Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Aurum
1
Irum et argentum. De his beatus Bernardus in ser. de aduentum dicit sic. Quid est autum nisi terra rubea. et quid est argentum nisi terra alba. Sed quid fecit ea esse preciosa nisi extimatio humana: cum sint lutea materia. Et perconsequens non amanda vel superflue congreganda. Unde Abachuch. ii Usquequo aggrauat contra sen densum lutum.
¶ Nota autem quod interomnia metalla aurum precellit. Sunt enim specoes metallorum precipue. vii. vel genera secundum Isido. lib. xiiii. scilicet aurum: argentum: electrum: plumbum: es. et stannum et ferrum. Post aurum praecellit alia et praeciosius est argentum: cuius hec est proprietas miranda secundum Isido. xiiii. Etymols. et Aug. lib. de ciuitate dei. scilicet quod ipsum argentum quanto est candi dius tanto nigriores colore lineas facit cum protrahitur per tabulam vel asserem. Sed aurum quanto praeciosius tanto etiam facit lineam rubicundiorem. per probantem lapidem et huiusmodi.
2
Qualia designatur in scriptum ris sacris per aurum. Nota secundum Gregorium. xxx. moralis. Quod primo quandoque significat aurum ipsam christi deitatem. Can. Caput eius scilicet christi aurum optimum. Secundo quandoque celestem ciuitatem Apocals. xxi. Ipsa ciuitas aurum mundum simile vitro mundo etc. Tertio quandoque ardentem charitatem Apocal. iii. Suadeo tibi emere aurum ignitum vt locuples fias. Quarto gloriam temporalem. Hiere.
3
¶ Prima accipitur ex localitate quia aurum preciosissimum abundat secundum scripturas Gen. ii in India videlicet in ophir quae est prouincia In india. et in arabia Psalmus Dabitur ei de auro arabie scilicet praeciosissio et adorabunt eum. Et iterum Reges tharsis et insule mune ra offe. reges arabum etc. Secundum enim Lyram super Gen. ii. Et. iii. Regum. ix. ac Plinium et Bedam de imagine mundi. Terra indie in qua est regionominata Eiulath et prouincia Ophir habet melius aurum quam cetere regiones etiam indie. Et appellatur aurea terra eo quod habet montes abundantes pre aliis in venis et mineris auri preciosissimi: sed a leonibus et bestiis seuissimis habitantur et griphis propter quod nullus ibi audet accedere nisi naui stante prope littus ad refugium. Et tunc naute explorantes horam qua dicte hestie se elon gant subito exeunt: et terram effossam vnguibus leonum in nauem proiiciunt et recedunt. Que terra postea in fornacem proiicitur et virtute ignis impurum consumitur et remanet aurum purum etc. Spiritualiter India significat fidem in christo lucidam. Unde secundum Hierony. de interpreta. nomn hebraices. India interpretatur dilucidus. Item Ara bia interpretatur humilis. Et ita aurum preciosit simum charitatis nascitur et abundat in homine. fideli et humili.
¶ Secunda ratio accipitur ex auripreciositate quia vt dicitur lib. de natu. re. quanto rubicundius eo melius et aliis metallis extat pre ciosissimum: et ponderosius et pulcrius. vnde alia decorantur per aurum non econuerso: et est rarius et per consequens prae aliis appreciatur. Unde Hieronymus. xciii. dist. ca. Legimus. dicit. Omne. quod est magis rarum magis appreciatur. Nam pulegium apud Indos preciosius est quam piperquia rarius. Hec ibi in decretis. sic charitas preponderatur omni virtuti et est forma omnium et decor et rara. Quia vt dicitur Phil. ii. Omnes que sua sunt querunt non que iesu christi. ergo est preciosissima vt aurum secundum Augustinum
¶ Tertia ratio accipitur ex auri incorruptibilitate. quia secundum Plinium aurum verum nec rubigine consumitur nec igne comburitur sed retinet suam integritatem in igne et quo sepius arserit melius et purius et clarius efficitur. Et est prae aliis metallis. infrangibile et ductile. Non enim frangitur dum martellatur vt vitrum quod statie frangitur: ideoque non reputatur preciosum vitrum quamuis sit pulcrum Nec etiam resonat aurum vt es vel argentum sonorosum etc. Sic charitas nunquam excidet. i. Corm. xiii. sed omnia suffert et probatur ac perficitur in tribulatione nec frangitur a bono opere nec resonat murmure impatientie nec rubiginatur per aliquod peccatum etc. Unde Iob. xxiii. Probauit me dominus quasi aurum quod per ignem transit. Et clarent hec in martyri bus
¶ Quarta ratio accipitur ex auri virtuositate. Nam vt dicitur lib. de natu. re. Aurum habet virtutem hanc quod in puluerem redactum et antidotis admixtum lepraac scabiem curat. Item secundum Auicen. ii. Canone medicine aureum confert doloribus cordis et eius tremori confortatque oculum. Ac retentio eius in ore fetorem oris remouet. Hec Auicen. Ita charitas lepram et fetorem peccatorum fugat. dolorem cordis id est odium expellit et tremorem seruilem: quia teste scriptu¬ ra. Charitas foras mitttit timorem: et oculos mentis illuminat. Et sic patet deus laudabilis.
4
¶ Sed que res dicitur auri venenun: Respondetur secundum Plinium quod os vel ossagalli vel gallinarum siue gallinacii id est caponis Dicit enim ipse Plinius si c(inquiens lib. xxix. Siauro liquescenti ossa gallorum vel gallinarum commiscentur consumunt aurum. vnde os gallinaciorum est auri venenum. Hec ille. Ita et spiritualiter conuenit mysterio de charitate. Nam si queratur quid sit venenum charitatis. Respondet Augusti. lib. lxxxiii. quoedio dicit. Uenenum charitatis est cupiditas scilicet mundialium. Quantum crescit cupiditas tantum decrescit charitas et econuerso. Hec ille. Gallus autem quia gestat cristam in capite pro corona in qua gloriatur et qua amissa perdit audaciam vt dicit Ambrosius in hetam. significat ergo cupiditatem glorie et honorum mundialium et sic patet
5
¶ Quo secundum proprietates suas aurum habet conuenientiam cum argento: et hoc etiam pro mysterio.
¶ Nota quod primo aurum inter omnia metalla profundius generatur in terra vt dicit Beda lib. de natu. re. Secundo quod est duplo ponde rosius quam argentum vel etiam es et stannum. vt idem dicit. Tertio quod secundum Plinium lib. xxxiii. omni auro inest argentum quo mollius eo pulcrius aurum: nec argentum est ita purum sicut aurum: quia argentum magis incorporatur terre sordibus Tamen vt dicit Razi. Argentum est corpus mundum et decorum citra aurum et eidem propinquius pre aliis. Unde et secundum Isido. etymol. lib. xvi. vbi vnius vena apparuerit ibi spes est alterius inquirendi. Quarto quod secundum Aristo. iiii. lib. metheo. Au rum et argentum liquari habent igne etc. Spiritualiter aurum significans charitatem et sapientiam. atque irgentum significans praedicationem secundum Gregorium vt iam predictum est huiusmodi conuenientiam habent. vt ambe sint profunde humilitatis: et aurum charitatis praeponderat argento praedicationis atque purius est. Item alterum alteri inest et virtuositate ope rum bonorum propinquant et liquantur igne diuino. Hec de auri et argenti significatione spirituali sufficiant quoniam suo modo alia possunt dicenda de metallis applicari.