Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Bestia

1

1

¶ Estia. i. generali ter Unde tali nomine denominantur animalia. Respondetur secundum Guill. Scotist. lib. ii. sententiarum dist. xiiii. quod bestia dicitur quasi vastia quia vastant et vaste ac vagabunde sunt huiusmodi. Uel secundum Isido. a vi quasi vistia ex ferocitate. propterea bestia tripliciter dicitur. Primo proprie et sic accipitur pro animalibus ferocibus crudelitate. Secundo communiter et sic quodlibet animal in terra gradiens et factum pro ornatum terre dicitur bestia preter hominem. Tertio communissime. Et sic diuiditur in gressibile volatile et natatile. Ita quod etiam aues et pisces nomine hestie designantur in scriptura aliquando

2

¶ Unde. inter bestias. Primo quedam dicuntur iumenta. quia sunt ad hominis iuuamentum de per se: siue in vehendo. vt equus asinus etc. siue pro comedendo. vt bos ouis et similia. Secundo quedam dicuntur reptilia. quia corpus rependo post se trahunt in terra. Et hoc Siue vi oris vel capitis fixi in terra post se trahendo totum corpus. vt lumbrice et vermes. Siue vi costarum vel quorundam anulorum se mouendo super terram. vt serpentes. Siue vi breuissimorum pedum. vt lacerte et rane et huiusmodi. Tertio quedam dicuntur natatilia. sicut pisces in aquis etc. Quarto quedam volatilia. vt aues. Quinto quedam pedibus altis in terra gressibilia nec de se in hominis adiumentum. vt leones lupi vrsi et huiusmodi. Et talia magis proprie vocantur bestie quasi vastie etc. Preterea secundum Isidorum libr. xii. Alia sunt nomina accommodata vt a pascendo pecora scilicet maior a. vel pecudes scilicet miora talia scilicet oues etc. Et ab arando armenta. vt boues et equi. vel quasi dicta armata cornibus. sed brevitatis amore transeo.

2

3

¶ Quid de bestiarum propietatibus in generali.

4

¶ Nota quod secundum Guiller. de conchis. vna bestiarum proprietas est a principio creationis quod sunt diuerse complexionis ex materia qua sic creata sunt. Quia vt dicit superficies terre que ex superposita aqua erat lutosa: in ea parte vbi aqua erat tenuior ex superiorum calore est desiccata. Ubi autem crat plus lutosa ex calore bulliens diuersimode materiam animalibus ministrauit. Ita quod in parte vbi dominabatur caliditas ignis inde deus produxit animalia cholerica. vt leones pantheras et huiusmodi. Ubi autem dominabatur frigiditas terre in de fecit melancholica. vt ceruos vrsos etc. Ubi ve ro aque frigiditas dominabatur. inde fecit phlegmatica sicut porcum gattum etc. Sed vbi aeris calor temporatus dominabatur. sicut est in orientali regione que ceteris regionibus est temporatior in qua facta sunt hec omnia: inde produxit deus anima lia sanguineosa. vt que bonum sanguinem generant.

5

¶ Alia proprietas quod secundum Plini. li. ix. generaliter petus omne potu pinguescit. Ideo sal est eis aptissimum. Sic spiritualiter significat in scriptura popu lum christianum de quo cuilibet praelato dicitur. Prouer. xxvii. Diligenter agnosce vultum pecoris tui id est subditi vitam et mores vt scilicet potare debeas aqua sapientie salutaxis.

3

6

¶ Ustia. speciat ter. Quales vnicuique speci vel generi bestiarum proprietates secundum naturam deus indidit vt ex his laudetur dei boni tas et sapsentia

7

¶ Notandum quod ex quo in sacrascriptura sepius inducuntur nominatim bestie et plurime opus est ergo earum proprietates conuenientes saltem aliquas breviter describere. Sed quia non sufficimus omnia genera vel species exprimere. sufficiat prosequi de his que sunt magis vsitata et apud nos nota ordine alphabetico recolligendo ex sanctorum et philosopho rum dictaminibus Ambrosii in hexa. Isid. libro etymo. Aristo. libo de animalibus Plinii lib. histo. na.

8

¶ Bede de na. re. Auicenne. Et plurimorum aliorum Agnus est animal immolaticium mansuetissimum. nec fraude. nec dentibus vel vnguibus nocens Ideo figurauit in lege christum et in prophetis Esa. liii. Tanquam ouis ad occisionem ducetur et tanque agnus no aper. os. Item agnus ab agnoscendo dicitur. quia matrem balatu recognoscit inter milia ouium. Utiliter simum est ad hominum vsum. lacte: carne: lana. corioque. Cuius caro sanis est valde bona. sed infirmis infirma. sanguis cum vino sanat epilensiam id est caducum morbum. et coagulum a venenosis morsuris saAper est animal iracundum seuissimum nec (nat. poest mansuefieri etiam si castretur. dentes habet ma gnos et recuruos incisioni aptos. quando quis planicier terre se de primit vt dentibus eum inuadentem percutere nequeat pedibus conculcat illum nisi citius succurratur. auditu precellit aper bestias omnes Et in iecore femine apri inueniuntur lapilli qui contriti et vino positi calculos frangunt. vnde aper significat persecutores ecclesie Psalmus lxxix. Exterminauit eam id est ecclesiam aperde silua. tamen ex tali persecutione sequitur ecclesie vtilitas quasi medicinalis pene. Plura vbi Porcus.

4

9

Aries significat quandoque christum Gen. xxii. Abraa vidit arietem herentem inter vepres cornibus quem im molauit pro filio. Nam aries est animal manm suetum. sed quando prouocatur vt feriat primo retrocedit vt fortius percutiat cornibus. eius tantun ferocia cohibetur si cornum iuxta aurem eius terebratur. Eius caro meliorem sanguinem generat carne agnorum et ouium maxime si sit castratus. tamen si non sit valde decrepitus. Hec applica de christo mansuefacto per terebrationem crucis. et de eucharistia optime carnis sue. Item aries quandoquam sercat ecclesiam christi Dan. viii. Aries stabati id est ecclesia) Et hircum id est antichristum. efferatus est contra illum vt exponit Lyra. Sed hoc mirum est quod vt dicit Esculapius Ariete cum viderit elephas timet et fugit. Sic persetutores in iudicio finali christum et ecclesie potestatem vdeu. etc. Ecce deus mirabilis in omnibus. Asinus est animal oneriferum non rebellans sarcinis apponendis etiam vltra quam ferre possit. Et est stolidum. tardum luxuriosum. vocem hominis consuetam intelligit. Nouit iter quod sepe ambulauit et praesepe quod consueuit. vt dicitur etiam Esa. i. Asini pulmone accenso serpentes et venenata fugiunt. crucis figuram habet in humeris vnde et Amb. dicit significat gentilem populum subditum fidei crucifixi. Na et christus sedit super asinum eundo ad passionem.

5

10

Bossignificat praedicatores veroni diuini. qualis fuit etiam Lucas eua. per bouem figuratus. vnde apostolus. i. Corum. ix. illud scriptum: non alligabis os bouis triturantis de praedicatoribus exponit. Bos quippe secundum Amb. comparem suum diligit etsi iugo alius associetur minus scit trahere. Bobus vtile est sal¬ lingere quia scabiem eorum tollit. Item bos est animal vti le et multum medicinale hominibus. Nam caro eius dat multum nutrimenti: vituli lactentis caro laudabilior est: et choleram expellit de stomacho. Cornubouis comburere tempore pestilentie in domo cauet infectionem. Fimus eorum cum butyro calidus medetur manifeste hydropicis si super ventrem cataplasmetur. Iuuat etiam ad apum et vesparum ictus. Fel valet sonitui et tinnitibus aurium si cum bombace superponatur que omnia applicari possunt

11

¶ Aubalus animal est boue de praedicatore. maius et fortius: cum ad iram prouocatur crudelis est. si onus supra voluntatem suam imponatur graue: commotus statim in terram sternitur nec faci le ictibus surgit nisi leuietur de onere. Lac eius ventrem emollit: vulnera recentia sanat. Unde consimile est boui in significando praedicatore

6

12

¶ Cameleon est animal immundum secundum legem Leuit. xi. quia vt glo. ibidem et Rudolphus dicunt aliique. Cameleon est multum mendax dolosum natum ad deridendum: rapax ingeniosum Nam vario colore mutatur in momento ita vt cuicunquae rei se coniumxerit concolorem illi se mentiatur praeter duos colores quos fingere non valet scilicet candidum et rubeum In infirmitate mansuetum se fingit cum alias sit animalnon mansuetum. Item cibum non capit nec potum sed alimento tantum aeris hausto viuit. animal est quadrunes facie qua lacerte. Ecce deus mirabilis RCamelopardulus est animal mundum Deut. xiiii. Simile camelo in capite a quo denominatur sed in corpore est superaspersus maculis albis vt pardus equo similis in collo. bubalo in pedibus. Gignitur in ethiopia. Unde inter munda animalia reputatur: quia sicut bos et bubalus pedibus significat praedicatores

13

¶ Camelus habet dorsum gibbosum. sitim patitur quatridumanum postea multum bibit vt desideria peterita satiet. aquas lutulentas captat vnde puras non diligit sed pedibus turbat et sic bibit. collum habet longum: ire tenet memoriam. quando enim percutitur dissimilato diu ranco re cum oportunum tempus inuenerit protinus illatam iniuriam vindicat vomendo fetida super illum etc. significat autem diuitem Mar. x. Facilius est camelum ire per fo.a. etc.

7

14

Canis equiuocum est ad tria scilicet ad stellam a quae denomninantur dies caniculareis: et ad beluanmarinam. et ad animal terrestre. de quo hoc agemus. Nam canis habet proprietates aliquas bonas: et aliquas malas. et sic diuersa mystice significat.

15

¶ Unde quo ad bonum. Canis in tribus praecellit cetra bruta. Primo in discer nendo: nam discernit dominum suum ab aliis: cum pastore ludit vel domino. Gregemque discernit et vigilanter custodit: plus de sensu sagacitatis habet liguam medicinalem lam bendo vlcera habet ta quo ad sua quam quo ad aliena vulne. ra purificando in lambendo. Secundo in amando praecelit canis quia prae aliis bestiis diligit dominum: vocem eius cogscit et quaeque illius defendit. dum etiam a domino flagellatur non recedit ab illo. sed pro illo in latriones morti se obii cit. Denique nec mortuum corpus domini sui relinquit Nam legitur dicente Solino quod quidam rhoma na vrbe morti damnatus et in tyberim abiectum fuit. Et canis ipsius adnatans sustentare eum est conatus. Et cum illo mortuo cadauer foret extractum. data fuisset ipsi cani esca eam detulit ad os defuncti. Quendam etiam alium damnatum ad cremandum igne: canis suus insecutus abi gi non potuit. sed cum globis ignium vallatum: videret canis insiliuit et cremationi se dedit. Tertio precellit in seruiendo. vt patet maxime in venatum quo solertia maxima vestigia ferarum prosequi tur et inquisitorem pertrahit loro. et cum tacendum a domino. esse corrigitur interim silet etc. Propter predicta canis designat bonos prelatos ecclesiepopulum custodientes et lingua praedicationis curam tes ac vsque ad mortem illos fideles protegen. vn de contra malos scribitur prelatos. Esaie. lvi. Canes muti non valentes latrare

16

¶ Item canis etiam habet proprietates malas. quia est immundus secundum le gem: mordax: iracundus: inuidus. ossa corrodens ad vomitum rediens. cecus nascitur vsque diem nonum etc. Cumque fluuium tramsnatat canis frustum carnis vel huiusmodi in ore tenens viderit in vmbra aquea imaginem carnis huiusmodi. os aperit sperans rapere illam alienam. et sic quam ore tenebat perdit. vnde propter tales proprietates malas significat quandoque inuidos. Psal. Circumndede runt me canes multi etc. vel quandoque recidiuam tes in peccatis. vt in canonica Pe. Canis inquit reuersus ad vomitum etc. vel quandoque etiam significat pauperes mendicantes peccatores Eccs. ix. Melior est canis viuus leone mortuo etc. gloibi et Lyra exponunt. quod melior est canis viuus id est peccator in hac vita constitutus quantumcunque sit vilis et mendicus in paupertate existens. quam si leo mortuus id est quam tyrannus rex qui mortuus est in peccato. Ratio. quia homo quantumcunque vilis et peccator in hac vita penitere potest. Sed post mortem non est locus penitentie etiam quibuscumque regibus ad salutem etc. Ecce ergo deus laudabilis in huiusmodi miris etc.

8

17

¶ Capra vel caprea. Et hircus est mas caprarum. Si hircis barba precidatur non volunt precedere gregem. Tam calide nature sunt vt cruor eorum recens soluat adamantem lapidem quem nec ignis nec ferrum domare velet. Est autem animal fetidissimum hircus. carnem habens malam absolute secundum Auicen. facit enim febres quartanas euenire. Tamen hedi parui ca ro est nutrimenti subtilis. similiter capre perue. vn de et edulium ab edo dicitur cibus sapidus. Edus autem magnus proprie hircus non valet pro conme stione. quia fetet propterea in lege pro peccatis immolabatur ad designandum peccatorem fetidum coram deo. Unde etiam in decretis. vii. q. ii capre. Nuper. in textu et Glo. innuitur quod cum dubitatur an aliquis sit demoniacus probari potest per hoc videlicet. Si triginta diebus edinis carnibus vescatur que demones prouocant: et tamen nullam sentiat lesionem non est talis demoniacus alias secus. Item secundum Auicennam de epate hircicomedere diebus continuatis epilensiam inducit. et epilenticum esse aliquem detegit faciendo ca. dere in terram ergo etc. Item capra communis et caprea propter quasdam proprietates bonas quas habet significat christum in scriptura Can. ii. Similis est dilectus meus capree. Hec dicit ecclesia de sponso christo secundum docto. quia capre sunt veloces in motu presertim que dicuntur ibices quasi auices siue capree agrestes que ad instar auium in petris excelsis morantur et quando sentiunt persecutionem de saxorum cacuminibus se precipitaut et suis cornibus se illese suscipiunt. Que dum sagitta sunt percusse pullegium ceruinum querunt vel diptamnum et sic sagittas excludunt. Similiter et alie capre vnde propter velocitatem descensus dei ad liberandum nos a peccatis dicitur christus similis capree. vbi supra Qui medelam nobis ostendit contra vulnera anime in sua vulneratione passionis etc. Ecce mira bilis deus etc.

9

18

¶ Castor alio nomine heber vefiber et canis ponticus animal est monstruosum quadrupes: habet pedes anteriores quasi caninos et currit in terra vt canis: posteriores autem habet pedes quasi anserinos quibus in a qua natat vt piscis. Cauda in omnibus habet piscis naturam squamam et spinas et saporem. nec potest diu subsistere castor nisi caudam in aqua teneat. Reliquum autem corpus carneum est. Unde christiani in ieiunio caudam eius comedunt sed reliqua non licet comedere etiam pedes posteriores sicut nec pedes aucarum natantium: quia nullus piscis est pedatus. Hec patent per Guilh. durandi lib. vi. Rationalium et communiter doc. Item secundum Isidor. Castor a castrando dicitur: quia vt euadat venatorum canes virilia morsu amputat et sic se castrat. Sed alii philosophi de castoribus qui sunt apud nos id negant eo quod testiculihorum non eminent exterius sed in ventre iaceniintus sicut renumnculi. Ideo dicendum quod Isido. loquitur fortassis de aliqua regione vbi sunt tales castores qui se castrat. Item castores gregatim ad siluas pergunt vt dicunt praenominati phlosophi. denti bus vt ferro ligna scindunt ex quibus cortices comedant: et habitacula sibi faciant distincta quedam superiora vt crescentibus aquis ibi se reciperiant quaedam inferiora vt decrescentibus aquis descendant. Cum autem castor dente scindit lignum dato ictu ab arbore currit ne casu suo eum arbor supprimat. Et sic facit douec arbor cadat crebris morsibus. Tandem castores qui aliunde aduenerunt in suum gregentamquam in seruitutem redactos pro vehiculo proiiciunt in terram resupinatos: et inter crura eorum ligna componunt et sic per caudam eos trahentes ad propria tecta lignadeuehunt. Tales autem agnoscunt venatores per pilo rum absumptionem in dorso. Item pelles pilose castorum vel fiberum quanto sunt nigriores tanto praecio si. ores. Item castoreum vocatur quando testiculi castoris artificiose praeparati seruantur pro vsu medicine. Et est castoreum singulare praesidium lithargici potatum cum aqua freneticis valet. Cum vino decoctum bibitumque confortat cerebrum et confert obliuioni. calceari pellibus fibri nis confert podagricis secundum. Auicen. En patet deus mirabilis in huiusmodi.

19

¶ Cattus de hoc vide vbi Murilegus.

10

20

¶ Teruus est anima lit cornibus ramosis que a biennio exorta vsque ad sex annos augent pro singulis annis ramos suos. deinde ne queunt fieri numerosa sed fiunt crassiora. Ceruus senio grauatus serpentes extrahit de foramine in illud aquam ex ore qua os impleuerat effundendo: et conculcat ac comedit: veneno estuante ad fontes aquae desiderantr currit vbi pilos et cornua vetura deponit esic se renouat. Sic debent fideles se per penitentiam renouare. Unde Psalmus Sicut desiderat ceruus ad fontes aquarum etc. Item ceruus secundum Aristo. et Plinium delectatur in fistula et sequitur venato rem fistulantem. Et tunc socius illius sagittat ceruum miratem arcum et sagittam. Si auricule eius sint eleuate audit fortiter et percipit illum qui sagittare eum vult: et fugit sed demissis auribus non percipit. Ad canum latratum fugit et etiam ad vocem vulpium. vrgente vicanum vltro ad hominem confugit tanquam benigniorem. vulneratus herbam diptamnum comedit vt sagittam excutiat. Item cerui cum gregatim aquas tranatant capite posito super alterius dorso se se sustentant ac primo fatigato: vltimus loco illius succedit et sic omnes faciunt. Sic mystice fideles debent delectari in laude dei: attente audire verba dei: salutis remedia querere et sese iuuare. Item secundum Esculapium cornum cerui combustum puluerizatum et cum vino bibitum caducos sanat: lumbricos occidit: et dum aduritur in domo serpentes odorem illum fugiunt. Item Auicen. iiii. Canone dicit quod extremitas caude cerui venenosum est et quandoque mortiferum ergo non est comedendum. Sic extrema penitentia dilata vsque ad mortem non est tamgrata deo.

21

¶ Ceruorum hinnuli id est filii vel pulli in excelsis morantur cursti veloces ab homine capti et ad modicum vinculo ducti sequuntur hominem etiam non ligati. Ideo Can. ii dicitur Similis est dilectus capre hinnuloque ceruorum significando christum pro velocitate diuini cursus in miserando nobis qui quasi vinculatus amore hominem comitatur pro salute hominis. Ecce deus mirabilis.

11

22

¶ Cirogrillus animal immundum est secundum legem Leuit. xi. vbi Lyra et Rudolph. dicunt esse animal spinosum et idem quod ericius vel simul eiusdem speciei: qui hyemi cibum parat ita quod volue tatur inter poma quae deciderunt sub arbore et ea spinis¬ suis affixa atque vno pomo ore potato defert in caueas suas Unde significat auaros homines superfluDama vel damula quasi parua (orum auidos. pama est animal mundum velox vel perspicax tanten praedaanimalium rapacium scilicet leonis et lupi et huiusmodi quia est timi dum. Unde significat debitis obligatos Prouer. vi Eruere quasi damula de manu feneratoris velocit

23

¶ Dromedarius siue dromeda est genus cameo lorum minoris stature sed velocioris cursus. Nam dro mos grece cursus velox dicitur latine. Currit enim vne die centum miliaria secundum Isido. vel quantum curreret equus velocissimus tribus diebus secundum quod dicit Hiero. Tres magos ab oriente venire potuisse in dromedariis in hieruslum adorare christum natum die. xiii. a natiuitate christi iuxta prophetiam Esa. lx. vbi dicitur quod dro medarii madian et effa ibi fuere.

12

24

¶ Elephas dicitur ab elephongrece id est mons propter magnitudinem corporis intantum vligata turris super eum collocatur in qua xl. armati possunt supportari. Et sunt animalia hellicosa et nimis iudacia maxime cum eis in praelio sanguis vue vel mori ostenditur vt patet. i. Mach. vi. Sed vinci possunt vt etiam Alexam. magnus vicit. Aut ereis statuis ante elephantes positis prunis ardentibus impletis quibus promuscide elephantum cum velit capere comburuntur et retro fugiunt. Aut secundo grumnitibus porcorum quia hoc elephas timet: mures etiam et tauros et arietem fugit etc. Item elephas cum dracone iugiter pugnat et draco caudasua pedes elephantis illaqueat sed elephas corruendo pondere corporis sui dracone obruit. Elephanti in est clementia quia hominem vagabundum cum viderit ad vias rectas ducit a draconibus defendendo: reges quoqe domesticati salutant: honesta diligunt scurriliter ludentes despiciunt. vinum etiam libenter bibunt: et congratulantur ei qui sibi vinum dat. viuunt tricentis et amplius annis. Sunt animalia casta nec secunda coniuge vtuntur: et cum capiuntur arbore cui innituntur succisa vel aliter ter ra de subtus cauata et superstrata pabulo de hordeo quod diligunt ac elephante accedente illuc et comedente fracta terra ex pondere in foueam cadente elephante cum exurgere non potest vnus armatus homo accedit illum verberans et vulnerans et quasi volens in terficere Alter succedit liberans. quod elephas aduertens huit liberatori suo semper gratus in omnibus obedit et sic domesticatur. Item elephas et mas et femina cum core volunt mandagoram comedunt et sic concipiunt. vt dicitur libro de natu. re. Unde propter ma las proprietates elephas significat in scriptura diabolum Iob. xl. Behemoth fenum comedit. ibi secundum Lyram. hoc dicitur in figura diaboli qui de lectatur in hominibus implicatis terrenis cupiditatibus. Sed propter bonas proprietates significat fideles christi. videlicet propter clementiam et pugnam contra draconem id est diabolum Et propter sanguinis viss animationem id est christi passionem: et propter obedientiam: gratitudinem: castitatem et huiusmodi. Nam ebur et ossa elephantis sunt casta¬ et edeo frigide nature vt superposito pamno ac super illum pannu posita pruna pannus non comburatur Hec etiam super Cantica Orosius. patet ergo mirabi lis deus.

13

25

¶ Aqua et equus habet hoc mirum secundum Aug. lib. xxi. de ciuita. dei et Solinum quod in Cappadocia versus scythas quoque sunt eque que vento aspirante fauoni id est leuis venti qui dicitur Tephyrus qui hyemen resoluit floresque producit tunc ad auram concipiunt. Et sitientes mares aurarum spiritu maritantur. Ex quo patet quod autor nature deus multo fortius potuit facere vt virgo concipiat et pariat christum dominum. Item equarum genus est misericors et suam speciem diligens adeo quod equa motua eius pullum alia equa nutriendum suscipit etiam si sit equa sterilis quantomagis homo deberet facere homoi.

26

¶ Item equus secundum Gregor. xxxi. Moralis. in scriptura significat plura. Primo quandoque vitam carnalem. Psalmus Nolite fieri sicut equus et mulus etc. Nam equus est animal miro modo libi dinosum. Sed vt dicitur libo de natu. re. equorum libido iubis tonsis extinguitur quarum gloria ad comitum agitatur. sic carnales a lasciuia compescuntur dum gloria diuitiarum eis aufertur. Secundo equus significat dignitatem teporalem vel dominium Ecci. x. Uidi seruos in equis et principes ambulantes super terram quasi seruos. Grego. vbi supra dicit id est peccatores homines qui sunt serui peccati vidi ex altari ad honores et dignitates in praesenti et prino pes deprimi. Item Plinius lib. xxviii. dicit. Quod si equis alligentur dentes luporum minus fatigantur cursu. Sic spiritualiter si dentes luporum id est men dacia demonum quae promittunt beatitudinem in mundanis falso: alligentur collo anime peccatrici credendo illis non fatigantur currere post mundana etc. Tertio equus significat presens seculum Gen xlix. Dan coluber in via et cerastes in semita mordens vngulas equi vt cadat ascensor eius retro Hec Grego. exponit de antichristo qui nascetur et tribu Dan. Et dicitur coluber et cerastes id est serpens cornutus ipse vngulas equi id est finem seculhuius mordebit. Nam in fine mundi venturus est: vt cadat morsu eius persuasionis ascensor equi id est mundi dignitate elatus retro id est in infernum. Quarto equus significat sanctum predica torem. Abachum ch. iii. Uiam fecisti domine (in mari(io est in mundo)equis tuis id est praedicatoribus tuis mittendo eos ad predicandum. Sequitur in luto aquarum multarum id est gentium habentium corda lutosa. Hec et plura Grego. supra. Item equus est animal fidelissimum homini sicut et canis. Nam interfecto domino suo equus fundit lachrymas secundum Plinium et alios. dimicat pro defensione scilicet domini sui contra hostes morsibus Cum vicerint hi qui sunt pro parte domini sui: exultanesi victi fuerint dolent equi. Equos inimicortum hinnitu norunt in bello et mordent.

27

¶ Plura de equis quo ad hellum vide vbi Bellum.

28

¶ Ericius. vide vbi Cirogrillus.

29

¶ Hircus vide vbi Capra.

14

30

Lamia est bestia de qua Threni. iiii. Sed et lamie nudauerunt mammas lactauerunt catulos suos filia populi mei crudelis scilicet pre illis. Glo. ibi dicit. Lamia dicitur a laniando quie ceteris bestiis crudelior fetus suos laniat et tameeos lactat. vnde secundum Lyram habet faciem similem mulieri. Maiores autem sunt capris vt dicitur libo de natu. re. et nascuntur in terra Senaar iuxta turrim Babylonis. Esa. xxxiiii. Ibi cubabit lamia vbi Glo. dicit quod habet pedes equinos cetera capris similia leonem deterret et omnes bestias depredatur. Nocte in siluas exiens: hortos intrat: arborefrangit ramos: dissipat brachiis suis fortissimis. Contra superuenientes homines pugnat et eos mordet. Mirum est autem vt refert Aristo. quod homo auciatus lamie dentibus non sanatur a morsu donec rugientis bestie vocem audierit. vnde Hieremie vbi supra per huius bestie que est crudelissima: miserationem tamen erga catulos suos: redarguitur hominum crudelitas que nec suis parcit. paset ergo deusmirabilis.

15

31

Leo est animal forte audaxm nobile: magnanimum: largum. vnde dicitur rex ferarum quia quasi rex timetur ab omnibus nec vlla fera se sociare ei audet. tanterribilis rugitus vt omnia animalia figant gradum pre timore etiam quae eum antenon viderunt. Cauda protrahit limitem circularem que bestie incluse non audet pertransire. Leena parit ca tulos dormientes quasi mortuos. sed pater eorum spiramen exhalando et teribili rugitu die tertia suscitat illos etc. Item leo est multe clementie: parcit prostratis: captiuos obuios repatriare permittit. hominem non nisi fame occidit. Est etiam largum: escesue reliquias aliis dimittendo ad comedendum et ideo hesternum fastidit cibum edere. Estque medicinale secundum Auicen. Nam si quis sederit super pellenleonis curatur ab emorroide: caroque eius comosta phantasticos sanat. cor leonis cibo sumptum quartanis medetur. adeps resoluit apostema. vnde significat quandoque leo in scriptura christum quem suscitauit a mortuis deus pater clementem largum etc. patet Apocalis. v. Item leo apertis oculis dormit et christus per mortem carnis dormiuit vigilans secundum deitatem vt Grego. dicit in Moralis. Quandoque autem leo significat diabolum propter seuam voracitatem. i. Pe. v. Aduersarius vter diabolus tanquam leo r. c. q. etc. Quandoque vero significat hominem sanctum: sicut sanctus Marcus figuratus est in facie leonis Ezechi. i Nam leo habet ossa dura adeo quod si confricentur ad inuicenm velut ex silice ignis exit Leo dextrorsum incedit ita quod semper prius dextrum pedem ponit et sinister pes subsequitur nec vnquam transit dextrum. leo timet et fugit scorpionem: ac ignem vel portantem ignem et gallum maxime album: et strepitum rotarum Nam et siquis pinguedine galli inunctus fuerit a leonibus et pantheris tutus erit. Sed et dum catulus coram leone verberatur: credit illius exemplo se timere debere. Sic homo iustus debet ex intimis sgnem charitatis habere. dextrorsum id est ad colestia tendere. Scorpionem id est diaboli venenum scilcet peccatum timere et gallum album id est mundi pompam ignemque infernalem et iram dei qua flagellat aliquos et rotarum strepitum fortune prospere.

16

32

¶ Teopardus et pardus simul. De his nota secundum supradictos physicos quod ex adulterio leene et pardi generatur leopardus praesertim in africa et syria. Pardus autem est animal crude lissimum habens colores varios. Licet quippe domesticetur nunquam tamten obliuiscitur crudelitatis. consimi liter et leopardus Cumque ad venandum ducitur et relaxatur: si quarto vel quinto saltu capere noquiuerit: iratus subsistit et in venatorem vel alios obuios irruit: nisi statim animal aliquod ei offeratur scilicet agnus vel huiusmodi cuius sanguine placatur. Sed huic furenti potest quis resistere sic quod allium fricet inter manus. Et statim hec bestia exilit nec resistit quia odorem allii sustinere non potest. Unde secundum Ambro. propter varietatem significat homio nes varios in consuetudine boni vel mali. Ideo Hierem. xiii. dicitur. Si mutare potest pardus varietatem suam: sic et vos cum didiceritis male.

17

33

Lepus quasi leuipes eo quod velociter currit secundum legem immundum animal. Et est timidissimum ideo raro nisi in nocte exit ad pastum. Unde secundum Lyram in lege prohibetur quia significat timorem ignauie Caro eius plus aliis est melancholie generati ua. Cerebrum eius assatum confert tremori in successione egritudinis: ita quod sepius comestum tollit tremorem corporis: pulmo eius oculorum dolores tollit mirifice si superponatur: et fel eius claros oculos facit. Item in scriptura significat sapientem in plebe iuxta illud Prouerb. xxx. Quattuor sunt sapientiora sapientibus: licet sint minima terre. Lyra. id est minime reputationis in terra. Formice quae sipi in messe parant cibum. Lepusculus plebs inua lida id est nullius fortitudinis: et tamen in petra cubile suum collocat scilicet ad dormiendum securius. Tertio ponit locustam: et quarto stellionem. De quibus patebit inter reptila animalia. Ecce dei opera mira.

18

34

¶ Lynx. animal est simile lupoet in eorum genere numeratur vt dicunt supraedicti physici et est in tergo maculis distincta vt pardus: habens oculos tam perspicaces vt subtilitate visus res solidas et parietes visu penetret. Si tamen aduenit ei res tramsparens cito ab ea excecatur vt dicit Algam el libro de sensu et sensa. Item lynces vbi minxerint solidatur septem dierum spacio arescensque glatiatur in gemmas igneo colore fulgentes vt carbuculi qui nominantur ligurius. De ligurii autem virtutibus vide vbi de Lapidibus preciosis. §. xii. Sed vt dicitur lynx cooperit vrinam terra ex inuidia. Ecce mira.

19

35

¶ Lupus quasi leopus dicitur quia leoni in pedibus similis virtutis vt omne quod pede presserit non viuat secundum Isido. Et est animalrapax cruoris appetens fraudulentum: forte: audax oculos habens splendentes: in vespere maxime esuriens. Unde Sopho. iii. Iudices lupi vespere non reliquebant in mane. Ut glo. super Luc. dicit. Ouibus insidian. ouile circuit canis et pastoris somnum vel desidiam explorans. vt possit intrare ad de norandum. Sic heretici callidi faciunt in ecclesia qui dicuntur lupi rapaces. Matth. vii. Lupus etiam contra ventum vadit ad caulam ouium ne odor eius entiatur: etsi pede strepitum fecerit mordet eum pedoquasi reum Intrans ouile omnes mordet priusque conedat ex vna oue. Si equum vel bouem inuadit alibi prius terram comedit et in naribus inuadit se appendendo morsu vt excuti nequeat sed pondere illum deiiciat: terram comestam euomit et sic praedam comedit. Item si quis induat pellem ouis qua lupus comedit pruritum et scabiem semper sentiet. Siquis eti am cum fimo leonis inunxerit corpus suu terrentur lupi ab eo. Timent etiam lupi ignem dicente Esculap. Sed et lupus facillime vinci fertur cum in naso percutitur. Dens lupi alligatus collo equi non sinit eum cursu intantum fatigari: que omnia sunt mira a deo qui laudatur in omnibus. Et hec applicari possunt contra hereticos.

36

¶ Melota vide vbi Tarus quia idem significant animalr

20

37

¶ Mulus vel mula ex asino et equa generatur: sed ex equo et asina econuerso generati dicuntur burdones vel burduli. Et sunt aninalia ad labores vtilia. sed versuta magistrum uum stimulantem pede percutiunt. Cum vident villam vbi pernoctandum putant repente mentiuntur claudicando quasi impotentes se vltra progredi: similiter cum educuntur de stabulo. Sed calcaribus vrgendo eorum fraudes innotescunt. Item secundum Plinium mulis calcitrantibus si crebro vinum bibere dederis non calcitra bunt: significant carnales et acidiosos. Nam secundum Aristo. Muli et mule licet generare non possint tamen comitum estuant. Psalmus Nolite fieri sicut equus et nulus etc.

21

38

¶ Murilegus id est cattus grece quasi astutus. Uocatur et musio et est infestus muribus et venenosus praesertim vt dicitur pedipus et dentibus quibus etiam pugnat contra serpenres et bufones quorum licet venenatis aculeis repugatur non tamen necatur. Persequitur omne genus murium glires: et migale: turgellos et sorices: talbas et lacertas et huiusmodi. Quos autem murium capit prius illos lusibus afficit et postea comedit: in nocte etiam et tenebrosis antris oculis suis lucenti bus illos cernit. Item circa os habet quosdam pilos longos quasi barbam excrescentes quibus ablatis audaciam perdit: et loca calida diligens sepe pellem ad ignem comburit pre pigricia. blan¬ dis manibus ab homine contractari congaudet. Inter se crudelissime frequentius pugnant: sed homo tunc non approximet ne inficiatur veneno illorum.

22

39

us est varii generis quia aliqui mures dicuntur migale idest mus gulosus. De uo bus Leuit. xi. qui sunt secundum Auicem. minores mustela habentes formam muris. Alii dicuntur glires: alitalpe: alii sorices id est pottone: alii turgelli id est irghe: alii simpliciter mures. Et hi sunt bestiole panis cupide et frugum et caseorum et que sunt ad vsus hominum et hi olfatu cognoscen. quod est melius id deuorant comeden. talium super cauernam si ponitur pix fugiunt ab ea. vt dicit Auicen. ii et. iiii. cano.

40

¶ Unde significat auaros quia in terra habitantes fetorem contrahunt: sic auari terrenis sunt dediti secundum Lyra.

41

¶ Preterea aliqui sunt mures alati vt vespertiliones quorum ale sunt membranales secundum Aristo. et vespere vel crepusculo volant vt dicit etiam Isido. est animal lucem fugiens simile muxium: non oua sed pullos viuos edit: nec voce sed stridore resonat: habet dentes: victum nocte querit. Immum da est secundum legem. patet Deut. xiiii. Item secundum Plinium lib. xxx. Uespartilionis caput aridum adalligatum arcet somnum: et sanguis eius illitus facit pilos non nasci et natos depilat. En mira.

23

42

¶ Mustela persequitur serpentes et mures et quod maius est basiliscum que dum inuadit agresti ruta se munit: et sic illum interimi et ipsa ex veneno illius commoritur secundum Plinium et secundum Auicen. Odor rute hortensis mustelam effugat. Exce ergo mira dei opera.

43

¶ Nochos vocantur cameli minores vel elephantes minores consimiles in proprieta tihus.

24

44

¶ Qnager est asinus siluestris et ferus qui semper vellet noctem esse longiorem quam diem. Ideo in martio rugit in nocte. xii. vicibus Similiter in die pro. xii. horis singulis quasi dolens de equatione diei et noctis. Is domari non potest quia odit hominum frequentiam pre aliis animalibus. Item quando eum canes insequuntur emittit stercus odoriferum eis circa quod tentos illos illudit et euadens ad tutiora confugit. Alta loca solitaria habitare diligit vbi ventos haurit pro potu. Iuxta illud Hierem. xiiii. Onagri steterunt in rupibus traxerunt ventum (cilicet ad sui refrigerationem) quia non inuenerunt aquam etc. Item Osee. viii. glo. dicit. Quod asino siluestri similes sunt qui sibiipsis in desertis deum relinquendo vagantur post idola sicut stismatici etc.

25

45

¶ Onocentaurus est animal monstruosum capite asinino corpore velut humano vt dicitur lib. de natu. re. Dicitur autem ab onos grecequod est asinus latine. Istud animal post insequentes se ligna et lapides proiicit. Dicitur etiam centaurus qasi gentaurus id est genitus ex aura secundum Catho¬

46

¶ Prix origis est animal imundum ist (licon etc. secundum legem Deut. xiiii. videlicet ad comedendum et de genere caprarum secundum Plinium. Hec sola est bestia contrario pilo verso ad caput vestita capree magnitudinis hirco ex parte similis. De qua Esa. li. Filii tui dormierunt (scilicet somno mortis culpe sicut orix illaqueatus pleni indignatione domini etc

26

47

Panther vel panthera est animali speciosum minutis orbiculis superiectis ita vt oculatis ex fuluo circulis nigra et alba varie tate distinguatur omnium animalium est amicum excepto dracone solo. Hec secundum Isido. et Phisiol. cum cibis satiata fuerit in spelunca sua se recondit et dormit post triduum exurgens rugitum magnum semittit cum odore suauissimo quasi omnium aromatum quem audientes bestie omnes que longeprope sunt ad odorem illius confluunt et sequuntur pantheram quocumque iuerit: solus draco audiens et vim odoris non ferens timet. et in cauernis terraneis fugtens manet etc. Unde significat christum qui est omnibus dilectus preter draconem id est diabolum et eius filios. Qui tertia die resurgens odre suaui fidei et amoris omnes animas electorum attraxit. Ideo glo. super Ose. dicit. Nil leoni fortius nihilque panthera velocius vel speciosius. Idcirco ait dominus per prophetam. Ego quasi panthera effraim et quasi leo domui iuda. Ecce ergo dei opera mirabilia. Pardus de hoc vide vbi Leopardus. § xvi.

27

48

Pilosus vt dicit Pierony. in glo. super Esa. xiii. et Lyra est animal monstruosum Habet enim in parte effigiem hominis: caput autem eius non multum distat a capite canis. cetera vero membra corporis habet vt homo: sed in pedes bestie desinit. Qualem etiam ipse Hierony. in vita beati Pauli primi heremite describit. Alii. dicunt vt refert Lyra quod pilosi dicuntur homines siluestres quibus multitudo et magnitudo pilorum est pro indumentis. Et de talibus Esa. xiii. dicitis. Pilosi saltabunt ibi videlicet in babylone desolata. Potest autem applicari ad significandum cos qui saltant chorizando etc.

28

49

¶ Mirolus vel spirolus siue vt alii dicunt Aspiriolus vulgo eueth. est animal maior mustela: in dorso nigri coloris vel surrubei in ventre albet: mira agilitate de arbore in arborem saltu potius quam volatum transit. quamuis aliquando cauda pro pennis vtatur. Habet enim caudam pillosam ad cuius nisum saltum facit. Et siquando aquam transire cupit gratia pastus: lignum admodum leue super aqua congerit. Cui supersidens caudam suam erigit quasi velum nauis sicque flante vento ligno transuehitur. in arboribus habitat. Ut hec habentur lib. de nant. re. Uescitur libenter dulcibus nucibus et auellanis. Item estate. mas cum femina cibum simul congregant pro hyeme in cauea arboris: sed tempore hyemis: mas mordendo feminam expellit et residet in orificio cauee custodiendo ne femina intret et comedat de cibis congregatis. Unde femina aliundem aditum dentibus occulte sibi in tali ligno vsque ad caueam perforando facit: et per illud foramen de cibo quantum placet furatur pluries subintrando. Ecce dei mira opera. Unde per hec designam tur mali coniuges qui vxorem restringunt a necessariis et ille plura furantur.

29

50

Porcus quasi spurcus vt dicit Isido. quia est animal immundum et lege prohi bitum veteri. Rostro lutum fodit. ceno et spurticia delectatur. Radices et terra effodit comedit que et stercora et glandes. Citoque impinguatur: indiferenter mundis et immundis vescitur: pinguescit hordeo milio furfure etc. Et vt dicit Arist. pugnatur cum lupo pro suellis suis. Item carnes porcine in estate nociue sunt ad comedendum hominibus vsque ad equinoctium autumnale nisi essent quo hyeme seruate vt larda. Porci autem comedentes glandes habent carnes temperatas.

51

¶ Item secundum Diascor. Fel porcinum lanis adhibitum et super vmbilicum positum soluit ventrem infantium. Item secundum Auiccn. nullius animalis corbus interius et dispositione et numero partium sic assimilatur humano corpori sicut corpus porci. In scriptura autem porcus et sus significant homines carnales et recidiuantes in peccata. ii Pet. ii Quasi sus lota in volutabro luti. Item secundum Plinium lib. xxviii. Ungule suio id est poro siluestris et vesica eius si comburantur et cinis potioni inspersus potetur prohibet incontinentiam vrine. Lardumque eius elixum id est coctum atque circum ligatum ossa fracta mira celeritate consolidat. Pulmoque eiusdem assus eo die a ieiuno sumptus ebrietatem arcet.

52

¶ Plura ad hec vbi Aper. Ecce de mira

30

53

Nhinoceros vel Rhinoceron secundum Isidorum interpretatur in nare cornum. Idem et dicitur Monoceros id est vnicornis eo quod vnum tantum cornu habeat in fronte media. Est animal atrocissimum et valde forte( vt dicunt praenominati philosophus Capite teruino sed corpore equino: pedibus quattuor elephantinis: cauda Suis: color eius est buxeus et mugitus horridus: cornu vnicum media fron te supra nares repandum id est recuruum et robustissimum: quattum or pedum longitudine protensum et adeo acutum vt quicquid impetierit aut perforet aut ventilet. Et hoc cornum ad saxa limando preparat se pugne aduersus elephantes quorum aluum petit dimicando quem scit esse molliorem. Item secundum Solinum vnicornis est splendoris mirifici presertim vt fertur qui inter vnicornes est rex et eius generis et talis coronam habet innatam in capite quem reliqui sequuntur in splendort illius gauden.

54

¶ Item Rhinoce¬ ron est tante fortitudinis vt nulla venantlum. virtute capiatur: sed virgo puella proponitur dulciter canens que venienti vnicorni sinum aperit in quo ille omni ferocit ate deposita ponit caput et sic soporatus velut inermis capitur. nec tamen diu viuus tenetur captus quia ex tristicia cito moritur vnde nunquam potest domesticari vel ad laborem applicari pro hominibus vt dicit Lyra. Idcirco Iob. xxxix. dicitur. Nunquid volet Rhinoceros seruire tibi: nunquid alligabis ad arandum loro etc. quasi dicit non. Mystite significat quandoque christum regem qui in vtero virginis captus est etc. Quandoque autem significat iudaicum populum secundum Gregorium pro pter superbiam et ferocitatem qui habuit vnum cornum propter legem ei singulariter datam nec tamen iugo legis christi subdi voluit. Ideo palmus. in persona christi dicit. Libera me de ore leonis et a cornibus vnicornium humilitatem meam. Et sic patet mirabilis deus etc.

31

55

¶ Simia habet similationem facie naribus auribus et manibus ad hominems est gestu inquieta: morsu ferox. pre ceteris animalibus gustu viget. Nuces et poma libenter comedit sed cum in nuce aut alio fructu amarum corticem repperit totum proiicit. Domestica dominum suum agnoscit etiam post multos annos reuertentem: libenter cum pueris ludit. Etsi et copia data fuerit aliquando strangulat eos qulcam leserint diu contra eos rancorem tenens. emu atur facere quicquid viderit: habitat in arbore vel rupibus. Unde secundum prefatos philosophos. Uenatores acceptis calciamentis vadunt et sedent in locis vbi a simiis videantur: ibique calciamenta pedibus induunt ac diligentius ligant. postea peponentes ea ibidem relinquunt et se abscondunt. Tunc simie descenden. quod illos facere viderant imitantur sicque calciate capiuntur quia in calteis fugere nequeunt. Item simia in huiusmodi significat eos qui ligati sunt mundi amore et sic capiuntur a diubolo. Denique simia cum gemis nos peperit vnum diligit alterum odit. Cun autem a venatoribus queritur: eum quem diligit implectitur quem odit in dorso ponit. et sic cum eis fugit bipede. Cunque lassatur currendo vellet fatigatus deponere eum quem dorso portat. Sed ille timens venatores firmiter heret collo illiuo Et sic vt possit fugere cogitur nolens proiicere quem dilexit. sic fit homini in extremis quando terrenorum amorem et omnes diuitias velit no lit oportet deponere et peccatorum pondera por tare. Simia etiam significat hypocritas etc.

32

56

Sorex vel sorices vulgo patRam discurrunt in tectis et domibus cum strepitu nocte vt mures corrodentes quecumque sibi commo da sed fugari possunt aut cattorum venatum aut lacti quod diligunt miscendo rusicam tritam t pul¬ ueres triti vitri. Dicit etiam Uincentius in specule naturalir. quod si domum fumigaueris cum vngula muli non remanebit in ea sorex. presertim vt dicit devngula muli sinistra quia illa forsitan est fortio ris virtutis in hoc. Ecce dei mira opera.

33

57

¶ Strucio est animal potius bestia quam auis vt dicit Aristo. et Plinius et Autor lib. de natu. re. Etsi inter aues connumeratur ta men vt etiam Gregorius. xxxi. morals. dicit. Numquam a terra per alas suas eleuatur: inter bestias ergehic ponendo. Hoc animal est in multis mirabile. Primo quia strucio oua sua non ponit donec oriatur stella: vergilia nomine: que oritur cica mensem Iunium. et tuc vt dicit Phisiol. eleuans oculos in caelum et videns eam ascendisse fodit in terram et ponit oua sua et operit ea sabulo ascendens que statim obliuiscitur ea quia est animal valde obliuiosum nec vltra redit ad ea: sed estate calefacta arena virtute solis excoquit oua vt educat pullos. Unde Iob. xxxix. scribitur. Sic penne strucionis similis est pennis herodii et accipitris Lyra. sed tamen non potest eis volare. licet ille ve lociter volent. sequitur. que derelinquit oua sua in terra scilicet sabulosa per obliuionem. sequitur: tu forsi tan in puluere calefacies ea quasi dicit non sed virtute solis. hoc fit dei prouidentia etc. Secundum mirabile quod Strucio solo visu ita fouet oua suam in arena recondita vt ex eis pulli educantur secundum ese. Phisiols. Et vt fertur etiam oculo vno intuelcelum: altero terram simul: scilicet dirigens visum super arenam circumquaque cum nesciat vbi sint oua. Ideoque luget. Unde Miche sci licet Faciam luctum velustrucionum etc. Tertium mirabile quod strucio ferrum comedit et durissima ossa et digerit quia calidissime nature. Equum naturaliter odit et persequitur miro modo. Equus etiam illum videre non au det etc. Quartum quod ossiculum paruum habet sub alis quo se in latere pungit et agitat quando prouocatur ad iram vel vt celerius currat. Nam alag erigit sed volare nequit. Tamen secundum Plinium celeritate cursus in terra equum velocissimum vincit. Et cum frutice colla occultauerit totum se latere cridit. Patet ergo deus mirabilis in huius genere bestie. Item secundum Gregorium. xxxi. Morals. significat hypocritas qui se ostendunt volare in caelum etc.

58

¶ Sus de hoc vbi Aper et vbi Porcus.

34

59

¶ Talpa est amimal quadrupes cecum sed quando pellis scinditur vel excoriatur effigies oculorum in eis inesse apparet. liquidius tamen audit etiam in terra existens profundata quam cetera animalia. Terram semper fodit humum egerit in cumulum. Querit enim radices in terre visceribus ad comedendum et quandoque in fame terram comedit. Item cum quis talpam vult est fodere contra impetum venti stando: statim sentit et se retrahit vel occultat. De terra lutulenta et corrupta pluuia imbibita terre gignitur. Unde est animal immundum secundum legem. Nam et significat auaros terrenis deditos quorum oculi aperientur dum in morte excoriantur bonis terrenis. Item hoc mirum est quod talpa combusta in puluerem et sparsa cum albugine oui super faciem sanat lepram. Et sanguis eius linitus super caput caluum pilos reducit secundum philosophos. supra¬

35

60

¶ Taxus qui et melo vel melotus dicitur vt dicit glo. super illud Heb. xi. Circumierunt scilicet sancti antiqui in melotis et in pellibus caprinis egentes etc. Et est animal cuius pellis est valde hispida grisei coloris cutis dura. dentes habens acutos. Et secundum Phisiolis. ac librum de nat. re. Est bestia magnitudine vt vulpis. habet tamen crura breuia nec in vtroque latere equa lia sed in sinistro breuiora. Hoc etiam mirum deus taxis vel melotis indidit quod mansiones sibi subterraneas labore parant et vnum taxum eligunt ponuntque eum supinatum erectis et extensis cruribus et super illius ventrem terram effossam accumulant: oneratumque per pedes extrahunt totiens hoc facien. quousque habita culi latitudo habitatoribus sufficere possit: his vulpes est contraria. Cum enim scit taxum de fouea exiuisse subintrat et ibi stercorat. cuius fetorem taxus rediens nequit sustinere sed foueam deserit quam vulpes pro suo habitaculo occupat. Sic quidam mali contrarii bonis calumnio se fetorem falsi criminis imponentes possessiones occupant. Taxus itaque significat iustos innocentes quam. Nam et hoc mirum fecit deus in taxo vel melota quod licet hominibus fortibus terribilis sit: tamen puerorum innocentiam et paruitatem perhorrescit ledere. adeo mirabiliter vt etiam illorum verbera fugiat nec resistat. Item secundum Eusculapium Adipe taxi inuncti febricitantes sanantur. Sed eius testiculi cum melle cocti accendunt libidinem: et sic valent coniugibus pro reddendo debito coniugali. Ecce mira que fecit deus etc.

36

61

¶ Tigris secundum Isidorum Aristo. Solinum Plinium et alios est animal velocissimum adeo quod nil tamlonge an tecedit vt non ilico assequatur: etiam siquis equo vehatur fugaci. maxime cum catulos suos raptos ab illo cognouerit. Unde et Tigris vocatur. Apud persas et in dos enim tigris sagitta nominatur: inde et tigris fluuius appellatur eo quod omnium fluuiorum rapidist simus. Est autem Tigris bestia seuissima inconparabili rabie et fulua macularum varietate distincta nigricantibus segmentis id est zonis distinctiuis. In qua huiusmodi mirum est a deo inditum quod cum ipsa absente catulis raptis a venatoribus cubile rediens inuenerit vacuum: ilico raptoris vestigiis insistit odore vestigans et raptorem insequens. Cunque raptor illam appropinquare viderit speculum vitreum ei proiicit. illa in ipsum intuens imagine sua visa illuditur et sobolem putans impetum renocat desiderans et speculo colligere fetum. Rursum vana spe reperta totis viribus raptorem insequitur: iterum speculo illuditur proiecto a raptore: cassam versat imaginem et quasi lactatura fetum residet nec memoratur fraudis preterite. At interim raptor confugit ad mare et sic bestia vindictam perdit et prolem. Sic mundani veloces ad terrena et pro ni ad effundendum sanguinem humanum delusi vana spe: frustra laborant et se et sua perdunt etc.

37

62

¶ Tragelaphus dicitur secundum Isidorum et Helinandum. xi. libro quasi hircoceruus. Nam grece Tragos hircus et laphos ceruus dicitur. Est autem animal quantitate et forma ceruo simillimus. Et est animal mundum secundum leg. Deut. xiiii. Partim simile hirco partim ceruo vt dicit ibidem Lyra. Habet tamen armos villo sos vt hircus et mentum hirsutum: prolixis barbis. Et est eiusdem speciei cum ceruo: vnde et nominatur hircoceruus. vt habetur libro Catho. licon. Ecce ergo dei sapientia in huiusmodi monstruoso etc.

63

¶ Uacca viderbi Cquus. n. Et vbi Boo si pla

38

64

Uarius secundum Uincentium in speculo naturali. Est bestiola de genere Pirols De quo supra) paulo amplior est quam mustelaapud nos vocatur vulgo pegiueth. In arborihus habitat et fetus facit et nominatur Uariut a varietate colorum in pilis: quia in ventre candidus est et varius in dorso habens colorem cinerium elegantem atque spectabilem. Harum pel libus in ornatu gloriantur vestium vtriusque se xus homines. sicut et in ornatu vestium de pellibus hermellinis et sabellinis et nardurinis. Nam hermellus candet albedine pulcra in hyeme pilorum suorum: sed in estate habet quasi piloc nardurinos solo ventre albo candens. Sabelline autem pelles similes sunt Nardurinis nisiquod declinant ad nigriorem candorem et quanto nigrius candent preciantur presertim si grisescunt.

65

¶ Uespemilio de hoc vbi Mus. vitte. §. xxii.

39

66

¶ Arsus secundum Isidorum et Ilinium aliosque dicitur quasi orsus eo quod ore suo formet fetus. Nam immaturitate festina vrsa educit carnes pauxillulas id est frustum carnis que ca ro est candida et informis paulo muribus ma ior sine oculis: sine pilo. Ungues tantum prominem postea lambendo hanc calefaciunt et sic eam figurant lingua sibi similem. Rarumque est videre parientes vrsas quia tunc latent quaternis mensibus femine vel citra. Item ex libo de nat. re. Ursus est animal seuum nimis deforme membris secundum Isidorum et Alexandrum. Caput habet inualidum sed vis maxima est in brachiis et lumbis corum vnde interdum erecti subsistunt. Quo¬ dam murmure vtitur. pedes in vestigio sunt carnosi: et illos sugit tanque alimenta quedam sumat ex eis. Et secundum Aristotelem vrsus agrestis hyeme latet ad minus per dies quadraginta. his diebus non comedit aliquid sed plantam pedis sugit. Licet communiter vrsi sint nigri: tamen in aliquibus partibus inueniuntur albi. Ursus quoque excoriatus expresse videtur hominem nudum representare. Item secundum Eusculapium si calcauerit equus super vestigium vrsi protunc accidit stupor pedi illius. Ecce qualia mira deuabenedictus fecit in Ursis. Preterea secundum Aristo. et Solinum ac supradictos. Ursus est animalastutum et fraudulentum et preliatur non solum tum ceruis sed etiam cum agrestibus porcis et cum tauris: vt comedat carnes eorum quia indifferenter comedit carnes et fructus terre vel aborum. Formicas etiam et cancros comedit instinctu naturali propter medicinam infirmita tis. Aluearibus apum insidiatur vnde mellis auiditate vel timore arbores ascendit vt mel comedat quod quandoque ibi inuenit per apes conditum. Aquam autem vorat potius quam bibit. Halitus eius pestilens est: vnde eius anhelitu comtactum cibum vel huiusmodi nulla fera attingit. Quando autem preliatur cum tauro: appetit vel eius nareo vt acrior sit dolor in loco teneriore. vel cornua appetit vt pondere defatiget Unde vrsus super dor sum tauri sa lit et cornuaeius tenet manibus ac spatulas pedibus posterioribus ne ipsum taurus ferire possit. et sic pos dere fatigatum illum in terram prosternit. Item secundum Plinium Auicen. et Diascoridem. Adeps vrst cum taurino sepo et cera: pari pondere medetur podagris. Et adeps vrsi prestat capillorum incrementis. et valet emendare alopicias id est caluiciem vel defluuium capillorum. Ecce ergo mira dei in vrsis.

67

¶ Mystice Ursus in scrptura plura significat quandoque iram et vltionem dei in peccatores. Threnorum. iii. Ursus insidians factus est mihi dominus scilicet per chaldeos qui oc culte insidiantes et seuientes rapuerunt illos scilicet iudeos dei iudicio. vt dicit ibi glosa. et Lyra. Et Osee. xiii. dicit dominus. Occurram eis scilicet peccatoribus quasi vrsa raptis catulis. Glo. Nitu vrsa dicitur seuius cum catulos perdiderit vel cum esurierit. Unde quandoque significat etianprincipem iracundum et crudelem in subiectos. Prouerb. xxviii. Ursus esuriens princeps ipsiut super populum pauperem. Et quandoque secundum Ambrosium significat pietatem quam omnes de bent habere erga fetus suos vt vrsa habet etc.

40

68

¶ Aulpis vel vulpes secundum Ari stotelem Plinium Issdorur Phisiol. et lib. de natu. re. Est animal ingeniosum et dolosum ac fetidum. Gallinas et aues. domesticas insidiose rapit et deuorat. Quod si amygdalas comedetit mori dicitur nisi et vicino aquam lambere contingat Filios cecos generat et postea per aliquod tempus videre incipiunt sicut et omne animal quadrupes habens multas fissuras in pedibus generat cecos filios secundum Arist. vt canis: leo: lupus: vulpis. Catuli vero vulpium in vtero materno gestati pelliculam vnguibus penetrant ventris materni. Et cum vulpes esurit nec inuenit quod mam ducet fingit se mortuam. Et quandoque inuoluit se in rubra terra vt appareat quasi cruentata et re supina in terram se proiiciens retinet flatum suum. linguamque ore exponit aperto: Aues autem illam mortuam putantes super eam sedent quas ipsa rapit et deuorat. Quando autem fuerit capta vul pis in pedica aliquando morsu sibi pedem precidit vt vel sic euandat. Cum vero fuga nulla patet se mortuam simulat vt a pedica extracta fugam arripiat. Item secundum Eusculapium. Pellis vulpis circuuoluta pedi podagrico sanat eum. Cerebrum autem eius infanti si sepe datum fuerit nunqua caducus erit. Hec sufficiant. Ecce mira a deo facta.

69

¶ Mystice autem per vulpes significantur dolosi homines et heretic i et etiam demones de cipientes animas Can. ii Capite vulpes scilicet occidendo hereticos que demoliuntur vineas id est ecclesias. Et Psalmus Partes vulpium erunt id est de monibus sociabuntur in inferno etc.

70

¶ De pluribus aliis bestis scilicet volatilibus: Aquaticis et Reptilibus. Require alibi videlicet de vnoquoque suo loco etc.

41

71

¶ Estia. N legali. ter. Quomodo aliquae bestie vel animalia in lege dicebantur immunda

72

¶ Cum immundicia non possit inesse bestiis eo quod peccare non possunt. et per consequens non debebant prohiberi: Respondetur secundum Ncolaum de Lyra super Leuit. xi. ca. Et Deut. xiiii. Notan. quod imundicia est duplex. Una spiritualis. alia corporalis. Prima scilicet spiritualis idem est quod peccatum et non potest esse in brutis quod carent ratione. ergo non possunt peccare. verum tamen quodammodo potest redundare in ea peccatum hominis inquantum abutuntur eis homines ad aliqua maleficia: vel inquantum talia immolant idolis etc. Secunda immundicia scilicet corpora lis potest esse directe in brutis pluribus modit

73

¶ Primo subiectiue aut ratione sui: quia sunt ve nenosa et abominabilia. Aut ratione nutrimenti: quia nutrimento immundo vescun tur vt porcus: Coruus. et cadauera vorantia. Aut rationem habitaculi: quia in loco immundo habitant putsub terra et ex hoc fetorem contrahunt et abominabilia sunt vt talpe et mures etc. Secundo immundicia corporalis potest esse in brutis effectiu¬ in quantum accepta in cibum efficiunt malum nutrimentum in hominibus vel ex complexione nimie siccitatis vel humiditatis vel aliis circum stantiis. Tertio potest esse vtroque modo premi so. vt in bufonibus et serpentibus.

74

¶ Ad quesi tum ergo respondetur quod secundum legem veterem multa erant prohibita iudeis et immunda reputata: vel quia talibus animalibus idolatre vtebantur in suis sacrificiis seu aliis maleficiis: vt iudei proni ad idolatriam retraherentur per prohibitionem. Uel quia erant mali nutrimenti: vel quia immunda et abominabilia aliquo modo premissorum. Sed et insuper quarto quedam erant prohibita iudeis etsi predictis modis non essent imunda: Tamen propter rationem mysticam et figuralem. vtpote quia figurabant vicia que sunt ab hominibus fugienda. sicut lepus propter timiditatem significat ignauiam. Camelus auariciam et superbiam propter gibbum in dorso. Ursus crudelitatem. Leo et accipiter rapacitatem et similiter lupus etc.

42

75

¶ Quomodo autem discernebam tur bestie male complexionis in veteri lege: Claret vbi supra Leuit. secundum Lyram et textum. Quod vnum signum erat fissio vngule pedis quod est signum temperate complexionis in animali. Nam excese siue humida non habent. vngulas vt patet Aliud signum erat Ruminatio. Hoc etiam est signum temperate complexionis quia bene digeritur alimentum. Unde bestie carentes vtroque vel altero signorum predictorum immunda reputabantur. Nam vngula fissa ostendit quod carnes talium non sunt nimis humide. nec nimis terre qu stres et sicce. quia continuitas vngule signum est nimie siccitatis. Fissio autem ostendit temperatam complexionem. ergo boni nutrimenti. Similiter ruminatio qua bene digeritur alimentum ostendit talium carnes esse sanas. Item in piscibus squame et pennule ostendunt signum quod sunt boni nutrimenti eo quod carnes talium non sunt nimis humide sed complexionis temperate et ideo sane. Unde vbi defuit vtrumque vel alterum horum erat immunda

76

¶ In auibus autem dicit ibidem scriptura pro generali signo. Quod omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes execrabile erit vobis. Ratio secundum Lyram quia talia sunt quedam monstruosa pariicipan tia de auibus et bestiis terre. vt Griphes et vesper tiliones etc. In reptilibus vero omnia reparutaban tur immunda. Ut habetur e. ca. xi. Leuitr.

77

¶ Uerum tamen iam in noua lege Eleuterius papa statuit quod nulla esca vsualis rationalis et humana quam deus creauit repudiaretur a christianis. quia huiusmodi prohibitiones et cerimonie legales sunt euacuate sicut figure in christo implete. ergo non sunt seruande nisi quis ab aliquibus talibus abstineret causa medicine naturalis et non causa prohibitionis legalis

PrevBack to TopNext