes concedunt actum beatificum angeli mensurari euo. Et patet per Aug. de fidead Petrum. Sed actus beatificus necessario praesupponit vel includit actum naturalem. nullum auteneuiternum includit necessario vel praesupponit aliquid posterius euiterno quod scilicet mensuratur mensura posteriorum. ergo iste actus naturalis qui praesupponitur includitur in actu beatifico et non mensu ratur tempore

157

¶ Unde cum doc. subtili et Bonauentura tenenda est Conclusio quod intellectiones angelice et affectiones ac operationes intra ma nentes mensurantur euo: et non tempore. Et hoc quo ad intellectiones triplicis noticie secundum eundem Guill. scilicet Primo noticie in verbo. Secundo noticie per innatas species. et Tertio noticie rerum in proprio genere. Probatur. quia quecunque habent eundem manendi modum eadem mensura mensurantur: vel eiusdem rationis mensura: licet vnum diutius alio duret. Sed intellectiones vel cognitiones angeli habent eundem manendi modum cum existentia angeli: licet non habeant tantam durationem scilicet a parte ante. ergo habent mensuram eiusdem rationis cum existentia. Sed vt communiter tenetur: noticia angeli in verbo mensuratur euo et non tempore. sequitur ergo quod et relique euo mensurantur. Maior huius patet. quia sicut motus vnius hore tempor e mensuratur: ita motus mille annorum Et qua mensura mensuratur albedo vnius diei: eadem mensuratur albedo centum annorum.

158

¶ Ex quo patet defectus sancti Thome in secundo scrip. ea. distinc. ii. q. i. in solutione primi argumenti: dicetis quod intellectio angeli in specie innata et genere proprio non mensuratur euo: sed discreto tempore. Et allegat Augustinum. ix. super Gen. ad lit. et ad Orosium dicentem. Deus mouet creaturam spiritualem per tempora: non per loca. Corporalem vero per loca et tempora. Sed hoc non concludit. quia Augustinus ibi capit tempus large pro omni mensura extra eternitatem. sicut et ipsemet Thomas dist i. parte. i. q. vi. exponit illud In principio deus creauit caelum etc. Hec Guill. Ad idem infra. §. §. 1. et. §o.

49

159

¶ Utrum Euum quo mensurantur angeli dicat continuam successionem respe ctuum ad eternitatem:

160

¶ Ad hoc Primo Notandum secundum Guill. et Bonauentura ea. dist. ii quod ista differunt. scilicet Eternitas: Euum: Euiternitas: et Euiternum et Tempus: per hec tria scilicet per durati¬ onem: successionem et variationem. Primo enim eternitas proprie accipitur pro increato id est pro deo solo. Et di cit solam durationem carentem principio et fine sine successione et variatione. Secundo euum dicit duo tantummodo scilicet durationem et successionem sine varia tione. Licet enim hi respectus noui succedant eo quod in euo est ponere prius et posterius. tamen non variantur. quia variatio est aliter se habere nunc quam prius. sed esse angeli non variatur sed durat semper nouum sine veteratione idem manens etc. Tertio tempus dicit tria hec scilicet durationem. suc cessionem. et variationem. Unde patet quod euum nominat durationem mediam inter eternitatem et tenpost absolute. Quarto euiternitas dicit eandem durationem scilicet eui: inquantum refertur ad eternitate. Ideo dicitur eternitas quasi eui eternitas. Sed quinto euiternum dicitur id quod tali euo mensuratur scilicet angelus. sicut dicitur temporale id quod tempore mensuratur.

161

¶ Secundo aduertendum quod vt Scotorel. eadem distin. ii dicit de euo est loqui dupliciter Uno modo secundum id quod ponit euum ex natura rei. et sic non addit aliquam rem absolutam super euiternum scilicet angelum. quia si dura tio euiterni esset aliquid supera dditum ipsi esse scilicet angeli: pari ratione cum hoc esse duraret per aliam durationem superadditam. sequeretur quod est set processus in infinitum Unde sicut Quando est effectus temporis et nihil reale positiuum addit supra id cuius est quando. Similiter euum est effectus eternitatis derelictum ex adiacentia eterns tatis in euiterno. et nil addit reale absolutum super euiternum. sed tantum dicit respectum ad eterni tatem. Alio modo contingit loqui de euo secundum id quod connotat inquantum intellectus noster comparat ipsum ad tempus. et sic habet rationem mensu re. Et addit ad euiternum rationem prioris et posterioris

162

¶ Tertio ponitur conclusio ad quaesitum affirmatiua. quod scilicet in angelorum euo est continua suc cessio in respectibus ad eternitatem sine tantum variatione. Et patet secundum Guil. et Bonauen. quia si non est successio in actuali existentia angeli sequitur quod esse eius est simplex sicut esse dei. et in se habet vnde stare possit temporibus infinitis: et ita esset infinitus nec differret in eo fuisse et fore et per consequens sicut deus non potest angelum facere non fuisse. ita nec fore quod est inconueniens. Hinc et Aug. super Gen ad litteram dicit Quod sicut aer respectu solis non est factus lucidus sed fit a sole. ita creatura respectu dei: intelligendo hoc propter essentialem dependentiam non propter nouam successionem inueterationis vel creationis. quia talis non est in angelis deo bono volente.

50

163

¶ Sed quid in revel qualia dici tur esse in angelorum duratione successio ista: Respondetur secundum Guil. supra quod ista successio non est creatio angeliro. quia non est acceptio post non esse immediate. sed dicitur conseruatio. quia est duratio in esse accepto. Denique secundum Bonauentur. supra Nota quod ista successio in euo in quo est ponere prius et posterius alia est a successione temporis. quia in tempore est successio cum variatione et inueteratione ac renouatione. Sed in euo est successio prioris et posterioris per durationem absque variatione vt patuit in praecedenti. §. xlix. Nam si totum esse euiternum si mul esset et tota duratio sine priori et posteriori: sequeretur quod non esset ibi magis longum et minus longum. ergo anima beati Petri non diutius nunc est in celo a parte ante quam quando in celum volauit. nec prius nec diutius fuisset in gloria quam anima beati Francisci vel posterius saluati quod falsum est. concluditur ergo in euo esse successionem. licet non temporis: tamen prioris et posterioris. Sed non sic est circa deum vel eius eternitatem. que nullam recipit successionem prioris vel poste rioris Non enim diutius durauit hodie quam anteheri vel quam ante mundi constitutionem sed ab eterno semper est. Hec Bonauen. Et ponit exemplum

164

¶ Uidemus enim quod aliter fluuius egreditur a fonte. quia noua aqua continue scaturit vel exit. et aliter egreditur radius a sole secundum aliquos. quia non sic quod semperaliquod nouum emittatur: sed quod emissum est continuatur vel conseruatur per influentiam solis. sic quodammodo in proposito licet non omnino. vnde Thome non placet hoc exemplum.

51

165

Sed an in duratione angeli sit successio solum per respectum ad tempus: Henricus de Gandauo dicit: quod nulla est successio in duratione angeli: sed totum hoc fit per respectum ad tempus. Sed et Aureolus probat hoc sic. Quod secundum se formaliter et intrinsece non est duratio sed solum extrinsece: illud mensuratur secundum connotationem extrinsecam quo intellectus comparat ipsum ad tempus. sed euum angeli est huiusmodi patet. quia que durant duratione intrinseca vnum potest durare plus quam aliud. Sed vnus angelnon potest plus ex se durare quam alius ergo non durant duratione intrinseca: ergo in euo angeli est successio prout connotat habitudinem ad temrus. vnde hanc opinionem non reprobat sed sub dubio ad mittit. Ueruntamen Guil. eadem distin. ii improbat eam sic. quia certum est quod euum est mensura prior quam sit tempus. priori autem secundum naturam non repugnat fore absque posteriori. detur igitur in casu euum et quod non sit tempus. tunc erit successioin euo et non in tempore. ergo non est illa successio ratione temporis solummodo sed etiam eui. Unde videtur quod licet euum quo mensuratur an gelus nihil addat reale absolutum super angeliesse. et sic non sit successio extrinseca in existentia angeli secundum aliquid absolutum ex natura rei. Sed tamen exquo euum angeli dicit respectum ad eternitatem et non est quantitas nec permanens nec successiua in se sed est in praento rationis vt dicit idem Guil. Ideo in respectu ad eternitatem dicit successionem prioris et posterioris

166

¶ Et quaratur Qum hotet parua repectus mesurare substantiam. cum mensura sit semper nobili or mensurato ex libro de animalibus Respondet idem Guil. tum doc. subtili eadem di. ii. q. ii quod mensura a parte rei est triplex aut secundum maius aut secundum minus aut secundum equale. Secundm maius sicut fecit philosophus qui in libo de animalibus cetera animalia ad hominem mensurauit Et albedo que est perfectissimus color dicitur men sura colorum. Item secundum equale sicut per vlnam mensuratur pannus. Item secundum minus sicut vnita te mensurantur numeri ex. x. Metaphysice Isto modo non est inconueniens nobilius mensurari minus nobili. Quod autem in huiusmodi respectibus sit successio. patuit super. §. xlix. Hec ex Guillmo. Item ad praedicta secundum Rich. eadem dist. ii Addo quod si nunquam fuisset nec esset tempus nec fier: siue extra in re siue in imaginatione. tamen adhuc deus posset creare vnum angelum post alium sicut nunc creat vnam animam post aliam: et posset etiam ite rum destruere non in instanti creationis simul. cum hoc implicat contradictionem sed in alio instanti. Et sic in duratione angelorum esset instans et instans et perconsequens successio eui. Tamen posset ad hec diciquod ibi prioritas foret in mensura durationis vnius et posterioritas in mensura alterius. et sic non in eodem etc.

52

167

¶ Utrum vnum et idem euum sit omnium angelorum aut diuersa: Respondetur secundum Guill. et Scotorel. vbi supra. quod sicut quelibet res temporalis habet suum proprium tempus. Et vltra extrinsece habet tempus primi mobilis quod est vnum tempus omnium rerum temporalium. sic quilibet angelus habet suum proprium euum. et vltra habet euum extrinsecum vnum omnium angelorum vel euiternorum quod est mensura perfectissimi angeli. dempto illo angelo perfectissimo qui solum habet euum intrinsecum. Ad idem Thomas in scripto. ii distin. ii. q. i. arti. ii dicit. quod ex quo vnum angelum oportet esse simpliciorem altero ideo est vnum euum omnium ab vnitate es se simplicissimi euiternorum quod est primus angelus. quia secundum philosophum. x. Metaphysice vnunquodque mensuratur per illud quod est primum vel maximum sui generis Exempli gratia. In genere calidorum ignis est summus. et in genere lucidorum sol est summus Et secundum hec mensurando dicitur aliquid esse calidius vel lucidius quanto plus approximat participando etc. Sic in proposi to de angelis dicendum est quod vno euo extrinseco perfectissimi angeli et simplicissimi mensurantur promnes. tamen tot sunt eua propria quot cui terna.

168

¶ Si dicas. Angeli non reducuntur in vnum angelum sicut in causam. quare ergo habent mensurari ab illo: Respondet idem Thomas ibidem in solutione tertii argumenti. quod quamuis vnus angelus non sit causa alterius. tamen est simplicior altero. et hoc sufficit ad rationem mensure scilicet aliorum ap¬ proximantium vel distantium ad primum.

53

169

¶ Sed quis est ille prinus ange¬ R lus qui est mensura extrinseca omnium aliorum angelorum dicit idem Guil. supra et Scotorelis. concordat Tho. quod ex natura fuit ante peccatum Lucifer qui erat summus omnium. Sed postquam cecidit licet maneant in eo naturalia integra: veruntae exquo ista extrinseca mensura proprie perficitur per gloriam qua caret lucifer maledictus: iam non habet rationem mensure ad beatos angelos. quia cum euum sit participatio eternitatis. quanto aliquid magis est participatione eternitatis per prius mensuratur euo. Ideoque cum angelus beatus magis sit in participa tione eternitatis quam lucifer post casum: non conueni enter sequitur quod angelus beatus mensuretur ad euum demonis. sed magis econuerso secundum Tho.

170

¶ Si queratur. Quid si no esset iste primus angelus vel si annihilaretur ille perfectissimus angelus: dicunt predicti doctores et alii communiter quod si non esset iste primus angelus quem putamus luciferum fuisse ante casum: adhuc alius primus esset immediate sequens eum in perfectione ad quem alii mensurarentur. Sicut si non esset hoc primum mobile esset aliud cuius motus esset tempus in mensura. Unde secundum eundem Guil. probabiliter potest dici quod modo postquam Lucifer cecidit: iam in creatura pura beata dei genitrix Maria est euum extrinsecum omnium euiternorum. Deus ergo laudabilis in sanctitatis excellentia gloriose sue matris.

54

171

¶ An eodem euo mensuretur angelus et sua intellectio et affectio voluntatis: Respondet Guil. supra quod non. quia essentia vel existentia angeli semper manet sed non ita intellectio eorum in genere proprio Secus de intellectione in verbo quae semper manet. Unde ad minus quilibet angelus habet tria eua propria. Primum est sue existentie. Secundum sue intellectionis. et hoc diuiditur in tria eua scilicet in cognitione verbi et rerum in verbo. Item in cognitione per species innatas. et denique tertio in cognitione rerum in proprio genere. Tertium euum principale est angelice volitionis. Et potest etiam hoc in tria diuidi modo consimili Hec Guil. Gloriosus ergo deus in angelis laudetur qui est sanctus in omnibus operibus suis.

55

172

¶ Angeli. v. quo ad locationem et motus limitationem. Utrum angeli sint locati in loco corporali: Arguitur quod non. quia Boctu. libro de hebdoma. dicit Communis anni conceptio est Incorporalia non esse in loco. Sed angeli sunt incorporales ergo n sunt in loco

173

¶ In oppositum est autoritao magistri in i. di. xxxvii. et et Dam. pluribus locis di. quod spirituales creature vt angeli sunt in loco diffinitiue: licet non circumscriptiue. quia ita sunt alicubi quod non alibi. licet non circumscribantur loco¬ Et de hoc patuit supra. §. v. Sicque soluitur dictum Boc. supra inductum quod intelligitur incorporalia non esse in loco circumscriptiue. sed tamen bene sunt in loco diffinitiue. Et patet quia angeli beati sunt in celoempyreo locati. Et demones in iudicio deiicientur in infernum locandi cum reprobis. que tamensunt loca corporalia ergo etc. Notandum tamen secundum Bonauen. in. ii distin. ii parte. ii arti. ii. q. i. quod locus habet triplicem comparationem ad locatum vt sumitur ex. iiii. physicorum. Primo quia locus continet locatum vt vas vinum. Secundo quia mensurat ipsum vt quantitas dimensionis. Tertio qua conseruat ipsum vt natura. Et secundum hanc triplicem habitudinem corporalia sunt in loco praesertim corruptibilia. Sed incorporalia finita vt angeli sunt in loco corporali secundum primam habitudinem tantummodo Sunt enim in celo empyreo quod habet continere locatiue angelos non tamen mensuratiue. quia non sunt circumscriptiue in loco. nec etiam conseruati ue Sed angelus habet spiritualem locum conseruantem scilicet dei virtutem. Locum autem spiritualem mensurantem habet limitationem sub stantie sue proprie ac virtutis qua limitatione clauditur spiritualiter et terminatur in sua natura cum sit finite substantie. Locum vero continentem habet non tantum spiritualem sed etiam corporalem videlicet caelum empyreum. quo ambiente continentur.

174

¶ Si autem queratur Unde est hoc quod angeli continentur in loco ambiente. idem Bona. dicit quod Primo est ex ordine partium vniuersi. Si enim angeli non haberent aliquid continens: non esset eorum existentia ordinata mutuo ad inuicem. cum aliqui infinite ab aliis distarent. et sic non haberet ordinem vnus ad alterum. hoc autem non decet vniuersum neque summum opificem. Unde ordinate fecit de corpus nobilissimum quod esset natum omnia ambire. et extra quod omnino nihil esset. et hoc est caelum enim pyreum intra quod opertet et angelos esse propter ordinem vniuersalis continentie secundum quod vniuersum est ordinatum et perfectum. et non propter indigentiam. quia angelus non indiget loco corporali. Sed vt praedictum est propter ordinem vniuersi et partium eius qui ordo requirit vt omnia habeant loca distincta intra caelum ambientem et extra celum nil esse.

175

¶ Proinde si quaeratur An lapis possit esse extra celum vltimum. Dicendu quod non. tum propter suam indigentiam eo quod indiget lococonseruante quem non habet extra caelum. Tum quia non patitur hoc ordo vniuersi. Sed si quaeratur an angelus possit exire extra caelum: huius ratio non est indigentia loci corporalis. sed tantummodo quia hoc non patitur ordo vniuersi secundum quod vniuersum est ordiua tum.

176

¶ Secunda ratio hus scilicet quod angelus continetur in corporali ambiente et non tantummodo spirituali: est limitatio angeli. quia simplicitas eius finita est. ideo est hic et nunc secundum se totum cum sit indiuisibilis. non sicut corpus in quo est distinctio et positio partium. ita quod vna pars corporis est hoc alia ibi. vna sursum alia deorsum. Sed angelus non sic est in loco cum non habeat partes nec dimensiones. sed secundum se totum est in loco corporali diffinitiue ita quod dum est hoc in terra: non est ibi scilicet in celo. Hec ex Bonauen. ergo deus laudabilis

56

177

¶ Sed an angelus diffiniatur ma gno loco: Respondet Guill. ea. di. ii quod sic: secundum maio rem et minorem virtutem. habet tamen locum quem non transcendit sua virtus vt sit in maiori.

178

¶ Unde si queratur An possit angelus esse totus in toto vno assumpto corpore: Dicendum secundum eundem Guill. quod sic. Si enim anima tota in qualibet parte corporis: a fortiori angelus potest: cum maioris sit virtutis quam anima. Unde vnus perfectus angelus forsan se poterit facere praesente toti huic schole: aut vni magne ecclesie siue exercitui. Hec ex Guill.

179

¶ Si adhuc queratur An angelus possit esse: ita quod non sit in loco diffinitiue: Dicendum secundum eundem Guill. quod sic saltem per dei potentiam. quia deus potuit condere solos angelos et nihil aliud. et tunc certum est quod non diffiniretur loco. quia nullus locus esset. Hec ex Guill.

180

¶ Ad idem infra vbi Celum empyreum. §. xx.

57

181

¶ An angelus sit in loco punctu ali velindiuisibili: aut possit esse in puncto: Respondetur secundum Bonauen. ea. dist. ii parte. ii art. iii. concor. Guill. et Scotorlis. quod etsi sint varie opiniones de hoc: tamen hec est verior quod angelus nequit esse in puncto. quia angelus continetur a loco corporali diffinitiue. sed omnis locus corporalis est partibilis vtpote extensus. ergo punctus non est locus. sed dicere locum punctualem est dicere oppositum in adiecto. Unde si angelus esset in puncto: non esset in locoSi obiicitur: quia angelus est simplex et impertibibilis. ergo debet esse in loco impertibili. quia locus debet esse proportionatus suo locato: et equalis. iiii. Physi. Respondetur secundum praedictos docor. quod ibi Philosophus loquitur de locatione circumscriptiua: non diffinitiua. sicut est in proposito. Unde quia angelus non ponitur in loco proprie: ideo non oportet in hoc esse proportionem loci et angeli secundum proprias condiciones angeli quae sunt spirituales: sed sufficit proportio finitatis per quas angelus diffinitur loco videlicet. quia sicut angelus est finitus et limitatus in substantia: sic ei debetur locus limitatus in quo sit totus in toto et in qualibet parte: sicut et anima hominis in corpore. nec sit vbique in vniuerso. quia hoc est solius dei infiniti: qui est benedictus in secula seculorum Amen.

58

182

¶ Item Quo et per quid angelus est in aliquo soco corporali: Ad hoc vna opinio est ex verbis Damasceni libr. i. ca. xiii. dicit. Incorporea inquit natura vbi adest ibi operatur. Hanc tenet Tho. per. i. q. lii. ar. i. Et in i. scip. di. xxxvii. dict quod angelus est in loco per applicationem sue virtutis ad locum aliquem: hoc est solum per operationem in loco: aliquem effectum in tali loco causando: vel circa corpus locatum operando siue motum siue lumen id est illuminando mentem vel custodiendo: vel aliquid aliud. Sicut enim anima dicitur esse in corpore per operationem viuificatiuam: sic et angelus est in loco non nisi per operationem secundum e. Tho.

183

¶ Sed hec opinio scunum Gul. eadem distin. iie Scotor. improbatur. quia salua semper sue sacntatis reuerentia multum deficit. Primo quia angelus est in celeempyreo vt plurimum et tamen ibi nihil operatur nisi quod vit det deum. et fruitur eo Ista autem operatio est imma nens et abstrahit a loco sicut essentia angeli Unde de ibi angelus scilicet in celo empyreo non opera operatione tramseunte in corpus vel in caelum. cum illud caelum empyreum non sit mutabile nec mobile. sequitur ergo quod ibi angelus non esset in loto. Item multotiens angeli quando veniunt de celis ad terram non operantur ergo tunc nullibi sunt. E. si demones aliqua mora non operentur in inferno vel in aere caliginoso. sequitur quod protunc non erunt in inferno vel in aere etc. Secundo opertio formaliter transiens in corpus non est formaliter in angelo. Et est illa operatio commensuratiue in loco. ergo si per eam angelus esset in loco et non alio modo. sequitur quod angelus esset ibi commensuratiue: et etiam ratio essendi in loco non esset in angelo formaliter. et per consequens angelus nunquam esset formaliter in loco. que omnit sunt magna inconuenientia. Tertio confirmatur. quia articulus condemnatus et excommu: nicatus est ab episcopo Parisiensi dicere quod an geli solum sint in loco per operationem. Etsi dicatur quod hec excommunicatio non transit nisi per diocesim Parisiensem. Contra tales est decretalis: capitulo Ad abolendam. extra de heretic Et decretum distin. xv. quia autoritate pape fit talis condemnatio et excommunicatio. Et quia in solennissima vniuersitate Parisien. facta est. ergo timenda est. Denique nec praedicta verba Damasce sonant quod solum vbi angelus operatur ibi adest sed sine exclusione ponuntur. ergo non concludunt pro opinione Thome

184

¶ Uerius ergo dicendum ad quesitum secundum praedictos Scotistas quod angelest in loco per exhibitionem sue praesentie quia se presentem exhibet loco determinatiue vel diffinitiue Si autem queratur Quo angelus se exhibet presentem loco. Respondetur secundum Scotor. supra quod primo angelus non est in aliquo loconaturaliter. quia tunc fieret in alio loco violenter. Unde Auicenna. ix. Metaphys si. vult quod celmptus non sit naturalis. quia tunc ab illo motu quiescere esset violentum Item si esset in aliquo loco angelus naturaliter. tunc ad corpus etiam haberet naturalem habitudinem ad conseruandum ipsum. et corpus ad corrumpendum ipsun Secundo quod quamuis in angelis sit potentia pasniua ad essendum in loco. non tamen necesse est ipsos angelos esse in loco actuali semper. quia deus posset creare vnum vel plures angelos et tra totum vniuersum et sic non esset m loco actu ali pro tunc. Tertio ergo dicendum quod angelus licet non sit in loco commensuratiue tamen necessario habet esse in hoc loco vel in illo diffinitiue ex limitatione. sue substantie quae est finita. ergo non est vbique. Hec Scotorel. ergo etc.

59

185

¶ Utrum angelus possit esse in plu § a. ribus simul locis: Respondetur secundum Scotorel. eadem distin. ii quod angelus de facto non est in diuersis locis simul. quia Damasce. lib. ii ca. iii. dicit quod cum angeli sunt in celo protunc non sunt in terra. Et cum a deo mittuntur ad terram non remanent in celoetc. Huius ratio secundum Bonauen. in. ii eadem distin tione. ii parte. ii quia angelus habet esse indiuiduale. ergo habet esse hic et nunc. Et quia habet est se limitatum etiam in natura. Et ista limitatio et indiuiduatio inseparabiliter inest angelo. ideo est in loco vno tantum diffinitiue simul et semel: et non in pluribus. quia quod est in pluribus simul ad nullum locum est diffinitum. Item si angelus simul esset in diuersis locis: non oporteret de celo descendendo mitti et aduenire in terram. Et tamen leguntur missi in ve. et no. testam. ergo patet propositum.

186

¶ Sed an angelus naturali virtute propria possit esse simul in duobus locis. dicit idem Sco toreli. quod non quando adequatus est sibi vterque locus. concordat Tho. in primo scripto distinxxxvii. q. iii. arti. ii et Richar. de media villa. eadem distin. di. Quod sicut anima non potest simul esse in pluribus corporibus. ita nec angelus in pluribus locis. Nam implicaret contradictionem cum dicitur angelum esse diffinitiue determinatum ad aliquem locum. et tunc propria virtute posse simul esse in pluribus. Item secundum Bonauen. sequitur quod si sic: tunc posset in vno loco loqui vel moueri. Et in alio tacere vel quiescere simul secundum se totum et sic opposita essent in eodem: que sunt inconuenientia. habetur ergo propositum.

187

¶ Sed difficultas est quia virtus angeli excedit illud corpus circa quod in loco operatur ergo potest etiam in alio loco operari et per consequens esse. Respondetur secundum Thom. ibi dem quod angeli locus in quo est potest esse diuisibilis magnus vel paruus secundum quod operatio angelivel virtus ad magnum vel paruum terminatur. Unde si immediate operetur circa totam domum tota domus respondet sibi sicut vnus locus ita quod in qualibet parte erit totus: sicut et de anima rationali in corpore dicitur. Ideo quamuis virtus angeli excedat hoc operatum excessu quantitatis continue sic quod posset circa aliquod maius operari non tamen excedit excessu quatitatis discrete. quia non potest nisi circa vnum operari siue illud sit magnum siue paruum circa quod immediate operatur vno tempore et vno loco. Proinde si angelus moueret lapidem immediate: ex cuius lapidis motu multa alia mouerentur. non oporteret quod angelus esset nisi vbi est primum motu m Hec Tho. Sicut Samson columnas concutiens tota domus corruit etc. Unde deus laudabils.

188

¶ Sed restat adhuc dubium. Si diuina potentia fieri potest quod angelus sit simul in pluribus locis. Et secundum eundicet Scotu. dicendum quod praetermissis opinionibus hoc tenendum est. quod sicut dei potentia fieri potest quod idem corpus christi in eucharistia simul est in pluribus locis. sicut et duo corpora potuerunt esse simul. vt patet in natiuitate christi de matre virgine. Et in resurrectione de corpore christi intrante ianuis clausis. a fortiori eadem dei potentia potest fieri: eundem angelumesse diuersis locis. quia angelus est sine dimensionibus. sed corpus christi est dimensionatum ergo etc. Item secundum Rich. supra. Diuina potentia potuit facere quod anima beati Ambrosii. interfuerit funeri beati Martini. simul et Mediolani dum celebraret missam vt legitur in legenda beati Martini. et tunc fuit in pluribus locis. ergo hoc potest fieri diuina potentia a fortiori in angelo vt simul sit in pluribus locis: ad dei laudem.

60

189

¶ Utrum plures vel duo angelipossint esse simul in eodem loco: Ad hoc est opinio Rich. super i.t dist. xxxvii. q. vl. et Tho. eadem distin. et Bona. quod non. Sed doctor subtilis et Guil. ac Scotor. eadem dist. ii cum quibus teneo dicunt oppositum. Et probatur. quia Luce. viii. scribitur et Mar. v. quod in quodam obsesso erat legio demo num: quod non videtur possibile fore nisi plures et sent in eodem loco. Nam legio continet sexmilia sexcenta sexagintasex. Item anima et angelus posunt esse simul in eodem loco praesentes

190

¶ Si dica tur quod anima et angelus vel demones praedicte legis onis in obsesso et huiusmodi non erant in eodem loco sed quilibet per se erat in aliqua parte corporis ita quod anima erat praesens per essentiam in corpore et in qualibet parte eius perficiens tanquam forma. Sed spiritus malus per substantiam fuit in humoribus vel vacuitatibus siue concauitatibus in quibus non est nisi aer vel vapor subtilis: quae non perficiuntur informan do ab essentia anime. et sic malus spiritus non fuit simul in eodem loco cum anima. Ita soluit Ric. predicta Sed dato quod ita fuerit ibi. tamen secundum quod Uarro dictat. quamuis in his quae habent esse in aliquo per inherentiam sicut sunt anime in corpore non possint esse duo simul in eodem. Unde non possunt due anime simul esse in eodem corpore per inherentiam formalem sicut nec due albedines in eodem subiect o secundum eamdem partem illius subiecti etc. Tamen in his quae habent esse in aliquo non per inherentiam sed per inexistentiam bene possunt duo simul esse: per commentatorem. iii. de anima Et sic angelus vel demon possunt esse simu cum anima in eodem corpore. quia habent diuersum modum essendi In. Anima enim inest per inherenti am tanquam forma viuificans. sed angelus per inexistentiam. Unde doctor subtilis in. ii dist. ii. q. viii. dat exemplum tale. Moueat vnus angelus scilicet Gabriel primum mobile: sit in celo Michael: recta linea supra illum angelum mouentem: et mittatur a deo Michael: de celo empyreo in terram. tunc non erit necesse quod Michael veniens ad terram mutet lineam rectam. aut Gabriel mutet locum cedens Michaeli. Et ita in descensu stabunt simul ergo etc. Hec ex Guil. et Scotoretus.

191

¶ Item quero Quid repugnat dn os angelos: vel angelu et animam esse simul in eodem loco: Nam non repugnat nature angeli respectu loci corporalis. quia angelus est spiritualis nec occupat locum: nec replet locum commensuratiue sicut corpus dimensionatum. Unde si penatur quod locus sit vacuus a corpore locato. et in eo sit tantummodo angelus vel spiritus nihilo minus locus dicitur vacuus a corpore sicut prius. et nihi lo minus natum est recipere corpus tantum sicut prius eque bene sicut si non esset ibi spiritus praesens vt exempli gratia. Corpus mortuum hominis eque bene stat in loco tanto sicut ipsum existens viuum et cum anima: nec propter anime praesentiam extenditur locus. ergo ex parte nature angeli: nihil prohibet plures spiritus simul esse sicut plures species intellectuales vel cogitationes similis sunt in anima. Item non repugnat etiam angelice operationi propter quam angelus dicitur ibi esse prout ponit Tho. Tum quia angelus est in loco non per solam operationem sed per praesentie sue exhibitionem vt patuit supra. §. lviii. Tum quia dato quod ita esset. nihilo minus possunt duo angeli operari diuersis operationibus circa idem corpus ergo erunt in eodem loco per operationem

192

¶ Si dicas quod repugnat ordini vniuersi qui re quirit quod singuli diffiniantur distinctis locis propriis vt posuit hoc Bona. Respondet Uarro quod ordo vniuersi attenditur secundum situm partium principalium vt est corpus celeste et elementorum non secundum partes singulas ergo habetur propositum. Item Rich. de media villa dicit. quod repugnat penetratio quia non potest: angelus vnus penetrare alium nec vnus illabialteri vel etiam anime. Unde quando angelus operatur circa angelum vel circa animam illuminando: non operatur intra essentiam quia non est causa esse eius sed operatur tantum exterius per modum suggeren tis vel docentis. vt dicit Thomas. Unde nullus spiritus virtute propria creata potest alium penetrare: sed sola diuina virtute hoc posset fieri. Si autem duo angeli simul essent in eodem loco tunc vnus penetraret alium. Sed ad hec potest dici quod angelus est se potest cum alio angelo vel cum anima in eodem loco corparali extenso. non sic quod penetret vnus alterum angelum sed per praesentie sue exhibitionem circa talem locum vel circa corpus locatum. vbi tamen angelus non est mensuratiue

193

¶ Si ergo queratur An spacium in quo toto potest est se angelus immediate habeat terminum: Idem Richar. ibidem dicit quod habet terminum in maius: ita quod vltra illum terminum angelus non potest se facere praesentem operando in maius spaciu. quia qua ratione posset in maius spacium vnius leuce distans: pari ratione posset in quantacumque distantia. quod maius esset quam esse in vnoloco quantumcunque magno. licet itaque habeat termi num in maius non tamen habet terminum in minus Et quia quodlibet continuum potest diuidi in minus sine fine. ergo possunt multi angeli et multi demones fore in eodem corpore diuers partibus et diuers locis partialibus Hec Ric. Unde dei bonitas et sapientia laudabilis est in tali ordinatione

194

¶ Sed dificutas Siangels pos sit se exhibere praesentem duobus extremis et non medio Dicendum secundum Guil. vbi supra quod sic. Ex quo petet quod poterit venire de vno extremo ad seipsum: stamtem in alio extremo: per medium vbi non est Seco hec puto intelligenda quando angelo non est adequa tus locus in duobus extremis vtrisque quia quando adequatus est sibi vterque locus non potest simul esse in duobus vt patuit supra. §. lix. Exemplum de anima que non est adequate in extremis pedis et capitis.

195

¶ Unde pede amputato venit ad se in capite manentem: dum recolligit se etc.

196

¶ Ad hec est. §. lxv.

61

197

¶ Sed an angelus beatus possit si mul esse cum angelo malo. sicut corpus beati glorificatum potest simul esse cum corpore non glorificato. Respondetur secundum eundem Rich. in i. di. xxxvii. q. vlti. quod aliqui dicunt corpus glorificatum non posse simul esse cum corpore non glorificato virtute creata sed tantummodo virtute diuina: quae est scilicet virtute diuina possit spiritus beatus vel angelus bonus simul esse cum malo angelo si deus vellet hoc. Et quia diuina prouidentia sic ordinauit quod quandoque etiam anima beatavelit quod suum corpus glorificatum simul esse possit vel simul sit cum corpore non glorificato. Sicut patet: quando corpus christi glorificatum intrauit ad discipulos per ianuas clausas. Diuina autem prouidentia hoc noluit nec ordinauit quod angelus bonus si mul velit esse cum angelo malo Ideo alii dicunt quod angelus beatus virtute beatitudinis sue simul se posset facere cum angelo malo si vellet. sed de ordinauit quod hoc nolit: quia non decet. Ideo nunquam erit Hec ex Rich. Laudetur ergo deus

62

198

¶ De motum angeli queritur Utrum angelus moueatur secundum locum vel possit moueri motu locali.

199

¶ Arguitur quod non quia motus est quantus et actus entis imperfecti. Sed angelus non est quantus nec imperfectus et quantum non recipitur in non quanto. ergo etc.

200

¶ In oppositum est Magister in i. distin. xxxvii. di. Sunt ergo spiritus creati in locoet de loco ad locum transeunt etc. Item Esa. vi. Uolauit ad me vnus de seraphin ergo etc.

201

¶ Respondeturad hec secundum Scotor. eadem dist. ii. li. ii. q. iii. quod perfectio quedam est substantialis et ad hanc angelus non moue tur. Alia accidentalis qua angelus caret et ad eam mouetur. Et licet quantitas permanens sicut est longitudo: latitudo etc. non possit recipi in non quanto vt in angelo. tamen quantitas successiua sicut est motus potest recipi in non quanto

202

¶ Conclusio ergo ponitur ad quesitum quod angelus potest moueri localiter et mouetur. Probatur ex scriptur quia legitur angelus sepius de celo in terram aduenisse. vt patet de Gabriele Luce i. Et de seraphin Esa. vi. et aliis. Item anima beata videtur equalis angelo et tamen potest moueri localiter sicut patet de anima christi que descendit ad inferos ergo etc. Item angelus custodit hominem sed ho¬ mo sepe mouetur per magnum spacium: ergo et asgelus. alias non custodiret. Hec Scotor.

203

¶ Sed quaeritur an angelus mouetur et discurrat solum in corpore. assumpto vel est sine corpore. Cum dicat Bern. super Can. Discurrere et de loco ad locum transire: non est nisi corporum. Respondetur secundum Bona. eadem distin. xxxvii. primi d est arti. ii. q. i. quod hoc Dictum Bernardi intelligitur de discurrere et transire secundum proprietatem loci corpora lis quae est circum scriptio. quia hoc est tantummodo corporum. Sed angelis conuenit tantummodo discurre re et transire de loco ad locum diffinitiue. et sic minus proprie. Unde dicendum quod angelus discurrit deloco ad locum non solum in corpore assumpto sed etiam sine corpore. cum non minoris virtutis et libertatis sit sine corpore quam in corpore assumpto. et in celo sine corpore post esse pari ratione et in terra etc. Deus ergo laudabilis.

63

204

¶ Quo motum mouetur angelus No §. g. ta secundum Scotor. in. ii dist. ii. q. iii. arti. iiii. quod motus diuiditur. quia alius est discretus alius continuus Item alius instantaneus. alius successiuus Item motus alius de extremo in extremum non per medium alius per medium. Et de quolibet istorum potest esse questio.

205

¶ Primo ergo An moueatur motum continuo Ad hoc inducit Guil. opinionem aliquorum dicens Quod angelus quia est spiritus simplex et indiuisibilis: indiuisibile autem nequit moueri motu continuo ex. vi. Physicorum. vbi philosophus probat quod punctus nequit moueri. ergo angelus nequit moueri. sed hoc est falsum. Et improbatur etiam secundum vt am plosphi i. de anima. Et iuxta mentem doc. subti. in. ii di. ii. q. ix. Nam ibi philosophus dicit quod sphera rotunda si mouetur super planum describit lineam in plano. et tamen non tangit planum nisi in puncto secundum mathematicos Et ita moueretur vnus punctus si per se esset motu continuo. Sed ad hoc aliqui dicunt. quod punctus ibi mouetur per accastens. et ideo non est ad propositum de motu per se continuo. Dicendum ergo quod licet moueatur per accidens sicut pars in toto tantum ita describit lineam acsi esset per se. Sicut enim Aristo. iiii. physicorum dicit. si sphera est set in vacuo et linea sibi superposita sine quacunque superficie: tunc certum est quod sphera solum tamngeret punctum in linea et tamen moueri poterit si sit possibilis motus in vacuo. ergo patet propositum Unde philosophus supra. vi. physicorum loquitur. de motu comtinuo a parte vtriusque scilicet tam mobilis quam eius supraquod fit motus. Tali enim motu continuo non mouetur indiuisibile de genere quantitatis Secus de indiuisibili de genere sbstantie. sicut est angelus cuius motus est continuus tantum a parte eius super quod fit motus sed non a parte mobilis scilicet angeli

206

¶ Ad quaesitum ergo dicendum cum Scotor. et Guil. quod angelus potest moueri vtroque modo scilicet motu continuo et etiam motu discontinuo Nam potest moueri motu continuo dimittendo partem post partem et applicando se parti post partem Potest est moueri discontinue dimittedo simul totum locum priorem. et faciendo se totum in loco sequenti sicut si moueretur super quattuor poma ordinate posita. Hec ex Scotu.

207

¶ Ex quo patet salua reuerentia sancti Tho. defifectus in primo scripto. dist. xxxvii.per. ii a rt. ii ponentis angelum moueri solum motu vicissitudinis quia videre non potuit qualiter indiuisibile moueatur motu continuo. patet oppositum ex predictis Ex Guil. etc.

64

208

Item an angelus moueatur per medium motu instantaneo id est subito aut successiueAd hoc vna opinio est: quam etiam tenet Bona. q. vlti. eadem distin. ii quod non mouetur angelus in instanti per medium sed successiue. Probatio. qua si angelus moueret se in instanti: simul esset in medio et in termino ad quem. Sed secundum quod est in medio: mouetur. et secundum quod est in termino ad quem: quiescit. ergo simul mouetur et quiescit. Secundum Scotorels. vbi supr. si valeret hec ratio: probaretur quod deus non posset mouere in instanti. quia non potest facere vt idem simul moueatur et quiescat cum sint opposita priuatiue quae se non compatiuntur in eodem simlis Melius ergo dicendum cum eodem Scotor. qod angelus potest se mouere sicut sibi placet in tempore vel quasi in instanti large dicto vel accepto protempore imperceptibili. quia angelus non minus potest quam lux. quae m fit in instanti id est tempore imperceptibili. ii. de anima

209

¶ Si obiicitur sic sequeretur quod angelus equae retur virtuti infinite id est diuine cuius est operari et mouere in instanti. Dicendum quod non equatur. quia deus operatur in instanti proprie dicto. quod simpliciter est indiuisibile. sed angelus in instati nobis imperceptibili. tamen non dicitur proprie instans cum sit diuisibil

210

¶ Ad hec vbi Lux. §. viii.

211

¶ Si queri tur ergo An angelus immediate in instanti de celis sit in terris circa nos Guil. eadem dist. x. respondet quod non. cum moueatur motu continuo tali desce su. Sed quomodo: cum non habeat resistentiam in a re sicuti nos. Et tamen aer medians est causa velocitatis et tarditatis motus ex. iiii. physicorum. quad tardius mouetur aliquid in maiori distantia quam in propinquiori. Et dato quod esset vacuum non esset motus. Dicit idem Guil. quod bene conceditur quod angelus ratione aeris non habet resistentiam. sed dato vacuo adhuc essent tres cause motus. Prima dun mouens est finite potentie. Secunda dum mobile non est vbique. Tertia causa est distantia privatiua. Dato enim vacuo adhuc plus distare terra a celo enim pyreo a quo descenderet angelus quam distet orbis lune ab eodem celo. Et sic ex his tribus causis adhuc angelus moueretur successiue per tantam distantiam celi a terra: cum sit finite potentie et non sit simuls vbique vt deus est.

65

212

¶ Sed an possit se angelus mouere ab extremo in extremum ita vt non transeat media sicut sunt celi octo. et sphera ignis et aeris etc. quae media sunt descendendo a celo empyreo intersprintum celum et terram

213

¶ De hoc vna opinio diet quod an¬ gelus potest moueri et per medium: et sine medio. quia motus eius est ad nutum sue voluntatis secundum virtutem diui nitus sibi collatam. et cum vult facit se in extremum imme diate. et cum vult pertransit. Et ponit exemplum. Sicut intellectus noster potest cogitare de Francia et de rhoma dupliciter. aut sic: quod prius cogitet de vna et postea de alia immediate sine via media. aut ita quod primo cogitet de vna. et postea de via. et tandem tertio de alia. Sic dicunt in proposito de angelo. quia sibi ita facile est ferri sicut nobis cogitare: cum sit sine corpore. Sed ista opinio et similitudo exemplisecundum quod tangit Guil. dist. vi. quamuis sit vera de potentia angeli intellectiua et volitiua loquendo. quia potest intellectus angeli et voluntas ferri ad extrema. non in telligendo aut volendo de mediis. sed loquendo de potentia angeli executiua non habet veritatem quo ad hoc quod possit angelus mouere se in extrema non transeundo media. Nec est hoc intelligibile secundum Bonauen.

214

¶ Alia ergo opinio melior est Scotorel. dist. ii. q. iii. et Guil. di. vi. et Bonauen. concor. quod angelus propria virtute non potest mouere se motum conti nuo ab extremo in extremum: non transeundo medium Maxime si medium est aliquid extremorum. quia tale medium est causa continuitatis motus. Ideo Dama sce. ait. quod angelus cito pertransit velocitate nature et potestate. Sed pertransire est per media ire. ergo concedendum est quod angelus mouetur per medium. Na certum est quod Raphael angelus comitatus est Tobiam eundo et redeundo ex Niniue in Rages Medorum transeundo pariter per mediam viam. Similiter potest quilibet angelus custos hominis cum ipso ire quocunque siue in corpore assumpto seu sine corpore etc.

215

¶ Sed de motu discontinuo dicit Scotor. quod poest se angelus mouere de extremo in extremum. non transeundo medium scilicet hoc vel illud. tamen aliquod transeum do alibi. Denique Bona. de his tractan. in i. dist. xxxvii. circa litteram dicit. quod quaedam subito sciuntur ab angelis et per conseques subito et sine medio fertur vel mouetur intellectus eorum ad huiusmodi. Quedam autem sciuntur successiue: quae in angelis paulatim intendunt affectionem aliquam et cogitationes succedentes. quia Luce. xv. Gaudium est angelis super vno peccatore penitentiam agente Sed et de erecutiua potentia angeli secundum eundem ibidem art. ii q. ii Dicendum quod possi bile est vt deus aliquid dederit (quo ad huiusmodi potentiam in mouendo) substantiis ipsis spiritualibus quod carna les intellectus non capiunt ergo etc

216

¶ Sed an angelus transeat per media simplicia id est indiuisibilia autem per composita id est diuisibilia: Si dicas per simplicia vt sunt puncta: numerando illa dum transit. illa sunt infinita in quolibet continuo ex. iii. physicorum sed infinita non possunt pertransiri. si ergo opertet angelum taliter per media tram sire: numquam veniet ad terminum illius. Si autem dicas quod transit per media composita ergo angelus compositus erit habens partem in vna et partem in alia parte medii vel puncto et puncto. Respondetur secundum Bona. eodem libr i. distin. xxxvii. vbi supra quod angelus transit per media composita quia non est in loco¬ simplici vel punctali. Nam si esset in puncto non esset in loco cum punctus non sit locus nec sit actu in continuo. Est ergo angelus in loco composito Nec sequitur ex hoc quod angelus sit compositus vel diuisibilis Sicut et anima rationalis est in corpore composito non tanten ergo est diuisibilis. quia sic est in illo vt non fit pars in parte: sed ipsum totum quod est anima vel angelus simplex sit in qualibet parte. ita tamen quod iste partes simul sint vnus locus. Item potest etiam dici: quod easi angelus pertransiret simplicia non propter hoc pertransiret infinita. quia si quis imaginetur spheram moueri super planum: non tangit nisi in puncto simplici nec taren pertransit infinita actu describendo lineam in plano. quia nec numerat puncta in plano nec commetitur se vlli puncto. quia non quiescit in quolibet situ. Sed cum sit in continua latione respicit illa indiuisibilia: vt sunt vnita in continuo. quod est finitum actu: licet infinitum in potentia. Sed quia illa potentia nunquam reducitur ad actum: eo quod non respicit vt actu numerata puncta. ideo non pertransit infinita actu. Hec Bona.

66

217

¶. 1. potentia volitiua mouet celum an etiam exetutiua potentia. Respondetur secundum Fran. maro. in confla. primi dist. xliii. q. v. quod articulus paris. damnat dicere quod angelus ex sola voluntate moueat caelum tanquam erroneum. Et ratio eiusdem Fran. quia potentia volitiua in angelo differt a potentia executiua: eo quod altera potest impediri ab aliquo creato. ita quod simul eodem tempore altera non sit impedita. Probatio. quia caelum est in potentia neutra ad suum motum: nec repugnat per se partibus celi moueri ad sinistram siue ad dexteram vt patet in retrogradatione et directo motu planetarum. Et sic si aliquis angelus fortioris virtutis quam sit ille angelus qui mouet ad dexteram applicaretur ad caelum et moueret ipsum ad sinistram. tunc impedire tur actio angeli debilioris mouentis ad dexteram non tantenm impediretur suum velle. ergo distinguuntur potentie iste scilicet volitiua et executiua. Unde patet quod angelus non sola voluntate mouet caelum sed executiua etiam potentia. Hec Fran. concor. Scotiste Sed Thomiste dicunt quod non mouet potentia executiua quam dicunt frustra poni in angelo eo quod ad actum transeuntem extra non subiacet imperio voluntatis. et sic angelus semper mouebit caelum quod est falsum. Tamen Scotor. in. ii distin. viii. q.i. hoc soluit dici. quod potentia executiua ponitur non frustra: sed propter operationem transeuntem que etiam subiacet imperio voluntatis. quia ma nus mea mouet scamnum et tamen subiacet imperio voluntatis mee quantumcunque sit operatio trans iens

218

¶ Ad hec infra vbi Demones. §. lxxi.

219

¶ Sed quali fine vel affectum angelirmouent celos. Respondetur secundum Tho. primo scripto dist. xxxvii. q. iiii arti i. in solutione secundi argumenti dicentem. quod primo finis vltimus propter quem angeli mouent celos non est indigentia angelorum. Et etiam quod licet mo¬ tus celi fit propter indigentiam hominum: tamen hoc non sicut propter finem vltimum. Secundo quoque dicit quod finis vltimus motus caeli non est generatio inferiorum corporm Probatur. quia nil fit propter vilius se: vt volunt etiam philosophi cum finis semper sit melior et dignior ordinatis in finem ex primo physicorum et Auicen. vi. metaphysice. sue. ca. iii. Sed generatio corporum inferiorum non est melior motu celi vel celo. ergo etc. Tertio ergo dicendum secundum eundem quod vltimus finis intentus angelorum mouentium celum est assimilatio ad deum: cuius similitudinem consequuntur in hoc quod suo modo efficiuntur causa inferiorum secundaria sicut deus est causa prima et principalis omnium. Hinc etiam Diony. iii. ca. celestis hierar. dicit quod angeli circa nos operantis vltimus finis est vt diuinam similitudinem consequatur: deo cooperando in reductione inferiorum in ipsum deum et voluntatem dei in hoc implendo. Deus ergo laudabilis

220

¶ Sed an consequantur finem vna sola circulatione Uide vbi Celum. §. xviii.

67

221

¶ Angeli sexto quo ad cognitione scilicet de deo et de seipso et aliis.

222

¶ Utrum angelus naturaliter §. 6 possit citra beatitudinem cognoscere intuitiue diuinam essentiam

223

¶ Ubi pro praeambulo Nota secundum Guill. in. ii libro dist. iii quod triplex est cognitio. Una intuitiua qua intellectus obiectum actu praesens intuetur perfecte sicut visus videt suum obiectum. Alia dicitur abstractiua. quando abstrahit intellectus a praesentia et existentia motu et huiusmodi. sicut dum cogitat de re absente ¶ Tertia dicitur discursiua quae aliquid praesupponit nonticie illius ad quod discurrit. licet aliunde motus incipiat. vt dum ex creaturis ad deum cognoscendum discurrimus. De his etiam libr. i. satis habetur scriptum. Ad quaesitum autem respondetur per conclusionem quod angelus nequit per naturam intuitiue cognoscere vel videre diuinam essentiam. Probatur secundum eundem Guill. et concorditer Bonauenturam eadem distin. iii. quia beatitudo consistit in dei cognitione intuitiua et dilectione. Noannis. xvii. Hec est vita eterna: vt cognoscant te deum verum et quem etc. Si ergo angelus hanc cognitionem haberet per naturam sequeretur quod per naturam esset beatus. Et ita etiam demones cum in eis remanserint naturalia integra secundum Dionysium possent per in tellectum naturalem conspicere diuinam lucem clare. Et consimiliter anime in purgatorio existentes. et sanctorum patrum anime in limbo quae omnia sunt falsa. Tenendum ergo quod diuina lux propter sui eminentiam a nulla creatura per naturam est visibilis intuitiue sed tantum ex influentia dei immissione lucis diuine supernaturalis. Si cut enim impossibile est oculum eleuari ad visionem solis quocunque alio lumine nisi per radiorum solis immissionem ab ipso sole. ita. in proposito

224

¶ Si dicatur quod angelus habet in¬ tellectum deiformem vt dicit Dion. libro de diui. no. Respondetur secundum Bonauen. et Tho. quod non est intelligendum habere deiformem intellectum deiformitate glorie quam habent beati. hanc enim angeli non habent per naturam. sed dicuntur habere intellectum deiformem natu raliter solum pro tanto quia sine adminiculo sensus et phantasmatum per id quod habet in se actu inditum cognoscit: nec impeditur a dei clara cognitione mese corporis vel obscuritate velaminis vel culpe sicut homo tamen impeditur ex altitudine cognoscibilis scilicet dei qui habitat lucem iaccessibilem.

225

¶ Si itaque quaeratur qualis est angeli naturalis propria virtute cognitio de deo. Respondetur secundum e. Guil. cum Bonauen. supra quod cognitio de deo distinguitur: quia prima dicitur facialiter qua videtur deus sine medio tam ex parte videntis quam ex parte visi: ita quod sola requiritur visio. Hec habetur a beatis. Secund dicitur visio specularis que est quando non fequiritur medium ex parte vtis scilicet dei sed tantum ex parte videntis cuius potentiam nimis excedit visum: ita tamen quod medium non est obscurum sed solum est propter visi altitudinem. Et istam habuerunt angeli in principio ante collatione glorie: et etiam Adam in paradiso sed clarius quam adam habuerunt angeli quanto erant nature eminentio oris etc. Unde videbant deum in speculo absque enigmate et fuerunt quodammodo beati scilicet naturali beatitudinis non autem beatitudine glorie. Et hec pro tato quia angeli habuerunt speciem intellectualem in se in quae relucebat velut in speclulo diuina essentia: et sic dicuntur habere naturalem intellectum deiformem quo intelligebant diuinam essentia sine impedimento

226

¶ Tertia cognitio vel visio dici enigmatica quae requirit medium tam propter videntis obscuritatem quam propter visi altitudinem. Et istam nos mihabemus de deo: iuxta illud i. Corum. xiii. videms nunc per speculum ratione scilicet altitudinis dei: et in enigma te ratione scilicet obscuritatis nostre visionis: Unde nos mohabemus enigma et speculum. Adam autem in paradiso et angeli in puris naturalibus habuerunt speculum non enigma: sed beati vtroque carent. Hec Guill.

68

227

¶ Utrum angeli in puris naturalir bus possint per spccie intellectualem innatam cognoscere distincte diuinam essentiam. Respondetur secundum e. Guill. eadem dist. iii. quod sicut dictat doc. subtilis in primo dist. iii. q. ii prenotandum est quod tribus modis potest fieri cognitio. Uno modo aliquid cognoscitur confuse scilicet quando solum cognoscitur in communi sicut homo in animali. Similiter quando cognoscitur solum quid nominis et non res: sicut dum non cognoscitur humanitas: licet noscatur quod homo significat humnanitatem. quamuis prima scilicet cognitio in commum ni vel vniuersali dicatur magis proprie confusa vel vel in confuso. Et ista qua cognoscitur solum nomen proprie dicitur confuse. Secundo modo aliquid cognoscitutr distincte quando res cognoscitur per diffiniti onem in seipa vt ab alio distinguitur. Tertio aliqiuid cognoscitur virtualiter quando superius cognoscitur in suo inferiori puta animal in homine. Et hec est per oppositum ad primam. De his latius habetur libro primo vbi Cognoscere deum. §.. praeambulo. iii. habetur. Et vide ibi si placet etc.

228

¶ Ad quesitum ergo respondetur secundum eundem Guill. per conclusionem quod angeli in puris naturalibus possunt per innatam speciem distinctellicet non facialiter) cognoscere diuinam essentiam. Probatur conclusie quia angelica cognitio naturalis perfectlor fuit que cognitio Ade naturalis. Sed Adam in statu innocentie habuit aliquam distinctam noticiam dei: ergo et angelus in naturalibus. Et hec est intentio Augustini super Gen: Item quia vt dictum est in precedenti. §. lxvii. Angelus habuit a principio speciem intellectualem in se innatam in qua relucebat velut in speculo diuina essentia. igitur habuit intellectum deiformem vt etiam dicit Dionysius. ergo patet propositum

229

¶ Sed an hec species fuit impressa a deo mentibus angelorum vel adquisita ab eis. Dicit idem Guill. quod a deo fuit impressa etc. Natura enim angelica hoc non potuisset ex seipsa. Unde improbatur opinio dicit quod angeli scilicet cognoscebant deum ex seipsis sine specit eo quod sunt imago dei et deo proximiores quam sint tales species que sunt accidentales. Hoc enim dicere nihil est quia licet in entitate angeli sint deo magis proximi quam species: tamen in modo representandi non sic est sed econuerso.

230

¶ An autem ex illa specie sic impressa potuit angelus cognoscere trinitatem personarum in diuinis dicit Guill. quod sic. Sicut perfecte cognoscens humanitatem abstractiue per intellectum cognoscit eius proprias passiones esse risibilitatem et susceptibilita tem discipline. Hec Guill. Et in omnibus deus est laudabilis.

69

231

¶ Utrum angeli proficiant in cognitione de deo vel contemplatione diuine glorie

232

¶ Et arguitur quod sic quia superiores angeli habent purgare illuminare et perficere angelos inferiores secundum Diony. vii. ca. celestis hierarchie. ergo quanto plus purgantur successiue: tanto plus deum videbunt. iuxta illud Matth. v. Beati mundo corde quoniam ipsi deum videbunt.

233

¶ In oppositum est Anselmus libro de casu diaboli dices. Quod boni angeli adeo prouecti sunt vt sint adepti quicquid velle potuerunt: nec iam videant quid plus vel se possint

234

¶ Respondetur ad hec secundum Rich. in. ii dist. xi. arti. ii. q. i. concor. Thom. Quod superiores angeli bene purgant inferiores a nescientia. Non qui dem respectu visionis diuine sed respectu ministerii et aliquorum secretorum. Unde non oportet is propter hoc limpidius videant deum: sed tantum ese dequibus illuminantur. nec per hoc aliquid piemii essentialis merentur. Et sic soluitur argumatum

235

¶ Dicendum ad quesitum secundum eundem Richardum quod angeli in contemplatione dei vel cognitione eium non proficiunt. Nec per dona habta et adiutorium habitum amplius proficerepossunt in de contemplatione. Ratio quia cum terminus intellectualis creature sit clara et immediata dei visio vel contemplatio. Et habito termino cessat motus. ergo sequitur quod cum iam angeli in principio adepti sunt terminum scilicet claram et immediatam dei visionem. de cetero non proficiunt in illa. Quoniam secundum Damascenum sicut homines post mortem fiunt in termino et non viatores ita et angeli post confirma tionem et casum.

236

¶ Si obiicitur quod angeli mali possunt crescere in penis vsque ad iudicium ergo etiamboni possunt crescere in gloria: quia sicut se habenimali ad penam sic per oppositum boni ad glories Respondet idem Rich. concor. Guill. quod loquendo depena essentiali(que est carentia visionis dei et est maxima) in illa crescere non possunt mali sed in aliis penis vsque ad iudicium crescunt propter pluri ma mala que in mundo operantur. Sic concedendum est quod boni angeli in dei contemplatione non proficiunt que est premium essentiale sed bene proficiut in accidentalibus praemiis et gaudiis vsque ad iudicium etc.

237

¶ Sed an deus posset facere vt a quocumque angelorum clarius videretur. Respondet idem Rich. quod sit quia in angelis respectu dei maior est possibilitas semper quam sit actualitas. Et quia angeli in sua conuersione disposuerunt se ad recipiendum de gloria quantum possibiles erant capere per suum actuale naturale. Ideo capacitas eorum est repleta respectu sue disposi tionis. Tamen cum sint nobilissime nature potuissent plus se disponere et recipere per comparationem ad receptibilitate que est in eis per suum potentiale vel passiuum. Hec Rich.

70

238

¶ Utrum angeli proficiant in cognitione diuiorum effectuum et creaturarum in verbo relucentium

239

¶ Ad hoc nota secundum Bonauen. in. ii. bist. xi. circa littram. Quod in angelis primo est que dam cognitio a natura: ita quod est naturaliter a principio conditionis inserta vt cognitio eorum quae sunt de prima mundi constitutione. Et in hac angeli neproficiunt nec deficiunt quia habent quo ad hanc cognitionem species omnium vniuersales. Sed de posse videlicet si possent proficere: et de qualibus rebus. videsecundum Scotorel. infra. §. lxxiiii. Secundo est quedam cognitio: a natura quidem sic quod est per naturalem potentiam siue sit innata vel inserta siue adquisita. Et quantum ad hanc profecerunt angeli secundum processum temporis per multiplicem experientiam et conuersionem super his quae de nouo fiunt. Tertio quedam est cognitio a gratia Et hec est duplex quia vna est a gratia fixa quae dicitur gratia confirmationis: et hec est visio diuine lucis in qua angeli nec proficiunt nec decrescunt. Alia est a gratia influente que dicitur gratia reuelationis. Et dicitur influns quia non semper sed pro loco et tempore influit deus fuelationes mysteriorum. Et sic intelligit ma gister senentiarum angelos profecisse in diuinorum imysteriorum lagnitione. Non quia apertius viderunt verbum sed quia reuelationes alique facte sunt eis a vrho

240

¶ Si obictur. Cum aliquis videt speculum necessario videt formas relucentes in speculo. Sed angeli omnes vident dei vel bum quod est speculum sine macula Sap. vii. In quo omnium rerum et fiendorum rationes relucent. ergo omnia in verbo vident. iuxta quod et Gregorius lipr. dial. dicit. Quid est quod non videant qui videntem omnia vident. Respondetur secundum Bonauen. supra concor. Tho. quod non est simile de speculo materiali quia hoc ex necessitate nature representat formas in eo relucentes. Sed speculum eternum est voluntarium quia in eo non videtur nisi quod ipse vult ostendere. Unde et praedicta verba Gregorii dicit Magister in littera. intelligi debere de visione eorum que necessaria sunt ad beatitudinem vt de mysterio trinitatis et vnita tis diuine. Talia enim vult deus ab omnibus vide ri immediate: licet alii clarius alii minus clare videant. Nihilo minus tantum vt etiam Diony. in fincelestis hierarchie dicit. Multe rationes sacrameo torum latent angelos in quorum cognitione possunt proficere. Et superiores angeli plura talia in diuina essentia cognoscunt quam inferiores quos illi de huiusmodi: illuminare et docere possunt etc.

241

¶ Sed an angeli cognitionem aliquorum mysteriorum acceperint ab hominibus vide. §. cxliii.

71

242

¶ Utrum angelus cognoscat vel intelligat seipsum per suam essentiam: Respondetur quod opiniones varie sunt circa hoc

243

¶ Una est opinio Henri. de Gand. quodlib. v. q. xiiii. quod angelus non cognoscit se per suam essentiam nudam sed per habitum scientialem in quo representatur essentia sua sicut et aliorum. Quia secundum philosophum scili.t posteriorum. Intellectus est vniuersalium: sensus vero singularium: sed essentia angeli est singularis ergo vt dicit oportet in intellectum angelico aliquem habitum scientialem esse quo cognoscat vel intelligat primo suam essentiam in vniuersali vt relucet in habitu. et sic cognita essentia in vniuersali est medium cognoscendi seipsum in particulari: sed hec opinio comuniter non tenetur. Et ad dictum philosophi Scotorel. et Guill. e. dist. iii. dicunt quod intelligenda est sic quod sensus est singularium solu materialium et non immaterla lium: et sic intelligenda est cum praecisione. Intellectus vero est vniuersalium sine praecisione quia etiam est singularium: sicut si dicatur quod regnum est regis: et ducatus est ducis non praescinditur quin rex dominetur in ducatu. Alia opinio est quod angelus intelligit se per suam essentiam ita quod intellectio angeli idem est cum sua essentia et potentia. Sed hanc reprobat Uarro quia intellectum esse idem cum essentia est proprium dei: go non competit creature. Item quia angelus peccando habuit intellectum deprauatum. Si ergo intellectio est idem cum essentia que essentia immediate fuit a deo creata: sequitur quod angelus creatus sit deprauatus a deo etc.

244

¶ Melius e respondetur ad quesitum secundum praedi¬ ctos Scotistas e. dist. iii. Quod angelus intelligitr se per suam essentiam. ita tamen quod essentia sua est ratiocognoscendi se: non tantum per habitum vt ponit prima opinio. Nec essentia angelica est idem quod intellectio vel cognoscendi ratio vt ponit secunda opinio. Declaratur sic quia certum est quod angelica est sentia est intelligibilis non solum deo: sed etiam angelico intellectui cum sit sibi proportionata quoniam nihil alicui ita proportionatur sicut idem sibiipsi. Sed quia essentia est causa vel ratio perfectior cognoscendi quam habitus qui est causa imperfecta cognoscendi. Si ergo angelus potest se cognoscere per habitum scientialem ergo a fortiori essentia seipsa poterit.

245

¶ Sed de minori huius rationis est difficultas an angelus perfectius cognoscat se per essentiam an per habitum. Respondit Guill. e. dist. iii. quod potest conparari vnum ad aliud dupliciter. Uno modo separatim. Et tunc dicendum est quod seipso vel per suam essentiam perfectius cognoscit se quam habitu quanto perfectior est sua essentia angelica quam suus habitus. Si autem capiatur habitus vt subseruiens angelico intellectui simul cum intellectu: tunc perfectius se cognoscit essentia et habitu simul quam altero solo. sict duo perfectius trahunt nauem quam vnus. Unde patet propositum siue sic siue sic: quod minor illa est vera. Et confirmatur praedicta responsio Scotistarum: quia non minoris efficacie est essentia angelica quam species resensibilis. Sed species rei sensibilis praesens intellectui est sufficiens ratio vel causa cognoscendi se ergo non minus essentia angelica peresens intellecui suo est ratio cognoscendi se.

246

¶ Si dicatur quod essentia non informat intellectum angelicum. ergo non est ratio intellectionis. Respondet Guill. quod non requiritur vt cognitum sit formaliter in cognoscente seusubiectiue: quia species praesens esset intellectui absque informatione: ita moueret intellectum sicut modo: non enim mouet intellectum inquantum informat. Et patet hoc manifeste in noticia intuitiua vbi sepeprobiectum est extra potentiam cognoscentem etc.

247

¶ Sed an vnus angelus alium cognoscat peressentiam vel per speciem seu habitum. Respondet Guill. quod vtroque mod sut pater de Locutione agelerum. §. 1..

248

¶ An autem sicut angelus se cognoscit per suam essentiam ita et anima rationalis se possit intelligere per suam essentiam. Cum enim anima ita praesens sit sibiipsi sicut angelus sibiipsi: non videtur quare non sic possit anima intelligere seipsam Respondetur secundum Scotorel. e. dist. iii quod angelus medium tenet inter deum et animam: quia deus intelligit se et omnia alia per essentiam suam. Anima vero in praesenti intelligit se et alia per speciem. Ut patet pera. Aristo. iii. de anima. dicit Quod anima intelligit se sicut et alia. sed alia intelligit per speciem ergo et seipsam intelligit per speciem. Angelus vero qui tenet medium intelligit se per essentiam et alia a se per speciem.

249

¶ Ad quesitum ergo idem Scotorelis. et Guill. concorditer dicunt quod anima intelligeret se per essen¬ tiam suam nisi haberet impedimentum. Sed pro statu isto habet impedimentum quia non mutatur brimo nisi a phantasmate ex. iii. de Anima. Hoc nutem impedimentum non est in angelo. Unde anima licet quantum ad actum primum intellectus ita praesens it sibi sicut angelus sibi sed non quantum ad actum secundum seu intellectionem. Et hoc facit infirmitas nostre corruptionis cuius causa est iniquitas vt bicit Augustinus. xv. de trinitate. ca. vi. Idem patet per Roh. linconien. super. vi. Ethicorum.

72

250

¶ Utrum ad hoc quod distincte cognocat angelus species creaturarum aliarum a se requiratur necessario quod habeat proprias et distinctas rationes cognoscendi. Respondetur quod opinio Henrici de Gand. quod lib. xi. q. xiiii. est quod angelus omnes quiditates cognoscit per vnum habitum scientialem. Sicut est in habitu scientiali cuius obiectum continet multa intelligibilia de quibus est scientia: vt patet de corpore mobili de quo est physca scientia communiter: sub qua sunt plures libri philosophie contracto modo tractan.

251

¶ Sed hec opinio non tenetur communiter vt dicit Scotorel. Ratio quia pluralitas specierum non repugnat angelo. Et ego inquit idem Scotorel. in angelo voco speciem illud quod tu vocas habitum. et sic pono plures habitus in angelo. Si enim huiusmodi pluralitas repugnaret angelicem nature: aut esset hoc propter perfectionem. Sed hoc non quia competit intellectui perfectissimo diuino scilicet in quo sunt distincte idee: aut hoc esset propter imperfectionem. sed nec hoc quia competit intellectui infimo puta humano. ergo non repugnt angelo

252

¶ Si dicas Quamuis non repugnat plures esse rationes cognoscendi in angelo tamen solum vnica ratio creata est in vno angelo que sit ratio cognoscendi omnes quiditates. Hoc non valet dicere tum quia vnicam rationem esse rationem distincte cognoscendi omnes quiditates requirit infinitam perfectionem cum quiditates possint fieri a deo infinite et per consequens angelus erit equalis deo cum habeat habitum represenlatiuum infinitorum. Tum quia repraesentatiuum vnius quiditatis est alterius ratio nis quam sit repraesentatiuum alterius et quodlibet dicit perfectionem. sicut per oppositum non posse representare in representatiuo dicit carentiam perfectionis ergo etc.

253

¶ Ad quesitum ergo dicendum secundum e. Scotorel. quod in angelo sunt distincte rationes cognoscendi ad distincta cognoscibilia: que rationes quamuis a quipusdam vocentur habitus tamen verissime dicuntur species in angelo quia non potest angelus alium a specie habitum in se generare. Sequs est in nobis. patet vbi Habitus per totum.

73

254

¶ Quare autem ponenda sit species in parte intellectiua angeli et anime. Nota quod opinio Henri. et Gothfridi est quod nulla species sit in intellectu sed solum in phantasmate: sed huiusmodi opiniones false sunt. Unde doc. Subtia¬ lis et eius sequaces imo quasi omnes alii communiter ponunt in parte intellectiua species Et maxime hoc ponitur secundum Scotistas propter absentiam obiecti. quia intelle ctus cognoscit cognitione abstractiua que abstrahit a praesentia et existentia. sicut dum quis cogitat de re absente. ergo ad intelligendum in intellectu requiritur species qua non concurrente non sequetur intellectio. Proinde Aristo. ii de anima dicit. quod in telligimus quando volumus scilicet quia speciem apud nos habemus. Licet autem Thomas i. parte q. lxxxv. arti. ii ponat species requiri propter intellectus materialitatem vel potentialitatem sed pertranseo. quia probabilior est opinio Scotistarum quam teneo.

255

¶ E ergo queritur. Quare in angelo oportet ponere species innatas: cum possit cognoscere omnia per natura intuitine. Ad cognitionem aut intuitiuam intellectus praesertim angelici non requiritur species: Respondit Guil. eadem distin. iii. parte. iii. Ad secundum argumentum dicit quod angelus bene potest intuitiue cognoscere per naturam omnia creata quae sunt sibi praesentia: sed ad cognitionem absentium requiruntur species. Et dato quod angeliomnia cognoscerent intuitiue. adhuc essent species ad decorem mentis angelice. consimiliter et habitus ibi sunt ad decorem. Uide vbi Habitus. §. iiii.

256

¶ Cum ergo queritur: An cognoscit angelus res per species innatas: Respondetur secundum Bonauen. eadem dist. iii quod omnes doctores posuerunt communiter quod scilicet angelus per species innatas res creatas noscit: nisi sit talis res quae essentialiter sit in angelo. concor. Guil. et probatur per illud Ezech. xxviii. ca. Tum plenus sapientia et perfectus decore ec. Loquitur de primo angelo. sed non esset a sua origine plenus sapientia que. habitum nominat nisi esset in eo plenitudo specierum per quas contingit res cognoscere ergo etc. Item quia in tellectus diuinus est in omnimoda actualitate omnia ab eterno per seipsum intelligens. nec potest quicquam de nouo. recipere. Sed intellectus humanus est in omnimoda potentialitate. quia a principio sue creationis est tanquam tabula rasa in qua nil est depictum sed apta depingi: ex. iii de anima. Nullam ergo habet speciem innatam sed intelligiti per species postea adquisitas ex sensibus. Nam si haberet species innatas in se: tunc cecus natus haberet scientia de coloribus etc. Sed quoniam in tellectus angelicus medium tenet inter deum et animam ergo aliquid participat de actualitate diuini intellectus. scilicet inquantum a principio repletus est et informatus in tellectualibus speciebus. Et aliquid participat de potentialitate humani intellectus: scilicet inquantum est alicuius spei receptiuus. Ad propositum est Dauid iudeus libro de causis. propoitine. x. dii. Omnis intelligentia plenam formis. vtu. §. lxxiiii. Item de speci plura: vbi Habitus §. iii. Et vbi Intellectus fere per totum etc.

74

257

¶ S an angelus cognoscatur dninacreata que cognoscit solum per innatas species: an aliqua per adquisitas species. De hoc docto res sunt diuersificati. Nam Thomas. in prima parte. qi. lv. arti. ii dicit. quod angelus non accipit aliquam noticiam a rebus intelligendo per species adquisitas: sed omnia intelligit per species inna tas. quia alias haberet intellectum agentem et possibilem quod non concedit.

258

¶ Sed contra arguitur. quia cognitio fit per similitudine. ii de anima. sed angelus cognoscit singulare: ergo habet in se similitudine. singularis. sed similitudines omnium singularium non sunt sibi cocreate. Similiter nec contingentium et fortuitorumm et voluntariorum actuum. quia tunc essent infinite. ergo aliquo exunt a rebus adquisite

259

¶ Item si angelus cognosceret omnia per species innatastunc ita bene cognosceret futura contingentia sicut praesentia: eo quod habet in se omnium illorum species. sed hoc est falsum. ergo etc

260

¶ Melius ergo dicendum cum Scotistis quod angelis possunt bene imprimi de nouo species singularium et contingentium et fortuitorum. quia habent intellectum et agentem et possibilem. ideo possunt causa re in seipis multas nouas species de singularibus et huiusmodi

261

¶ Si obiicitur quod intelligentia est plena formis libro de causis: Respondit Scotor. quod plena est formis vniuersalibus non tamen singularibus. patet ex predictis

262

¶ Quod autem in angelo sit intellectus agens et etiam possibilis. probatur secundum doctorem subtilem et Scotorel. eadem distin. iii. li. ii. sic. quia potentia actiua quae non est imper fectionis non est neganda a superiori creatura quae est superior quantum ad hoc. sed angelus est superior homine intelligente. et intellectus agens non est in eo imperfectionis imo perfectionis. ergo non est negandus ab angelo. Item quod angelus habet intellectum possibilem probatur. quia non est purus actus sed recipit speciem. In omni eo autem quod recipit formam necesse est dare naturam receptiuam illius forme vel materiam. Cum ergo habet rationem receptiuam istam: et hoc est intellectus possibilis ergo habet intellectum possibilem. per consequens et intellectum agentem Confirmatur dupliciter. Primo: quia si deus concreasset anime nostre species omnium intelligibilium adhuc esset in ea intellectus agens et possibilis. Secundo quia anima christi videbat omnia in verbo diuino et tamen erat in ea intelle ctus agens et possibilis. Unde Scotorel. cum Ric. li. ii. di. iii. tenent. quod angelus omnia incorru ptibilia et necessaria quae fuerunt cum angelo concreata cognoscit per species innatas. quia talium rerum species que sunt de prima constitutione mudi in numero finito sunt innate. Sed corruptibilia vt singularia et futura: contingentia et fortui ta et voluntaria cognoscit angelus per species receptas vel adquisitas. Nam angelicus intellectus est possibilis respectu huiusmoi specierum licet non intantum possibilis vt humanus qui est cum phatasmatibus. sed angelicus sine phantasmatibus est respectu prdictorum possibilis: cum non habeant causam certam sed solus dius cognoscit talia seipso et naturaliter. sed iet angeli cognoscunt talia non per naturam sicut et beati sed in verbo vel diuina reuelatione.

263

¶ Itaque Sco torlis. circa hoc ponit quattuor conclusiones

264

¶ Prima quod angelus potest recipere noticiam a singularitums vtx sin gulare est per propriam speciem. patet ex dictis¶ Secunda conclusio. quod esi angelus habeat noticiam sin gularis vt singulare est non acceptam a rebus sed innatam. tamen adhuc accipit noticiam existentie actu alis rei vel non existentie. Probatio. quia licet deus in angelis concreauit species vniuersales omnium rerum fiendarum: tamen ex noticia quiditatum vniuersa liu non cognoscitur distincte et sufficienter singulare secundum propriam speciem vt singulare: sed tantum in confuso sub ratione vniuersalis. cum singulare addat aliquid ad vniuersale ratione indiuiduationis. et sic angelus non cognosceret distincte et sufficientur singularia. Item ex noticia quiditatum vniuersalium cum sit necessariorum non potest cognosci complexio contingens. sed existentie rerum actuales sunt contingentes. ergo etc. rf¬

265

¶ Tertia conrclusio. Angelus noticiam intuitiuam singularium necessario recipit a rebus. Probatio. quia impossibile est cognitionem que variatur ad variationem obiecti esse per representationem quae vniformiter se habet. Sed species representatiue vniuersalium vniformiter se habent. Cognitio autem intuitiua variatur secundum variationem obiecti. ergo etc

266

¶ Quarta conclusio. quod angelus species vniuersales potest recipere a rebus sique non essent sibi concreate. Patet quia illud quod non repugnat intellectui humano quiest infimus et est perfectionis: sequitur quod nec repugnat superiori intellectui id est angelico. Sed recipere a rebus cognitionem non repugnat homini. et cognoscere est perfectionis. ergo etc. Nam si non posset recipere species sequeretur quod si deus crearet aliquam nouam speciem habentem sua indiuidua: tunc necesse esset illam qiguo rare angelum. quia eius speciem intellectualem non posset recipere: quod falsum est. ergo etc.

75

267

M scat res requiratur approximatio angeli ad eandem. vel quod habeat ipius rei praesentiam

268

¶ Arguitur quod non. quia ex natura propria angelus cognoscit per species innatas. sed ille species semper sunt praesentes angelo. Sicut enim in principio mundi deus indidit rebus rationes seminales et causales ad se multiplicandum. ita intellectui angelico impressit qeot principio species. et speciebus tradidit rationes cognoscendi quaecumque. ergo sequitur quod angelus cognoscit absentia et praesentia et futura: propinqua et remota.

269

¶ Sed in oppositum est. quia si sic: sequeretur quod diabolus in inferno existens sciret quicquid fit in mundo. et angelus qui est Rhome sciret quicquid fit hierosolymis

270

¶ Responetur secundum Bonauen. eadem di. iii perte. iii. ar. ii. q. i. quod virtus angelica est finita. ideo est in aliqua approximatione proportionali cum se conuertit ad rem extra. Et quia ad cognitionem particula rium contingentium non sufficit species innata in angelo nisi conuertat aspectum vel intuitum ad rei existen tiam. vel in se vel in causa. vt patet ex praecedentibus ideo argumentum praemissum non concludit.

271

¶ Exem plum ad hec legitur quod Iulianus cesar miserat demo nem ad orientalem orbis partem: vt inde noua aliqua sibi renunciaret. qui demon eo quod sanctus Publius monachus ab oratione non cessabat: pertransire illac non potuit. Et sic scire noua de his propter quae missus fuerat nequiuit. eo quod approximare non potuit.

76

272

¶ Utrum angelus quanto est superior: tanto intelligat per species magis vniuersa les: et per consequens pauciores. De hoc Tho. opinio est prima parte. qi. lv. ar. iii. et in. ii. scip. di. iii. ar. ii. q. ii quod sic est ponendum propter saluandum angelicam praemi nentiam. quia quanto angelus est superior: tanto magis deo appropinquat. qui omnia intelligit per vnicam essentiam suam. Unde si in angelo infimi ordinis sunt plures species. in angelo supremi ordinis sunt vna vel pauciores per quas cogscit omnia Quia et Diony. xii. c. ange. hierar. dicit. quod angeli superiores habent vniuersaliorem scientia. Sed hec non valet opinio. Sufficit enim ad saluandum praeminentiam angelicam quod superior cognoscat lympidius et perfectius ac plura quam inferior angelus. Ideo que cum dicit Diony. quod superiores angeli habent vniuersaliorem scientiam: intelligendum est sic quod vniuersalitas capiatur pro lympiditate et perfectione: non pro maioritate extensiua. Et hoc patet per Commentatorem scilicet Cinconiensem super predicta verba Dionysii. Eodem modo cum dicitur quod angelus superior est propinquior deo: intelligendum est in perfectione et lyum piditate cognitionis: non in paucitate representatiuo rum. Hec Scotorlis. et Guill¶ Melius ergo dicendum cum Scotistis. quod superiores angeli non in telligunt per species magis vniuersales quam inferiores. Probatio. quia omnis ratio cognoscendi vna: habet vnum obiectum adequatum primarium. in quoincluduntur perfecte omnia cognoscibilia per illam rationem. Patet. nam diuina essentia dicitur obiectu adequatum diuini intellectus. quia continet eminem ter quicquid deus intelligit. Sed nula species in¬a intellectum angeli est huiusmodi. quia ratio cognoscendi respectu plurium quiditatum scilicet hominis lemonis et pardi etc. non potest habere vnum adequatum obiectum. ergo etc. Item si angelus perfectissimus in natura habeat posito casu decem species per quas cognoscat omnia. ponatur quod deus creet vnum angelum decem gradibus illo perfectiorem de nouo. et hoc est possi bile secundum sic opinantes. Ipse enim Tho. in primo scripto. di. xliiii. ponit quod vltra omnem speciem potest deus nouam facere. Et hoc admisso vt possibili sequitur quod iste de nouo creatus angelus cogscit omnia per vnam speciem. et ita ista species erit infinita. quia infinita sunt cognoscibilia. Rursus si iterum angelus alius perfectior fieret illo: cognosceret pre illo minus vno. quod nihil est dictu. Hec Guil. Quic quid tamen deus fecit in omnibus laudetur.

77

273

¶ Utrum quilibet angelus cognitione naturali prius intellexit seipsum quam deum: Respondetur secundum Rich. de media villa in. ii dist. iiii. art. ii. q. i. quod sic. quia naturali cognitione angelus non cognouit deum per essentiam dei sed per effectus Inter effectus autem dei prius ordine nature cognouit se. quia sibi praesentior erat et amabilior et proportionabilior: ergo prius ordine naturali cognitione cognouit seipsum quam deum quem cognouit per hoc quod cognouit seipsum a deo creatum. Unde de lib. de causis dicitur quod intelligentia scit quod est supra se inquantum est creata ab eo. Et etiam cognouit per species impressas menti angelice visione non faciali sed speculari. patuit. §. lxx. et sequenti

274

¶ Sed an certius intellexit angelus seipsum quam deum Respondet idem Rich. ibidem. q. ii quod sic. quia deum cognouit per hoc quod cognouit seipsum. licet autem deus esset certius cognoscibilis eo quod deus est lux lic. Ioan. i. Et lux certius cognoscitur quam tenebra quae est priuatio lucis: sed respectu dei omnis creatura est tanquam tenebra. ergo deus est certissime pre omnibus cognoscibilis quantum ex parte sua. Ueruntamen propter sui excessum improportionabi liter supra intellectum angelicum deus non erat cognoscibile obiectum ita proportionatum intelle ctui angelico sicut essentia ipsius angeli. ergo etc.

275

¶ Unde libro de causis propositione. xiii. dicitur. Omnis intelligentia essentiam suam intelligit. Et in commento super. viii. propoitne eodem lib. dicitur. quod omnis sciens non scit rem meliorem se nisi per modum sbstamtie sue et sui esse. ergo videtur quod certius naturaliter cognoscit se quam rem meliorem se. Nam lux subobscura que est creatura: magis est naturaliter cognoscibilis intellectui creato eo quod est sibi ma gis proportionata quam lux pura. Sicut oculus nycticoracis magis videt in luce serotina. quia illa est sibi pportionata quam clara luce meridiana. Hec ex Rich. ergo etc.

78

276

¶ Utrum angelus a principio cre ationis fuerit decoratus cognitione matutina et vespertina

277

¶ Ubi primo nota Quid sit noticia matutina. et Guil. dicit. in. ii lib. distin. iiii. quod ma tutina dicitur a mane. et hoc tripliciter. Uno modo vt opponitur contra adquisitam noticiam et sic in angelis nominatur notitia matutina que ab eorum creatione eis est infusa. Unde noticia per spem innatam tam de verbo quam rerum in verbo quam etiam de rebus aliquibus in proprio genere perinnatas species large loquendo noticia matuti na dicitur. Secundo modo dicitur noticia matutina que est visorum in diuina essentia ante gloriam secundum Augustinus. super Gen. ad litteram. que fuit in angelis ante statum glorie scilicet per species concreatas. Tertio dicitur noticia matutina noticia rerum in verho: in statu glorie. et hoc modo sequitur notitiam vespertinam. Ideo dicit scriptura factum est vespere et mane dies vnus. prius dicit vespere: et postea mane. quia noticia in verbo presupponit aliquam noticiam in angelis ante statum glorie habitam in essentia dei per species etc. E Secundo nota quid sit noticia vespertina. Et dicit idem Guil. cum Bonauentura eadem distinctione iiii. arti. iii. quaestione. ii quod sicut lux a mane incipit et in vespere terminatur. Ita lux cognitionis angelice tanquam dies in mane incipit. id est in noticia rerum in verbo. et tandem in vespere finitur. id est in noticia rerum in proprio genere. Unde noticia vespertina simpliciter vt opponitur contra matutinam noticiam est illa que est noticia creature in suo proprio genere seu in proprio esse. quia creatura est vn bra dei. Sed cognitio rerum per species innatas non dicitur vespertina nisi secundum qui scilicet per comparationem ad noticiam matutinam in deo qui est lux per essentiam

278

¶ Tertio ad quesitum ponitur conclusio ista secundum eundem Guil. quod in angelis ante beatitudinem sic fuit cognitio matutina vt non deesset etiam vespertina Probatio. quia noticia ma tutina est cognoscere verbum et res in verbo. vt patet ex dictis. Uespertina autem proprie et simpliciter est cognoscere res creatas in proprio esse seu genere. Sed tales noticias ambas habuerunt angeli ante beatitudinem. vt patet autoritate Augu stini super Gen. et aliorum. Unde et Bernardus exponens illud Ione primo. Scio quod propter me hec tempestas orta est: dicit. quod lucifer in verbo diuino vidit antequam caderet verbum dei incarnandum et post casum suum videns hominem in paradiso recordatus est sue visionis et inuidit ei ascensuro vnde ceciderat ipse. idcirco eum tentauit. hec Benardus.

279

¶ Sed di. Si angelus a principio vidit verbum sequitur quod tunc fuisset beatus. quia videre verbum diuinum est beatitudo Ioan. xvii. Hec est vita eterna vt cognoscant te deum et que misisti Iesum christum id est verbum. Respondet idem Guill. quod videre verbum intuiti ue est beatitudo. Sic autem non viderunt angeli ante gloriam scilicet a principio visione faciali: sed tantum visione speculari per speciem. vt dictum est in praecedentibus praesertim. §. lxx.

280

¶ Sed an mali angeli adhuc habeant istam speciem. dicit idem Guill. cum Bonauen. in sententia e. di. iiii. ar. iii. q. i. quod sic. sed ob scurata est quasi funditus. Unde imaginor inquit in creatione angelica quo ad istam noticiam hunc processum. Primo die dominica in principio creata fuit natura angelica. cum huiusmodi noticia matutina et etiam vespertina. Secundo fuit confirmatio bonorum: et malorum reprobatio: cum de mane huius diei dixit deus. Fiat lux. et sequitur. facta est lux id est bonorum angelorum glorificatio. Et subditur. Et diuisit deus lucem a tenebris id est a malis angelis reprobatis. Tertio fuit in bonis complete perfecta visio facialis verbi et in malis offuscata.

281

¶ Item an sit aliqua cognitio me ridiana in angelis sicut matutina est et vespertina. Respondet idem Guill. quod sic. quia dicit praeos. Uespere et ma ne et meridie narrabo et annunciabo scilicet laudem tuam deus etc. praeps. liiii. Sed tanten illa noticia non fuit ante gloriam. quia meridiana lux siguat ardentissimum calorem charitatis qui est in statu glorie. Alie autem due bene fuerunt ante gloriam in statu innocentie angelice.

282

¶ An autem boni angeli habeant post sua conuersi onem noticiam vespertina Respondetur secundum Rich. e. di. iiii. ar. iiii. q. ii quod sic. Unde Aug. iiii. li. super Gene. dicit. In patria semper est dies in contemplatione veritatis in commutabilis. et semper est vespera in cognitione creatu re in seipsa. et semper est mane attollendo vespertinam cognitionem in gloriam conditoris. hec Aug. Unde patet quod sancti angeli simul vident deum semper et creaturas in deo vel essentia diuina. siue in vbo. Et hec est cognitio matutina. Simul etiam vt dent per species concreatas seu per sapientiam creatam e ipsis quascumque res creatas in proprio genere. Et hec est cognitio vespertina. Denique exquo quaelibet creatura clarius videtur in deo quam in seipa videatur. et voluntate deliberata toto amore semper angeli sancti referunt omnes suas cognitiones in laudem creatoris et dilectionem. Et hec cognitio meridiana: vocatur aliquando ab Aug. v. super Gen. ad litteram. Tum propter claritatem huiusmodi cognitionis. Tum propter ardorem charitatis. Ideo sancti angeli simul semper in per petuum habent cognitionem matutinam: meridianam seu diuturnam et etiam vespertinam. Hec ex Rich. In singulis autem deus est laudabilis.

283

¶ Utrum angeli a pricipio cognouerunt suam gloriam futuram vel casum. vide infra vbi Demones. §. xiiii.

284

¶ Item an sancti angeli in cognitionem profecerunt de mysterio incarnationis diuine per ecclesie praedicationem. vide infra. §. cxliiii.

285

¶ Item quo angeli cognouerunt diuinam trinitatem habes libro primo.

286

¶ Item quomodo angeli siue boni sue etiam mali cognoscant fidei mysteria. et existentiam corporis christi in eucharistia. Et plura ad idem pertinentia Uide eodem libro primo: vbi Angeli.

79

287

¶ Ngeli. i. x. quo ad dilectionem et gratificationem

288

¶ Utrum angelus naturali dilectione dilexit deum propter se et super omnia. etiam plus quam seipsum Respondetur secundum Bonauen. in. ii di. iii. ar. fi. q. i. et Richar. e. di. q. i. articuli. vii. ac Tho. prima parte. q. lx. quod absque dubio id tenendum est. quoniam tempore nature institute tam homo quam angelus habilis erat ad diligendum deum propter se et super omnia. Ratio quia impossibile erat aliter esse rectum: siue hominem siue angelum. Nam rectitudo mentis consistit radica iter in amore. sed amor rectus esse non potest si quis diligat aliquid supra deum vel eque deo. vel si aliud a deo diligat propter se: et deum propter aliud. Et quia de as fecit hominem rectum Eccles. vii. similiter et angelum. patet ergo quod vnicuique dedit habilitatem ad amandum ipsum deum super omnia et propter se. Denique si angelus ex puris naturalibus deum non potuisset diligere plus quam se. tunc ex puris naturalibus non potuisset habere naturalem rectitudinem. quod est falsum. vt patet ex dictis. Cum enim aliqui homines quandoque ex naturali amore ad bonum commune patrie vt eam saluarent se exposuerunt morti: cum tamen non faterent ex charitate: quia infideles erant. ergo ex naturalibus potest homo diligere commune bonum magis quam seipsum. Deus autem est communissimum et summum bonum. sequitur ergo a fortiori quod angelus secundum dictamen recte rationis naturaliter potuit deum diligere plus quam se. maxime cum angelus a principio conditionis habe ret affectum sanu non errantem in iudicio. Ideo August. de fide ad Petrum dicit. Tales deus creauit angelos vt ipsum praese diligerent cuius ope se tales creatos esse coguissent. hec ille.

289

¶ Si dicas obii ciendo: quia Bernaru s. libro de libero arbi. dicit. quod natura semper in se est curua. ergo ad se diligendum reflectitur. Respondetur secundum eundem Bona. quod illud di. ctum intelligendum est de natura prout est lapsa et peccato corrupta. vel prout communicat cum brutis. et sic appetit bonum sibi apparens et non semper verum bonum et

290

¶ Si adhuc dicas. quia secundum Diony. homona naturalia remanent in angelis etiam post casum. et constat quod peccator homo et angelus similiter malus non diligunt deum super omnia. Respondetur secundum Tho. quod bona naturalia remanent integra quidem pro ut in esse nature considerantur. tame peruertuntur quam tum ad recctum ordinem quem habebant in gratia vel virtute ad quam consequebatur quod in illo statu deum diligerent propter se et super omnia. Et sic non est simile de illo statu primo et isto post casum

291

¶ Item difficultas est. si angelus naturali dilecti one dilexit deum super omnia. quaere ergo opertuit grati am apponere nature institute: Respondetur secundum Bonauen. supra. quod ratione acceptationis et remunerationis. Nam motus dilectionis est nature secuquandam habilitatem et rectitudinem respectu boni. tamen meritorie et nobilius est a spiritu sancto in fide et amore christi. Et sic deus acceptat et remunerat vita eterna. Unde quia ad merendum et remu nerandum non sufficit sola naturalis dilectio: sed requiritur vt sit gratuita: Ideo necessarium est superpddere gratiam nature institute. Hec sufficiant Des us ergo in omnibus laudabilis est. quia sicut sol in omnesradios diffundit. sic deus omnibus praesto est secundum Ciprianum gratiam dare vel addere.

80

292

¶ Utrum angelus naturali dilecti one magis diligat superiore angelum quam parem vtl inferiorem. Respondetur secundum Bona. in. ii di. iii ar. fi nali. distinguendo. quia quis potest magis diligere aliquem tripliciter. Primo maius bonum illi optando. et sic inferior angelus magis diligit superiorem qua equalem: vel magis propinquum. scilicet de eodem chorocum ipso existentem. videlicet quia diligit ad maius bontum ad quod deus illum superiorem ordinauit. Et secundum Rchar. eadem di. iii. etiam ante conuersionem vel auersi onem naturali appetitu magis dilexit superiorem quam equalem vel magis propinquum. quia tunc erat natura recta in omnibus. ita quod quilibet angelus plus diligebat deum quam seipsum. et plus seipsum quam quemcunque alium. Et inter angelos plus illu qui ma gis appropinquabat deo. hoc est superiorem quam inferiorem. quia hec sunt de dictamine naturalis rationis re cte. Ideoque angelus inferior noluit equiperari si periori. alas enim non esset recte rationis. Secundem modo potest quis magis diligere alium familiari affectu libentius consolando. et sic quilibet angelmagis dilexit angelum sui ordinis vel parem tanqua socium cohabitantem. quia naturali dilectione ordinata que non repugnat gratiae plus per amorem iungetur religiosus fratri sue professionis: et domesticus domestico quam alteri. Cum similitudo sit causa dilectionis. Ecci. xiii. Sic in proposito de angel. Tertio potest quis alium magis diligere beneficium impendendo vel effectum exhibendo et sollicite pronidedo Sicut mater vel pater naturali amore magis fouet tenellum et sollicitius infirmum quam sanum et adultum quia ille magis indiget. Isto modo angelus superoris ordinis magis diligit angelum inferioris odinis. quia inferior plus indiget superioris illumini tatione et instructione. Et sic secundum diuersas vias predicta se habent sicut excessa et excedentia. Tamen huiusmodi rationes non cogunt. Hec Bonauentura

81

293

¶ Utrum angeli a principio fuerunt in gratia conditi: et in charitate ac virtutibus Respondetur secundum Guill. in. ii di. iiii. concor. Tho. e. di. q. iii. quamuis Magist er et plurimi doc. acceptent hanc opinionem quod angeli non sunt in gratia conditi. scilicet gratum faciente. sed tantummodo in naturalibus. Tamen probabilius tenetur quod sint conditi in gratia

294

¶ Patet primo expressa sanctorum autoritate. quia Au gust. xii. de ciui. dei dicit. Creauit deus angelos: simul in eis condens naturam et largiens gratiam. Item Hiero. in Glo. super illud Osee. iii. Dilexerumt vinacia. dicit quod per vinacia intelliguntur demones qui creati sunt in magna pinguedine spiritus sancti. sed arefacti de celo ceciderut. Denique Damals. liii. c. ii dicit Per verbum dei creati sunt angeli omnes et a spiritu sancto per sanctificationem perfecti.

295

¶ Secundo probatur ex angelorum idoneitate secundum Scotist. sic. Quia angeli a principio erant receptacula munda et specula clara. vt innuit Diony. iiii. de diui no. ergo dei liberalitas que ex se semper praesto est et prompta in mente bene disposita: bona sua distribuere non defuit angelis sed dedit eis gratiam

296

¶ Tertio a simili osenditur. quia sicut in reuo creitus. one a principio deus produxit arbores cum suis foliis floribus et fructibus. Sic videtur valde probabile quod angelos condidit plenos gratia: charitate et virtutibus. Quamuis (vt aliqui addunt) habuerunt gratiam imperfectam. que sine ampliori non surficeret ad promerendum gloriam. Sed intelligendum est quod illa gratia non fuit imperfecta in esse gre: sed solum pro tanto quia nondum fuit confirmata.

297

¶ Sed an omnes angeli fuerunt equaliter pleni gratia. Respondet idem Guill. quod non: quinimo multi angeli damnati habuerunt ante auersionem suam maiorem gratiam et charitatem quam multi angeli qui modo sunt beati habuerint antc beatitudinem suam. Et patet preciput de Lucifero de quo scribitur Ezech. xxviii. quod fuit plenus sapientia et decore prae aliis. Unde claret ma gna ingratitudo eorum qui tanta acceperant a deo et tamsuperbe ab eo recedebant. Ideo lucifer grauius et profundius cecidit. quoniam dicente Hiero. Quanto gradus altior tanto casus deterior. Et hoc iusto dei iudicio et laudabili.

82

298

¶ Item per oppositum occurritr qu erendum. Utrum angelus ab instanti sue creat onis potuit peccare. et per consequens gratiam et charitatem perdere. Respondetur secundum Scotorlis. e. di. iiii. quod loquendo de posse bene conceditur quo scilicet angeliuet a pricipio sue creationis stati potuit peccasse. quad non est factus impeccabilis cum postea peccauerit de facto. Unde Ans. li. Cur deus homo. dicit. quod deus non potest facere homines impeccabiles: sicut nec potest eos facere deos. Sed eadem est ratio de angelis sicut de hominibus scilicet quod non potuerunt fieri a principio impeccabiles. ergo etc.

299

¶ Sed obiicitur. Si angelus. potuit a principio pec care Aut hoc esset inquantum angelus est a deo. et sic deus esset causa peccati. quod est falsum. Aut hoc esset inquantum angelus est ex nihilo. sed hoc non videtur: quia vt sic naturale est sibi deficere. et per consequens non esset damnabile peccare angelu. quoniam dicente Philosopho. i. ethicorum. Propter ea que insunt a natura nec meretur quis nec demeretur.

300

¶ Respondetur secundum eundem Scotorlis. quod hoc non est inquentum est ex deo. sed inquantum est ex nihilo. quia substantia angeli cum sit ex nihilo tendit ex se in nihilum et est defectibilis. ergo et operatio eius est defectibilis. et sic peccabilis. quoniam operatio alicuiusnon potest esse melior quam sua substantia. Cum ergo arguis. Naturale est angelo deficere: concedo inquit de defectu qui est anihilatio siue substantie siue operationis. sed nego inquit de defectu qui est declinare a via vel regula rationis. hoc enim non est angelo naturale sed est ex propria voluntate. ideo peccat damnabiliter.

301

¶ Sed adhuc restat difficultas. Quomodo possibile fuit angelum peccasse in instanti sue creationis. cum vt dicit Hugo libro primo de Sacramentis ) peccatum consistit in actu voltintatis. qui cum sit a potentia finita mensuratur tempore ergo si angelus potuit peccare in instanti sue creationis quo cepit esse habere a deo: sequitur quod actus ille peccati esset a deo effectiue. sicut et esse angeli. quia operatio que est in eodem instanti quo incipit res esse est a causa producente rem in esse. Exemplum de motum grauis deorsum

302

¶ Respondetur secundum Scotorlis. et Lyram super Iaco i. quod in peccato sunt duo. scilicet actus et deformitas. Primum scilicet actus peccati est aliquid. ergo est bonum. et vt sic est a deo Similiter potentia peccandi vel posse peccare. vt est aliquid est bonum. et vt sic est a deo. sicut et liberum arbitrium est a deo. Sed inquantum actus est malus est priuatio vel deformitas. nec habet causam efficientem sed deficientem. scilicet maliciam vl defectum voluntatis create. Similiter potentia peccandi inquantum dicit defectum. Sicut exempligratia. Motus claudicationis effectiue est a vrtute gressiua anime. Sed deformitas talis motus est ex curuitate tibie.

303

¶ Ad obiecta ergo cum dicitur. Actus voluntatis mensuratur tempore Contra hoc est Philosophus. x. Ethicorum. vbi vult quod delectatio et visus fiunt in instanti. Item sic sequeretur quod anima in primo instanti separationis non esset beata nec misera. exquo actus mensu ratur tempore. ergo illud non concludit in proposi to. Denique cum etiam dicitur quod operatio que est in eodem instanti quo res incipit esse: bene conceditur de actibus naturaliter elicitis. Uel aliter et melius dicendum quod causa non semper prior est effectu duratione. sed aliquando solum est prior natura. Et sic voluntas angelica sufficit quod prae cessit natura actum peccati. no autem requiritur quod duratione. ergo potuit eodem instanti peccare. Hec ex Scotorlis.

304

¶ Declaratur autem hoc propositum tali ratione. secundum doctorem subtilem. ac etiam simul Aureo. Quia voluntas in quocunque instanti potest habere actum liberum: in illo pote st peccare. Sed volun tas angelica in instanti sue creationis potuit elicere vel habere actum elicitum libere. ergo etc. Minor patet. quia potest habere actum. Effectus enim potest esse coeuus sue cause. Item actum elicitum. sicut agentia naturalia habent. Nam libertas non aufert potentie perfectionem etc. Est etiam ille actus liber cum sit a causa libera. Nec requiritur in angelo vt in nobis tempus deliberandi.

83

305

¶ Sed an angelus ab instanti sue creationis fuerit malus: aut statim peccauerit

306

¶ Arguitur: quia christus dicit de diabolo. Ile homicida erat ab initio et in veritate non ste tit. Et. i. Ioannis. iii. Diabolus ab initio peccat. ergo videtur quod sic.

307

¶ Sed in oppositum est Genesis. i. Quia omnia que fecit deus erant valde bona ergo et angeli. Respondetur secundum omns doctor es comuniter eadem distin. iii. libri. ii praecipue Scotistas. et Bonauen. et Thomam. quod angeli cre¬ atio precessit duratione lapsum. Et huius oppositum dicere est articulus parisius excommunica tus. Unde ponendo quod diabolus ab initio fuerit: malus creatus vel quod habuerit innatam maliciam voluntatis originaliter a deo: nedum falsum: sed etiam hereticum est. Quia opus dei eoipso quod dei est laudabile est: cum non possit facere nisi quod ordinatur ad suam laudem et bonitatem. Impossibile est ergo quod faciat opus vituperabile. hoc est malum praetum est ipso deo autore etc. Tum quia hoc esset in dei vituperium et contumeliam. Tum quia esset contra dei iusticiam. Iniustum enim foret diabolum damnare perpetuo: si ipse deus fecisset illum malum. Unde catholica veritas est quod deus fecit omnes angelos bonos et in charitate ac gratia. vt patuit. §. lxxxi. Sed postea per aliquam moram licet non magnam aliqui facti sunt mali et demo nes. Ideo Origenes dicit super Gene. quod Serpens id est diabolus non statim post creationem super pectus ambulauit: sicut nec Adam et Eua statim peccauerunt

308

¶ Ad obiectas autem autoritates dicunt omnes communiter doctores. quod intelligende sunt sic. Ab initio homicida erat. vel peccat diabolus. id est statim post initium: quia fuit modica mora a creatione vsque ad lapsum. Quod autem modicum est pro nullo vel nihi lo reputatur. ii Physicorum.

84

309

¶ Utrum angeli sint creati in beatitudine celesti vel gloria: sicut in charitate vel gratia. Respondetur secundum Guil. eadem distincti one quarta. concorditer Bonauenturam et Richar dum. quod angeli omnes simul sic sunt creati in gratur tis et beatitudine naturalir. quod non sunt aliqui eorum nec omnes conditi in beatitudine celesti vel supernaturali. Et pro ista conclusione nota Primo secundum predictos doctores quod beatitudo est duplex. Nam vna est perfectissima et supernaturalis que consistit in visione dei clara: et fruitione ac tentione secura. In ista beatitudine angeli non fuerunt creati nec aliqui nec omnes. quia si hanc habussent aliquando: nunquam a deo summe delectabilis felicitatis auerti potuissent.

310

¶ Item quia sine securitate possessionis non potest esse beatitudo. quia quantacunque bona quis habeat si illa amittere potest: semper habet timorem perdendi. Unde se curitas est de essentia beatitudinis: vt d icit Augustinus. Sed angeli potuerunt amit tere bona felicia que acceperant et perdiderunt. ergo etc. Unde patet quod hanc beatitudinem super naturalem non habuerunt. sed aliqui per conuersionem consecuti sunt. Alia est beatitudo imperfecta et naturalis: que est status carens omni malo tam pene quam miserie et culpe. et in tali beati tudine creati sunt angeli: quia innocentes et impassibiles. Et hec non est perfecta nisi addatur ei altera. videlicet que est in dei visione intuitiua et faciali quam angeli a principio non habuerunt. Si obiicitur quod Ezech. xxviii. lucifer in paradis scilicet celestis delitiis dicitur fuisse. Et Aug. de fide ad petrum dicit quod angeli eternitatis et beatitudinis donum in creatione acceperunt. Idem de mirabi. sacre scripture ca. ii dicit quod angelus in summo sui ordinis honore constitutus est et inde lapsus etc. Respondetur secundum Guil et Bonauen. quod omnes huiusmodi autorita tes tripliciter soluuntur. Primo intelligendo eas de beatitudine naturali non supernaturali. Secundo intelligendo sic quod statim post sui exordium eo quod parua fuit mora habuerunt boni beatitudinem supernaturalem sed non a principio. Tertio intelligendo dispositiue. quia in tanta claritate nature conditis sunt vt nullum malum vel impedimentum ad bonum vel beati tudinem consequendam. imo multa adiuuamenta dispositiua haberent ex dei bonitate laudabili.

85

311

¶ Ngeli.. scilicet debonorum conuersione et confirmatione Utrum a creatione angelorum vsque ad conuersionsem bonorum et beatificationem eorum et malorum lapsum fuerit mora aliqua an solum per momen tum fuerit in statu innocentie prime conditi

312

¶ Ad hoc pro praeambulo nota Quid esse dicantur huiusmodi more. Et dicit Scotorel. in. ii dist. v. q. i quod vna opinio dicit quod sunt diuersa instantia temporis discreti. sed hoc improbatur infra. §. lxxxvi. et patuit vbi de Mensura angelorum per totum. praesertim §. xlviii. Alia opinio dicit quod sunt diuersa instantia vel nunc eui. et hoc in successione posita eui. Tertia autem opinio dicit quod sint diuersa euiterna secundum quod videlicet vnunquodque euiternum habet suum euum Teneri potest quod plus placet excepta prima opinione quae ponit tempus discretum. vt etiam ponit opinio Tho. Nam ponere tempus discretum in existentia et operatio nibus angelicis non placet Scotistis: vt patebit etc.

313

¶ Ad quaesitum autem respondendo secundum doctorem subtilem in. ii dist. iiis. et cum eo Guil. Nota hic plures regulas quae de hac materia traduntur pro veritatis euidentia.

314

¶ Prima regula quod angeli promerentes beati tudinem vsque ad nunc praemiationis in illo nunc premiati sunt. patet regula. quia in illo nunc iam non sunt in via cum illud est nunc praemii. ergo in illo non possunt mereri vel demereri. quia non possunt impediri quin reddatur sibi praemium debitum iuxta quod meruerunt pro tota duratione protracta vsque ad illud nunc. sicut nec homo bene viuens in tota vita sua in instanti sue mortis potest demereri. sed tunc premium debet accipere.

315

¶ Secunda regula quod meritum duratione debet praecedere praemium. patet: quia praemium est retributio debita tanquam merces pro praecedenti merito in opere meritorio. Ex istis patet quod opinio quae tantum ponit duas morulas non valet. licet Thomas concordet cum illa. Hec enim opinio dicit quod in prima morula vel primo instanti omnes angeli fuerunt simuls creati in gratia. Et in secunda morula vel instanti fuerunt in term ino¬ ita quod boni meruerunt gloriam. quia non posuerunt obltem. mali autem demeruerunt: quia posuerunt obicem. Sed hec esse falsa patet ex regulis istis. quia sic in termino vel nunc praemiationis meruissent: et meritum non praecessisset duratione praemium.

316

¶ Tertia regula: quod tota mora vie omnibus angelis fuit equalis vt sicut omnibus hominibus equaliter praefixum est tempus merendi vsque ad instans mortis ita et bonis et malis angelis praefigeretur tempus existendi in via equaliter. Ex quo patet quod omnes angeli aliquando fuerunt viatores pro aliqua mora

317

¶ Quarta regula quod quando boni an geli vltimate meruerunt tunc in eodem etiam instanti mali demeruerunt. Et patet ex praecedenti. quia equa le fuit tempus in via existendi.

318

¶ Ultima regula: quod omnes angeli creati sunt vniformes quo ad esse scilicet in gratia. quia quilibet fuit conditus in gratia et si non equaliter. quamuis enim non sit necesse peccantem prius fuisse in gratia. congruum tamen est quod illi non solum fuerunt iniusti. quia acceperunt libertatem naturalem per quam potuerunt seruare iusticiam. sed quia acceperunt iusticiam gratuitam: vt vult Ansel. libo. de casu diaboli pluribus locis

319

¶ Ex istis regulis infertur secundum Guil. quod tres more ad minus fuerunt in omnibus angelis tam bonis quam malis In prima mora omnes fuerunt conditi in gratia in qua omnes fuerunt conformes vt patuit. In secunda boni meruerunt et mali demeruerunt Et hic incepit deformitas. In tertia mora boni miati sunt per beatitudinem et mali puniti sunt ver damnationem Et in ista consummata est bonorum angelorum felicitas et malorum miseria.

86

320

¶ Sed que fuere iste more et quo se habent ad tempus nostrum vel quotam faciunt an horam vel dimidiam: aut solum momentum. De hoc idem Guil. dicit quod sanctus Tho. posuit quandam mensuram nouam quam vocat tempus discretum quo dicit mensurari intellectiones angelicas de rebus per species innatas vel in proprio genere. vt patet in eius. ii scripto di. ii. q. i. Et in primo scripto di. viii. Et. xxxvii. parte. ii. Sed hoc est contra intentionem omnium philosophorum ponere vnum tempus discretum. et sic Tho. diceret quod iste more fuerunt diuersa instantia tenporis discreti sicut ponit opinio prima in praeambuo tacta.

321

¶ Pro cuius improbatione euidentiori precedit Guil. sic. Quero inquit ab eo Qualem habitudinem habet illud tempus discretum ad notrum tempus. aut quod sit instans cum instanti: aut instans temporis angelici cum tempore habito nostro. Si primo modo tunc instans immediate suc cederet instanti: et sic sequeretur quod tempus nostrum esset discretum sicut tempus suum. sciletet a Thoma positum etc. Et per consequens illud temqus discretum sicut et nostrum haberet partes transeuntes et dissimiles scilicet preteritum: pre sens et futurum. Si secundo modo. sequitur quod necessario inter vnam intellectionem et affectio nem angeli ac aliam: mediat tempus nostrum nediuum. Salua ergo reuerentia opinio hec so mnium est.

322

¶ Sed melius dicendum est. quod iste more fuerunt diuersa nunc eui. Et secundum doctorem subti. Dico inquit quod prima mora in qua fuerunt omnes angeli in gratia conditi correspondebat instanti temporis nostri. Ideo fuit valdemodica. Secunda mora in qua boni meruerunt et mali demeruerunt correspondebat tempori habito seu consequenti instans correspondens prime more Quod autem ista secunda mora corresponderit tem pori habito et non solum instanti cogit Primo. tum quia mali multis speciebus peccatorum peccauerunt vt patebit vbi de Casu agetur. Et ita opertuit quod vnopost alium alioquin peccata secunda non fuissent demerita sed pene peccati primarii. Secundo cogit Tum quia bonis angelis pro magno merito ascribitur quod vicerunt prelium tentationis. Apoca. xii. Factum est prelium magnum in celo etc. Si autem solum fuisset vnum instans temporis nostri. tunc non fuisset prelium nec victoria. quia in illo instanti mali peccassent et boni meruissent. Et ita malum malorum non tentasset bonos. quoniam non poterat tentare nisi postquam factum est peccatum et per consequens nec victoria foret Tertie aut more in qua boni confirmati sunt in gloria et mali in obstinatione: correspondet totum tem pus sequens instans beatitudinis et obstinatio nis.

323

¶ Si obiicitur quod si secunda mora vt dictum est correspondebat tempori habito nostro sequitur quod tunt pec catum remansit impunitum pro momento aliquo. Et ita aliquid inordinatum remansit in mundo. Respondet Guil. quod non. quia licet igne non puniretur in celo. tamen ille actus deformis erat sibi pena Iuxta illud August. Omne peccatum peccanti pena est. Et in hoc patet clementia dei qui non statie per ignem puniuit peccatum angelicum. Hec omnia Guill. De us ergo est laudabilis

87

324

¶ Utrum boni angeli meruerunt suam beatitudinem per merita precedentia. an per ministeria nobis postea impendenda. Ad hoc Magistri opinio est li. ii di. v. videlicet quod in angelis prius fuit praemium et postea meritum nobis mistrando. Et ita per obsequia que impendunt hominibus custodiendo meruerunt praemia que eis antea sunt data scilicet in conuersione angelorum quando necdum homines erant. Et est exoplum. Sicut cum rex dat bonum equum militi qui non dum meruit. sed dat ei quia scit illu militem equo dato bene vti. et quod merebitur. Sic etc. Sed hec opinio deficit. et Magister non tenetur in ea a doctoribus communiter. Tenendum est ergo quod sancti angeli meruerunt suam beatitudinem per opera praecedentia seu me rita. probatur secundum Scotorlis. et Guill. e. di. v. quia dispositio vel via debet praecedere terminum. vel id ad quod disponit. Sed meritum est via et dispositio ad beatitudinem. ergo etc. Ad idem est Autoritas Augu. libro de correptione et gratia dicens. Angeli sancti qui cademtibus aliis steterunt. illique vite mercedem recipere meruerunt. Et sic patet propositum

325

¶ Denique quod angeli¬ non merueruit suam beatitudinem per misteria nobis impensa probatur secundum eosdem docto. praedictos. quia si per illa meruisset sequeretur quod si homo non fuisset creandus cunc angelus non accepisset beatitudinem. quia non mereretur: cum non exhiberet obsequia hominibus. Sed hoc est falsum. quia angelus minus dependet ab homi ne in sua beatitudine quam dependeret vnus angelus ab alio angelo. Et tamen vnus non est beatus per alium. ergo nec per hominem a fortiori. Item exemplum supra positum etiam non valet. quia per hoc quod aliquis pouidetur bene vsurus equo accepto a rege non meretur illud proprio suo merito. alas a simili sequeretur quod homo mereretur gratiam. quia praeuidetur a deo quod est bene vsurus ea. et sic gratia esset ex meritis: quod est falsum. quia si esset ex meritis iam non esset gratia: vt dicit Apostolis. Item si angelus mereretur per ministeria suam beatitudinem: sequeretur quod status angelicus des pmio essentiali nondum esset certus. quia potest mundus durare longius quam putant angeli. et semper angeli mistrarent. et ita semper eorum beatitudo essentialis augeretur.

326

¶ Etsi dicatur quod nobis ministrando aliquid merentur. Respondetur quod merentur bene praemium accidentale. vtputa aliquod gaudium: sed no praemium essentiale. cuiusmodi est dei visio et fruitio. Hec Guill. Unde patet in omnibus diuina bonitas laudabil

88

327

¶ Utrum boni angeli vn ico actu merum erunt suam beatitudine vel pluribus Respondetur secundum Guill. eadem di. v. quod vnico principaliter. videlicet dum se summiserunt deo. quando ali scilicet malicia sua auersi summittebant se diabolo. Sed secundario fuerunt ibi etiam alii actus plures. vtputa repugnantia voluntatis contra voluntatem luciferi. et detestatio peccati malorum. et alii huiusmodi.

328

¶ Si obii ciatur. Meritum et praemium sibi inuicem debent corre pondere. vt scilicet vbi est maius praemium ibi sit maius meritum. Patet ex ratione iusticie distributiue. quae secundum merita ponderat praemia. Sed beatitudo angelica est maximum premium: dicente Augustino. Summa merces est ipso deo perfrui. Ergo requirebat summum meritum. Hoc autem non pocuit esse in tamparua morula. maxime quia aliqui angeli habent plus de premio quam aliqui homines. Sed homines cum magno labore per totam vitam adquirunt illud pre mium. ergo non videtur quod angeli in modico tempore tam summum premium mereri potuerunt. sed potius m erentur nobis ministrando toto tempore durationis mundi¶ Respondetur secundum Guill. et Scotorlis. su pra. quod in illa morula angeli boni habuerunt ita intensum actum quod meruerunt beatitudinem efficacius quam mereri posset purus homo viator toto tempore vite sue. Unde sicut vnus homo aliquando vno motu intenso vel magno plus meretur quam alii. centum homines motu remisso. Sic beati angeliquia toto conatu suo conuersi sunt ad deum: in ilo motu meruerunt tantam beatitudinem quantam homo multis meretur annis non eque intensis. Et hec ex dei bonitate.

89

329

¶ Sed an huiusmodi couersio angelorum fuit virtute nature vel gre auxilio. Respondetur recolligendo secundum Bonauen. e. di. v. arti. iii. q. i. ac Rich. concor. Tho. quod conuerti ad deum est adherere deo charitate. Auerti autem est odio habere vt dicit magister e. di. v. huiusmodi vero conuersio quamuis potuit inchoari per naturam motu liberi arbitrii in deum tantum non fuisset promota nec deo placita nisi per gratiam gratum faciente vt fieret consummata per gloriam Ideoque non fuit sine auxilio gratiae. Ratio. quia nullus est dignus gloria nisi per merita deo accepta quae scilicet fiunt in gratia gratum faciente Sed deus angelis dando gloriam non dedit indignis sed dignis alioquin inordinate et iniuste fecisset. ergo etc. Item si per naturalia fuisset conuersio illa cum lucifer praecelleret in naturalibus. sequitur ergo quod ipse prae aliis fuisset conuersus. ergo etc.

330

¶ An ergo angeli illi qui habuerut nobiliorem naturam maiores sint in gloria siue altiores. Respondet Rich. e. di. v. q. vl. et Guil. di. ix. quod sic et ex verbis patet Ansis. liro de casu diaboli dicit quod boni angeli adeo prouecti sunt vert sint adepti quicquid velle potuerunt nec iam videant quid plus velle possint. Sed natura superiores secundum suam capacitatem plus velle et capere potuerunt

331

¶ Nota tamen quod intelligendum est homoc per modum congruitatis. et non ita quod de necesitate detur gratia et gloria secundum capacitatem naturalium vel proportionem. Sed quia probabile est verisimiliter quod illi qui nobiliora naturalia habuerunt per voluntatem liberam intensius et fortius se disposuerunt quam inferiores quia pie credendum est quod ex sibi datis donis de um quantumcumque potuerunt intensius dilexerunt. Et illi fortius diligere potuerunt deum qui nobiliorem naturam habuerunt. et sic potuerit se dispopere ad gratiam et gloriam ampliorem dandam a deo

332

¶ Sed d. Ioeno ne angeli inferiores potuerunt elicere fortiorem motum ex gratia quam superiores potuerunt ex natura. et per consequens si sic. ergo maiores sunt in gloria. quia dicere quod gratia et gloria datur secundum capacitatem nature de netessitate est erroneum. Et probatur. quia beata virgo Maria inferior fuit angelis per naturam. et tamen exaltata est super angelos

333

¶ Respondetur secundum Rich. supra quod hoc bene concedendum est quod gratia et gloria non datur necessario secundum capacitatem nature. Et ideo si superiores angeli quosunt nobilior es in natura minus se disposuissent quam inferiores: minus habuissent de gloria. quia in omnibus ante suam conuersionem supernaturalia adiutoria siue gratiae auxilia fuerunt equalia. sed natu ralia inequalia. Non ergo per hec ponitur gratiam et gloriam dari de necessitate secundum proportionem capacitatis naturalium. sed dei dono pro dispositione debita de congruo. Unde et ipsa beata virgo Maria speciali puilegio habuit a deo adiutorium supernaturale quo perfectius ad gloriam se disponere potuit et disposuit quam quicumque angelus. Nam gratia ma ior cum sit supernaturale adiutorium potest fortio rem motum elicere in natura etiam inferiori quam minor gratia in natura superiori. Hec Rich.

90

334

¶ Utrum angeli boni possint pec. tare post confirmationem. Respondetur secundum doctores communiter praesertim Thomam in secundo scripto. distinctione. vii. quaestione scilicet articlusio primo. Et Bonauenturam ac Richard. eadem distinctione septima. quod angelus beatus non potest peccare. Et hoc habet non per naturam suam sed per gratiam confirmationis in bono. Unde Magister cum August. eadem distinctione septima. dicit. Cuicunt que rationali creature praestatur vt peccare non possit: non est hoc nature sed gratiae dei. Ideoque solus deus est qui non gratia cuiuscunque sed natura sua non potest peccare etc. Item ratione probatur. Quia immobilitas est de ratione felicitatis. ex primo Ethicorum. Unde non potest quis esse beatus nisi sit securus de inamissibilitate beatitudinis. vt dicit etiam Augustinus. Sed si angelus peccare posset tunc posset remoueri a statu beatitudinis. ergo non esset beatus. nec in termino: cum posse peccare non nii viatori competit

335

¶ Sed difficultas est: quia Isidorus lib. de summo bono dicit. Angeli sunt mutabiles natura: et habent liberum arbitrium. nec tollitur arbitrii libertas per confirmationem. Sed vt dicit Philosophus. ii peri hermenias. et ix. Metaphy. potestates rationales sunt ad opposita. puta facere aliquid vel non facere. ergo angelus beatus per liberum arbitrium: quod est facultas rationis et voluntatis potest peccare.

336

¶ Respondetur secundum e. Richar. et Bonauen. supra quod exquo voluntas praesertim angelica non potest eligere nisi sub ratione boni secundum Diony. de diui. no. Ideo non potest respuere nisi sub ratione mali vel carentie alicuius boni. Et quia angeli vident deum esse summum bonum et nullo bono carentem. igitur nil aliud possunt diligere nisi deum vel propter deum. ergo contra deum peccart nequeunt. vt dicit etiam Ans. de casu diaboli. Proinde quamuis sint natura mutabiles: vt ait Isidorus. tamen non sinit eos mutari contemplatio visionis dei et eius gratia

337

¶ Quod autem dicitur quod libertas arbitrii non tollitur per confirmationem vel non mutatur. Dicendum est quod verum est quo ad substantiam vel quantum ad esse. sed tamen bene muta tum est quantum ad statum. Nam confirmatio in bono vel in gratia non corrumpit naturam. ergo non mutat: sed magis perficit et nobilitat cum facit arbitrium liberum ab omni peccato et miseria. Ideo Magister dicit. supra quod beati angeli habent arbitrium multo liberius post confirmationem quam ante: quia ante poterant peccare: iam autem non possunt. Et hec est sumna libertas deo plus assimilata. Sic ergo icituribi mutatum arbitrium non quo ad esse: sed tantum quo ad status alterationem in bene esse perfecto. sicut pueri fortitudo cum fit adultus non toliter nec mutatur in essem sed perficitur in melius et maius esse.

338

¶ INec obstat illud Philosophi quod potestates rationales sunt ad opposita. quia hoc verum est quo ad aliquo opposita et non quo ad omnia: vt ibidem dicit philosophus. Unde in angelis beatis potest liberum arbi trium velle aliqua opposita. videlicet in licitis. et sic angelus princeps regni persarum oppositum volebat angelo populi israel de liberatione a captiuitate bab lonica. vt habetur Dan. x. quia licebat propter plurium gaetium conuersionem. Sed in angelis beatis non sequitur ergo quod possit talia opposita quorum vnum sit bonum et aliud malum. Sic eim arguendo est fallaciam secundum consequens secundum Bonauen. etc. Ex praedictis patet diuine honitati attribuere omne bonum ipsam laudando.

339

Angeli mali. et deus seorundem auersione et casu Nota quod exquolmateria extat de hoc latissima. ideo hici er transeo: Acturus specialius de pertinentibus ad idseorsum sub littera Dh. vbi Demones. vide ibidem per plurimas questiones.

91

340

¶ Ngeli. ¶. scilicet de ordinum distinctione. et de actoe mutua sque collocutione

341

¶ Queritur Utrum angeli distinguantur secundum hiefarchias et ordines di uersos. De hoc nota primo quid sit hierarchia. Et dicendum breviter secundum Guill. in. ii di. ix. quod hierarchia dicitur a hieros quod est sacrum. et archos quod est principatus. quasi sacer principatus. Unde magistra liter diffinitur sic hierarchia. est rerum sacrarum et rationalium ordinata potestas in subditis debitum: retinens principatum. Et de hoc latius habes vbi hierarchia.

342

¶ Nota secundo quod ordo angelicus secundum beatum Greg. vt ponit magister di. ix. ii lir est multitudo celestium spirituum qui inter se aliquo munere gratiae assimilantur. sicut et in naturalium donorum participatione conueniunt. In qua notificatione secundum eundem Guill. supra tria tanguntur. Primo fundamentum ordinis angelici dum dicitur. multitudo celestium spiritu um. Ordo quippe in multitudine fundatur. Secundo tangitur complementum dum dicitur. qui inter se aliquo munere gratiae simulantur. nam ordo habet a gratia complementum. Tertio tangitur dispositio media dum dicitur. sicut et in naturalium donorum participatione conueniunt. quia meliora naturalia disponunt ad meliora gratur ta

343

¶ Ad quesitum tertio rpodetur quod angeli habet distinctas hierarchias et ordines. Et patet autoritate Diony. lir celestis hierar. et Magistri sententiarum vbi supra. aliorumque ponentium ti es hierarchias angelorum scilicet summam mediam et infimam. Et in qualibet ea rum tres ordines angelorum siue choros: vt pate bit singillatim infra.

344

¶ Unde pro declaratione ad uertendum secundum Tho. e. di. ix. ar. iii. In angelis inuenitur triplex distinctio. Una hierarchiarum adinuicem Secunda ordinum in eadem hierarchia. Tertia persona rum in eodem ordine. Et quelibet istarum sumitur secud diuersam proportionem ad receptionem diuini luminis Nam diuersitas hierarchiarum est secundum diuersum modum fecipiendi diuinas illuminationes scilicet imme diate vel mediate. Sed diuersitas ordinum est secundum diuersos actus quos diuinum lumen perficit secundum perfectius vel minus perfectum. Diuersitas vero persona rum vnius ordinis est secundum diuersam virtutem in executione actus magis vel minus efficaci. Si cut alius est actus sacerdotum inter nos. alius dia conorum. alius subdiaconorum. et sic de aliis ordinibus ecclesiasticis. Et inter singulos etiam aliqui sunt magis idonel. alii minus. Hec Thomas. Si obiicias. In angelis sunt nouem ordines. et quilibus ordo super inferiorem principatur. et infimus super nos homines principatur. ergo ibi erunt nouem hierarchie. quia nouem sacri principatus. Respondetur secundum eundem Guil. supra. quod sacer principatus equiuocatur. quia si capiatur communiter sic couenit cuilibet ordini vt ob iicitur. sed debet accipi proprie pro hierarchia. secd est pro aliquo sacro principatum in quo sunt isti tres actus distincti ordinaliter. vel secundum ordines distinctos. vi delicet purgare: illuminare et perficere. et sic tanten tres erunt hierarchie. Si queratur an omnes iste hierafchie et ordines sint simul in eodem loco celi enim pyrei. aut in diuersis. Si eni in eodem loco: erit confusio et non ordo. Si autem in diuersis tunc non congaudebunt simul dum vnus alium non videret praesentem sibi etc. Respondet idem Guill. quod sunt in diuersis lotis sic imaginando secundum Bonauen. ii di. ii libro circa litteram quod locus celestis eorum sit ad modum motis rotundi pyramidalis. in pyramide sit beata virgo Maria. et sic consequenter per circumitum quasi modotis descendendo sint distincti. ordines angelorum: et in eis beati associati pro qualitate meritorum et premiorum. et essentia diuina vbique per totum. tunc certum est quod quilibet alterum videbit. et etiam omnes videbunt deum. Hec ex Guill. Une de ab omnibus beatis in celo deus praesens laudatur.

92

345

¶ Utrum distinctio ordinum angelicorum sit ex natura a principio creationis. Respondetur breviter secundum Guill. eadem dist. ix. concor. Thoet Bonauen. ac communiter doctores. quod ordo angelicus habet Primo fundamentsm. Secundo habet dispositionem. Tertio habet consummati onem. Primo fundamentum est in natura. Et hoc modo scilicet fundamentaliter intelligendum est quod dicit Magister: angelos qui per naturam sunt magis subtiles et intelligentia perspicaces esse superiores. Et ita videtur quod ordo sit per naturam inter illos fundamentaliter. Idem etiam Magi ster di. iii. libri. ii dicit quod hoc in exordio sue conditionis est eis naturale. Secundo dispositionem ordinum angeli habent a gratia principalius non a naturam. Unde secundum dona gratuita dona nominantur prin cipalia que habent singuli ordinens. Tertio comsummationem vel perfectionem completam habent per gloriai. que est in solis beatis. Unde exquo demones quo ad naturam adhuc habent integra naturalia licet per peccatum offuscata: secundum Diony. iiii. de diuinis nomin bus. ideo adhuc habent hos ordines scilicet quantum ad naturam fundamentaliter. Et sic magister dicit e. di. ix. quod de singulis ordinibus aliqui ceciderunt. nec tamen nominibus ordinum suorum penitus priuati sunt. vn de Apostolus principatus et potestates tenebrarum nominat illos. Sed quo ad gratiam disponentem demones quamdiu erant ante peccatum humeruit etiam ordines: non tamen secundum perfectam et completam rationem ordinis in qua ordo consummatur. imo ab illa perfectione ceciderunt anteque beatificarentur perfecta gloria vt patet. Et sic paet quod quo ad tertu scilicet quo ad consummatio nem in qua rectte ordo perficitur soli beati angelipossident ordinem. Propterea Magister supra dicit quod scriptura idcirco de singulis ordinibus aliquos cecidisse testatur. non quia fuissent a creatione in ordinibus scilicet perfecte consummatis et inde corruerint. sed quia si perstitissent: in ordinibus huiusmo di fuissent: alii superiores alii inferiores sicut et conditi suntisuperiores natura magis subtiles: et sapientia magis perspicaces quam inferiores: dei mira bonitate et sapientia ineffabili.

93

346

¶ Unde vel ex qualibus donis rit denominatio angelicorum ordinum. De hoc primo notandum secundum Guill. e. di. ix. quod angelicorum spirituum triplex est nomen. Quoddam est mere natu rale. vt cum dicuntur spiritus vel celestes essentie vel intelligentie vel huiusmodi. Et ista sunt communia etiam demonibus. Secundo quoddam est nomen mere gratuitum vt Seraphin Cherubin Thrstoni. Et hec nunquam repariuntur dici de demone. Tertio quoddam est nomen partim naturale partim gratuitum. sicut: sunt Principatus Potestates seu Uirtutes. Et huiusmodi inquantum est nomen nature vel nominat naturalem fortitudinem virtutis vel potestatis aut prneminentiam subtilitatis: est omnibus commune secundum Apo stolum: et demonibus. Sed inquantum est gratuitum dicit ordinem distinctum bonorum vel officium determinatum. puta virtus operationem miraculorum etc. et sic conuenit tantummodo bonis

347

¶ Secundo aduertendum quod differentia est inter hec nomina. Seraphin per. no et Seraphium per. m. et Seraph. Idem etiam dicendum est de Cherubin Cherubim et Cherub. vt hec notat Guill. vbi supra. Nam Seraphin per n desi gnat totum collegium supremi ordinis. et est neutri generis et pluris numeri. Sed per m Seraphim. significat multos illius collegii simul: non omnes: et est pluralis numeri masculini generis. Seraph autem significat vnum solum illius collegii et est masculini generis et singularis numeri. Unde extant metra Hoc seraphin dicas. hic seraphim. seraph dicas illum. v. Dic cherubim sanctos. cherubin sacra. sit cherub almus. hec ex Guil.

348

¶ Tertio ad quaesitum est dicendum secundum eundem Guill. cocor. Thotadem di. ix. Bonauen. ac doctores communiter quod denominatio angelicorum ordinum fit a gratults to dono principali. ita quod summus ordo scilicet Seraphin nominatur ex summo dono quod est charitas. Unde ardens vel incendens. scilicet amore dieuino Seraphin interpretatur. Cherubin autema bono sapientie. quod est maius post donum charitatis nominatur. et sic consequenter. Ratio autem est. quia ex quo ordo consummatur in gloria: de bet ergo nominari secundum amplioris glorie donum quod habet excellenter prae aliis. Unde Magister eadem dist. ix. dicit. quod nominantur singuli ordines a donis gratiarum. que dona licet non singularitur sed tamen excellenter habent. Omnia enim dona gratie in omnibus sunt: non quidem equaliter. quia alii aliis sublimius possident. quia videlicet superiores eminentius habent et perfectius ea dona quae omnes etiam inferiores habent. Exempli gratia secundum Guill. Angeli infimi ordinis diligunt deum et habent donu charitatis et etiam sapientie. que dona habet Seraphin et Cherubin a quibus nominantur. Quare ergo superiores ili scilicet Seraphin et Cherubin ab istis nominantur. et non inferiores: hoc idcirco est. quia superiores illi hec habent tanta superabundantia quanta vt sic accepta. ceteris non competunt inferioribus ordinibus. vnde licet donum superiorum puta charitas. sapientia et huiulnodi sit in inferioribus per participationem: tamen non secundum completum actum scilicet eminentie. ideoque vt dicit Tho. ab illo dono non possunt inferiores denominari. sicut videmus quod in homine intellectus qui est superior est in inferiori. idest in sensitiua per participationem. et tamen inferior: hoc est sensitiua non henominatur ab intellectu. quia non habet completum actum illius. Econtrario dona inferiorum an gelorum: vt miracula facere. demones arcere etc. licet sint in superioribus eminentius. sed in istis actibus non est vltimum eorum complementum. ideo superiores ab his donis non nominantur vt proprio nomine. Sicut sensitiua in homine eminentius est in intellectiua. tamen homo non ponitur in ordiae sensitiuorum. quia sentire non est secundum vltimam perfectionem hominis. Sed bene homo ponitur in ordine rationalium. quia rationis actum complete habet. Hec ex Tho.

349

¶ Si ergo obiiciatur quod Cheru bin etiam habeat in se donum charitatis principale. quia sapientie dono coniuncta est charitas. propter quod sapientia dicitur infinitus thesaurus: quo qui vsi sunt participes facti sunt amicicie dei. Sap. vii. Sequitur ergo quod Cherubin deberet dici Seraphin. Respondetur secundum Guill. quod verum hoc esset nisi hoc donum superior ordo praecellentius et prius accepisset. Et sic dicendum est consequenter de aliis ordinibus

350

¶ Nota ergo in huiusmodi donis tria attendenda. Primum quod vnum donum sit maius quam aliud. Secundum quod ordo superior excellit inferiorem in omnibus bonis. Tertium quod denominatio debet a digniori fieri. Unde Gre. Unusquis que eius censetur nomine quod plenius accepit in munere id est pono gratie.

94

351

¶ Sed vtrum omnes angeli eiusdem ordinis sint equales in dono gratie a quo ordo talis habet denominari. Respondet magister in. ii. di. ix. et cum eodem Bona. ibidem quai penlis. ac Rich. q. iiii. concor. Tho. quod non sunt omnes equales. Sicut enim est vnus ordo apostolorum alius martyrum: alius confesso rum etc. et tamen in ordine apostolorum alii aliis sunt digniores: similiter in aliis ordinibus. ita et in ordinibus angelorum recte creditur. Nam et lucifer si perstitisset fuisset in ordine superiori. et aliio etiam ordinis superioris fuisset dignior. hec Magister

352

¶ Si quaeras an inuenantur saltem duo angeli omnimode equales. Bona uen. et Tho. dicunt quod non. Sicut enim in sanctis noest reparire omnimodam equalitatem. sed de quolibet potest dici prout etiam ecclesia canit quod non est inuentus similis illi qui conseruaret legem excelsi eo quod vnus in aliquo dono gratie vel merito excellit alium: licet ille in aliis superior sit isto. ita intelligendum est et de angelis. quia quilibet respectu alterius aliquam praerogatiuam habet secundum plus et minus Ratio autem omnium dictorum accipitur ex summa puscritudine que est in angelis post deum. quia ratie pulcritudinis consistit in ordinata diuersitate pro portionali graduum et ordinum. Unde Augustinus de vera religione. et. xix. de ciui. c. xiii. dicit. quod conuenientia qua pulcra sunt omnia non tantum surgit ex esslitate parium: sed etiam ex disparium congruenti ordi sorum ordinum repariatur maior inequalitas et excessus: tamen etiam in eodem ordine ponenda est pulcra disparitas. maxime cum secundum Diony. x. c. celestis hierarchie in quolihet ordine sit inuenire prmos medios et vltimos.

353

¶ Sed difficultas est. quomdo ergo Dionysius angelos vnius ordinis vel hierarchie vocat equipotentes. Respondetur secundum Ric. supra. et Tho. quod hoc dictum Dionysii intelligendum est non simplir citer sed secundum quid. nam non omnes angeli eiusdem ordinis sunt equipotentes simpliciter. quia nec in scientia dirigente: nec in voluntatis perfect one. nec in potentia exequente officium ad quod sunt deputati. sed dicuntur equipotentes secundum quid scilicet in quantum sunt ad idem officium vel ministerium vel coueni entem actum ordinis deputati siue ordinati Exempli gratia. Seraphim omnes sunt ordinati vel deputati ad hoc officium vel actum. vt scilicet modiantibus aliis angelis disponant voluntate nostram ad incendium diuine dilectionis. et infimi angeli sunt deputati ad custodiam hominum. tamen tale officium dispariter exequuntur. quamuis qpro portionaliter. Denique angeli eiusdem ordis dicitur tur etiam equipotentes quantum ad modum accipiendi illuminationes a deo iuxta proportionem capacita tis. vnde deus in eis laudabilis est.

95

354

¶ Quomodo distinguuntur hie rarchie et ordines angelorum Nota secundum Guill. e. di. ix. et Bonauentur. simulque Thomam et Richar. recolligendo. quod vt ponit Dionys. in cele. hierartres sunt hierarchie ange lorum. videlicet Summa Media et Infima. Iste autem hierarchie habent interse Primo connexionem. quia sunt connexe. Tum respectu finis. quia ad vnum hierarcham extrinsecum scilicet deum funditus tendunt. Tum quia vbi finit prima hierarchia incipit secunda. et ordo vl timus prime iungitur cum supremo secunde. et vel timus secunde cum supremo tertie. hec Guil. Secundo iste hierarchie habent distinctionem secundum statum et officia. Nam suprema accipitur penes statum contemplatiuorum. Media penes statum praelate rum. Infima penes statum actiuorum: siue typum gerit vite actiue. Hec Bonauen. Tertio habent etiam distinctionem penes cognitione dei et aliorum in deo. Nam licet omnes angeli videant et cognoscant deum clare et multa alia in deo: tamen secundum pluvel minus. Primo nanque quidam ita clare vident deum quod non tantum conspiciunt in ipso rationes secundum quas de communi lege regit deus orbem totum. et cum hoc determinatas partes mundi. sed etiam conspiciunt rationes quibus praedicta regit secundum leges quas dispensat ex priuilegio speciali. et ex istis sanctis angelis constituitur hierarchia suprema deo proxima. Secundo quidam alii sunt qui has rationes non conspiciunt in deo immediate: sed eis reuelantur uod deo mediantibus angelis prime hierarchie quandoplacitum est diuine voluntati. et tamen immediate conspiciunt in deo rationes quibus regit mundum de le ge communi. Et ex istis constituta est media hierarchia angelica

355

¶ Tertio alii sunt qui nec ad primam nec ad secundam cognitionem attingunt imme diate quo ad ho scilicet quomodo totum mundum regit deus. sed tamen immediate conspiciunt in deo rationes quibus regit aliquas partes mundi de communi lege. et hec est infima hierarchia. Hec Rich.

356

¶ Ex emplum ponitur secundum Tho. in terrenis principatibus vbi primo quidam sunt semper assistentes regi: sicut consiliarii assessores et cubicularii. tales sunt angeli prime hierarchie respectu dei. Secundo quidam alii habent officia ad regimem regni in commui de putati. et non huius vel illius prouincie. vt sunt apud nos principes palatini regie curie quos hyspanos regni vocamus. vel qui sunt principes militie Tales sunt hierarchie secunde. Tertio quidam sunt praepositi ad regimen alicuius partis regni non totis vt sunt baliui apud nos in comitatibus constituti. et officiales praesidentes in ciuitatibus. ac minores officiales: vt iudices vniuscuiusque oppidi vel ville. et tales sunt angeli tertie hierarchie. videlicet in fime.

357

¶ Suprema hierarchia habet tres ordines angelorum in typo vite contemplatiue secundum Guill. et doctores predictos. Primus ordo est seraphin a dono charitatis denominatus qui vicinissimus fruitur deo etc. Nam charitate fit vnio ad deum. et ideo est primum donum quod excellenter est in Seraph. Secundus ordo est cherubin. et dicitur a cognitione. quia interpretatur plenitudo scientie. Tertius ordo est thronorum. quia in eis residedeus dum eos in se quiescere facit. et per eos mentem nostram disponit ad traquillitatem et pacem animi: quae causatur ex incendio charitatis et luce diuine cognitionnis secundum Bernds. Et in ista hierarchia prima videlicem contem plationis seu visionis: fruitionis quoque et tentionis tranqui le residentur angeli supremi seraphin: quasi assessoriiregis summi dei. et Cherubin quasi consiliarii. et Throni quasi cubicularii. Hec Guill.

358

¶ Media hierarchia habet etiam tres ordines. Primus dicitur domina tio. et nominatur a nomine dominii. quia praesidendo inferior bus angelis habent quasi locum dominiorum regalium. Secundus ordo dicitur secundum Diony. virtutes: qui habent locum quasi ducum principum militie exercitus. Nam exercitus regis dicitur eius virtus. Tertius ordo dicitur potestates qui habet refrenare aduersarias demonum potestates ne possint nocere quantum vellent et possent si permi terentur. et habent locum quasi iudicum curie vel potius capitaneorum tribunorum: centurionum et huiusmodi

359

¶ Sed aduerte quod licet Diony. praedicto modo assignauerit ordines: tamen Grego. et Berarnds. aliter assignant ponendo pro media hierarchia dominationes principatus et potestates. Et vtrique vere assignant secundum diuersas considerationes. quia Dion. assignat penes est sentialia. Grego. autem et Ber. penes officia et statum praelationum vnde vnus alteri non contradicit nec retractat verbum alterius

360

¶ Si autem queras. Quis horum melius et verius assignauerit et cui magis innitendum est. Dicunt Bona. Tho. Ric. et communit doc. quod Dion. assignauit melius. Tum quia ipse didicit quod Paulo apostolo qui per reuelationem nouit. Tum quia assi gnat Dion. penes intrinseca angelicis spiritibus et essentialia. Et ideo sic ordines distinxit sicut habent collocari in celis. Greg. autem et Bernd. distinguunt secundum officia pensando opera praesidentie ponendo dominationes qui praesunt angelicis spiritibus. et principatus qui praesunt bonis hominibus. et potestates qui prae sunt contra demones. Unde magis innitendum est assignationi Diony

361

¶ Itaque infima hierarchia hae etiam tres ordines quai accipiuntur penes ministrati uam circa magis particularia regimina. Primus dicitur Principatus qui ordinatur ad regimem praelatorum et principum summorum. vt pape et imperatoris et regum etc. Secundus archangelorum ordinatur ad regimen mutitudinis siue prouiciarum: regnorum ciuitatum etc. Tertius angelorum ordinatur ad custodiam hominum singularium etc. Unde principatuum est ecclesiam dirigere ad salubrla. de quo ordine prutatur fore Michael qui dicitur princepa et prapositus paradisi id est ecclesie christiane: qo olim fuit princeps synagoge: vt dicit scriptura Danielis. xii. et docto. ac canit ecclesia. Sed archangelorum est nunciare maiora quae sunt pro communi vtilitate Angelorum autem minora pert inentia ad personas singulares. Ecce mira dei sapientia in singulis laus.

96

362

¶ Utrum angelorum ordines distincti remanebunt post iudicium. Respondetur secundum Guill. cum Bona. e. di. ix. q. vi. et Rich. ibidem. q. vl. colligendo quod ista praelatio inter ordines angelicos euacuabitur completo fine iudicii: quae modo vsque ad iudicium durat. quoniam angeli angelis et etiam demone demonibus et homines hominibus praesunt vsque finem mundi. sed tunc secundum Apostolum scilicet Cor. xv. euacuabitur omnis praelatio. nec vlterius praecipiet vel imperabit vnus alteri: Unde quantum ad executionem ministerii ad quod ordinati sunt angeli propter electos completo protunc iam numero omnium electorum non remanebunt ordines distincte exequentes ministeria. quia non indigebunt electi: quamuis etiam post in dicium clare cognoscantur ab omnibus. qui angeli ad que ministeria fuerant deputati. Sed quantum ad rationem essentialis excellentie in natura et gratia et gloria ordines remanebunt distincti. quia seraphinnunquam desinet esse seraphin. nec principatus desi net esse principatus.

363

¶ Sed an in ordinibus angelicitsr remanebunt actiones hierarchice: puta illuminare: purgare: perficere. Tho. in. ii scrip. di. xii. ar. vi. videtur sentire quod remanebunt tales actiones post iudicium quibus vnus alium purgabit: illuminabit et perficiet: licet praelatio cesset. Nam vt dicit actus essentialis ordinum est principaliter in receptione luminis diuini. et consequenter in transfusione eius in inferio res. et sic modus recipiendi lumen diuinum manebit. sicut et sol post iudicium semper illuminabit acrem inferiorem. licet motus totius celi et per consequens solis cessabit. hec Tho. Guill. tamen cum Bonauen. qi. vi. di. ix. concor. Richar. dicunt quod aliquid alteri praeferri potest intelligi tripliciter. Primo per modum excedentis solum. sicut dicimus aurum praecellere argento. Secundo per modum excedentis et te fluentis simul. sicut caelum super elementa est nobilius et influit in ea

364

¶ Tertio per modum excedentis et influentis et imperantis simul sicut dominus ministro

365

¶ Unde praelatio proprie dicta habet tria scilicet excedere: influere et praecipere. Et sic est modo inter angelos. quia superior est nobilior quam inferior. et influit illuminationes inferiori et praecipit. vt patet Tacha. ii et in Dan. et pluribus scripture locis. Ideoque videtur dicendum melius cum nostris doctoribus praedictis quod tam imperium quam influxus illuminationis et huiusmodi euacuabitur sola remanente praecellentia ordinis in natura gratia et gloria. Unde vnus angelus non reuelabit aliquid alteri post iudicium. nec vnus beatus alteri reuelatione que proprie dicipossit illuminatio. quia dicente scriptura. tunc erunt omnes docibiles dei. Erit enim tuc status in completione scientie gratiae et glorie. ergo non opertet illuminari vltra. Hec Bona. ergo etc.

97

366

¶ Utrum ad singuloa ordines fiat assumptio hominum saluandorum.

367

¶ Arguitur. quod non. quia homo plus differt ab angelo quam angelus inferior a supremo. sed angeli inferiores nunquam assumuntur ad ordinem superiorum. ergo a fortiori tec homo. Si enim angelus non potest tantum mereri vt collocetur cum superioribus quomodo poterit homo

368

¶ Ad quod dicen sum secundum Rich. e. dist. ix. q. v. si et Bona. et concor. Guill. ac Tho. quod exquo angeliquantum ad praemium essentiale quod statim in prima conuersione obtinuerunt iam sunt extra statum meriti. ideo non possunt peruenire ad praemia superiorum. Sed hominis meritum est efficacius. Tum quia potest in vita ista mereri plus et plus successiue de premio essentiali bene operando propter augmentum gratie et adiutorium sacramentorum. Tum propter tenpus merendi prolixius et difficultatem que est occasio maioris conatus. Tum propter meritum christi iam hominibus exhibitum. Proptea christus dicit Mat. xxii. quod homines erunt sicut angeli dei in celo. ergo possunt equari per merita singulorum ordinum angelia

369

¶ Concluditur ergo quod ad quemlibet ordinem aliqui assumentur homines secundum suorum meritorum conformi tatem. vt patet per Gre. in home. de centum ouibus. et etiam Dion. c. i. de di. no

370

¶ Nec obstat quod homo et angelus non conueniunt in natura. quia sufficit quod homines bene possunt eleuari ad eminentiam gratiae et glorie in qua sunt angeli. et sic potest idem ordo constitui ex hominibus et angelis vt reparetur ruina angelica ex hominibus que non potest ex angels restaura ri. quia eorum casus est irreparabilis.

371

¶ Denique exquolucifer cecidit de summo ordine sequitur quod de singumlis inferioribus aliqui angeli ceciderint a fortiori. cum summus cecidit de summo. ergo singuli ordines sunt reparandi ex hominibus conformia merita habentibus. vt aliqui per charitatem seraphicam assumantur ad seraphin. Alii per donum sapientie ad cherubin. vt doctores. Alii per tranquillitatem et patientiam ad thro nos. Alii per dominium perfectum super carnem mundum et diabolum ad dominationes. Alii per dona virtutum et miraculorum ad virtutes. Alii per victoriam tentationum ad potestates. Alii per regimem principatus ad prin cipatum. Alii per maiora opera sanctitatis ad archangelos. Alii per minora ad angelos etc

372

¶ Sed quis putetur summus in istis ordinibus qui tenet locum luciferi. certitudinaliter nunc nescimus sed in patria videbimus. tamen secundum Guill. probabile est quod Ioannes baptista. de quo christus dicit quod inter natos mulierum non surrexit maior. Beata virgo autem est supra omns choros vt canit ecclesia.

98

373

¶ Sed an ex aliquibus hominibus constituatur decimus ordo. aut status sit in nouenario. Respondestur. quamuis Tho. teneat quod omnes homines assumantur ad ordines nouem angelorum excepta beata virgine super omnes exaltata. verius tamen secundum nostros doctores Guill. Bonauen. et Rich. videtur dicendum probabiliter quod dandus est ordo decimus pro conplemento celestis curie ex communibus hominibus. videlicet imperfectorum meritorum et praesertie puerorum ante vsum rationis decedentium post baptismum constitutus infra angelos infimi ordinis. Probatio. quia nullus ascendit ad ordinem angelicum nisi actu suo aliquid meruerit in tantum quod equari possit angelosalte infimo. Sed multi erunt homines qui non habebunt tanta merita vt equiparentur angelo infimo. prout patet de pueris post baptismum decedentibus ante vsum rationis. qui nulla habent propria merita sed tantum in meritis christi saluantur. Similiter patet de quibusdam circa mortem sero conuersis. et de multis communibus hominibus imperfectis. ergo tales erunt infra angelos in decimo infimo ordine. alias non esset conformitas requisita ad collocationem hominum in sedibus angelicis. Et istam opinionem facit probabilem denarii perfectio numeri in celesti curia. Et eti am parabola de drachma decima perdita et inuen ta Lu. xv. cum Glo. que ibi dicit. quod nouem ordinibus a ngelorum additus est homo decimus: qui fuit perditus et inuentus per christum ad complendum nuerum electorum. Denique et Anss. lib. de casu diaboli idem videtur innuere. ergo sic est tenendum.

374

¶ Si obiiciatur quod sic ponere tollitur representatio trinitatis que esse dehet in ordibus ter tribus in hierarchiis. Dicendum secundum eundem Bona. quod sicut vnitas addita nouena rio non perimit illum sed saluat. et ad perfectiorem numerum deducit. sic decimus ordo hominum additus nouen ordinibus angelorum perficit ciuitatem dei

375

¶ Si queratur. quali numero de pent homines assumi ad ordines angelorum. an tot quot angeli perstiterunt. vel tot quot ceciderunt. Deus hoc recitantur tres opiniones secundum Aureo. et magistrum narratiue

376

¶ Una dicit quod tot saluabuntur finaliter quot angeli remanserunt. Et fundat se super verba Gre. que allegantur e. di. ix. li. ii. sententiarum. c. vii. dicentis. Superna ciuitas ex angelis et hominibus constat ad quanm credimus tantum humani generis ascendere quantos illic contigit angelos remansisse. sicut scriptum est in cantico Deutero. xxxii. Statuit terminos populorum iuxta numerum angelorum. Sed hec opinio communiter a doctoribus non tenetur. quia vt ait Diony. de cele. hierar. c. xiiii. Beati angeli plures sunt numero quam omnia entia materialia. vnde non vi detur quod tot creentur homines in mundo quot sunt angeli¬

377

¶ Alia opinio dicit quod solum virgines sint assumendi ad numerum angelorum pro reparanda ruina. quia angelis est cognata virginitas. et insuper alii non pirgines tot saluantur quot sunt angeli. Sed nec ista opinio valet Tum ratione eadem qua repellitur prima. Tum quia multi non virgines vt Pe trus et Magdalena praeferuntur in gratia et gloria mul tis virginibus

378

¶ Tertia opinio quod tot homines saluabuntur quot angeli ceciderunt: vt illorum ruina reparetur non solum ex virginibus sed etiam corruptis. Et vltra hos saluabuntur communis meriti homines infra angelos tot quot constituent decimum chorum vt dictum est in praemissis. Ideo Auguls. in Enchyr. dicit. Superna hierusalem mater nostra nulla ci¬ uium suorum numerositate fraudabitur. aut vberiori fortasse copia regnabit. Hoc dicit propter decimum ordinem hominum imperfectorum. Hanc opinionem tenent Rich. e. di. ix. Bonauen. concor. Scoetc. Laudabilis ergo dei bonitas

99

379

¶ De actibus hierarchicis angelorum queritur. Quomdo assignantur huiusmodi actus hierarchici Nota secundum Guil. in. ii di. x. quod tripliciter possunt assignari isti actus hierarchici. Primo motio vt isti tres actus visio: fruitio tentio dicantur actus hierarchici. quia cuilibet ordini trium hierarchiarum insunt et conuersionem ostendunt in deum. Secundo modo vt isti actus tres: loqui audire: mitti dicantur actus hierarchici. quia cuilibet possunt competere ordini. Nam quilibet alteri potest loqui. et quilibet potest ab alio audire. et etiam mitti

380

¶ Tertio modo vt assignantur a Diony. in de cele. hierar. vii. ca. isti tres actus hierarchici. videlicet purgare. illuminare. et perficere. Et hoc modo theologi vtuntur actu hierarchi co. Et isti dicuntur actus hierarchici. quia cuilibet conueniunt angelo. Prima enim hierarchia seu suprema purgatur illuminatur et perficitur a hierarchia thearchica siue diuina. Item media a suprema purgatur: illuminatur et perficitur. et tertia vel infima a media. Et illa tertia in nobis agit hec tria de cursu communi.

381

¶ Sed quomodo fiat in angelis purgatio illuminatio et perfectio. Nota secundum eundem Guill. cum Bona. e. di. x. q. iiii. simul et Richar q. ii. et Tho. quod fit in initio purgatio. Et non est in telligendum quod purgatio fiat ab aliqua immundicia vel a peccato: sed a nescientia. Purgatio enim ibi dicitur inquantum remouet nescientia. quia aliqua sciunt superiores que nesciunt inferiores angeli. et sic per lumen doctrine purgant. Sed illuminatio fit in medio. et dicitur illuminare angelus angelum in quantum ille tradit lumen doctrine. et iste recipit. perfectio autem fit in termino. Unde perfectio dicitur inquantum illud lumen dirigit ad actualem cognitionem Sicuti enim aer prius intelligitur purgari a tenebris. secundo illuminari lumine. et tertio perfici calore. ita et in angelis purgatio est in remotione impedimentorum vel nescientie. Secundo illuminatio in speculatione veritatis. Tertio perfectio in amore beatitudinis

100

382

¶ Qualiter autem angelus superior illuminat docendo inferiorem

383

¶ Est vna opinio: scilicet Henrici. que dicit. quod quadrupliciter potest intelligi vt superior illuminet inferiorem Uno modo lumen infundendo causatiue. sicut soilluminat aerem. et sic solus deus illuminat. Secundo modo luminosum offerendo. sicut deferens candelam lucentem illuminat domum. et sic angelus bene illuminat angelum ei loquendo de aliquo noto sibi non alteri Tertio modo obstaculum amouendo. sicut aperiens fenestram in die illuminat domum Quarto modo aliquid faciendo quo facto causatur lumen in receptiuo. sicut cum medicus sanat oculum infirmi. et sic illuminat ad videndum. Et istis vltimis duobus modis angelus illuminat hominem: vt probatur per Augustinum qui in Glo. super illud Psalmus Da mihi domine intellectum vt discam mandata tua. dicit. Ita dicitur angelus dare intellectum angelo vel homini prout quisque dicitur dare lumen domui cui fenestram facit: cum tamen eam sua luce non illustret nec penetret. Hec Augustinus.

384

¶ Alia est opinio Thome. i. parte. q. 100. art. i. Et ii. scrip. dist. ix. q. iii quod angelus illuminat angelum confortatiue circa obiectum: ita quod superior angelus est quasi lumen respectu inferioris ipsum confortans et coadiuuans: sicut lumen in medio adiuuat visum ad videndum. Sed istis modis dicendo sequeretur vt arguit Scotus quod tunc angelus superior faceret inferiorem videre aliquod reuelatum in verbo. quia hoc est vltima eius perfectio: scilicet intelligere opus diuinum. Sed vnus angelus nihil recipit noticie quae est in verbo per impressionem ab angelo: nec directe speciem imprimendo. sicut magister imprimit discipulo forma quadranguli in mathematicis. nec indirecte imprimendo lumen: excitando lumen intellectus agentis. nec directe contrarium expellendo vt tenebras. vnde omnes angeli immediate vident diuinam essentiam: et per consequens omnes habent cognitionem in verbo a deo

385

¶ Melius ergo dicendum est secundum viam Scoti quod illuminatio in angelo est quaedam locutio de noto. sibi vero perfectiuo in esse secundo scilicet reuelando aliqua secundum dei voluntatem: non efficiendo vt inferiores talia in deo conspiciant. quia solus deus potest efficere vt aliqua veritas in verbo videatur. sed disponendo tantum vt causa secunda.

386

¶ Itaque secundum Guill. doctor subti. ibi scilicet dist. ix. li. ii. q. i. diffiniendo illuminationem in angelo: tria dicit. Primum quod illuminatio est species locutionis angelice: dum dicit. Illuminatio est quaedam locutio. quia locutio est manifestatio conceptus alteri. et angelus illuminando alterum manifestat ei aliquid. Secundum ponit de quo vel de quibus fit illuminatio: cum addit. de vero perfectiuo sibi noto. Ex quo patet quod de malis et de falsis non est illuminatio nisi per modum speculationis. quia repugnat quod angelicus intellectus talibus inficiatur. Tertium ponit in quo consistit: quia in esse secundo. Tum quia illuminatio in angelis est non de deo: sed de effectibus qui sequuntur esse primum. Tum quia est in actione et non solum in habitu. Tum quia talis noticia prius est in illuminante angelo: et secundo in illuminato.

101

387

¶ Si ergo queratur an superior angelus possit illuminare inferiorem: ita vt videat in verbo diuino aliquid quod ante non viderit ibidem: Dicendum secundum Scotorls. e. dist. ix. q. ii quod non. quia sicut cognitio verbi est mere supernatu ralis: ita cognitio cuiuscunque obiecti contenti in verbo est mere supernaturalis. Sed quod est mere supernaturale non subiacet causalitati cause secunde quemadmodum est angelus in illuminatione. Nam et si causa naturalis possit disponere ad formam immediate a deo producibilem secundum communem cursum natu re sicut patet dum corpus organicum disponitur per causam naturalem ad suscipiendum animam rationalem quae a deo immediate creatur Tamen ad formam omnino supernaturalem qualis est cognitio in verbo immediate diponere agens naturale vel causa secunda nequit. sed tantum causa prima que est supernaturalis habet causa re totaliter et immediate huiusmodi cognitionem in verbo¬

388

¶ De quibus ergo est illuminatio et locutio angeli docentis angelum alium. Nota clarius secundum Lyram in postil. super i. Corum. xiii. quod in angelis. Primo est quedam cognitio de diuina essentia siue in verbo. Et de ista nullus illuminat nec docet alium nec loquitur alteri angelo. quia omnes im mediate vident eam vt patuit. Secundo quedam est cognitio de exequendis ministeriis diuine prouidentie. Et de huiusmoi superiores angeli illuminant et loquum tur docendo inferiores et non econuerso. Tertio qu dam est cognitio de conceptibus propriis. Et de istis islluminant etiam inferiores docendo et loquendo superio ribus et econuerso. Nam in angelis est aliquid naturaliter notum vni quod non est notum alteri scilicet proprius conceptus. Ideo quando illud notum sibi naturaliter vnus angelus manifestat alteri cui est occultum natura liter tunc est angelica locutio. Que quidem manifestandi ordinatio ex voluntate angeli proponentis emanifestantis dependet. Et sic potest loqui vni ita quod non alteri etiam praesenti. vt patebit infra. §. 1.1..Et sic patet dei mira dispositio.

389

¶ Sed difficultas restat. Si inferior angelus possit illuminare superiorem. Respondet Scotorls. e. di. ix. q. ii quod deus de potentia sua ab soluta bene potest aliquid reuelare angelo inferioriquod non esset reuelatum superiori. et de hoc posset inferior loqui superiori quaelocutio esset aliquo modo illunt natio. Tamen de communi cursu quicquid deus reuelat inferioribus reuelat et superioribus

390

¶ Si dicas Iluminans angelus perfectior est illuminato. sed inferior non potest esse perfectior superiori angelo. ergo xiRespondet idem Scotorlis. quod in perfectione essential non potest esse inferior superiori perfectior. tamen in aliqua perfectione accidentali bene potest esse. sicut fieret in proposito illuminando de sibi reuela tip quando deus veller etc.

391

¶ An sicut angelus superior inferiorem. ita vnus beatus altior illuminat alium minorem. Respondetur secundum Rich. e. dist. ix. q. ii. quod in cognitione diuine essentie nec angelus nec be atus superior illuminat inferiorem. quia omnes eam immediate vident et clare. quamuis vnus alio videat clarius. vnde de ista dicit scriptura Hiere xxxi. Non docebit vltra vir proximum suum dicens Cognosce dominu m. omnes enim cognoscent me a minimo vsque maximum dicit dominus. Uerumta¬ men de aliis secretis veritatis: bene illuminat superior angelus. Et etiam beatus homo inferio rem iuxta dei placitum scilicet de his que inferiores nesciunt. Nam etiam in verbo non omnia omnes sciunt sed tantum que eis sunt debita scire etc.

102

392

¶ Utrum vnus angelus vere dicatur loqui alteri. Respondetur secundum Rich. in. ii. di. ix. arti. i. q. scilicet et communiter docto. quod sic. Et manife ste patet ex scriptura Esa. vi. Duo seraphin clamabant alter ad alterum sanctus etc. et sic loquebam tur. Et Tach. iii. atque in Dan. legitur quod angelus loquebatur angelo. Item probatur ratione. quia locutio non est aliud nisi manifestatio conceptus sui ex intentione. Unde plato in Timeo dicit. Ad hoc datus est nobis sermo vt mutuos nostros conceptus valeamus exprimere. Sed vnus angelus alteri suum conceptum manifestat ex intentio ne. ergo etc

393

¶ Sed qualiter vnus angelus loquitur alteri. Cum Damascenus li. iii. ca. xxxii. dici. quod angeli non indigent lingua corporali sed sine sermone voce prolato tradunt sibi suas illuminationes. Respondetur ergo quod vt dicit Tho. in. ii dist. xii. ar. iii. Ista locutio angeli non est nisi expressio conceptus sue mentis alteri. non quidem vocalibus sed intellectualibus signis expressa. Itaque si queratur Quid est lingua angeli qua loquitur alteri angeio dicit idem Tho. quod illa virtus vel potestas ex primendi mentis conceptum. dicitur ligua angelita de qua Apostolus si i. Cor. dicit. Si linguis hominum loquar et angelorum. Ibi glo.a dicit sic. Angeli superiores significant minoribus quod dei volunta te sentiunt manifestandum et hoc fit aliquibus signis vel nutibus. Et secundum Guil. dist. x. ii lib. Istos nutus et signa vocat conceptum nouum in audiente causatum per istam actionem manifestandi. vt patebit insequentibus.

394

¶ Adhec vide etiam capitulo Locutio etc.

103

395

¶ An loqui angelo intellectuali. ter sit idem quod cogitare. Respondetur secundum Bonauen. in. ii dist. x. arti. iii. q. i. concor. Rich. et Sco tis. Notando pro praeambulo. quod loqui est vel capstur dupliciter Uno modo loqui dicit actum secundum se siue intrinsecum. et sic idem est quod verbum formare intra se vel concipere siue cogitare. Alio modo loqui dicit actum ad alterum seu extrinsecum et sic idem est quod verbum formatum exprimere. Unde quando conceptus proprius vel cogitatio angeli sibi ipsi manifestatur tunc formando et cogitando sibi ipsi loquitur. sed quando vltra cogitationem facit similitudinem talis conceptus ab teri praesentem vt manifestetur illi tanquam audienti tunc dicitur loqui illi quasi quodam nutu me diante quo suum conceptum alteri aperit et ad intellectum illius quasi ad aurem pertingere facit

396

¶ Unde ibi non est sensibilis vor nec sensibile signum nec deferens medium sed sufficit ipsi angelo quod species intellectualis quasi quidam radius spiritu¬ alis sibi contranaturalis exvoluntate ipsius possit ad alterius angeli intellectum protendi dum praesentat suum conceptum manifestando illi. et sic quasi nutum illum excitat ad cognoscendum.

397

¶ Unde ad quesitum dicendum quod loqui angelo intelle ctualiter non est idem quod cogitare alioquin vnus angelus videre posset quicquid alius cogitat cum sola cogitatione conceptum suum manifestaret. E. tamen angelus nec nostras internas cogitationes videre potest sed talium cognitionem accipit ab homine. ergo similiter est et in cogitatione interna angeli. Unde locutio addit aliquid reale supra cogitationem. sed diuersimode in hominem ac in angelo et in deo. quia in homine locutio supra cogitationem addit sensibile signum vel actum quo exprimitur mentis conceptus scilicet vocem vel nutum sensibilem. Sed in deo quando loquitur ac creaturam. tunc supra intellectionem dei notat re uelationem qua facit mentis create illustratio. nem vt dicit Grego. in moralis. In angelis autem medio modo est. quia locutio supra cogitatio nem addit manifestationem intellectualem. et tamen sine signo sensibili et sine medio deferente corporali. Hec Bonauen.

398

¶ Si ergo quaeratur. Quo modo in angelis differunt ista. scilicet intellectio et lecutio et illuminatio. Respondetur secundum Guil. e. dist x. quod differunt sic quod intellectio solum dicit absolutam rei noticiam. Locutio autem addit quod illa noticia alicui manifestetur. sed illuminatio addit tam supra intellectionem quam supra locutionem vt de vero perfectiuo quis illustreturvt patuit. §. Ro.

104

399

¶ Utrum angelus superior louens inferiori immediate causet conceptum noui illius obiecti de quo loquitur in intellectu audientis. Respondetur secundum e. Guil. dist. x. Et Sco torls. dist. ix. lib. ii cum docto. subti. per conclusio nem quod sic. Et dimitto in hoc alias opiniones. Retio conclusionis est. quia omnis intellectualis na tura loquens alicui vellet quod causaret si posset in mediate in illo cui loquitur conceptum illius rerde qua loquitur. Iuxta dictum Hieronymi. Proferimus inquit. quia sine sermone audienti imprimere non possumus. Sed angelus hoc potest ergo etc. Nam angelus habens noticiam alicuius rei potest sufficienter causare actualem illius rei intellectionem in intellectu suo proprio et etiam alterius angeli. quia est receptiuum eiusdem rati onis et sibi proportionatum et approximatum etc.

400

¶ Sed quid causat vel gignit argelus loquens in intellectu audientis angeli. Respondetur secundum Guil. e. dist. x. Et Scotorls. dist. ix q. i. quod tria potest causare

401

¶ Primo solum actum ita quod non speciem. quando videlicet angelus cui locu tio fit prius habuit speciem sicut et nos sepe loquimur de his que in habitu sciebamus seu in specie. Unde dato quod duo angeli loquantur de aliquo habitualiter noto. tunc angelus loquens gi¬ gnit actum intellectionis in audiente et non species. quia alias oporteret ponere duas species eiusdem obiecti in eodem intellectu quod non videtur verum.

402

¶ Secundo potest gignere vel causare solam speciem ita quod non actum sicut si angelus inferior loquatur superiori qui superior sit conuersus ad aliud intelligibile illud considerans in genere proprio tunc nulli dubium. quia inferior volens loqui illi non potest maiorem impedire a sua actione. Sed tamen causabit in intellectu illius aliquid et non actum ergo speciem. Exemplum. si aliquis loqueretur homini fortiter in studio eleuato sic certum est quod studens ille non aduerteret quid diceret loquens. tamen imprimeretur species in phantasmate eius. vnde et postmodum posset recordari. Sic in proposito de angelis cum plus possint quam homo.

403

¶ Tertio iterum dico inquit quod angelus potest imprimere et causare actum simul et speciem. Sicut si superior loquatur inferiori de aliquo singulari de quo non habuit prius speciem tunc ille causabit actum et speciem. Unde dato quod deus crearet vnam nouam speciem. Et illius noticiam haberet vnus angelus non alius tunc habens noticiam illius posset loqui angelo non habenti noticiam de illa specie. et sic gigneret in intellectu illius actum et speciem

105

404

¶ Utrum audire angeli sit idem quod videre vel qualis actus sit auditio angeli. Respondetur secundum Guil. supra praenotando quod vltra cognitionem in verbo potest vnus angelus aliquid intelligere tripliciter. Primo intuitiue in se. Secundo intuitiue in intellectu alterius angeli. Ter tio per speciem innatam aut adquisitam. nulla ha rum dicitur auditio

405

¶ Noto secundo secundum Bonauen. quod angeli audire et videre fundamentaliter idem sunt quod intelligere sed differunt formaliter Tunc enim angelus dicitur videre cum ex proprio motu in telligit aliquid Sed audire dicitur cum ab alio angelo illuminationem vel intellectionem recipit. Et hoc competit angelo non solum respectu superioris sed etiam respectu paris et inferioris. quia sic audit summus angelus ab infimo sicut ma gister audire potest a suo discipulo infimo qui non illuminat magistrum docendo. sed facit vt magister cognoscat clarius defectus talis disciplicili quos sibi manifestat discipulus.

406

¶ Unde tertio nota secundum docto. subti. et Guil. quod ad intellectionem que dicitur auditio in angelo requiritur. Primo quod intellectus audientis se habeat pure passiue. ita quod solum recipiat et non agat. Secundo quod intellectus loquentis sit causa totalis huiusmodi intellectionis dempto obiecto. Tertio quod causet inquantum intel ligens non inquantum obiectum. quia si causaret inquantum obiectum non esset auditio sed vna trium visionum predictarum in primo praeambulo

407

¶ Ex his patet quod voluntas loquentis concurrit ad huiusmodi auditionem causandi scilicet qua vult vt manifestetur audienti id de quo loquitur. vnde potest loqui vni cui vult vt audiatur sic quod non alteri siue tribus aliis siue centum vel vltra. et in quolibet illorum nouam causando intellectionem. Si enim vnus homo potest actu loqui pluribus simul. et cui vult se crete dicere quod non vult alteri quanto magis potest angelus cum sit maioris virtutis et perfectionis quam homo. Unde sicut in potestate angeli qui in sua memoria habet plures species est quod vtatur vna non alia specie pro voluntate sua. Etsi haberet in sua natura plures intelligentias tunc in vna posset vti vna specie. et in altera alia specie. sic suo modo in proposito potest vt vult loqui vni non aliis Hec ex Guil.

106

408

¶ Sed que sit vtilitas huius angelice locutionis et auditionis. Respondetur secundum e. Guil. ibidem quod est talis. quia cum loquitur Michael Raphaeli. Primo imprimendo actum tunc Secundo fit quod Raphael conuertit se ad intellectum Michaelis. vt videat clarius quod sibi impresserat Tertio tandem eleuatur vsque ad illius rei in verbonoticiam in quo consummatur noticia perfectissi ma.

409

¶ Ex his et predictis satis patet. Quod illumi nare (quod est secundus actus hierarchicus est quedam locutio et illuminatio) proprie est de singulari reuelato. Locutio autem communis est tam ad cognitionem singularis reuelati quam in genere pro prio. Itaque patet etiam quod reuelans nihil causat in seipo. cum prius deus reuelet prime hierarchie et tamen in seipso nihil causat sed in eo cui fit reuelatio. Ita quod primo intelligitur quasi purgatio a nescientia per istud reuelabile. Secundo tendit ert hoc ad videndum in verbo vnde illuminatur et ei hinc perficitur. Et ita proprie illuminatio per primam hierarchiam venit ad mediam de media ad tertiam. Licet possit deus vniangelo infime hierachie reuelare qui postea sapreme reuelaret. Hec Guil.

410

¶ Sed nunquid potest bonus angelus malo angelo loqui et alquid reuelare Dicit idem Guil. quod sic. et modo predicto ex parte sui. Sed quia demon ex peccato est obscuratus ideo nequit in tanta lympidtate illum conceptum recipere in qua recipit bonus. Unde nec meretur illumina tio dici sed solum reuelatio etc.

107

411

¶ An angelus possit loqui vni angelo sic quod no audiat nec intelligat alter vel plures alii angeli qui sunt in medio vel alibi. Respondetur secundum Scotorlis. et Guil. ac Uarronem quod sic Ratio Uarronis est. quia angelus non est peioris conditionis quam homo. Sed homo potest consiliari et loqui cum vno secrete non loquendo cum alio. ergo a fortiori angelus. Item quia angelus bonus non posset loqui aliquod secretum alteri quod lateret angelum malum si esset medius quod est inconueniens et contra Chrisosto. super Martheum. ergo etc

412

¶ Sed vnde hoc est cum essentia angeli sit nota alteri angelo quare ergo eius conceptus non cognoscitur ab altero. Respondnt praedicti docto. quod hoc ideo est. quia angeli sunt se cula voluntaria. vnde si essent duo specula sibl mutuo opposita potest vnum speculum volun tarie se dirigere ad vnum et non ad aliud. ergo etc. R ho. ergo opinio dicit quod conceptus in nobis duplici clauduntur obstaculo scilicet voluntate et corporeitate. In angelo autem cum non sit corporeus conceptus eius: clauditur tantum vno obstaculo scilicet voluntatis. Et ideo statim cum vult conceptum suum videri ab alio statim ille videt et a quo non vult videri ille non videt

413

¶ Denique opinio docto. subti. dicit quod sicut in potestate angeli est vti illa vel illa specie: Ita in eius potestate est gignere actualem noticiam in illa vel illa intelligentia. quia non magis determinatur passiuum naturale ad patiendum quam actiuum naturale ad agendum. Et hec opinio in idem redit cum predictis. Hec ex Scotorlis. et Guil. etc

414

¶ Sed diceres ponatur in ter angelum loquentem et audientem angelus: vtputa inter Gabrielem loquentem et Raphaelem audientem stet Michael. nunquid audiet Michael quicquid loquitur Gabriel Raphaeli etiam secrete. Respondet Guil. supra quod Gabriel potest loqui Raphaelir ita quod non audiat Michael. Si dicas angelus iste medians scilicet Michael est eiusdem rationis. ergo etc. Respondetur quod licet sit eiusdem rationis quo ad intellectum. tamen loquens scilicet Gabriel libere loquitur et ita in quo in t ellectu vult. causat illum conceptum. et in quo non vult non causat

415

¶ Si adhuc diceres. Essentia angeli propnia est intimior angelo quam sua cogitatio Sed ista intimitate non obstante ipsam essentiam cognoscit alter angelus quare ergo non cognoscit illius cogitationem. Respondetur secundum Scotorlis. quod ideo. quia essentia est obiectum naturale. ideo eam cognoscit alter. sed cogitatio est obiectum volum tarium. ergo non cognoscitur nisi velit cogitans etc.

108

416

¶ An angelus possit loqui alteri angelo in quantacumque distantia magna.

417

¶ Et arguitur quod sic. quia ibi non requiritur necessario corporale medium deferens cum tam angeli quam etiam species vel similitudines intellectuales sint incorporales. ergo distantia nulla est.

418

¶ In oppositum est quia oportet mouens et motum esst simul. ex. vii. Physicorum. Et. ii de anima vbi Aristo teles dicit. quod si esset vacuum per hoc spacium vbi est modo aer tunc non videremus caelum. quiasic species non mouerent oculum eo quod species habent deferri per medium aliquod. et per consequens non deferrentur per vacuum vbi nihil est

419

¶ Ad hec respondetur secundum Guil. vbi supra simul. Rich. et Bonauen. dicendo primo quod mouens et motum non requiritur semper esse simul materialiter. sicut fit cum duo corpora mouent se mutuo immediate puta manus baculum quem tenet. Nec secundo requiritur quod sint simul naturaliter sicut fit cun anglus mouet caelum vel anima corpus suum Nm tale mouens et motum debent esse simul Sed tamen mouens tantum virtualiter et motum sifficit esse simul sola presentia virtuali sicut solvirtute sua generans in visceribus terre metalla et animalia. non est praesens nisi virtualiter cum solum attingit superficiem terre et non est ei intrinseca. Et tamen mouet ita quod sufficit inter mouens et motum huiusmodi praesentialitas. Talis est inter loquentem angelum et audientem. Sicut etiam deus si per impossibile non esset vbique adhuc sua potentia et virtute que est infinita posset agere vbi non esset Si dicatur cum sufficit praesentia virtualis angeli. ergo sequitur quod Michael de celo ibidem stans poterit loqui Gabrieli in terra existenti. Dicendum secundum e. Guil. et Rich. ac Bonauen. quod non sequitur quia angeli sunt determinate virtutis et finite. ideo dandus est terminus vel distantia determinata vltra quam non potest. ergo etc.

109

420

¶ Utrum angelus loquatur etiam ipsi deo et quomodo. cum non possit deo imprimere actum nec speciem. Respondetur secundum Guill. e. dist. x. Et Richar. dist. ix. quod bene leguntur angeli loqui deo. Et tunc certum est quod non imprimit aliquid deo. vnde bene verum est quod illa locutio qua angelus loquitur ad deum vltra cogitatio nem relatam ad ipsum deum per intentionem voluntatis nihil addit reale eo quod deus per seipsum perfecte illam cogitationem et omnia secreta etiam in angelis cognoscit. vnde vt Grego. ii. lir. Morals. dicit. Uox angelorum est in laude conditoris. ipsa admiratio intime contemplationis. ergo locutio angeli ad deum est in sola cogitatione qua loquitur sibi etc. Et consimiliter est de locutione anime separate ad deum. ergo etc.

110

421

¶ Utrum vna eadem locutio possit esse a deo et ab angelo. Respondetur secundum Bona uen. e. dist. x. arti. iii. q. ii quod sicut dicitur nos tripliciter deum videmus. Primo visione corporali in subiecta creatura apparentem. Secundo visione imaginaria per similitudines. Tertio visione intelectuali qua videtur deus in seipso lucens. Ita etiam dicimur tripliciter audire deum loquentem ad nos. Primo per aliquod signum exterius au tibus insonantem sicut fuit in vete. test. vox sonans n sinai. Et in nouo testamento cum deus pater loquebatur dicens. Hic est filius meus dilectus Secundo per aliquod signum in interiori sensu vel interiori imagine formatum. sicut legitur in Apoca. Ioannis in spiritu audiuisse vocem loquentis dei. Tertio per aliquod verbum inspirationis intellectui vel menti nostre inspiratum vel instillatum a deo. Cum itaque nobis deus loquitur primo modo predicto videlicet mediante signo exteriori sensibili. hoc signum aut semper aut frequenter fit per angelum. similiter cum loquitur secunlo modo scilicet signo interiori. Unde Greg. in mo¬ rals. de istis dicit. Cum loquitur nobis deus per angelum aliquando vocem suam rebus indicat aliquando imaginibus oculis cordis ostensis. aliquando imaginibus ante oculos corporeoset ex a re formatis. Aliquando autem substantiis ce lestibus id est angelis missis. Hec ille. Sed cum loquitur deus tertio modo videlicet inspirando aliquid mentibus nostris hoc fit a deo principaliter et mediate. Ideoque patet quod vna eadem locutio dei secundum primum et secundum modos predictos est dei et an geli simul. Sed dei tanquam principalis et imperantis Et angeli tanquam ministerialiter exequentis sicut eadem operatio dicitur et artificis et instrumenti. puta incisio ligni etc. ¶. Si queratur. Quomo do in talibus dei locutionibus interuenit vel concurrit angelus Nota secundum e. Bonauen. quod aliquam do angelus loquitur vt nuncius dei proferens illud verbum qua si a deo. Per quem modum etiam dominus sepe dicitur locutus fore per pro phetas. Et Apoca i. dicitur dominus loquens per angelum suum seruo suo Ioanni. Et tunc ipse angelus solum est dei nuncius sicut Gabriel etiam fuit in annunciatione dominica Marie. Aliquando autem angelus non loquitur sed solum dispost tiue concurrit et incitando mentem nostram ad inflam mandum charitate et ad capiendum verbum dei scilicet quando deus loquitur per inspirationem nobis qui modus loquendi est proprius solius dei quoniam mentem nostram per seipsum informat sua gratia et veritate illustrando principaliter. Aliquando vero angelus loquitur in persona dei. ideo tunc se dicit dominum. Exo. iii. Ego sum inquit dominus deus tuus. Ibi loquitur angelus in persona dei. Sicut dum loquitur Preco regis dicit. hec dicit rex Ego sum qui praecipio. et tame tunc preco loquitur. Et isto modo factum est quando deus patr loquebatur de suo filio dicit. Hic est filius meus dile. ctus Luc. iii. Et Math. xvii. Hoc enim non potu it dicere nisi deus pater. Sed quia illa locutio successionem habuit in proferendo et varia tionem. ergo fuit formata ab angelo non a deo qui operatur in instanti. Et sic patet quod angelus vario modo concurrit et interuenit exequendo in dei locutione.

422

¶ Sed an angelus sit adorandus quando loquilis in persona dei. vt iam dictum est. Respondet Guil. supra cum Bonauen. supra. q. vi. quod si referimus mentem ad angelum in se potest adorari dulia tantum. Si autem referimus ad deum immediate cuius est nuncius potest adorari latria. non angelus sed de us in angelo sicut etiam in imagine dei adoramus beum latria. Et sic fecit Abraam dum tres angelos vtl dit et vnum adorauit.

111

423

¶ Utrum angelus loquatur homini. ita quod docendo causet aliquid effectiue in intellectu hominis. Et quomodo. Respondetur secundum Scotorlis. in. ii di. ii et di. xi. ar. iii. Et Guil. e. di. xi. ac etiam di. ix. concor. Rich. di. x. ar. ii et Bonauen. Quod cum quaeritur Utrum angelus possit loqui homi et docere vel reuelare aliquid causando effectiue in intellectu hominis: Potest intelligi dupliciter. Uno modo de angelo in corpore assunpto apparente. et hoc modo patet quod potest. Sicuti comstat de Raphaele angelo qui docuit Tobiam et loquebatur eidem ad modum doctoris proponendo vnum posaliud etc. vt habetur libro Tob. per totum. Alio modo potest in telligi de angelo absolute sumpto sine corpore assunpto. Et sic etiam bene hoc verum est quod angeli nos docent locutione et reuelatione. quia infimus ordo angelicus habet purgare illuminare et perficere. Et hec non habet respectu sequentis ordinis. ergo respectu nostri habet hec facere.

424

¶ Quomodo autem vel qualis sit huiusmodi locum tio angeli ad nos

425

¶ Inter alias verior est opinie secundum Guil. et Bonauen. illa videlicet que dicit quod hec locutio est per modum excitantis ad modum quo doctor docet discipulum. vnde Berand. ser. v. super cans. dicit Scitote nullum creatorum spiritum posse nostris mentibus ita applicari vt nobis imisceatur vel illabatur quo eius participa tione docti siue doctiores vel boni siue meliores efficiamur.

426

¶ Ad hec vbi Locutio. §. ix.

112

427

¶ Sed an angelus possit causare imediate in intellectum hominis totum actum intelligedi vt loquatur ita anime sicut loquitur alteri angelo. doctor subt. e. dc. xi. Et post eum Guil. et Scotorlis. dicunt quod non

428

¶ Unde ponitur conclusio quod angelus non potest inmediate causare effectiue intellectionem vel specitum in nostra anima Probatio. quia actus actiuorum sunt in patiente bene praedisposito ex. ii de anima. Sed intellectus nontnr dum est coniunctus corpori corruptibili non est dispositus nec aptus natus ad suscipiendum immediate specium vel intellectionem ab ipso angelo eo quod non potest recipere intellectionem nisi mediante phantasma te. Ideoque pro statu isto impeditur intellectus nostr nepossit immediate recipere immutationem ab aliquo actu intelligibili sine phantasmate. vnde. iii. de anima oportet intelligentem phantasmata speculari. Nam phantasma se habet ad intellectum nostrum pro isto statu sicut sensibile ad sensum. Sed sensus non immutatur primo nisi ab aliquo sensibili. ergo nec intellectus noster immutatur primo nisi ab aliquo phantasiabili Et ita licet possit angelus in alterum angelum causa re conceptum. quia angelicus intellectus non requirit phatasmata. Tamen non potest causare angelus conceptum effectiue in anima humana. Nam si posset specienim intellectualem imprimere in anima tunc posset facere quod cecus natus intelligeret quid esset color. Si etiam posset in imaginatione speciem nouam imaginabilem imprim ere effectiue tunc posset facere quod cecus natus imaginaretur colores discernendo quod est falsum

429

¶ Ex dictis infert Sco tus corollarium quo scilicet angelus non potest aliquem rapere ad intellectionem inuisibilium. quia omnis raptus virtute diaboli est precise ad aliquid intense imaginandum cuius intensa imaginatio facit animum distractum ab omni alia cogitatione sed non potest rapere ad inuisibilia

430

¶ Si obiicitur Quicquid potest in maius potest in minus. sed angelus potest in maiorid est in angelo causare conceptum ergo et in minori id est in homine. Dicendum secundum praedictos quod maior illa veritatem habet ceteris paribus. et dumnmodo non obstat impedimentum in minori. Une non sequitur: homo potest generare hominem in muliere quod est maius et excellentius quam generare asinum. ergo potonasinum generare. quia hic obstat impedimentu nature. Similiter quod angelus non potest in intellectunostro pro statu isto causare intellectionem vel specitum: obstat impedimentum. puta phantasma vt iam dictum est etc. Sed solus deus potest hoc facere. quia eius dipositioni ex toto subest anima et ordo nature

431

¶ Ex predictis patet error Auicenne. vi. naturalium parte vi. ca. v. ponentis quod species fluunt in mentem nostram ab intelligentia creata. Et sic intelligimus solum per conuersionem ad illam intelligentiam scilicet primam creatam dum actu intelligimus. patet falsum. quia vt ostensum est. angelus vel intelligentia effectiue non potest causare in anima.

432

¶ Sed de dispositione quaeritur.

113

433

¶ Utrum angelus possit aliquid causare dispositiue in intellectu humano. Et praedictorum doctorum omnium sententia est per conclusionem. quod quamuis non possit causare effectiue in anima intellectionem angelus vel speciem. tamen dispositiue bene potest.

434

¶ Sed quomodo habeat disponere Dicendum secundum eosdem docto. praedictos. Primo quod non potest creando species intellectuales in intellectu nostro. quia hoc est dei scilicet creare aliquid ex nihilo. Nec etiam angelus disponit: nouum phantasma producendo. quia nouum phantasma non produceretur: nisi causa na turali mediante qua ponitur obiectum. nec etiam speciem intellectualem ab illa quae est in angelo multiplicatiua: imprimendo in intellectu hominis. quia illa species in angelo existens non esset proportio nabil humano intellectui. Et istas easdem species intellectuales numero: quas angelus habet si intellectui hominis praesentaret ipse intellectus hominis illas intueri non posset sicut nec substantiam angeli potest in tueri immediate propter modum existendi quem habet in corpore corruptibili. Ex quibus patet quod an gelus non potest hominem docere immediate efficiendo scientiam in eius intellectu

435

¶ Secundo tamen dicendum quod angelus potest disponere intellectum hominis ad in tellectionem vel scientiam ex quietatione. videlicet quietando motu humorum et spirituum qui motus impediunt cognitionem. sicut exempli gratia. Uidemus in aqua mota imagines non apparere quae apparent in aqua quieta. Et tunc distincte visus eas videt. Ita etiam motus spiritum et humorum que impediunt cognitionem distinctam. cum angelus possit sedare et quietare: iuuat et disponit ad distinctam cognitione Et hoc est quod dicitur. vii. physicorum Anima sedando et quiescendo fit prudens.

436

¶ Tertio potest angelus disponere ex phantasmatum tramsmutatione videlicet tramsmutando phantasmata in anima: absque tatem corruptione illius organi in quo sunt. Quibus trasmutatis et debito modo adiuicem or¬ dinatis plus quam prius magis habet disponere ad intelligendum et est exemplum. Sicut ex paucis litteris ordinatis diuersimode adinuicem fiunt diuerse representationes propter quod dicitur i. de generatione quod ex eisdem litteris fiunt comedia et tragedia id est versus resultantes in laudem vel vituperum etc.

437

¶ Ad hec etiam infra. §. cxli. et vbi Locutip. §. ix. tc.

438

¶ Utrum possit angelus phantammata immutare. Respondet Guil. supra eadem dist. xi. quod sic vt patet ex praedictis. Addit quoque quod potest phantasma de loco ad locum tramsportare: vtputa capere phantasma platonis et deportare sorti. Probatur. quia horumphantasmatum subiectum est corporeum Cum ergo vt videtur possit mouere quodlibet corpus. se quitur quod et hoc. hec Guil.

439

¶ Ad idem vbi Locutio. §. ix.

440

¶ E diine bonitatis mira sapientia et charitas claret in angelico ministerio.

114

441

¶ Ngel. scilce de eo rum custodia circa homines et administratione.

442

¶ Utrum angelus veraci ter dicatur custodire hominem Ratio quaestionis est. quia aut hoc est ratione autoritatis. aut ratione ministel rii. Sed nec sic nc sic. Probatur. quod non ratione auctoritatis. quia hoc modo solus deus custodit hominem. Iuxta illud psalmus. Dominus custodit te: dominus protectio tua etc. Item quod non ratione ministerii. quia tunc angeli essent mino res hominibus. quod est falsum.

443

¶ Ad hec respondetur secundum Guil. in. ii distin. xi. quod ex sacra scriptura manifestum est. vt probat etiam magister sententiarum eadem dist. xi. Quniam angeli veraciter dicuntur custodire homines patet in psalmus. "Angelis suis deus mandauit de te vt custodiant te in omnibus viis tuis". Item Eccli. xvii. In vnamquanque gentem praeposuit deus rectores. glos id est angelos Et Mat. xviii. Angelieorum semper vident faciem patris mei. vbi Hierony. dicit. Magna dignitas animarum vt vnaqueque habeat ab ortu natiuitatis sue angelum ad custodiam suam deputatum. Item Actuum

444

¶ Forsit an angelus eius est.

445

¶ Sed ad rationem praemissam Dicendum secundum eundem Guil. quod angelus nos custodit ratione ministerii. quia in hoc ministrat nobis iuxta illud Heb. i. Omnes sunt administratorii spiritus in ministerum missi etc. Sed tamen ex hoc non sequitur quod angelus sit minor homine. Tum quia hoc non facit propter hominem vel ex sola hominis reuerentia: sed facit propter deum qui hoc praecipit. Sicut si ad imperium regis miles deseruiret alicui pauperi vel egrotanti. Tum quia angelus in custodiendo hominem non subest homini imo preest habens super homines praesidentiam sicut pastor super oues et praelatus super subditos. Tum tertio quia angelus hoc facit: non propter sui sed propter hominis indigentiam. ergo deus laudabilis.

115

446

¶ An alicui angelo sit deputatus §. 1 custos superior angelus. et quaere non simili modo sicut homini. cum angelus superior praesit inferiori: Respondetur secundum Bonauen. ibidem. quod licet angelus superior praesideat alter scilicet inferiori. tamen proprie non dicitur ipsum custodire. Ratio. quia angelus non indiget cum non possit impugnari nec superari nec perire iam ex quo omnes angeli sunt: sic quod boni sunt beatificati omnes. et mali sunt omns irrecuperabiliter lapsi. et ideo illi non indigent custodia videlicet boni. quia confirmati sunt in gloria. Et isti scilicet mali sic sunt obstinati et damnati quod omnino nihil prodesset eis custodia.

447

¶ Si queratur. Nunquid ergo ante comfirmationem illorum et obstinationem istorum de. buit eis deputari custos: Respondet idem Bonauentu. quod non. quia tunc erant omnes equaliter virtibiles. Et sic in isto statu non erat qui posset de fendere. nec erat qui posset impugrare Et quia vno motu angelus poterat irreuocabiliter: aut perdere aut lucrari. ideo non dehuit eis custodia adhiberi. Sed quia homo erat in statu virtibilitatis et pugne a principio et diuturuius et reuocabiliter. ergo debuit ei custodia deputari. Et in his claret diuine bonitatis sapientia et mira dispositio ac prouidentia.

116

448

¶ Quare opertet homini deputari angelicam custodiam cum deus sufficit custodire per se ipsum perfectissime. nec paest liberum arbitrium hominis violentari ad peccandum Et quia gloriosius esset homini si per seipsum vinceret diabolum quam per angelicum suffragium Respondetur secundum Guil. eadem dist. xi. cum Bonauetu. ibidem q. i. quod huius plures sunt rationes.

449

¶ Una ex diuina potentia. quia magis apparet dei potentia cum suos aduersarios scilicet demones. non solum per se: sed etiam per minimos seruos: hoc est infimos angelos potest vincere Et licet posset deus etiam per homines vincere pro maiori gloria victorie hominis absque angelico suffragio eo quod demones non possunt violentare liberum arbitrium hominis. Tamen quia possent circumuenire et inducere decipiendo: Ideoquae frequentius multos homines deiicerent Propterea sic voluit deus et decuit vt angelis hec dignitas ordinata a deo non negetur sed ipsi sint duces hominum qui reducant illos in deu. Et ita angeli ex custodia praemium accidentale mereantur ac dei et angelorum charitas erga homines demostretur.

450

¶ Alia ratio ex diuina sapientia. quia sapientia dei ordinauit. sic quod inferi oribus prouideat per superiora secundum Diony. libro de angelica hierarchia ca. x. Unde propter ordinem vniuersi congruit homines vlatores custodiri per angelos tam quam superiores

451

¶ Tertia ratio ex diuina clementia. quia ex quo homo est inter aduersarios. Ideo dei clementia prouidit vt nulla ex parte homini deesset adiutorium ne lapsus remaneret in miseria culpe. Unde ex parte hominis deus dedit adiutorium quo possit excitari vel moueri ad euadendum potestatem diaboli. quod adiutorium est liberum arbitrium gratia dei praeuentum. Item ex parte dei dedit adiutori um scilicet precium redemptionis puta sanguinem filii dei. Et ex parte angelorum dedit adiutorum scilicet angelum custodem etc.

452

¶ Quarta ratio additur secundum alios ex humana indigentia. Nam homo indiget primo natus in vtero custodiri ab angelo ne suffocetur a diabolo. Secundo indiget iam egressus ex vtero ne periclitetur sine baptismo. Tertio viuens in modo ne pertrahatur ad multa peccata procurante diabolo. Quarto moriens et egrediens de hoc mundo vt tunc ab insidiis diaboli caueatur per angelum quibus tunc diabolus magis conatur decipere Gen. iii. Tu insidiaberis calicaneo eius quo significatur finis vite. sicut in calcaneo est finis corporis. Et quia tunc vt dicit Aug. diabolus allegat contra hominem omnia mala facta eius. ergo necesse est de congruo angelus allegans eius bona facta coram iudice deo. Unde Iob. xxxiii. Si fuerit pro eo angelus loquens vt annunciet hominis equitatem miserebitur deus. Denique indiget homo post mortem vt portetur ab angelo in celum vel saltem in purgatorium. Lu. xvi Mortuus est Lazarus et portatus ab angel. etc. Deus ergo laudabilis.

117

453

¶ Quo tempore incipit angelus custo dire hominem Tho. in. ii scripto disti. xi. dicit. q. iii. quod in materno vtero. Sed cum tunc puer non est capax discipline etc. nec mereri vel demereri potest. Quid ergo frustra occupat se angelus circa illum Dicit idem Tho. quod ideo tunc custodit: ne demon ipsum puerum interficiat vel complexionem mutet: vnde puer pronior efficeretur ad peccandum. Sed hec ratio no valet. quia sequeretur etiam ante animationem requiri angelum custodem ne aborsus fiat vel inficiatur materia ex qua compaginatur corpus. Ideo Guil. dicit et etiam Bonauen. circa litteram. eadem dist. xi. quod tenendum est certum hoc quod a tempore animationis incipit puer habere angelum custodem. quia ista custodia principalius respicit animam quam corpus. Ideo non debet specialem angelum ante animatio nem hrc. nec extunc differri debet ne in vtero moriens anima damnetur. Ecce dei bonitas

454

¶ Si obiicitur quod Hiero. dicit supr. Magna dignitas animarum vt vna queque ab ortu natiuitatis sue habeat angelum et eo. Respondetur quod ex quo natiuitas est duplex. vna in vtero scilicet quando animatur anima alia ex vtero: quando in mundum nascendo egreditur. Dictum Hiero. intelligitur de prima

455

¶ Si quaeratur Quis ergo custodit fetum in vtero materno antquam animatur. Ad hoc Rayne. et quidam alii dicunt probabiliter. quod quia protunc est aliquid matris quodammodo. nec est totaliter a matre separatus sicut fructus pendens in arbore. nec protunc adhuc habet animam rationalem infusam. Idcirco custoditur ab eodem angelo a quo illius matur custoditur. sed statim vt propria anima infunditur proprius sibi angelus deputatur etc.

456

¶ Sed quandiu durat huiusmodi custodia angelica Respondet Tho. eadem di. xi. ar. iii. quod exquo omnes homines facti sunt ad vltimum finem consequendum debetur ergo eis custodia vsque ad mortem quando terminatur via proficiendi in finem. vel per hoc quod erunt omnino impenitibiles vt damnati. vel per hoc quod finem glorie consequuntur vt beati. Nam propter hoc est angelorum ministe¬ rium vt electi capiant hereditatem salutis. vt dicit Apostolus Heb. i. Unde de illis qui descendunt in purga torium secundum Bonancem. Dicendum quod bene portantur ab angelo bono scilicet custode illuc. et etiam sepe quamdiu ibi stant habent consolationes ab angelis. Et tandem completa purgatione ab angelo prius in hac vita habito: deportantur in celum. Tamen in purgatorio non requiritur custodia angelica. quia non sunt in statu virtibili in peccatum vel damnationem.

118

457

¶ Utrum quilibet homo habeat suum proprium angelum custodem sui: Respondetur cum magistro in. ii dist. xi. ca. i. vbi et allegat Hieronymum ac Greg. di. quod vnusquisque homo habet vnum bonum angelum ad custodiam sibi deputatum Et vnum malum angelum ad exercitium. Et secundum Bonauen. bonum angelum habet a deo deputatum. Sed malum a principe demo num secundum officia maledictionis varia quae demones habent inter se ad varia nocumenta inferenda hominibus. Ratio ad quaesitum secundum Guil. eadem dist. xi. est. quia deus pronior est ad misercordiam quam ad punitionem vt dicit Hiero. Unde psalmus. Suauis dominus vniuersis. et miserationes eius super omnia opera eius. Sed quia quiliber homo a principio habet malum angelum ad exercitium: vt patuit per magistrum. ergo habet et bonum ad custodiendum ne homo pereat etc. Ideo Eccli. xxxiii. Contra bonum ma lum: contra vitam mors. Et sic in omnibus intuere ope ra altissimi.

458

¶ Sed an successiue vnus angelus custodiat multos homines succedentes pro tempore diuerso Idem Guil. dicit tenendum quod sic. Unde idem angelus inquit potest prius custodire vnum qui saluabitur. post vnum qui damnabitur. et econuerso. Hec Guil.

459

¶ Proinde magister sua dicit quod idem angelus bonus deputatur pluribus hominibus ad custodiam. vel idem angelus malus ad exercitium siue diuersis temporibus siue eodem tempore. Et subdit. Hoc ideo dicimus inquit. quia videtur quibusdam quod omnes homines quisunt simlis in modo in aliquo tempore: singuli singulos habere possint angelos bonos et malos. quia plures sunt angeli quam omnes homines pro vno tempore existentes in modo Et homines decedentibus hominibus succedunt. Angeli vero nunquam decedunt. ergo etc. Itaque ad minus opertet esse verum quod secundum successionem temporum vnus angelus bonus custodiat: et vnus malus exercitet plures. Et subdit magister. quod siue ponatur sic siue sic. non est dubium quod vnusquisque hominum habe angelum sibi deputatum Sicut ei vni episcopo committitur custodia multorum hominum. ita quod eorum quisque suum dicatur habere episcotum. Similiter de abbate etc. Sic in proposito.

119

460

¶ Utrum homo in paradiso habuit angelum custodem. simiter an et filii ibidem nati: si primi perentes in innnocentia perstitissent. humissent singli custodem angelum. cum enim ibi non haberet homo pugnam interiorem: nec pronitatem vel instigationem ad malum quare debuisset hre cutodem angelum.

461

¶ Respondetur secundum e. Guil. supra Bona. e. di. xi. q. ii Ric. et Tho. colligis. quod in statu innocentie Adam habuit custodem. similiter et Eua Etsi perstitissent quilibet filii eius habuissent. quia quamuis non fuissent ma li nec esset eis periculum ex aliqua corruptione carnis instigante ad malum tamen indigebat homo custodia etiam pro illo statu. Primo quia poterant peccare et habuissent demonem impugnantem qui erat homine fortior et astutior et in malo pertinacior. ergo potuisset homi nem decipere sicut et rei probauit euentus in primis perentibus. Secundo quia vt Scotus dicit. Singuli filii. Adam debuissent primam tentationem vincere sicut et primi parentes: vt confirmarentur in gratia et iusticia originali et per consequens dei misericordia quae proni or est ad subueniendum homini quam ad condenandum: debuit eis dare custodem contra tentatorem. Tertio quia quamuis ibi non cecidisset homo in malum: nihilo minus adiuuisset nos angelus de bono proficere in melius. ergo etc.

120

462

Sed quare pro isto statu qui deiecti sumus in peccatum non dantur angeli plures quam vndus ad custodiendum vnum hominem. cum virtus homnis iam per lapsum est multipliciter debilitata Et omnes demones velint malum homini: Respondetur secundum Magistrum eadem dist. xi. et Bonauen. supra quod bene verum est quoniam omnes boni angeli nostrum bonum volunt communiterque omnium saluti student. Tamen ille qui deputatur alicui ad custodiam eum specialiter hortatur ad bonum. Sicut legitur de angelo Tobie et de angelo Petri in actibus apostolo rum. Similiter et mali angeli cum omnes desiderent malum hominum. magis tamen hominem ad malum incitat et ad nocendum fortius instat ille qui ad exercitium eius est deputatus. Ita que pro isto etiam statu post lapsum vni homini singulivnus deputatur angelus bonus: sicut et vnus malus. quia sufficienter vnus angelus potest custodire vnam personam. et sic superfluerent plures. Et quia idem vnus angelus secundum diuersas opertunitates sollicitius magis prouidet et potest releuare indigentias vnius perione cui deputatus est.

463

¶ Nota tamen quod vltra hec superiores quidem angeli vicrt sunt de ordine archangelorum et principatuum habent custodire vniuesaliter populum et prouincias quasque ciuitates et oppida ac reges et principes illorum. vt patebit. §. o. et sequentibus.

121

464

¶ Utrum christus dominus habuit angelum ad sui custodiam deputatum: Respondetur secundum Guil vbi supra et Bonauen. Rich. ac Tho. concor. per conclusionem quod non. Probatio quia angelus homini ad custodiam deputatur: aut propter illuminationem intellectus dum docet de ignotis. aut propter affectionem voluntatis vt excitet ad bene volendum aut propter impedimenti remo tionem et peccati cautionem. aut in bono opere profectum et promotionem. Nam propter hec vel aliquod horum vel simul duo rum aut omnium horum indiget homo custodia angelica. Sed quia nullum horum exigebat christus ab angelo. quia ab instanti conceptionis plenus erat scientia. ergo non poterat seduci astutia diaboli. Et quia plenus erat et gratia et confirmatus in ea. ergo non potat allici eius affectus per bland tiam. Denique quia erat omnipotens eque vt deus pater. ergo non potuit opprimi per violentiam. Unde patet quod angelica custodia non indigebat. Confirmatur. quia nec detebat christum habere custodem angelum. quia talis custodia respectu custoditi dicit praesidentiam in custodiente. Sed angeli christo non praerant: imo suberant tanquam ministri. ergo non decebat christum habere custodem angelum sed potius ministros etc

465

¶ Si obiicitur quia chrus habuit tentantem angelum malum Mat. iiii. qui etiam allegauit de christo illam scripturam palmes. Angelis suis mandauit de te vt custodiant te etc. Denique et in passione habuit angelum confortantem Gabriclem Luce. xxii. Et confortare est actus vnus custodie angelice ergo debuit de factoque habuit custodem

466

¶ Respondetur ad hec secundum praedictos docto. quod praedicta obiecta non concludunt. Primo: quia christus quod tentatus est hoc fuit ex sua libera voluntate qua permisit se tentari non ab intra scilicet in animo: sed tantummodo exterius suggerendo nec ad sui d est christi probationem: sed ad demonis confusionem et ad nostram instructionem Ideo dicit scriptura quod ductus est iesus in desertum a spiritu id est voluntate libera ex spiritu sancto vt tentaretur a diabolo propter nos etc. Secundo quia diabolus allegauit scripturam di. Angelis suis etc. vt Bonauen. dicit. Ibi christo attribuit mendacitur. vel non intellexit quod illa scriptura loquitur: non de christo sed de membris eius id est hominlbus aliis. vt etiam testis est Aug. Tertio rursus. quia illa confortatio non fuit potestatiua: sed tantummodo ministerialis Sicut miles confortat regem in bello congratulando cius potestati exercitus. sic angelus confortauit christum contra tristiciam insurgentem in parte sensitiua per modum tantum ministerii inquantum congratulabatur fortitudini christi.

122

467

¶ Sed quid de beata virgine christi ma tre. aut quid de aliis sanctificatis et confirmatis in gratia vt de Ioanne baptista et huiusmodi. Guil. concordi. Thosupra ar. iii. dicunt sine exceptione Quod etiam confirmati in gratia et sanctificati in vtero habent angelos custodes. quia et si peccare non possint: tamen possunt proficere in bono. et eorum profectus potest impediri: ideo indigent angelo ad promouendum in bono et remouendum impedimentum

468

¶ Sed Fran. maro. singularitur de beata virgine inter alios priuilegium habuisse dicit quod videlicet angelum custodem super eam praesidentem non habuit. sed ei deus ipse immediate praesidebat qui sibi soli electam possidebat et tuebatur sic vt nllli creature permit teret e i( nocere Habuit tantum in famulatum vel obi sequium plurimos angelos. Unde Chrys. in quodam ser. dicit sic. Infinitam militiam angelorum ad gloriose virginis marie obsequium esse deputatam nullatenus ambigimus qui caueret ne praeparatum eterni regis hospitium hostis incederet. Hec ille Et hoc persuadetur ex scriptura Can. iii. En lectulum Salomonis id est christi matrem. §o. tortes ambiunt ex fortissimis israel. hoc est multitudo angelorum Unde etiam Lu. ii dicitur quod angelus gaudium annuncians pastoribus dei christi natiuitate prouocauit ad graudendum est multitudinem militie celestis exercitus di. Gloria in altissimis deo etc. Secundum enim Simonem de buschona Ille angelus fuit Gabriel qui prius amnunciauerat vyrgi conceptionem christi et iam de impletone principalius et ante alios se agebat gaudendo. Militie autem celestis mltitudo angelorum putatur fuisse eorum qui famulabantur vegini. Item ex ratione persuadetur. Tum quia ipsa erat immutabi liter a principio et ab eterno electa vt esset dei matr et dominua omnium angelorum. ergo non debuit subesse a ngelo praesidenti. Tum quia erat adeo sanctificata et confirmata vt non oper teret ab angelo contra pericula peccati custodiri. Tum quia erat plena gratia etiam ante christi conceptionem vt patet ex salutatione angelica. ergo ex plenitudine gratiae ita erat illunt nata quod non indiguit ab angelo illuminari. Et ita erat vigorata in bonum quod non indiguit promoueri per angelum ad proficiendum. ergo etc. Et hec habuit ex singulari priuilegio a christo et infra christum vtpote mat regis. vnde non equatur christo.

123

469

¶ Quid de antichrato et consiter obstinatis hominibus in malo. Respondetur secundum Guil. concor. Rch. et Tho. e. di. xi. quod quamuis hoc verum sit quod teste apostolo ii. Thes. ii. Aduentus antichristi erit secundum operationem sathane et erit contra deum obstinatus. tamen hebebit angelucustodem. Et ide dicenum est de aliis obstinati

470

¶ Probatur primo. quia lex communis non debet immutari propt vernum aliquem vel propter aliquos. Sed lex communis diuina statuit quod quilibet homo habeat custodem angelum. ergo etc. Secundo vt sic iustior pena appareat. quia alias talis posset se excisare quod idcirco in tot et tanta peccata lapsus est. quia deus sibi subtraxit auxilium commune omnibus aliis praestitum. et per consequens minus iuste damnatus est. Tertio quia etiam in huiusmodi hominibus scilicet antichristo et aliis quantumcumque obstinatis hominibus non est frustra angelica custodia. quia etsi nunquam conuertetur ad bona. tamen a multis malis retr hitur per hoc quae faceret alias etc.

124

471

¶ Sed an angelus custodiens dimittat aliquem hominem propter peccata quando videt illum obstinatum vel si sciret ex reuelatione diuina quod talis homo damnabitur

472

¶ Et arguitur quod dimittat. quia Damasce. dicit quod antichristus carebit angelico praesidio. Et hoc quando vt debit angelus ipsum esse omnino obstinatum contra deum Item Hiere. li dicitur. quod dicunt angeli secundum glo. sic. Cum rauimus babylonem et non est curata: derelinquamus eam etc. Preterea deus quamuis super omnes angelos improportionabiliter benignus: tamen propter peccata hominem relinquit. nec habitat in corpore subdito peccatis. Sapien. primo. ergo a fortiori angelus relinquit. Sed ad hec Respondetur secundum Guil. supra concor. Tho. Rich. et Bona. quamuis angeli aliquos praesertim obstinatos et maxime antichristum propter peccatum relinquant quo ad aliquem effectum et secundum quid vt sonant praedcem auctoritates et obiectiones: quae et omnes similes intelligende sunt: sic quod deserunt peccatores in aliquo effectu. videlicet quia non promouent in bono: cum obstinatus nulo modo velit bonum. Et etiam deus dicitur peccaorem relinquaere secundum aliquid tantum. puta quia sub trahit gratiam et non inhitat vel non retrahit a peccato. vl exponit iusto iudicio tribulationi. Ueruntamen nec deus nec etiam angelus relinquit ex toto quantumcumque magnum et obstinatum peccaorem etiam antichristum: quamdiu erit in statu vie. Sed eidem prouidet deus saltem in naturali bus et temporalibus conseruando. Et per angelos sepe cor vt conuertantur mouendo ac a multis malis quae alias face ret retrahendo Probatio. quia tam deus quam etiam bont angeli ex benignitate charitatis et lege magis sunt proni et solliciti ad adiuuandum et saluandum quam sint ma li angeli ad perdendum Isti autem numquam desinunt hominibus insidiari vsque ad hominis mortem. vt etiam Bernds. dicit in meditati. ergo boni angeli. nunquam ex toto desinunt auxiliari Confirmatur. quia Aug. et habetur in decretis de pe. di. vii. Nemo de nemine desperandum est: quamdiu es in statu vie. ergo nunquam ex toto relinquitur homo in despe rationem nec angeli desperant de hominis sa lute: nisi quando moritur. Unde dato quod alicui angelo esset reuela tum a deo quod iste homo damnabitur adhuc non esset certus de hoc angelus. Tum quia huiusmodi reuelationes sunt comminatorie et conditionales Tum quia hominis liberum arbitrium cum sit vertibile potest in praesenti semper mutari etc. Deus his. lib. i. vbi Prescientia. §. xxii. latius habetur. Si quaeratur. Nonne deus cntitudinialiter reuelat alicui angelo hominem custoditum ab eo fore praescitum Uide. §. 1. 4.

125

473

Sed an angelus custodiens hominem vsque ad morte sit continue cum homine praesens autem quandoque transferat se in caelum empyreum Et tunc cum se transfert opertet quod relinquat custoditum. quia cum est in celo non est hic secundum Dam. Respondetur secundum Alex. de ales. ii. parte summe. q. iiii. ar. v. Et Rich. quod licet angelus interdum relinquat hominem loco quia vadit ad caelum vel alibi non tamen relinquit quo ad custodie effectum. quia angelus existens in celo vel alibi: bene cognoscit semper et continue quid circa hominem custoditum agatur nec indiget mora temporis quo ad eius motum localem quia statim adesse potest et adest promptissime. Denique Tho. dicit quod sicut nos videmus quod post actum deuotionis magne sumus quandoque per tres dies vel plus aut aliquo tempore magis dispositi ad deuotionem Et tunc cum angeli vident nos in tali bona dispositione libere volant ad celum

474

¶ Sed obiicitur secundum Guil. quia sequeretur quod diabolus qui remaneret praesens magis infestaret nos. videtur ergo inquit melius dicendum quod angelus quando dei reuelatione cogscit tunc periculum in sua absentia: libere ascendit in celum vel quod recommendet hominem in custodiam alicuius alterius angeli donec venerit. sicut facimus inter nos etc. Hec Guil. Nec putandum est quod angeli dum sunt in terra minus videant deum

126

475

¶ Quales effectus vel vtilita tes proueniunt homi ex angelorum custodia. Nota quod Bonauen. ea. di. xi. ar. ii. q. i. ponit plurimas quae consueuerit assigrari ex scripturis: quas hic alio ordine et modn propone. mus

476

¶ Primo nepe respectu malorum vel peccatorum habent efficere aliqua videlicet primo de peccatis ad praenitentiam mouere vt patet Iudicum. ii vbi legitur angelus increpasse filios israel de peccatis: et illi maximum fletum fecerunt etc. Secundo peccata euitare et praeseruare hominem a multis quae ex se faceret. sicut fecut angelus ipsi Balaam Tertio tentationes peccatorum mitigare vel refrenare. Gen. xxxii. angelus luctabatur cum Iacob et emarcum it neruus eius femoris ad tactum angeli. Ideo Istus dorus dicit quod plurimos homines quos videt deus carnales et pronos ad luxuriam percutit infirmitate scilicet per angelum. ne peccent. Quarto demones arcere ne ad peccata partrahant. patet Tob. de Raphaele.

477

¶ Item respectu bonorum Primo habent ad bene operandum et proficiendum in bono adiuuare et confortare. patet de Helia. iii. Reg. xix. cui angeludixit. Surge comede grandis restat via. Secundo docere et illuminare Dan. ix. Egressus sum vt docerem te. et pluribus locis. Tertio secreta dei reuelare. Gen. xviii. de Abraam et etiam Dan. lib. et deprophetis. Quarto consolari in tribulatione et infirmitates curare. Tobie. vi. In proximo est vt cure ris

478

¶ Item respectu aduersitatum habent angeli Primo a periculis cauere et in via ducere ac reducere. patet lib. Tob. quem angelus a deuoratione piscis et a suffocatione per demones qui priores viros Sare suffocauerunt praeseruauit: duxit et reduxit etc. Secundo hostes deiicere et bella contere re. patet de egyptiis. Et Esa. xxxviii. de Assyriorum castris Tertio orationes nostras siue in aduer sitate siue alias fusas deo offerre et pro nobis interpellare Tobie vlti. Ego obtuli orationes ve stras in conspectu domini etc. denique Quarto in morte a demonibus protegere et animas nostras in caelum deportare Luc. xvi. Mortuus est Lazarus et portatus est ab angelis in sinum Abrae etc. Plures alie vtilitates sunt quae tamen possunt reduci ad praedictas. Unde pro talibus debemus gratias agere deo: et angelos honorare atque dei bonitatem laudare. 1

127

479

¶ Utrum inter angelos custodi entes: propter custoditos homines sit aliquotiens volun tatum dissensio. Scotorel. eadem dist. xi. et Guil. concordi. Tho. dicunt quod sic. quia duo homines custodi ti possunt adinuicem contradicere ex aliquo bono motiuo de aliquo bono opere Sicut patet in Actibus apostolorum ca. xv. de Paulo et Barnaba vtrisque sanctis Et tamen cum Barnabas vellet secum assumere Ioannem et paulus nollet: dissensio facta est. ita vt abinuicem discederent. Hec autem dissensio non erat contraria charitati secundum Lyram. quia quilibet corum respiciebat ad bonum. tamen alia et alia motus ratione. Nam Barnabas volebat illum assumere causa adiuuandi in predicatione facienda. sed Paulus renuebat eo quod antea idem Ioannes ab ipsis discesserat timore pericul orum imminentium et amo re nimis carnali ad propriam matrem suam quam visitare voluit. Predicatores autem dehent esse firmi valde inter persecutores et infideles et ab amore carnali segregati Et sic patet quod sicut inter sanctos potest esse quandoque dissensio voluntatum que tamen non inducit odium. Ita videtur quod etiam inter angelos nullum inconueniens est esse opini onum diuersitatem et controuersiam quantum ad ea quae sunt ad finem dummodo maneat identitas finis et intentio vtriusque bona ac charitas Et hoc probatur ex scriptura Dan. x. vbi angelus bonus quie praerat regno Persarum vt dicit Greg. xviii moralis. et Lyra. cum videret de Persis et Medis plures conuerti ad fidem et cultum dei vnius ex mansione filiorum israel inter ipsos resiste bat: interpellando deum vt remaneret israel ibidem allegans bona inde prouenientia. Sed angelus etiam sanctus qui representabat orationem Daniels coram deo de liberatione israel contrarium volebat Ideo ait Danieli Priceps regni Persarum restitit mihi. xxi. diebus. sed ecce michalu scilicet qui erat princeps synagoge sicut est modo totius ecclesie Princeps: venit in adiutorium (inquit) mihi scilicet interpellando deum proliberatione etc. Ad idem facit Iob. xxv. scriptum qu scilicet deus facit concordiam in sublimibus id est in angelis. quia quando angelis reuelatur diuina voluntas omnes ei concordant. Unde intersanctos angelos non potest esse contraria voluntas ad in uicem simpliciter. quia voluntates eorum sunt conformes diuine voluntati Sed quia de futuris ignorant quid de us velit aliquando. ideo consulendo deum de aliquo futuro circa populos quibus praesunt allegant contraria merita et pro tanto dicuntur resistere vel dissentire adiuicem. quando tamen reuelatur eis super hoc diuina voluntas simpliciter concordant in illa

128

480

¶ Utrum angeli habeant custodiem. do nos pugre con demones: Respondet Guil. ea. di. xi. quod sic. Dum malus angelus prauas praesentat phantasias cui bonus angelus resistit et praeualet nisi obicem ponamus Idem dicit etiam Francis. mar. Proinde legitur in scriptura Apoc. xii. quod praeliabatur Michacl cum dracone et angelis eius etc. Nam victoria praeliorum michaeli attribuitur. sicut reuelatio secretorum Gabrieli Daniel viii. Gabriel fac intelligere visionem istam scilicet de aduentu christi Et Raphaeli attribuitur cura morborum spiritualium et corporalium ac itinerum directio. vt patet li. Tob. Est enim ordo inter angelos quo ad officia et ministeria dei explenda vt caunit ecclesia di. Deus qui miro ordine angelorum ministeria hominumque dispensas etc. Et quod michluli attribuatur victoria etiam canit ecclesia di. magrga magalia de Michaele qui fortis in praelio fecit victoriam etc. ergo patet dei bonitas laudabilis.

481

¶ Quare autem michaeli potius attribuit scriptura et ecclesia priuilegium victorie: Responde tur secundum doc. quod primo quia michael esse creditur princeps militie angelorum omnium qui ad extra mittuntur qui cum suis angels deuicit et expulit et celo omnes demones Unde Apoc. xii. Michael et angeli eius praeliabantur cum dra cone id est lucifero et angels eius etc.

482

¶ Si quaeratur Ouare lucifer cum esset praeminetior in naturalibus prae omnibus an gels non potuit resistere michaeli dicit Fram. mar. ser. de angelis. quia ad fortitudinem bonorum angelorum deus influxit virtutem vincendi et non influxit ad fortitudinem malorum. Imaginatur nempe quod sicut angelus potest mouere caelum ita vnus angelus potest expellere alium: precipue deo influente virtutem contra alium. sicut influxit Michaeli ergo etc. Secundo Michaeli attribuitur victoria. quia ipse habet bella vincere cum suis angels Nam ipse bellauit in egypto pro filiorum israel liberatione contra pharaonem per multa signa et plagas. et e tandem in mari summergendo Egyptios. et filios israel in columna nubis praecedendo: ac in terram pro missionis introducen. et omnia contraria bella vincents quia ipse fuit princeps synagoge. Dan. x.

483

¶ Tertio quia michael vicitr diabolum altercan. de moysi corpore vt dicitur in Epistola Iude. ne scilicet diabolus reuelaret moxsi corpus iudeis ad idolatriam pronis vt illud adorarent

484

¶ Quarto quia michael stabit contra antichristum quando finget se mortuum et tandem resuscitatum: ac in colum ascendere ferentibus demonibus per aera. et omns populi adorabunt eum pro deo. Tunc enim vt dicit glo. si per illud. ii. Thes. ii. Quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui Antichristus in papilione stans in mote oliueti. fulminabitur de mandato christi per ministe rium michaelis archangeli. Idem dicit etiam Ly. ibidem.

485

¶ Sed qualis fuerit pugna huiusmodi inter angelos. Discendum cum doctoribus communiter. quod quamuis non fuerit pugna corporalis nec per arma corporalia quibus cedum tur membra. sed fuit spiritualis pugna vera et realis: quia realiter sunt eiecti mali angeli est celo. Ueruntie non fuit intranea pugna spiritualis sed extranea. Nam inter spiritualia vt sunt potentie anime Quandoque est pugna intranea. puta quando appetitus sensitiuus vult aliquiod quod voluntas rationalis non vult scilicet mechari. et huiusmodi. Talis pugna non habet locum in angelis. Quandoque autem est pugna extranea: quando vnius hominis anima vulit aliquid: et alterius anima vult contrarium. talis fuit pugna inter angelos scilicet per contrarietatem voluntatum. quia boni volebant deo subesse. mali non. Et sic fuit bellum realissimum

486

¶ Item cur michael ab ecclesa prealiis angel honoratur. cum multi angeli sint superior ordinis ipso. et per consequens honorabiliores. quia honor est premium virtutis. iiii. Ethicorum. Dicendum quia Michael praehonoratur ab ecclesa militante propter priuilegia sibi a deo concessa in ministrando ecclese etc. Primum quia ipse michael est custos ecclesie sicut olim fuit sye nago ge quam iam propter sua peccata reliquit Unde canit ecclesa. Michael praepositus paradisi id est ecclesie sancte quem honorisis. ang. ci. Secundum quia ipse habet officium standi semper pro electis: et adiuuare ac praeliari. vt patet ex praedictis Tertium quia ipse habet officium suscipiendi animas nostras et ponderandi merita. Ideo canitur. Archangis le michael constitui te principe super omns animas suscipiendas. Quartum quia ipse habet animas praesentare coram ildice et in celestem lucem. Unde canitur. Sed signifer sanctus michael repraesentet eas in lucem etc. Quintum quia ipse habet ad iudicium omnes vocare. i. Thes. iiii. Ipse dominus in voce archangeli. scilicet michaelis et in tuha dei. quae est vox christi descendit de celo. Nam secundum Richar. super. iiii. Michael faciet per archangelos prouinciarum clamare. Surgite mortui venite ad iudicium. quod et christus clamabit secundum Hiero. Sextum quia michael vt Eccla canit: est signifer christi. quia signa passionis christi ipse deferet ad iudicium. etc. Septimi quia iudicis sententiam ipse michael principalius et sui angeli exequentur deiiciendo reprohos in infernum cum demo nibus quos etiam de celo in principio deiecerat etc

487

¶ Ex praedictis omnibus patet quod angeli mira diligentia ministrant nobis. Primo ex promptitudine. quia omnibus horis et locis sunt parati succurrere nobis Secundo patet ex multiplici sollicitudine Alii circa prouincias et reges: vt bene et iustis legibus gubernentur. Alii circa ciuitates. oppida. villas. alii circa personas particulares. Tertio patet ext hominum ingratitudine. quia peccatores indigns non reliquet vsque mortem. Quarto ex gaudii amplitudine. quia multum gaudent de nostra salute. vnde propter hec tenemur eos multum honorare et deum benedicere.

129

488

¶ Utrum angelica custodiam habeant non solum homines sed etiam creature inferiores. Respon. quod sic. quia Aug. lib. lxxxiii. quodio dicit quod vnaqueque res visibilis in hoc modo habet ptestatem angelicam sibi praepositam. Sed nota secundum Tho. et docor. quod aliter data est homini angelica custodia. et aliter aliis creaturis corruptibilibus Quia enim alia sunt corruptibilia secundum indiuiduum licet maneant secundum specicem vsque finem modi Ideo diuina prouidentia illis secundum speciem dedit angelum custodem et non secundum vnum quod que indiuiduum: ita quod vnus angelus datus est in custodem omnibus in diuiduis eiusdem speciei: vt conseruentur in natura secun speciem. Sed quia homo est incorruptibilis etiam secundum indiuiduum quo ad partem nobiliore. hoc est quo ad animam rationt nalem. Ideo singulis animabus humanis singuli angeli dati sunt custodes etc. Unde tota species bouina habet vnum angelum. similiter equina. et sic de aliis. Sed interhomines quelibet persona habet proprium angelum etc.

130

489

¶ Utrum custodire pertineat ad omns ordines angelorum vel solum ad infimos. Ad hoc respondendo Nota secundum Guill. e. di. xi. quod custos dicitur tri plex. Primus est custos vniuersalis. et iste est solus deus. Iob. vi. Quid faciam tibi o custos hominum. Secundus dicitur particularis magis scilicet super vnam prouinciam vel gentem: vt sunt archangeli. Tertius dicitur singularis. vt est angelus custos vnius hominis singularis: vt dctum est. supra

490

¶ Ad quaesitum itaque respondet Tho. ea. di. xi. ar. ii quod illi. tantummodo angeli dicuntur hominium custodes vel et aliorum inferiorum qui non sunt assistentes. sicut sunt illi qui de hierarchia superiori existum scilicet seraphin. cherubi. thro ni. Sed ad hoc quod angeli sint custodes requiritur quod nec sint assistentes nec etiam habeant potentiam indeterminatam ad officia circa personas singulares. sicut sunt angeli medie hierarchie. sed oportet quod hebeant limitatam ad certa officia humana: et procurent solum ea quae determinate pertinent ad personas. quod est vltimum et minimum in actibus angelorum. Et ita solummodo angeli tertie hierarchie et de infimo ordine qui sunt: dicerentur hominum custodes Et archangeli non dicerentur nisi custodes prouinciarum. principatus autem omnio excluderentur: nec dicerentur custodes hominium. Sed secudum guil. hoc est dubium Si enim hoc esset verum valde ma gnus esset exercitus angelorum. quia vltra eos qui custodiunt opertet dicere quod multi illius ordinis remanent in cels. ne tertius ordo tertie hierarchie penitus vacuus pateasin celo. ipsis scilicet custodibus angelis cunctis descendentibus. Preterea quia michael canitur princeps militie exercitus etiam archangelorum et angelorum. et per consequens videtur esse de ordine principatus: et tamen ipse dicitur custos ecclesie. sicut olim fuit synagoge. vt patet Dan. x. ergo melius videtur quod omnes de tribus ordinibus infime hierarchie habeant cust odire Alii vni uersalius. sicut Michacl totam ccclesiam. Alii particularius. puta imperatorum regna et prouincias. Alii ciuitates et huiusmodi. alii oppida. villas et huiusmodi. alii vt infimi singulares persoas Et patet etiam per Tho. §. se

491

¶ Quod si obiicitur. Quia arcere demones pertinet ad pofestates secundum Greg. que de media hierarchia sunt. ergo etiam illi dicuntur custodes. Similiter virtutes quorum est miracula facere. Respondet. Tho. quod inferiores angeli quia illuminantur a superioribus participant superiorum virtutem. et ita inferiores angeli virtute potestatum arcent demones. Similiter aliorum superiorum ordinum virtute: inferiores possunt exequi aliqua que ad illos superiores pertinent et facere circa determina tas personas. Sicut angelus infimus incendit Esaiam virtute seraphin: propterea dictus est Seraphin secundum Diony. Dcus ergo laudabilis.

131

492

¶ Sed qualis angelus custodit hominem de infimo statum eleuatum ad regnum vt sit rex vel princeps. vel ad epircatum et praelaturam vel papatum etc. cum a principio habuerit deputatum infimi ordinis secundum praedicta etc. Respondetur secundum Tho. ea. di. x arti. ii simulque Lyram in postilis. super Apoc. x. ca. quod omnia officia humana pertinentia ad singulares personas cum quibuscunque ordinibus similitudinem habeat: diri guntur per vltimum ordine scilicet angelorum infimorum: inquantum isti participant virtutes superiorum. vt di. §. imme diate praecedenti. Sed illa officia quae ad multitudinem pertinent diriguntur per principatus vel per archange los. Ideoque homo in praelationem prouectus vel constitutus: illuminatur et dirigitur in his que ad statum sue persone pertinent ab angelo infimi ordinis. Sed in his que spectant ad regimem multitudinis illuminatur et dirigitur ab angelo principe id est de ordine principatus vel ab archangelo. Hec ex Tho. supra in solu. ultimo. argumenti Ex quo patet etiam quod omns angeli infime hierarchie habent custodire Unde vt Lyra dicit. supra. Quando aliquis homo de plebeo vel infimo statu promouetur in dignitatem regiam vel rectoraCim populi: aut in papam vel episcopatum et huiusmodi. tunc non relinquetur ab angelo illo qui primo in natiur tate fuerat sibi deputatus ad custodiendum. Sed talis habebit duos angelos custodes. vnum videli cet a principio natiuitatis sibi deputatum de infimo ordine ratione sue persone. Alterum autem habebit angelum superiorem vel ordinis superioris ratione digni tatis seu officii qui in tali regimine ipsum diriget. Et huiusmodi angeli qui specialiter praesunt regibus et principibus et praelatis maioribus nominantur principes. Dan. x. puta princeps regni persarum et princeps regni grecor. vt scribitur ibidem. quia in regibus vir tu aliter consistunt sua regna. propter quod tales angeli videntur esse de ordine principatuum. ergo principes nominatur.

493

¶ Exemplum. Dato quod vnus clericus eligatur in episcotum. tunc habebit duos angelos. vnum personalem a ntitate habitum. alium superiorem qui praeest epicopatui. Si tandem eligitur in cardinalem: habebit tertium angelum adhuc superiorem qui praeest tali cardi nalatui. Et postea si eligitur in papa: habebit adhuc quartum scilicet qui praest papatui. videlicet Michaelem: qui est princeps totius ecclesie. Etsi deponitur ab aliqua dignitate vel resignauerit. tunc ille angelus que habuit ratione huius dignitatis vel officii relinquet cum et diriget alium qui ad talem dignitatem eligitur etc. Similiter est de seculari dignitate etc. ergo deus laudabilis.

132

494

¶ Utrum angelo custodienti accrescat aliquod gaudium ex saluatione hominis custoditi. Respondetur secundum Guil. et doc. quod sic. Nam Luc. xv. Saluator dicit. Gaudium est angelis dei super vno peccatore poenitentiam agente. Et hoc tum ratione reparationis ruine angelice. Tum ratione recuperationis humane de qua gaudent ex charitate. Tum ratione exaltationis christi et eius glorie in membris suis. et per conseques laudis diuine.

495

¶ Sed quodo potest accrescere gaudium angelorum cum sint pleni beatitudine. Guil. et Bonauen. e. di. xi. ar. ii. q. ii dicunt. quod in angelo crescere gaudium est dupliciter. Uno modo extensiue scilicet quando quis de pluribus gaudet. et sic sine dubio accrescit cum plures saluantur pro singuis gaudium angelorum. Secundo modo intensiue. scilicet quando maiori affectu quis gaudet de aliquo. Et tale gaudium est duplex Unum est in quo consistit praemium essentiale. sicut est de deo et in dei visione et fruitione. Et hoc non potest in angelis accrescere: cum iam adeptisunt plena beatitudinem in deo perfectissime. Et quamuis Magister sententiarum aliter opinatus sit: tamen in hoc defecit. nec in hoc tenetur communiter. Aliud est gaudium accidentale scilicet in quo consistit premium accidentale: quod est de bono creato. siue proprio siue alieno: et hoc in angelis accrescere potest. non solum extensiue: sed etiam intensiue. Tum ratione boni proprii. quia angelus ministrando aliis meretur propria premia accidentalia ampliora: de quibus intensius gaudet quam si illa non haberet. Tum ratione boni comiuncti: cum suos ciues letificat ruinam implendo: et homines ad beatitudinem perducunt.

496

¶ Siqueratur. Nunquid ergo homo negligens suam salutem possit impedire angelorum gaudium huiusmodi vel beatitudinem

497

¶ Respondet dem Bonauentura. supra quod hominis peccatum vel humane salutis impedimentum nullum ponit defectum in angelico gaudio. quia siue homo saluetur siue non. Nihilo minus tamen angelus re portat gaudium de custodia et bonis operibus que acit circa hominem. ergo etc.

133

498

¶ An angelus custodiens habeat e tristiciam de perditione custoditi hominis vel damnatione. Respondetur secundum Guil. Scotor. Bona. et Rich. e. di. xi. quod licet angeli gaudeant de salute hominum nouo gau dio vt praedictum est. quia sunt gaudii susceptibiles. tamen non tristantur nec dolent de alicuius perditione prout dolor vel tristicia dicit passionem vel afflictionem Sic enim dolere est quidam actus miserie cuius non sunt susceptibiles angeli cum sint beati. miseria autem repugnat beatitudini. ergo etc. Sed tamen angeli beati dolent de damnatione hominis prout dolor vel tristicia dicit nolitionem simplicem sine aliqua passione vel afflictione. Et de huiusmodi dolore intelligendem est illa autoritas Esa. xxxiii. Angeli pacis amare flebunt. Unde etiam Rich. de media vil. dicit quod per fletum angelorum significatur admiratio quam habent angeli de iudicio diuino in puniendo peccatorem. et sic dicuntur flere. Similiter secundum Guil. Cum angelpinguntur iuxta christi crucem quasi flentes de passione christi et huiusmodi. hoc fit per quandam figura videlicet antropospatos. que est quando id quod est hominum attribuitur deo vel angelis aut spiritibus. et sic etiam dicet deus tactus dolore cordis intrinsecus Gen. vi Et hec ideo quia aliquam conformitatem indicat in effectu vel signo exteriori sine tamen aliqua passione intrinseca. verbi gratia. In deo penitere vel dolere non sunt secundum rem sed secundum similitudinem. et sic dicit scriptura deum penituisse et doluisse quod fece rit hominem. quia ad modum penitentis et dolentis se habuit volendo dissipare vel delere quod prius fecerat. Sic suo modo de angelis dicendum quod se habuerunt ad modum flentium de christi passione admirans.

134

499

¶ Sed an si angelus sciret hominem quem custodit esse praescitum. et omnino damna dum nihilo minus desideraret et vellet per suam custodiam illum saluari. Et ratio questionis est quia si non vult. ergo inuite custodit illum. Si autem vult tunc non erit conformis voluntati dei et Respondetur secundum Bonauen. supra quod angelus voluntate absoluta vult talem praescitum damnari vt conformis voluntati diuine. Sed quantum in se est vellet eum saluari si deus vellet. Et sic non custo dit eum inuite nec relinquet eum nec minus diligenter custodit eum. quia etsi sciat se frustra laborare ex parte hominis huiusmodi. tamen scit quod fructuose laborat. Tum in hoc quod praeseruat hominem illum a multis peccatis. et per consequens a multis penis infernalibus que demereretur pro singulis peccatis que faceret nisi custodiretur. Tum etiam in hoc quod ipsi angelo deus non minus retribuet pro suo ministerio praemium accidentale. vt patuit. §. 1. Potest tamen et aliter dici inquit quod hoc non reuelatur angelis videlicet qui ex hominibus saluabuntur et qui non sed tamen hoc non est certum. Hec Bonauen.

135

500

¶ Utrum angeli mali gaudeant de perditione animarum et tristentur de salute earum. Respondetur secundum Bonauen. et communi ter sanctos doctores quod sic. Et patet primo ex dei odio. quia cum ipsi deum semper odiant. videntes ergo animarum salutem deo placere: contrariantur in hoc diuine voluntati et dolent quod dei laus ma¬ gnificatur ex hominibus saluandiso. vnde Psalmus Superbia eorum qui te oderunt. scilicet deus ascendit se mper. Secundo ex inuidia felicitatis aliene. scilicet beatorum angelorum et hominum. Tertio ex peruersa voluntate: qua viden. impleri in perditione animarum gaudent in opprobrium diuine voluntatis: quod videlicet deus amiplius blasphematur perpetuo in damnatis in inferno. Unde Prouerbiorum decimotertio. D esiderium si compleatur delectat animam etc. Ita et in demonibus quando eueniunt mala que desiderant: gaudium fit. Idcirco Augustinus. iiii. de ciuitate dei. cap. xxvii. dicit. quod demones praua docent: turpibus gaudent. Et ad id plurime reuelationes narrantur in vita patrum et historiis. quod videlicet visi sunt demones fecisse inter se ma gnum gaudium de anime perditione: vnde timem dum est deum offendere

136

501

¶ Sed qualiter potest esse quod demous nes gaudeant: Cum sicut beati angeli se habent ad gaudium beatitudinis: ita mali angeli se habent ad tristiciam miserie ad quam perpetuo sunt damnati. sed in beatis gaudium non compatitur secum aliquam tristiciam. ergo et in malis tristicia vel pena non compatitur aliquod gaudium. Item Philosophus. vii. Ethicorum. ca. xvi. dicit. Delectatio si sit fortis expellit omnem tristiciam. ergo cconuerso. Tristicia si sit fortis expellit omne gaudium. quia cum ista sit contraria. ergo vnum expel lit reliquum. ex. ii Peri her. Et per experientiam patet in nobis quod tristicia que est cordis constrictio non compatitur leticiam: que est cordis dilatatio. sed demones pleni sunt tristicia. ergo

502

¶ Rem. spondetur secundum Richar. de medi. vil. super. ii distin. vi. ar. ii quaestione. ii quod aliter est de bonis angelis quia illi confirmati plenissime sunt in beatitudine Et aliter de nobis in praesenti: quia possumus vero tibiliter letari vel tristari: et permixtam leticiam cum tristicia quando que habere. Et etiam aliter est de demo nibus ante iudicium: atque aliter in statu post iudicium. quia ante iudicium demones sunt capaces alicuius vani gaudii: quia nondum est eorum pena completa vel consummata: vnde possunt nuc gaudere. Sed post iudicium erit pena eorum ita completa quod nullius gaudii possunt esse capaces. et sic patet ad obiecta. Ad hec vbi Demones latius. §. xxi

503

¶ Quale autem est gaudium quod modo habent demones de perditone animarum. Bonat uentura. supra quod est valde impurum. vtpote tristicia admixtum. quia sciunt quod quanto plures animas perdunt: tanto eis pena accrescit vsque ad iudicium. non quidem pena que est carentia visionis diuine. sed alie pene crescunt pro omnibus malis que faciunt in modo. vt tenet etiam Guill. et Rich. Sicut ergo homo iracundus gaudet de vindicta quamuis sit hoc sibiipsi periculosa pena et fatiga. Sic in proposito

504

¶ Mira ergo dei iusticia.

137

505

¶ Ngeli. x. scilicet de eorum missione.

506

¶ Utrum angeli mitti ad nos habeant et velint.

507

¶ Arguitur quod non. quia deus est vbique praesens et potest per se facere tantum quantum mediantibus angelis. ergo frustraest angeli missio. Sed deus et natura nil faciut frustra i. celi. ergo etc.

508

¶ In oppositum est sacra scriptura Lu. i. Missus est Gabirel angelus. et in multis passibus Respondetur ergo scundum Guil. in. ii di. x. simulque Bonauem. et Rich. ibidem ar. i. q. i. Quod quamuis deus sit vbi que praesens et possit per se facere. Tamen exigit lex diuine sapientie vt infima per media in summa deducantur prout docet Diony. Sicut videmus et in corporalibus puta arboribus platis et terrenascentibus quod deus faciet vt fructificent mediantibus causis secundis. licet deus per se posset. Item ex quo in praesenti habemus intellectus nosri caliginem. deum no cognoscimus vt praesentem vbique sed vt absentem quamuis vere praesens sit vbique. Et quia angelipropter claritatem glorie semper eum praesente vident. et sunt medii inter nos et deum. Ideo rationabile est valde quod ipsi mittantur ad nos et referant a deo nobis reuelati ones ac ipsi referant praeces nostras ad deum sicut illisunt in camera regis et eius faciem praesentialiter vident mittuntur ad eos qui sunt exterius vt eis indicent voluntatem regis et ab illis inferant ad ipsum regem supplicationes. Sed quoniam deus semper facit quod rationabilius est. ergo ordinauit mitti angelos. Prio quidem propter charitatis diuine erga nos manifestandam beniuolentiam. quia sic ostendit quod valde diligit salutem nostram dum tam nobilissimos spiritus mit tit ad procurandum eam. Secundo propter nostram indigentiam. quia nostrum liberum arbitrium est pigrum ad cooperandum gratiae dei. Ideo indiget excitatore angelo et in structione ac protectione eius contra insidias diaboli. Tertio propter angelorum ad nos amiciciam. et vt ex hoc adquirant ipsi accidentalem maiorem gloriam etc.

509

¶ Sed an desideranter velintr angeli mitti ad nos cum feruentius ament esse in celo cum deo glorioso tamquam in loco sibi deputato a prima conditione etc. Respondetur secundum e. Bonauen. supra quod quia angeli diligunt nos propter dei charitatem plus dele ctantur implere voluntatem domini dei sui cui sciunt hoc multum placere vt nos adiuuent quam delectentur esse in celo empyreo qui locus debetur eis non propter indigentiam sed solum ex congruentia. Maxime cum per hoc quod exeunt missi dei autoritate ad nos non minuitur visio nis dei gloria etc. Sicut enim ecclesia dicitur domus dei vel locus orationis ex quadam congruentia solum et non simpliciter. quia extra eam non minus valet oratio: sic in proposito

138

510

¶ An omnes angeli mittantur.

511

¶ Et quod omnes mittantur apostolis Heb. i. dicit. Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missil¶ Sed in opipositum est quia Dan. vii. dicitur. Milia milium assistebat ei etc. Et Diony. liro celestis hierar. dicit. Superiora illa agmina ab intimis nunquam recedunt quoniam ea quae praems nent vsum exterioris officii nunquam habent. Hec ille

512

¶ Ad questionem ergo respodetur secundum Guill. e. dist. x. et Scotor. concor. Richarb. Bonauenturam et doctores communiter. quod praemittenda est distinctio quam etiam Magister ponit: quia missio est duplex. Una ad intra: que est vsque ad angelos quam do scilicet de superioribus ordinibus mittuntur ad inferiores angelos faciendo eis reuelationes et illuminationes etc. Alia est missio ad extra que est vsque ad nos. Et sic ponitur conclusio: quod omnes an geli mittuntur. Nam aliqui etsi non mittuntur de communi cursu ad extra: vt sunt angeli superiorum agminum et assistentes de quibus arguebatur in ppositum: tamen mittuntur etiam illi ad intra: illuminando dei iussu eos qui mittuntur ad extra. Alii autem vt qui sunt inferiores mittuntur ad extra. et sic soluuntur obiectiones etc. Deus ergo laudabilis.

139

513

¶ Sed de quibus vel quot ordinibus habeant mitti ad extra. dicit Tho. ea. dist. iii. q. ii quod angeli quinque ordinum inferiorum mittuntur ad extra. etc. Alii autem quattuor ordinum superiorum scilicet dominationes. throni. cherubin. seraphin. no mittuntur nisi ad intra. Idemque Tho. di. xi. art. ii dicit quod omns angeli qui sunt custodes mittuntur ad extra: non tamen omnes qui mittuntur custodiunt: sed tantummodo vltimi vel infimi tres ordines habent custodire. Nam virtutes secundum Diony. sunt supremi inter eos qui mit tuntur ad extra: et habent actus non tantum circa res humanas: sed etiam circa res naturales. vt patet in operatione miraculorum vel signorum. infra virtutes sunt potestates. quorum actus non tantum ad homines sed etiam ad demones extendunt: quia illos habent coercere Isti ergo mitti habent sed non custodire personam. Alii autem ordines inferiores. scilicet principatus. archangeli. et angeli: habent et mitti et custodire vel prouincias vel personas. vt patuit in praecedentibus de Custodia angelica. Et hec habent locum de communicursu missionis: quia secundum Scotistas non repugnat etiam summi ordinis angelis mitti pro nobis

514

¶ Unde credendum est doc. sub. dicenti quod ex ca spatali in magnis casibus etiam summi cherubin et seraphin: mittuntur aliquando ad extra. Quia sicut vult beatus Berardus. Ille angelus qui annunciauit notitatem christi beate virgini fuit de summo ordine. Nam secundum Guill. di. ix. li. ii quamuis Tho. dicat illum angelum gabrielem fuisse de ordine archangelorum tamen probabilius est quod fuerit altioris vel seraphici ordinis. Cum sciuerit hoc christi mysterium quod multis etiam sunmis fuit absconditum angelis. Iuxta illud Eph. ii. Ut innotescat principibus et ptatibus multiformis dei sapientia Ad probandum propositum est potior ratio secundum Guill. et Rich. quia deus pater misit vnigenitum filium suum in modum pro nobis. ergo non est mirum: imo videtur multo fortius quod etiam summos angelos mittit iuxta suam voluntatem: prout expedit nostre saluti. Nec est mirum quod ad annunciandum missus fuerit summus angelus in tammaxima re scilicet incarnationis diuine: cum videamus quod etiam in bono politico in causis maximis mit. tantur collaterales regis.

515

¶ Item si tota trinitas apparuit in christi baptismo et transfiguratione. Quid mirum quod summus angelus mittatur et appereat quando qued in mundo. et per consequens etiam de inferioribus ordinibus: cum de singulis ceciderint aliqui. propter quod congruit vt singuli procurent sui ordinis restaurationem

140

516

¶ Utrum vnus angelus mittat alium. Responet Bonaue. e. di. x. circa litr. quod exquo mittere: dicit auctoritatem super misso. Ideo dupliciter potonst intelligi. Uno modo vt dicat autoritatem principalem: et sic solius dei est mittere quencumque angelum. quia totum ministerium angelorum ad diuinam autorita tem et eius voluntatem complendam refertur. Ideo angeli dicuntur nuncii vel ministri solius dei. psalmus. Qui acit angelos suos spiritus et ministros etc. Alio modo potest intelligi vt mittere dicat auctoritatem subalternam vel subiectam autoritati principali. et sic bene vnus angelus scilicet superior mittit inferiorem angelum scilicet ex dei voluntate et autoritate. vt dicit Grego. in moralis. expresse. Et patet Cach. ii vbi angelus superior dixit angelo custodi Curre loquere ad puerum istum

517

¶ Sed ad qualia officia angelihabeant mitti: plura colligutur ex scriptura. Nam quandoque mittitur angelus ad docendum vel reuelandum aliquid et illuminandum. et quandoque ad custodiem dum. quandoque ad malum cauendum vel remouendum. quando que ad bonum promouendum: praesertim dum mittitur in morte ad portandum in celum. Item quandoquaem ad interpellandum et impetrandum: pro nobis offerendo preces et bona opera nostra ante deum. Tobie. xii. ac Iobis xxxiii. Si fuerit pro eo scilicet homine angelus loquens. Lyra. id est poaenitentiam de peccatis illius proponens corandeo: vnus de milibus id est angelis multis: miserebi tur deus: et dicet. libera eum vt non descendat in corruptionem. Hec ibi secundum Lyram.

518

¶ Ite quandoque mittitur. angelus ad assistendum sacrificiis nostris. scilicet orationum et laudum diuinarum ac potissime eucharistieIdeo Psalmus In conspectu angelorum psallam tibi etc Item Ber. in epistolis. O si quis haberet oculos apet tos videret proculdubio quemadmodum angelus discurrit medius inter dilectum scilicet deum et dilectam scilicet animam: vota offerens: referens dona: excitat istam: placat illum. hec ille. Item Glo. i. Cor. xi. dicit Angelici spiritus nobis adesse credendi sunt: maxime cum diuinis mancipamur obsequiis. Cum ecclesiam ingredimur vel sacris lectionibus vel in dicationibus aurem accommodamus vel psalmodie vl orationibus incumbimus vel missarum solennia celebramus. Ad idem maxime facit verbum Greg. pape. de conse. di. ii. Quid sit. dicit. Quis fidelium dubium habere possit in illa immolatioe scilicet eucharistie hora ad vocem sacerdotis celos aperiri: angelorum choros adesse etc. Sed plura transeundo specialiter queritur

141

519

¶ Utrum aliquando angelus bonus mit tatur ad puniendum homines bonos vel etiam malos. Respondetur secundum Lyram in postil. super Exo. xii. quod in scri¬ pturis leguntur percussiones seu punitiones facte a deo. non quidem immediate sed per angelos. Et nulli dubium quin deus potest facere tam per bonum angelumquam per malum indifferenter. quia deus vtrisque vtitur ad executionem sue iusticie.

520

¶ Patet. Nam primo legitur quod bonus angelus aliquando punierit vel percusserit bonos. ii. Reg. xxiiii. quando angelus domini percussit populum tempore Dauid. Cum populs esset innocens vt ibidem dicitur. Ego sum inquit dauid: qui peccaui scilicet nume rando populum. Isti qui oues sunt: quid fecerunt. Quod autem angelus iste esset bonus patet ex hoc quod dauid edificauit altare in loco apperitionis illius angeli: quod non fecisset si fuisset malus angelus.

521

¶ Secundo le gitur aliquando quod bonus angelus percusserit malos. vt in subuersione sodomorum que facta fuit per bonum angelum. Gen. xix. Quod patet ex hoc quod ille angelus asso ciatus fuit bono angelo qui saluauit Loth. Fuit etiam vnus de sanctis angelis qui apparuerunt abrae en. xviii. Unde dicunt hebrei quod fuit Gabriel

522

¶ Tertio legitur quod aliquando angelus malus percussit vl flagellauit bonos. vt Iob. i. Sathan percussit sanctum Iob et filios eius. et. ii. Cor. xii. Paulo datus est angelus sathane.

523

¶ Quarto legitur quod aliquando malus angelus flagellauit malos homines. vt in percussione Egyptiorum videtur per illud psalos. lxxvii. Misit in eos iram indignationis sue iram et tribulationem immissiones per angelos malos. et loquitur littera de percussione Egyptiorum

524

¶ Item ad id clarius exinten patet. i. Reg. xvi. de Saule qui erat malus: de quo dicitur Spiritus domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam. Et sic patet propositum.

525

¶ Ex quibus etiam colligitur. scilicet Quales peccatores spalus persequuntur et puniunt boni angeli. videlicet Primo superbos et vanigloriosos. vt patet. supra de Dauid. Secundo sodo mitas vt dictum est. Tertio blasphemos: vt Sennacherib. Esa. xxxviii. Quarto oppressores pauperum et induratos. vt patet de Pharaone. An ergo dicantur mitti a deo ad nos etiam mali angeli sicut boni. Respondetur secundum Bonanauen. e. di. x. circa litteram. quod in exercitio quo nos malus angelus id est diabolus exercitat est duo considerare. Unum est potestas. Aliud est vsus. Potestas diabolo est collata a deo. Sed vsus vel potius abusus potestatis non est a deo praecipiente: sed tantum permittente. quia intentio diaboli est perdere omnes. Sed dei intentio est saluare omnes. Quod autem multi perduntur per diabolum propter peccata est tantum permissio iusti iudicii dei. Quia vero missio dicit imperium et autoritatem. Ideo demones non dicuntur proprie mit ti vel missi a deo sicut angeli. alias si dicerentur a deo missi vel mitti: tunc deberent dici angeli. hoc est nuncii dei ad perdendum: cum angelus idem est quod nuncius secundum Magistrum sententiarum Sed hoc nullibi dicitur nisi permissiue: quinpotius dicuntur angeli diaboli: quia a suo principe demonum diriguntur et mittum tur ad perdendum et ei obediunt.

526

¶ Si obiicitur per illud. iii. Reg. ultimo. vbi legitur quod dominus dixit ad spiritum mendacii. Egredere et fac ita. videlicet vt sis spiritus mendax in ore omnium prophetarum Baal: et decipias Achab regem etc. Et per illud psaeos. Immissiones per angelos malos. vbi Gloi. dicit quod mali angelimittuntur. Et per illud Matth. viii. Mitte nos in porcos etc. Dicendum secundum Bonauen. quod omnes huiusmodi autoritates intelliguntur tantum permissiue et non imperatiue.

142

527

¶ Utrum angeli mittantur non solum ad illuminandum intellectum: sed etiam ad inflamman dum affectum nostrum

528

¶ Arguitur quod sic. quia multo llus potest beatus angelus quam diabolus. sed diabolus potest in nobis varias cogitationes excitare: et ab inferiori suggerendo obtenebrare et accendere affectum. vt patet de multis in vita pa. Et praesertim de sancto benedicto. de quo scribit Greg. lib. dial. quod diabolus in specie merule volitans reduxit me morie eius quandam mulierem rhomanam: in cuius amorem et concupiscentiam vehementer accendit virum dei. ergo a fortiori bonus angelus qui diuinum lumen et eius amoris ardore participat secundum Diony. se quitur quod potest animam illuminare et inflamma re dum ei approximat sua missione. sic lux inflam mat sibi approximatum inflammabile

529

¶ Sed in oprpositum est: quia habemus liberum arbitrium. ergo no poest angelus nisi velimus nos inflammare

530

¶ Respondetur secundum Guill. dist. x. li. ii quod angeli mittuntur ad nos tam illuminandum quam inflammandum. concor¬. Bonauen. ea. di. x. ar. i. et Rich. Et probatur per illud Esa. vi. Uolauit ad me vnus de seraph. quod exponendo Diony. dicit. quod dictus est seraph non quod esset de ordine seraphico. sed quia incendebat charitate.

531

¶ Qumo autem angelus possit huiusmodi. Dicendum breuiter secundum e. Guill. et Bonauen. quod sicut illumina re principaliter ita quod infundat lumen scientie: solius dei est proprium: qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum Io. i. Et praeoms. Qui docet hominem scientiam. Unde Aug. li. lxxxiii. quaestionum. dicit. quod mens ita ad imaginem dei facta est vt immediate a prima veritate formetur. et per consequens non fit illuminatio per angelum nisi disponendo et exxtitando viuaciter: sicut doctor bonus vel praedicator dicitur illuminare auditores. Ita consimiliter affectus nostri inflammatio principaliter est a solo deo vt a principali efficiente. Nam secundum Augu. Anima ita immediate vnitur deo sicut angelus. Sed et affectus inflammatio que per charitatem vnit deo animam: consistit in nostro libero arbitrio: super quo solus deus habet potestatem principa lem. ergo nulla creatura potest affectu mentis inflamma re: sicut nec rectificare et iustificare. sed solius dei est. vt dicit Anss. Ueruntme dispositiue: sicut ab excitante vel disponente potest fieri quod affectus nosteninflammetur ab angelo. Unde angelus solum disponit vt per charitatem capiamus deum qui est charitas

532

¶ Ad hec praedicta de Illuminatione habes etiam. §. cxiii. Patet ergo deus laudabilis.

143

533

¶ Utrum angeli qui mittuntur ad extra sint maiori numero quam sint angeli assistentes Ad hoc Tho. in. ii scrip. dist. iii. per i. art. iii. in solutione. v. argumenti dicit. quod autoritas scripture scilicet Dan. vii. dicens. Milia milium ministrabant ei: et decies centena milia assistebant ei: vt vult Diony. exponendo secundum litteram illam quae aliter sonat quam nostra communis. Ex quo ibi equalem numerum ponit ministrantium et assistentium videtur quibusdam quod sint sub equali numero assistentes id est qui non mittuntur ad extra: et ministrantes. hoc est qui mittuntur extra Sed secundum alios Ex quo littera alia scilicet noatra communis: sic habet Milia milium ministrabant ei: et deciesmilies centenamilia assistebant ei. Datur intelligi ergo quod numerus assistentium excedit numerum ministrantium: quod consonat ei quod de celesti hierarchia intendit Diony. videlicet quod in hoc numero maximo scilicet mille multiplicato per maximos limites numerorum ostenditur maxima nume rositas angelorum et indeterminata excedens nostrum intellectum. vt habetur. supra §. xliii etc. Sed Grego. litet conueniat cum Diony. in hoc quod est numerus nobis indeterminatus. Tamen differt in hoc quod vult videlicet quod datur intelligi maior numerus ministrancium quam assistentium. per hoc quod quo ad ministrantes ponitur numerus non determinatus Uult enim quod sit ibi constructio partitiua cum dicitur. Milia milium ministrabant. q. dicit milia multa de numero multorum milium indeterminate. Sed quo ad assistentes ponitur numerus determinatus. scilicet decies centena milia etc. Hec ex Thoi

534

¶ Ad hoc itaque quesitum respondet Guil. Scotis. in. ii dist. x. et testatur Lyra uper Can. vi. omnes tenere expositores scilicet quod loquendo de angelis qui de lege communi habent mitti ad exltra sunt multo plures assistentes quam ministrantes. quod satis innuit Daniel secundum aliam litteram scilicet nostram communem. que decies plures numerat assistentes quam ministrantes. di. Decies milies centena milia assist. Et etiam ibi ponitur numerus in plurali. ergo indeterminate ponitur: nisi dicatur numerum exponi numero. et ministerium capiendo pro interiori etiam officio ac exteriori simul. sic enim omnes sunt administratorii spiritus. Heb. i. Hec Guill

535

¶ Ad hec vide de numero angelorum cadentium. vbi Demones. §. decimooctauo.

144

536

¶ Utrum angeli missi ad nos didicerint per homines mysteria aliqua. et praesertim de incarnatione christi. Respondnt. Tho. in. ii scp. dist. xii. q. i. ar. iiii. quod in hoc videtur esse queda controuersia inter Hieronymum et Augustinus. ac Diony. Nam Ephe. iii. apostols dicit. Ut innotescat per ecclesam principibus et potestatibus in celestibus etc. Super quem locum Hierony. dicit duo praecipua puncta. Unum quod angelice dignitates ante incarnationem non intellexerunt ad plenum mysterium humanitatis christi: donec completa est passio christi: et apostolorum praedicatio per gentes dilatata. Secundo quoqe dicit idem Hiero. quod angeli hoc per homines didicerunt.

537

¶ Sed primo dicto Hieronymi contradicit Aug. super eundem socum Epostole: vbi dicit quod non latuit angelos mysterium regni ce¬

538

¶ De eorum missione lorum: quod oportuno tempore reuelatum est

539

¶ Item secundo dicto Hiero. contradicit Diony. iiii. ca. telestis hierarchie. dicit quod angeli primo sciuerunt et per angelos homines sunt edocti. Nam et prophete qui prenumnciauerunt mysteria incarnationis christi habuerunt per reuelationem huiusmodi mediantibus angelis.

540

¶ Hec autem doctorum controuersia soluitur secundum Tho. Ibidem. quod vnusquisque eorum verum dicit. Nam mysterium incarnationis considerari potest Primo quantum ad substantiam facti. et sic omns angeli a principio coguerunt incarnationem. passionem. et huiusmodi. Secundo quantum ad condiciones circumstantes factum. scilicet quod sub tali preside puta pilato vel quod tali hora et huiusmodi impleretur hoc mysterium: a principio non cognouerunt. Unde quo ad huiusmodi modos differe ter enarrant prophete et euangeliste. quia prophete annumciant substantiam facti: sed euangeliste expletionis modum. Alio modo hanc controuersiam determinat Magister in. ii di. xi. secundum Haymonem: vt illis angelis qui maioris dignitatis sunt: et per quorum ministerium illa nunciata sunt ex parte cognita a seclis fuerint. vtpote familiaribus deo et nunciis. Illis vero qui minoris dignitatis sunt incognita fuerint: vsquequo impleta sunt et per ecclesam praedicata. et tunc ab omnibus angelis perfecte fuerunt cognita. Unde ibidem subdit Magister di. Constat itaque omns angelos in cognitione diuinorum mysteriorum secundum processum temporis profecisse. et scientiam et beatitudinem augeri angelorum vsque ad futuram consummationem quando in scietia ac beatitudine ita perfectissimi erunt vt nec augeantur amplius nec minuantur. Hec omnia Magister in littera.

541

¶ Ad praidicta Lyra super ea. verba apostoli. supra clarius dicit: quod angeli antea habuerunt tantum simplicem noticiam que potest dici abstractiua. inquantum est rei non praesentis. Sed quando fuit impletum mysterium incarnationis habuerunt noticiam experimentalem seu intuitiuam. Sicut astrologus per motum celi certitudinaliter cognoscit eclipsim futuram: tamen ad hoc perfectius cognoscit quando videt eam actu existentem. Et ista cognitio ne cognouerunt angel scilicet intuitiue per ecclesiam in gentibus actu dilatata.

542

¶ Et de hoc latius scripsi in primo libro. vbi. Angeli. §. vii.

145

543

¶ Utrum angeli missi et exeuntes ad nos ex hoc a dei contemplatione minuantur vel impediantur: eo quod elongantur a celesti mansione. Respondetur secundum Rich. super. ii di. x. q. vl concor. Tho. quod non. Nam Grego. ii lib. morals. dicit quod angeli sic ad exteriora prodeunt quod ab intimis contemplandis nunquam recedunt. Hec ille. et sic patet propositu.

544

¶ Sed quodo angeli possint hos actus simul exercere. Cum dicat hilosophus. ii. Topicorum. Contingit simul plura scireIntelligere autem non. quia sicut nec aliquod corpus potest simul diuersis figuris figurari: ita nec anima simul diuersis similitudinibus effigurari. Et consimiliter nec angelicus intellectus cum sit finitus

545

¶ Respondet Guil. ea. dist. x. quod bene concedendum est: quoniam angeli cum sint limitati non possent ex se hos actus simul exercere: scilicet contemplationi diuine in celo in tendere et simul actioni ministerii in terris occupari. Sed hoc deus facit vt possint. Unde Beda dicit. quod in isto ministerio semper currunt angeli infra deum.

546

¶ Unde etiam secundum Bonauen. et Rich. supra praeallegata autoritas philosophi intelligenda est de intellectu creato relicto sue naturali virtuti qui non potest se simul ad diuersa conuertere per natura: sed potest per gloriam. Et etiam intelligenda est de intellectione distincta: quando vnum non refertur ad aliud. nec dirigit in cognitione alterius Declaratur secundum Rich. Quia dum due cogitationes ita se habent quod vna regulatur per aliam. tunc intellectus simul potest habere vtrasque: absque hoc quod diminuat vna in aliquo alteram. Sicut exepligratia in artifice. Consideratio regularum artis ad executionem operis ordinatur. et licet simul eas ille consideret et exequatur: vna in nullo diminuit aliam. imo vna scilicet consideratio refertur ad aliam. scilicet ad executionem. Sed quoniam cognitio angeli qua cognoscit ea que requiruntur ad suum ministerium dirigi tur et regulatur per dei beatam contemplationem et refertur ad eam. ergo etc. Proinde secundum Tho. Sicut luna simlis recipit lume a sole et illuminat inferio ra. Ita angelus simul illuminatur a deo qui vbique presens est tam in celo quam in terra: et illuminat nos ministrando etc. Ex omnibus prescriptis patet quod diuina bonitas multipliciter est laudabilis in an gelis et hominibus

547

¶ Quuod multipliciter dei bonitas comendabilis est in conditionibus animarum: maxime humanarum.

PrevBack to TopNext