Text List

Auris

Auris

1

¶ Dei auditus. Nota quod sicut Damascenus licbro. ii ca. xviii. Solus homo et sic mia non mouent aures. sed erectas et apertas habet non dependentes. Hec ideo deus sic fecit vt ad verba dei et celestia audienda semper intendamus nec moueantur audita a mente

2

¶ Quare aures et auditus ac etiam visus sublimiorem in corpore sedem vel locum sortiti sunt. Dicit Hugo super ecclesiastica hierar. quod dcirco vt quasi excellentiores ceteris sensibus libere et sine obstaculo ad delectationes suas effluant scilicet licitas vt de diuinis et huiusmodi vel effluentes in se delectationes scilicet illicitas sine difficultate amittant. Et subdit quod visus quo ad essentias rerum et formas ac auditus quo ad significationes vocum et melodias causant scientiam etc. Deus ergo laudetur.

3

¶ Quis horum sensuum sit nobilior et magis aptus ad disciplinam percipiendum: Respondetur quod visus est dignior nobilior et aptior vt expresse dicit Chrys. super epistolam ad Heb. homel. liiii. Dat rationem quia inquit magis commendamus memorie ea que visu percipi mus quam ea quecumque audimus. ergo auditus minus aptus est quam visus ad percipiendum disciplinam id est doctrinam. Nam eadem doctrina: vt in discipulo: dicitur disciplina: sed vt est in magistro dicitur doctrina secundum quod habetur libro Cathols. Ad predicta etiam est Hieronymi autoritas in glo. super Hierem. ca. viii. dicit. Magis mente retinetur quod visu quam quod auditu ad animum peruenit etc. Item ad hec etiam est philosophus in proemio meta physice d. Quod visus plures rerum differentias ostendit quam auditus vel alii sensus. Ideoque probat quod sit dignior et nobilior. Et ex hoc arguit quod cecitas sit peior quam surditas quia cuius habitus melior eius priuatio peior. Et sic patet propositum.

¶ Unde deus est laudabilis in singulis.

¶ Quxd bonitatis diuine sapientia commendatur in proprietatibus auri et argenti.

PrevBack to TopNext

On this page

Auris

1

2

3