Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Balsamum
1
¶ Asamum quie significat mystice in sacra scriptura Nota secundum Isido. xvii. Etymols. et alios quod balsamum est duplex. Nam quoddam est balsamum verum et purum non mixtum significans christum Ecci. xxiiii. Quasi balsamum non mixtum odor meus. Aliud est sophisticatum et mixtum: significans malum christianum
2
¶ Quo autem balsamu probatur ese purum vel mixtione corruptum. Nota secundum glo. Eccixxiiii. Et vt habetur lib. Catholicon. Quod primo sic probatur. Si feratur in manu contra solem ardentem et sustineri non potest quia perurit carnem tunc iudicatur esse purum et verum. Si vero non perurit carnem est corruptum. Secundo vt Plinius lib. xii. atque Isidorm lib. Etymolo. di Probatur maxime per hoc esse preciosissimum et optimum. Si lac coagulat in caseum et in vesto non facit maculas. Tertio secundum predictos simili. ter optimum esse probatur: si in aqua munda stillatum non protinus diffunditur imo potius de sidet: et postmodum totam aquam albidam facit etc. Spiritualiter bonus christianus probatur esse fidelis si ad solem iusticie christum per uritur charitate ardenti: et si tanquam lac albet per mundiciam et dulcescit per pietatem. Coagulatur id est firmatur per perseuerantiam et desidet in fundum per humilitatem et totam aquam lachrymarum facit albere per veram penitentiam de peccatis
3
¶ Quid de nominibus diuersis balsami. Notandum secundum Isidorum aliosque quod balmuo femini generis est arbor balsami que in stirpe et foliis similis est viti sed foliis albioribus semper sic manentibus. Et secundum gloria. Ecci. xxiiii. Arbores balsami more vinearum coluntur: et inciduntur vitreis acutis vel lapideis aut osseis cutellis. Nam ferri tactus eis est noxius et moriuntur lese ferro. Balsamum autem in neutro communiter dicitur lignum eius precisum vel fructus: vel liquor et Dicitur etiam proprie lignum eius calobalsamum euo calon quod est lignum. Sed fructus eius siue semencarpobalsamum proprie. a carpos quod est fructus Succus vero vel liquor eius proprie dicitur opobalsamum Et secundum hec multiplex affert vnguetum. Inter que primum et preciosius aliis est id quod sponte manat de foliis et hoc vocatur balsamum Hec lib. Cathols.
4
¶ Item de balsamo mirum hoc narratur a fidedignis fratribus nostri ordinis Minorum qui manserunt in hierusalem quod in ma xima ciuitate regis Soldani nomine Alsayratio. et ibi solummodo balsamus crescit irrigando de quodam fonte qui ibi habetur. Nam si de alia aqua irrigetur alibi plantata exarescit. Cuius rationem etiam ipsi infideles Saraceni publica fama testantur hanc esse: quia vt dicunt in illo fonte balneauit. Beata virgo maria paruulum iesum dum iret in egyptum fugiens: vel inde rediret in terram iuda. et ex huiusmodi tactu sacri corporis christi fons ille acceperit huiusmodi virtutem conseruandi balsamum. Quod est pro magna laude fidei christi et honore etc.