Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Beniuolentia
¶ Nota autem secundum Anton. floren. per. iiii. summe ti. vi. c. vi. Et Rayne. quod ista inter se differut amor: beniuolentia: amicicia: charitas: dilectio: pcordia et beneficentia. Nam primo amor est quid generale ad omnem amorem licitum et illicitum. Et commune est etiam brutis. Secundo beniuolentia vt dicit philosophus. viii. Eth est qua alicui bene volumus et optamus voluntate rationali. et sic non est in brutis. Tertio amicicia differt a praedictis. quia dicit amationem mutuam cum reama tione. sed beniuolentia dicit solam amationem qua quis bonum vult alteri. etiamsi ille non reamaret istum vnde potest fieri etiam ad ignotos homines de quibus audit aliquid boni. sed amicicia non potest esse ad ignotos. licet amicicia fundetur super beniuolentia vt dicit Philosophus. viii. Eth. Quarto charitas differt a predictis: quia est amor fundatus super beatitudinis diuine communicatione. Est enim charitas qua diligimus deum propter se et suam bonitatem et proximum in deum et propter deum. Nam inimicum diligimus ex charitate propter deum ad beatitudinem. Sed amicicia est solum inter amicos in honestate virtutum fundatus proprie accipiendo Quinto dilectio differt quia est actus primus et principalis procedens ex habitu charitatis. Unde charitas dicit habitum sed dilectio proprie dicit actum diligendi ex charitate. Sexto concordia differt quia consistit in conformatione voluntatis mutue personarum etc. Septimo beneficentia differt qapraedictis quia consistit in exteriori effectu charitatis et liberalitatis vel pietatis qua quis alteri benefacit effectualiter. Concordia autem consistit pro prie in solo affectu interiori voluntatis. Simili. ter et beniuolentia. et sic patet
¶ Nota secundo quod dei bonitas disposuit quod hominis cuiusque beniuolentia et bonitas omni creature sit vtilis exceptis hominibus damnatis et demonibus vt dicit Ansel. de similitu. xx. Et declarat quia primo vtilis est hominibus electis quia ad augmentum glorie in celo. et secundo angelis beatis eadem ratione. Tertio malis hominibus prodest in presenti ad exemplum conuersionis. Quarto soli: lune: stellis ceterisque creaturis quia in consummatione glorie iustorum omnia in melius mutabuntur. Quinto animabus in purgatorio et vniuersali ecclesieper participationem meritorum et auxilia suffragiorum Insuper quodammodo ipsi deo licet nullo indigeat: tamen quia voluntati eius concordat ergo et deo places est. Et sic amicicie gaudia dignatur facere ex mera sua bonitate teste christo. Luce. xv.
On this page