Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Bellum
¶ Bellum. De hoc questio philosophica sufficiat. Qualia animalia bella et casum mortis hominum habent presentire. Respondet primo Ambrosius in hexameron dicit. Quod vultures mortem hominum solent quibusdam signis annunciare. Cum enim lachrymabile bellum aues inter se aduerse instruunt multoque vultures sequuntur agmine: eo signant quod multitudo hominum bello casura sit futura preda vulturibus. Hec ille. Secundo ad hec Rabanus etiam super Leuitur. dicit. Quod vultures gaudent bellis propter cadauera preliorum ideoque sequuntur exercitum. Et vt Hierony. in orig. super Matth. dicit. Aquile et vultures transmarina dicuntur sentire cadauera plus. quam per. zoo. miliaria ideo ad escam congregantur. Sed huiusmodi signa quecumque non sunt certa quia cadauera cadent vel ex altera quacunque aduersorum parte indifferenter vel vtraque. Propterea maxime presentiunt bella tertio equi. Ut dicitur Iob. xxxix. Quod equus procul odoratur bellum: et exhortationem ducum et vlulatum exercitus. Ibique prout exponit Lyra. Nimirum de equo plura mira scribuntur que sibi deus in didit. Primo quod equus est mirabilis fortitudinis. Secundo mire agilitatis quia oneratus armis ferreis equus: cum hoc faciliter portat armatum militem quamuis habeat etiam corpus magnum et ponderosum facit tamen magnos saltus vt locusta. sicuti ibidem dicit Iob. Tertio quod est mira bilis audacie. Ideo subdit Glora narium eius terror: quia bellum odorat quod est aliis terribile: et tamenin hoc equus delectatur ideo terram vngula fodit ostendens quod desiderat equus ad hellum currere. Exultat inquit audacter in occursum arma tis pergit scilicet quandoque rapiendo sessorem in hoc stes. Nec cedit inquit gladio sed contra euagina tos gladios currit: super ipsum sonabit pharetra: vibrabit hasta et clypeus. nec reputat tube sonare clangorem: feruens impetu et fremens hinnitu etc. Omnia quippe ista percipit equus natura li industria a deo sibi data: nec terretur sed magis delectatur. Hec autem deus dedit equo et sua bonitate vt sit in adiutorium hominum non solum ad vecturam sed etiam ad defensionem reipublice. Hec Lyra. Et nota secundum Uincen. in speculo quod tali no¬ bilitate vigent equi praecipue in scythia et cappadocia. Uerumtamen bellantes non debent confidere infortitudine equorum aut multitudine exercitus sed pre omnibus in deo qui solus dat victoriam. Utd testatur scriptura Psal. xxxii. Non saluatur rex permultam virtutem et gigas in multitudine etc. Fallax equus ad salutem etc. Ecce oculi domini super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia cius. Proinde quando perpendunt bellantes aliqua si gna vel imminere conflictum belli debent se praeparare per penitentiam et soli deo tribuere victoriam.
On this page