Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Demones

1

1

Demones. i. Dilict de auersione et casu eorum in peccatum. que fritur. Quales spiritus dicuntur demoes Nota secundum Guil. in. ii di. v. quod demon solet capi tripliciter.

2

¶ Uno modo idem est quod sciens. Nam et libro Catholicon dicitur quod demon interpretatur in latino peritus vel sciens. inde grece Mali spiritus dicuntur ca codemones id est malum scientes. Sed boni angeli dicuntur calodemones id est bonum scientes. Et scribitur in greco per ae daemon. Hinc etiam Act. xvii. Atheniem ses dict de Paulo quod nouorum demoniorum videretur annunciator ee id est nouarum scientiarum vt patet ex textu sequen ti. Dixerunt enim eidem. Noua infers auribus nostris ita quod pemonium idem sit quod scientia. et demon idem quod sciens.:

3

¶ Secundo itaque demones dicuntur apud platonem Quidam spiritus nature subtilis aere mire cognoscibilitatis. Et idem plato dicit quosdam esse calodemones idest bonos demones a calo quod est bonum. alios cacodemones id est malos demones a cacos quod est ma lum in latino

4

¶ Tertio principaliter demon accipitur in theologia pro angelo apostata per peccatum obstinato. Et est inuentum hoc nomen ex lingua syriaca scilicet demodo quasi dimon a diuitiis et mammon. Mammon quippe in illa lingua diues dicitur. dum igitur angelus malus sine merito voluit habere diuitias beatitudinis et diuine equalitatis. Recte demodo nuncupatus extitit. Siut per contrarium diues. ironice loquendo id est pauperimus seu miserrimus Recte etiam nominatus est diabolus a dia quod est duo et bolus quod est morsellus. quia mordet duo ilicet corpus et animam hominis per peccatum quod suggerit. vt dicitur est li. Catholicon. Unde Aug. li. viii. de ciui. deci dicit. Certum est demones esse spiritus nocendi cupidissimos. scilicet hominibus in anima et corpore. Et a iusticia penitus alienos superbia tumidos. inuidentia liuidos. fallacia callidos etc. vnde dei iusticia digni sunt pena.

2

5

¶ Quo demones dicuntur auersi a deo. odiendo. et boni angeli conuersi ad deum. Cum enim diabolus sicut et omnis creatura naturaliter diligat deum. quia vt Augug. ait. nullius conscientia potest odisse deum cum sit summum bonum et ipse deus est conseruator omnium. non videtur ergo quod diabolus possit vel potuerit auerti a deo qui est totus bonus et amabilis. Item nihil oditur nisi sub ratione mali. sed in deo nulla potest esse ratio mali. ergo etc.

6

¶ Respondetur Primo notando pro preambulo. quod sicut dicit Magister. Conuerti ad deum est deo charitate adherere. Auerti autem a deo est deum odio habere. Hec ille. in li. ii. di. v. Itaque secud Guill. ibidem Secundo dicendum: quod angelica mens dum immutabiliter adhesit deo vt suo principio vel creatori: ita quod eius voluntas se subiecit voluntati diuine et habitu charitatis deum cepit gratuite diligere: tunc conuersa dicitur ad deum per gloriam. quia intelligentia angelica conuersa est visione. voluntas quoque fruitio ne. et memoria tentione: in quibus consummata est glora beatitudinis eterne

7

¶ Auersio autem dicit desertionem illius summi boni. Et accipitur vel fit tripliciter auersio a deo. Primo modo solum in habitu: ita quod nunquam in eodem supposito fuit tale bonum actu: licet bene fuerit in alieno: vt in parentibus primis. Isto modo pueri ante baptismum ratione peccati originalis dicuntur auersi a deo. Secundo modo auersio dicitur habitu: ita tamen quod aliquando fuit actu. et sic peccaor dicitur auersus a deo per deformitatem peccati actualis et reatum Tertio modo auersio dicitur ipsa inordinata affectio quae bonum deseritur incommutabile. quia autem demones peccando deseruerunt summum bonum scilicet deum. ideo auersi dicuntur. Hec Guil.

8

¶ Tertio ad praemissa obiecta secundum Bona. in. q. circa lit. concor. Tho. Dicendum est quod iptet deum secundum quod est summum bonum nulla creatura odire potest: vt dicit Aug. Et hoc odio naturali: quia ad illud bonum participandum facta est omnis creatura praesertim rationalis: quae cum naturaliter appetat semper beatificari: num quam odit beatificantem. Denique etiam diabolus naturaliter diligit deum vt sui conseruatorem in esse. Etsi non diligat vt beatifitantem: quia scit hoc nunquam fieri cum sit obstinatus et desperatus. tamen talem naturalem dilectio nem qua diligit deum vt creatorem et conferuatorem refert diabolus ad suam propriam vtilitatem: ita quod propter se diligit deum non propter dei bonitatem. ergo peccat: et odit dei iusticiam. Unde praeter praedicta contingit considerari deum vt iustum punientem peccata et leges statuentem. Et quia talis effectus contrariatur voluntati demonis sicut et hominis mali praesertim damnati. Et sub ratione huiusmodi effectus mali: desparati: et homines damnati et demones odiunt deum. praeos Superbia eorum qui te ode. ascem. semper. id est in perpetuum. Et sic tales dicuntur totaliter auersi a deo per odium. ergo iusto dei iudicio deiecti.

9

¶ Quanta mora fuit a creatione angelorum vsque quo ceciderunt mali facti demones. Require supra vbi Angeli. §. lxxxiii. et. lxxxvi.

10

¶ Plura etiam de malis angelis habentur vbi Angeli: variis passibus

3

11

¶ Utrum primum peccatum quo ceciderunt demones fuerit superbia luciferi consentiendo eidem. Respondetur secundum Guill. in. ii di. v. Et Bon. ibidem q. .i i. ar. i. per conclusionem quod sic. Et patet Primo ex gloLuc. x. Uidebam sathanam quasi fulgur de celo cademtem. Ibi glosa dicit quod lucifer singulariter elatus erat: Ideo hec christus dixit discipulis: vt in eus casu de elatione timerent. Secundo ex dictis Isid. i. libro de summo bo. c. x. Dicit enim quod lucifer mox vt factus est: in superbiam erupit: et praecipitatus est de celo. Tertio ex auctorite Ecci. x. Initium omnis peccati est superbia. et Tob. iiii. ca.

12

¶ Quod si obiicitur per illud. i. Timo. vi. Raditx omniu malorum est cupiditas. Dicendum secundum e. Guil. concor. Lyram. quod hoc non obstat: quin superbia sit initium omnis peccati simpliciter loquendo: eo quod fuit primum peccatum in modo ex quo secuta sunt alia. Et quia etiam in omni peccato concurrit superbia: inquantum quicumque peccaor contennit legem dei nec vult obedire ei. Cum hoc tamen stat quod cupiditas dicatur radix omnis peccati: eo quod est fomentum omnis peccati. Sicut enim arbor recipit alimentum per radicem vel fomentum: sic omne peccatum habet generaliter pro radice qua fouetur cupiditatem: vel honoris: vel dignitatis: vel diuitiarum: vel voluptatum: vel proprievoluntatis. et huiusmodi.

4

13

¶ Sed an huius principis demonum scilicet luciferi superbiam in ipso secuta sint alia peccata. Respondet idem Guill. cum Bona. supra quod sic. Nam peccatum luciferi potest considerari tripliciter. Primo quantum ad inchoationem. et sic initiatum est in praesumptio ne. Nam statim vt vidit sue nature excellentiam: presumpsit assequi intentum. Et ita primum peccatum illius fuit superbia praesumptionis et tumoris. Secundo potest considerari quantum ad medium. et hoc fuit in ambitione: quia postque praesumpsit de se: appetiuit mox quod omnino supra se fuit: et ad quod peruenire non decuit. videlicet equalitatem dei etc. Tertio quantum ad consummationem et confirmationem. et hoc fuit in odii auersione: quia ex quo obtinere non potuit quod appetiuit: cepit deo inuidere et affectu odii cotraire. et in hoc firmatus est et a deo separatus. Perfectum obstaculum posuit vt superbus compulsus descendere: semper odiat deum iustum et inuideat excellentie eius: ac aduersetur omni bono quod fieret ad gloriam dei etc. Rursus in qulibet horum peccatorum mortalium comitabantur alia peccata: quia primum scilicet praesumptionem comitabatur ingratitudo: quia deo non egit gratias pro tanto beneficio quo conditus est: secundum Berardus. libro de gradibus humili. Aliud quoque peccatui scilicet nimius amor sui inordinatus. et hoc Scotus large vocat luxuriam. Item Aliud etiam scilicet omissionis peccatum: quia debebat illam praesumptionem in se cohibere: quod non fecit. Ideo omittendo peccauit. Similiter medium peccatum. scilicet ambitionem comitabantur tria. Unum rapina. glo. super illud psalmus. Que non rapui tunc exol. dicit. Adam et diabolus voluerunt rapere diuinitatem et amiserunt felicitatem. Nam ex ambitione voluit diabolus esse vt deus Aliud: quia appetiit gloriam modo indebito: vtputa sine meritis. Item quia nimis cito cum appetiit gloriam adhuc existens viator. Etenim vt Anss. lib. de casu diaho. dicit. Nihil appetiit ad quod non peruenisset si ste¬ tisset. Preterea Tertium scilicet odium dei comitabantur alia tria. videlicet inuidia: et obstinatio ac desparatio: quae se de venia elongauit. et sic ibi erant verisimiliter ix. peccata mortalia. Hec omnia ex Guil.

5

14

¶ An peccatum demonis primum fuerit remissibile antequam peccasset alio peccato: cum in perpetratione horum peccatorum demonis erat euum correspon dens tempori nostro habito. vt patuit vbi Angeli. §. lxxxvi. Respondetur secundum Guil. sequendo viam Scotistarum ibidem. quod primum peccatum angeli mal scilicetpresumpitionis superbia: antequam perpetrauit aliud sequens peccatum. videlicet ambitionis. et postea odii: fuit remissibile peccatum. et quod potuisset penitere de illo primo ac veniam apud deum repperisse. quia protunc antequam perpetrauit tertium peccatum nondum erat perfecte firmatus in malo: licet peccauerit mortaliter: sed erat in statu viatoris. ergo etc. Unde etiam doc. subti. in. ii di. vi. q. ii dicit. quod angelus in malis processit ex minus malo ad maius ma lum: sicuti ex nimio amore sui ad odium dei quod fuit maximum peccatum quo firmatus est.

15

¶ Si queratur: Que poenitentia fuisset eidem iniuncta peniteti. Respondet idem Guill. quod potest inquit dici quod sola contritio suffecisset: vel forte locum inferiorem in celo accepisset: sicut etiam videmus fieri in policia mundana.

16

¶ Quod si obiicitur: Si hec essent vera. sequeretur quod etiam modo peccatum demonum esset remissibile.

17

¶ Hec obiectio soluitur infra. §. xxxv. et sequentibus pluribus

6

18

¶ Utrum peccatum primum demonis luciferi fuerit prae aliis maximum.

19

¶ Arguitur quod non: quia primum peccatum fuit superbia: vt patet ex praemissis. sed superbia non est peccatum maximum. Probatur: quia opposi tum superbie est humilitas: quae non est maxima virtutum: eo quod potest esse informis. et per consequens eam praecellit charitas: quae non potest esse informis. Et quia humilitas est species temperantie: quae est minima virtutum cardinalium scilicet prudentia: iusticia et fortitudine. Sequitur ergo quod nec superbia est maximum peccatorum: iuxta Topi. regulam. Sicut propositum in proposito: sic oppositum in opposito.

20

¶ In oppositum est sntentia doctorum. dict peccatum luciferi esse maximum omnium peccatorum.

21

¶ Respondetur ad hec secundum Guill. in ii. di. v. quod peccatum luciferi dicitur omnium peccatorum maximum. Tum ratione eius qui peccauit: quia angelus. qui fuit in stati perfecto excellentior creaturis aliis. Tum ratione eius in quendirecte peccauit. quia in deum quem prae aliis diligere tenebatur pro beneficins. Tum ratione peccati: quod est irremissibile. Tum denique ratione causalitatis. quia initium et occasioomnis peccati extitit. scilicet tam in angels quam in hominibus quos tentando deiecit. Unde Tob. iiii. dicitur Ex ipsa enim scilicet super bia demonis omnis perditio initium sumpsit etc.

22

¶ Sed ad obiecta nota secundum e. Guil. quod maximum peccatum poaesdici tripliciter. Primo inceptione. et sic in lucifero fuit maximum peccatum superbia: quia primum et caput ex quo alia secuta sunt Secundo irremissibilitate. et sic in eo obstinatio est maximum peccatum. Tertio criminis magnitudine ex obiecto et intento fine. et sic in eo odium contra deum: cum voluit esse vt deus fuit maximum etc. Unde secundum Rich. in. ii di. xxi. Lucifer in propria persona ma gis punitus est quam primi parentes qui in posteritate plus sunt puniti.

7

23

¶ Utrum demon errore intellectus § 6. appetiuit equalitatem dei altissimi etc. an ex voluntat peruerse certa malicia. Respondetur secundum e. Guil. supra quod non ex errore intellectus. Probatur: quia error vt docet Augusgiu. in Enchit. est pena ex corruptione nature per peccatum introducta. Si ergo lucifer prius habuisset errorem: et ex errore venisset in culpa. sequitur quod prius fuerit in eopena quam culpa: quod est contra Aug. dc. Non est deus prius vl tor quam homo sit peccaor. ergo scienter ex malicia appetiuit equalitatem dei.

24

¶ Sed quo demon potuerit appetere equalitatem dei nisi ex errore: Difficultas e. quoniam omnis intellectus non errans scit et scire debet quod impossibile est creaturam creatori equari. Impossibilium autem non est electio: ex. iii. Ethic. ergo. Una opi. sequens dca Ansel. lib. de casu diab. dicit quod angelum esse deo equalem non potest angelus intelligere nec potuit in principio: cum ratio sua protuc non erat deprauata. Tum quia angelum equari deo includit contradictionem: eo quod finitum (puta angelum desse infinitum (puta deum) est contradictio etc. Tum quia secundum Ans. libro de casu diabo. Angelum esse equalem deo includit angelum non esse angelum. et per conseques si hoc angelus voluisset. sequitur quod destructionem sui appetiuisset: quod tamen nulla cre atura appetit sibiipsi. ergo vel errauit vel non appetiit dei equalitatem

25

¶ Secundam opi. auctoritaes sanctorum tradunt quod lucifer dei equalitatem appetiuit. vt patet per Magistrum en. li. ii. di. ii vbi pertractans illud Esa. xiiii. dictum a lucifero. Ascendam in caelum et ero similis altissimo. dictat appetiuisse equalitatem dei. Item Augu. de quaedio noac ve. te. ait. quod demodo elatione inflatus voluit dici deus. Preterea Greg. dicit quod appetiuit esse sui iuris: ita quod nulli subesset: sicut deus. Ansis. autem dicit quod appetiit omnibus praesse. et hoc obtinuisset si perstitisset. sed voluit hoc propria auctoritae sine deo datore et sine meritis: In hoc ergo peccauit. Denique vt Bern. videtur dicere et aliqui alii: iuxta glo. super illo verbo Ione. i. Propter me hec tempestas etc. tenent quod ex dei reuelatione vidit mysterium incarnationis divine: et inuidit quod alia creatura scilicet humana in christo exaltaretur super sui id est angeli primi excellentiam. videlicet luciferi: nolens se humiliasre ad seruiendum christo. sed voluit rapere honorem christi considerans se ad huiusmodi digniorem ex excellentia sue nature. et sic omnes huiusmodi auctoritaes verum dicunt et circumloquuntur hoc quod voluit sicut deus praesse omnibus sua auctoritae. Unde hec opi. tenenda est secundum Scotor. et communiter doctores

26

¶ Ad obiecta aut praedcam. Ad illud. Impossibilium non est electio. Dicendum secundum Scotor. e. di. v. q. ii quod electio sicut et appetitus potest accipi Uno modo pro actu toluntatis intenso cum conatu ad opus extra. et sic non est impossibilium. Alio modo pro actu volum tatis sine conatu ad extra. et sic bene praest esse impossibilium voluntas: ex. iii. Ethic. Sicut patet de illo qui habet manum abscisam: potest enim velle operari manibus: licet sciat beisibi impossibile. Itaque angelus licet scierit impossibile equari se deo: tamen hoc potuit actu intenso voluntatis appetere. Sicut a simili: Damnati quia odiunt deum volut deum non esse vel non posse punire illos: cum tamen sciant hoc esse impossibile etc. Alie rationes eiusdem prime opinionis soluentur. §. subsequenti.

27

¶ Unde patet quod sanctus Tho. grauiter defecit. ii scp. di. v. q. i. art. i. vbi innuit quod peccare non potuit angelus stante scientia faciendi in vniuersali et particulari: non tantum secud habitum sed secundum actum. Et dat exm de medico qui dat medicinam egroto bonam secundum infirmitatem quam considerat: licet noceat infirmo ex alia infirmitate abscondita medico. Patet oppositum etiam ex articulo Paris. dicente sic. Non posse stante scientia in vniuersali et particulari voluntatem facere oppositum: error. Hec infert et dictat Guil. vbi supra.

28

¶ Ad idem in seq.

8

29

¶ An demon potuit appetere dei equalitatem: licet crederet se pro hoc puniendum. Respondetur secundum doc. subti. in. ii di. vi. q. i. quod sic: tali ratione. Uoluntas habet duplicem actum scilicet amandi amore amicicie: et concupiscendi amatum. et secundum vtrumque habet totum ens proobiecto. ita quod sicut quod cumque ens potest amari: ita et concupisci. sed angelus potuit amare seipsum. ergo potuit sibiipsi concupiscere quodcunque bonum concupiscibile. Et ita sequitur quod cum equalitas dei sit bonum concupiscibile secundum se. ergo potuit tale bonum angelus concupiscere sibi.

30

¶ Si obiicitur: quia diabolus sicut et quicunque intelligens numquam appetiuisset nisi hoc sibi esse bonu credidisset. Non videtur ergo quod credendo se esse puniendum pro hoc: nihilo minus appetierit

31

¶ Dicendum quod quamuis Ansel. de casu diabo. et etiam Bernds. de gradibus humili. fuerit hust opinionis quod demodo non credidit se debere puniri: et quod nec potuit hoc intelligere rationibus tactis. §. praecedenti. Uerius tamen teneo cum Scotist. secundum auctoritaes plurimorum aliorum sanctorum oppositum dictantium: vt ibidem patuit. Unde iuxta hanc opi. ad hanc obiectionem Dicendum cum Bona. e. di. v. ar. i. q. i. quod etsi demodo se puniendum crediderit ratione iudicate in veli: tamen non consensit iudicio rationis: sed ambitione deuictus praesumsit plus quam possit vel conuenit. Et pro appetitu ambitionis sic faciendum extimauit sibi tamquam bonum. Sicut dum aliquis cogitat quod fornicari est sibi bonum: dato cquod cogitet se propter hoc puniendum. tamen non consentit iudicio ratois: deuictus praua sua concupiscentia etc.

32

¶ Denique rationes Anselmi non concludunt quae posite sunt e. §. praecedent scilicet quod angelum fieri deum implicat contradictionem. Et quod angelus destructionem sui sic appetiuisset. Quod patet secundum Scotor. supra. Tum quia licet angelus non potuerit in telligere se equalem deo tamquam creaturam creatori intelligendo compositiue siue in sensu composito. puta quod manens angelus sit deus ob contradictionem finiti et infiniti. tamen potuit intelligere quid significatur per hoc quod est appetere illud. Et quia ad actum volitionis sufficit simplex cognitio absque compositione vel consideratione contradictionis implicate. vt patet ex praedcis. Tum quia non opetet quod dum aliquis vult antecedens velit et consequens. maxime quando huiusmodi consequens non est de per se in intellectuantecedentis. Nam aliquis potest appetere episcopatum non volendo sacerdotium. Aut appetere dignitatem honoris militaris. non volendo pugnam subire militie in bello. Sic in proposito angelus intelligebat quid significabatur per equalitatem dei non ferendo intellectum super sui destructionem. Hec ex Scotorlis. vnde patet dei iusticia in eis

9

33

¶ Utrum demones minores equaliter elatione superbie ceciderit sicut lucifer. Respondetur secundum Guil. e. dist. v. quod minores etiam demones pec cauerunt primo peccato superbie. Probatur ex. vii. morta lium peccatorum sufficienti diuisione. quia aut peccata sunt carnalia pure. vt gula et luxuria. Aut pure spiritualia. vt quattuor hec: superbia: inuidia: ira et acidia. Aut media ienter vtraque sicut est auaricia quae participat cum vtrisque. Sed demones non peccauerunt carnalibus peccatis cum sint spiritualis nature. nec mediis cum simnt simplices spiritus. ergo peccauerunt peccato pure spirituali. Sed inter ista primum peccatum demonum non potuit esse inuidia. quia secundum Augs libro de virginitate. Inuidia est proles sterbie. ergo praecessit superbia: Nec peccauit ira aut acidia. quia sic primo peccassent per aliquod nolle quod est odii vel ire. Nam odiens vult oditum non esse. ex. ii Rheto. et per consequens odium vel ira non potuit esse primum peccatum: eo quod omne nolle praesupponit velle. Et similiter est de pec cato acidie quae habet nolle laborare eo quod vult delicate se gerere. ergo ex sufficienti diuisione peccato rum mortalium sequitur quod primum peccatum eorum fuit super bia. Et hec confirmantur per dicta sanctorum. quia id expresse dicit Greg. ii libro moralis. quo scilicet demones omnes per elationem deiecti sunt est celo. Item Hugo de sancto vic. dicit quod omnes in eandem maliciam consenserunt et vnum ordinem peruerse societatis fecerunt Sed hec malicia primi angeli fuit superbia. ergo etc. Uerumtamen secundum e. Guil. et Bonauen. ac Rich. et communiter doc. Ipsi minores demones non equaliter elati sunt. sed lucifer prae omnibus superbiuit qui onibus voluit praeesse sua auctoritae et nulli subesse. Denique et alii aliqui feruentiori affectu superbierunt: aliqui minori. vnde et pene eorum non equales per omnia extiterumnt secundum dei iusticiam. sed prout vnusqusque demernit.

10

34

¶ Sed quomodo demones minores dicuntur superbiuisse cum voluerit lucifero subesse: superborum autem est appetere praesse non subesse

35

¶ Item argum unt praedici scilicet doc. Guil. et Bonauen. et Rich. Quia scierunt angeli quod maioris dignitatis et glorie. honorisque altioris est subesse magis nobili quam minus nobili. sicut regi summo quam alicui duci. Si igitur pecccassent peccato superbie. videtur quod non elegissent subesse lucifero. Sed magis deo qui in infinitum est nobilior Respondetur ad hec secundum eosdem quod quamuis bene scierunt deum longe esse perfectiorem eo et per coneuens glorosius fore. vt illi subessent. Scierunt etiam se factos esse ad beati tudinem adquirendam per merita et ministeria secundum dei voluntatem exequenda. tamen superbierunt primo quo ad dei dominium: in hoc quod noluerunt deo subesse cui debebant. Sed lucifero cui non debebant. et sic licet non preesse appetebant sed subesse. tamen non de bito modo. quia non voluerunt subesse illi domin scilicet deo qui praecipit solum quod bonum. et restringit propriam voluntate. Sed illi subesse voluerum scilicet lucifero qui pr mitteret eos in libertate proprie voluntatis et concupiscentie. quod est superbire. vnde sicut mali homines et superbiplus volunt subesse domino minori quam maiori vt minus possint coerceri a propria voluntate. Sic isti fecerunt

36

¶ Secundo superbierunt in hoc quod tam sibi quam lucifero excellentiam libertatis et proprie voluntatis appetierunt. Ideoproprie superbierunt et etiam superbie alterius videlicet luciferi consenserunt.

37

¶ Tertio in hoc quod voluerunt esse beati sine meritis: ita quod non voluerunt beatitu dinem obtinere per hoc quod ministrarent deo. sed propriam voluntatem implere. et sic beati esse. Et quia sciebant quod deus hoc nolebat: Ideo elegerunt se esse sub dominio luciferi vt mediante illo possent hoc consequi quod cupiebant Et hoc totum est superbie. Nam superbi magis volunt gloriam et excellentiam vanam a se habere. vt sibi attribua tur quod fecerit. quam quod deo secundum Greg.

38

¶ Quare autem appetebant sic: sine meritis praemiari beatitudine et eius quiete Bonauen. dicit. quod non propter hoc. quia tardum esse expectare. vt beatificentur pro ministerio explendo diu scilice fine mundi. Ita vt citius eorum desiderio satisfieret Nec propter vitandum laborem quasi laboriosum esset eis deo seruire cum nunquam angeli ex hoc lassantur: si cut nec motor primi mobilis. Sed ideo. quia vile reputabant praestare obsequium et ministerium hominibus vel inferioribus etc. Et hoc etiam est superbie

39

¶ Un culpa primi demonis scilicet luciferi fuit causa culpe aliorum demonum. Respondetur secundum Rich. e. di. v. art. i. q. iii. Et concor. Guil. supra quod non fuit causa proprie loquendo. quia peccatum cuiuslibet eorum a popria volutate sua ortum est. Sed tantun fuit occasioin hoc quod lucifer conceptum suum eis aperuit et malum exemplum dedit. Ex quo scilicet peccato luciferi illi moti sunt ad peccandum. Ideo dicitur Apoc. xii. quod draco magnus idest lucifer traxit secum tertiam partem stel. etc.

40

¶ Si dicatur quod tunc sequeretur peccatum minorum angelorum fore remissibile sicut fuit peccatum Ade eo quod alio suggerente factum est. Dicit ide Guil. concor. Scotorlis. quod sicut dictum est de lucifero supra §. v. videlicet quod dum peccabant primo peccato ante aduentum secundi peccati: adhuc existentes viato res: illud eorum peccatum erat remissibile per poenitentiam. Nunc autem sunt in termino. quia secundum Damasce. hoc facit hominibus mors quod fecit casus diabolo Denique idem Guil. dicit. quod non est simile de peccato Ade. quia fallendo deceptus est. Non sic minores demones. sed solum conceptum suum lucifer eis monstrauit et mox illi consenserunt. ergo iuste corruerut

41

¶ Utrum simul omnes demones et in eodem instanti cum lucifero peccauerunt. An fuit ordo in peccando. Ad hoc Tho. ii scp. di. vi. q. ii dicit. quod in eodem instanti lucifer peccauit et ostendit conceptum suum aliis et ipsi consentiendo peccauerunt. Tamen omnes mali simul obstinati sunt et de celo expulsi sunt imperio dei: et Michaele ac eius angelis obsequentibus. vt patet Apoc. tii.

42

¶ Sed Guil. Scotis. e. ii. dist. iiii. difficultate. ii dicit quod probabiliter aliqua morula steterunt in celo post peccatum primum: quia aliquam diu fuerunt viatores scilicet vsque ad secundam moram quae correspondebat tempori nostro habito: vt in praecedentibus pluries dictum est. Et patet.§. lxxxvi. vbi Angeli.

43

¶ Hanc ergo opinionem Scotistarum sequendo: ac concorditer cum Bona. dicendum est quod demones in peccado habuerunt ordinem non solum secundum gradus suorum excessuum: quia vicet lucifer prae aliis peccauit. nec etiam solum secundum causalitatem vel occasionem: quia occasio pec cati aliorum fuit. sed etiam quantum ad durationem casus: ita quod non ceciderunt stati vt appetierunt excellentiam. sed postquam peccatum luciferi per odium et inuidiam confirmatum fuit. et sic ille prius peccauit et suum peccatum aliisi ostendit bonis et malis. Unde sicut in lucifero nece fuit tempus ante quo esse haberet quam peccaret: cum hec non potuerint in eodem instanti fieri. videlicet cognitio et affectio: quae praexiguntur ad peccatum vt praeordinata ad ipsum. ita etiam in minoribus demonibus fuit successio in peccando: quia prius viderunt vel cognouerit voluntatem luciferi: et tandem exinde cogitauerit commodum suum etc.

44

¶ Sed an simul fuit bonorum angelorum glorificatio vel conuersio: et malorum auersio. Idem Guil. et Bon. dict quod quamuis simul fuit bonorum conuersio et malorum auersio: non tamen simul fuerunt hec cum peccato luciferi: qui primo ante omnes peccauit: et omnibus suam superbiam indicauit tam malis quam bonis. Et ex tunc secundo mali adheserunt lucifero: bonique simul pro eodem instanti deo adherentes: lucifero non consenserut. sed contrarium voluerit. Et tunc tertio facta est diuisio bonorum angelorum a malis: quia illisunt stati glorificati: isti no. sed omns isti mali simlis sunt obstinati et de celo simul cum lucifero expulsi: vt praetactum est.

45

¶ Euxd si obiicitur: quia Damas. dicit quod simul cum lucifero corruit innumera multitudo. ergo sicut simlis corruerunt cum lucifero: ita simul cum eodem peccauerunt. quia si lucifer non statim corruit vt peccauit. sequeretur quod dedecus culpe fuerit per aliquod tmpus sine decore iusticie

46

¶ Respondetur secundum praedictos docoret quod dicuntur simul cum lucifero corruisse quamuis lucifer prius peccauerit vt etiam dicit Magister sententiarum et Hugo. ergo non est intelligendum quod eodem instanti simul cum lucifero peccauerunt. sed pro tanto dicuntur simlis corruisse: quia repente quasi in non perceptibili tempore ceciderunt

47

¶ Nec valet obiectio illa de dedecore culpe: quia peccatum semper habet penam internam sibi coniunctam pro decore iusticie diuine. Unde sicut Adam non statim vt peccauit de paradiso eiectus est: sed tamen stati habuit penam erumbescentie: et sic miserie peccati. Ita videtur et de demone: quod scilicet non in eodem instanti eiectus est de celo: sed post peccatum primum stetit in celo quamdiu firmatus est in malicia. ergo etc.

48

¶ Sed quare minores demones videntes luciferum stati vt peccauit deformatum: non si retracti a peccato ex eius imminente periculo. Respondet Bona. vbi. supra quod ideo: quia illa deformitas pectati erat in conscientia Luciferi ab intra: et non reuelauit aliis illam deformitatem: sed tantummodo indicauit eis voluntatem suam vel conceptum propterea Alii praesertim quai sibi adheserunt: immundiciam eius peccati non perceperunt nec aduerterunt eius ruinam: nec viderunt diuini iudicii seueritatem in ipsum: quousque peccatum eius fuit vltimate consummatum. Unde acceptauerunt voluntatem eius tanquam eis apparens commodum et possibile.

14

49

¶ Utrum demones vel lucifer suum casum praescierunt. et similiter boni praescierunt ne suam glorificationem saltem ex divina reuelatione:

50

¶ Ad hec concors est positio Thome in. ii scp. di. iiii. q. ii et Scotist. di

51

¶ Primo quod cognitio est duplex. Una certa: vt de his quae habent causas determinatas scilicet et infallibiles. puta solem oriri cras et occidere. Alia est cognitio coniecturalis: vt est eorum quae habent causas in parte tantum determinatas et fallibiles. Sicut medicus praecognoscit sanitatem futuram: et nauta tempestatem. Cum ergo casus et confirmatio angelorum dependeant ex libero arbitrio: quod non est causa determinata ad vnum. Non potuit ergo certitudo eorum haberi nisi a deo qui certitudinaliter omnia precognoscit. sed tamen secundum coniecturam poterant praesumere omnes se habitu ros beatitudinem. quia ad hoc erat natura eorum inclinata veluti ad hoc instituta

52

¶ Secundo hec positio etiam dicit: quod angeli casum suum praescire non poterant ex seipsis: nec per coniecturam nec per certitudinem. nec fuit congruum vt deus eis hoc reuelaret: quia sic pena praecessisset culpam. eo quod antequam cecidissent talis praescientia coegisset eos desperare. et sic peccasse: cum tamen deus neminem possit ordinata potentia cogere ad desperationem vel ad peccatum. Ueruntme angeli pote rant ex seipsis praescire quod possunt cadere: quia quaelibet creatura quantum ex se potest deficere.

53

¶ Tertio hec positio dicit: quod nec etiam bonis reuelari a deo glorificatio nem eorum conueniens erat: ne antequam mali caderet discernerentur illi ab istis. Quod si reuelatum fuisset vtrisque tunc recepissent hoc non secundum certitudinem prout in deo erat: sed secundum modum suum quasi ad cautelam dictum. Hec Tho. Itaque Bon. et Guill. Scotisteque tenent hanc esse positionem rationabiliorem. videlicet quod nec bonis angels nec malis data fuit praescientia sui status. Ratio Bonauenture: quia habere certitudinem de huiusmodi vel felicitate bonorum vel casu malorum spectat ad statum praemii et non meriti: Angeli autem omnes tunc erant in statu meriti vel demerit. ergo tc

54

¶ Item quod etiam deus non reuelauit demonibus suum casum an tea praeter iam dcam. Guil. e. di. iiii. dat rationem que est Anselmi lib. de casu diaboli. di. Si enim diaboloante suum casum fuit reuelatus casus: quero aut volebat suum casum aut nolebat Si volebat: ergo iam ipso velle ceciderat. quia velle peccare est peccare. et ita non praesciebat se casurum in futuro: cum iam ceciderat de praeterito. Si autem praesciebat et nolebat. tunc sequitur quod quanto magis nolebat: tanto magis dolebat se casurum. et per conseques tanto iustior erat quanto nolebat peccare. ac tanto miserior erat quanto magis dole bat. et sic penam habebat quando nondum peccauerat. quod est inconueniens. ergo etc. Confirmatur argumento Magistri in litter. e. di. iiii. li. ii quia demones praescientes suum casum: aut potuerunt vitare et voluerunt. et per consequens vitantes non ceciderunt. Aut vitare voluerunt sed non potuerunt. et ita miseri fuerunt. Aut tertio vitare potuerunt et noluerunt. et ita stulti et ma ligni fuerunt. Sed quodlibet horum est impossibile. ergo impossibile est eos suum casum praesciuisse

55

¶ Sed obiicitur: quia Berarnus libro de gradi. humilitatis. tractans illud Esa. xiiii. Ponam sede meam ad aquilonem etc. expresse dicit quod lucifer praesciuit quod dominaturus esset super malos homines et angelos. Ideo dicit. Ponam sedem. id est potestatem dominii super aqulonem id est super malos qui sunt frigidi a charitate. Respondet idem Berands. ibidem. quod ipse diabolus licet praeuidit consequens: scilicet quod dominaretur super malos: tamen non praeuidit antecedens scilicet quod hoc fieret per peccatum quo caderet: eo quod multi sepe boni dominantur malis. Et dat exinem de Ioseph: qui praeuidit suam futuram dominationem super fratres suos: sed non preuidit quod hoc fieret per suam venditionem et alia que passus est ab eis etc. Denique quod nec bonis angelis fuit reuelata felititas sua futura Ratione dat idem Guil. supra. Quia si hoc fuisset tunc prius puniuisset demones quam fuissent mali: quia statim dolorem habuissent in hoc quod non dederit eis istam praescientiam quam dedit bonis. Ceterum quia lucifer potuisset se excusare a peccato inquies. Scientia non habui quam aliis dedisti: vt fortius mouerer in bonum sicut et illi. ergo corrui. Si autem dicat quis quod angeli omnes habuerunt a principio innatam cognitionem omnium specierum ergo a fortiori habuerit cognitionem sui status ipsi boni scilicet quod erant confirmandi. Dicendum quod non est simile. quia cognitio illa omnium specierum vel rerum spectat ad cognitionem naturalem. Sed cognitio beatitudinis diceit communi spectat ad statum glore. ergo inillo statum solum dari debuit. Hec Guil. ergo etc.

56

mones. x. Hilsci dos sict elicet de deiectione eorum a statu in imum.

15

57

¶ Queritur t qualibus modis dicit demon cecidisse et deiectus a statu suo. De hoc nota secundum Guil. in. ii di. vi. quod casus demonis dicitur deiectio a statu suo. Et talis eius deiectio vel casus est triplex. Primus fuit ab ipso statu gratiae: quia creati fuerant in gratia qua in primo peccato peccando amiserit. Et patet vbi Angeli. §. lxxxi. Secundus demonum casus fuit a statu glorie: non quam humerint sed habuissent si non cecidissent. Et iste casus eorum fuit quando per obstinatio nem in malo confirmati sunt etc. Tertius casus fuit a celo empyreo in aeris caliginosi locum: dum de celis veluti apostate reprobi expulsi sunt et detrum si in aerem caliginosum: secundum scripturas et Magistrum dist. vi. secndi libr.

58

¶ Si autem queratur de motu quo cecidit demon deiectus est celo. Idem Guillermus dicit quod cecidit omnis illa multitudo demonum motu continuo. Ualde enim verisimile est quod in casu isto non fuerit in natura eorum factum aliquod miraculum. sed quod ceciderunt secundum quod exigebat peccatum in tali natura scilicet vt continuo motu sicut graue cadat. Dehoc vbi Angeli. §. lxiii. et se.

59

¶ Sed vtrum iste motus multum durauerit. Respondet idem Guil. vbi supra quod valde modicum. vnde fuit iste descensus quasi per tempus imperceptibile. Et hoc innuit saluator Lu. x. dci. Uidebam sathanam quasi fulgur de celo cadentem. fulgur enim cadit et celo repente qua si tempore imperceptibili. ergo etc. Ad hec de motum angelorum vide plura.

60

¶ Et an de mon potuit venire ad locum sibi deputatum non pertranseudo media. vide vbi Angeli. §. lxv

16

61

¶ De quordine deiectus est lucifer primus demonum. Respondetur secundum Guil. e. di. vi. quod fuit de summo et primo ordine. vnde et magister dicit quod intenromnes stantes et cadentes angelos fuit nature nobilitate excellentior. ergo etc. Sed hoc est intelligendum. Non sic quod in principio fuerit ordo angelorum singulorum distinctus. imo huiusmodi distinctio postea facta est vt patuit vbi Angeli. §. xcii. Sed sic intelligendo quod si perstitisset fuisset in summo scilicet seraphico ordine. Et probatur secundum e. Guil. tali ratione eius excellentia quia peccatum luciferi fuit inter omnia peccata angelorum et omnium creaturarum permaximum. Sed vicium tato iudicatur esse maximum quanto in nobiliori fuerit natura ergo fuit nature nobilissime. et sic patet propositum.

62

¶ Siobiicitur quarendo

63

¶ Ex quo fuit nature ta nobilissime. et in gratia conditus. ergo deus cum super alios diligens custodiebat. Quomodo ergo sic peccare permisit deus talem creaturam nobilem. Respondet idem Guil. cum Bonauen. e. dis. vi. ar. i. q. i. quod in hoc relucet maxime dei iusticia quo in tantum odit peccatum quod pro vno malo motu animi autem pro aliqua mala in paruo tempore voluntate suum angelum supremum quem praedilexit in beneficens naturalibus sine vlla spe venie carceribus deputauit perpetuis. ergo et nos a fortiori timeamus

64

¶ Confirmantur praedicta per scripturas. quia Iob. xl. dicitur quod ipe scilicet lucifer est principium viarum dei. Et hoc intelligitur de pioritate perfecti onis. Sicut patet per Grego. xxxii. Moralis. et alios

65

¶ Nec obstat illud Ezech. xxviii. Tum cherub extentus etc. non enim sequitur ex hoc quod fuerit de ordine cherubin. imo fuit secundum veritatem de ordine sera phin secundum doctorum dicta praesertim Tho. e. dist. vi. q.

66

¶ Sed dicitur cherub. quia angeli superiores capi unt nomina inferiorum sicut habent eorum perfectiones. vnde quia peccauit a scientia que inflat. i Coruviii. ergo nominatur cherub. non seraph. quod interptatur incendium charitatis. et sic est nomen sanctitatis

17

67

¶ Ani de qulibet ordine angelorum aliqui ceciderint et celo demones. Respondetur secundum Guil. concor. Bonauen. Richar. Tho. et communiter docto. quod sic. Et expresse id dicit Hugo de sacramentis lib. i. par. v. ca. xxxiii. Et persuadet ratio. quia de summo ordine aliquis cecidit: puta lucifer qui fuit summus. ergo multo fortius de aliis ordinibus inferioribus ceciderunt aliqui

68

¶ Item quia secundum Grego. in homel. Pentecostes. et Magistrum ad singulos ordines angelorum aliqui homines assumentur ex quibus ruina angelorum reparapitur. vt patet in. ii libro di. ix. ergo etc.

18

69

¶ An demones qui est celo sunt expulsi sint in magno nuero. Respondetur secundum doco. quod sunt in maximo numero: licet multo maiori numero sint boni angeli qui perstiterunt in celo quam sunt demones qui eiecti sunt.

70

¶ Unde de numero demonum eum angelorum cadentium Una opinio est quam recitat Autor libro Compen. theo. veri. scilicet li. ii. c. xxiii. qui putatur Aureolus: vbi sic habetur. Dicitur inquit communiterpuod decimus chorus angelorum cecidit. sed hoc non di quod decem ordines angelorum fuerint: sed quod tot de sin gulis ordinibus ceciderunt quod poterant facere chorum vnum. Nouem ordines angelorum sunt: et quilibet ordo habet suas legiones. Legio autem angelorum habet sexmiliasexcentumsexagitasex vnitates. Tot autem in singulis ordinibus sunt legiones quot in legione sunt vnitates. Hec dco lib.

71

¶ Alia opinio est quod tertia pars angelorum ceciderit. Iuxta illud Apot. xii. Draco scilicet lucifer traxit secum tertiam pertem stellarum. id est angelorum Nam stelle celi dicuntur. Apoc. i.

72

¶ Sed melius dicendum: quod numerus angelorum determinatus solis beatis et deo est cognitus. non hominibus viatoribus. Unde sicut solet in scripturis. se pe numerus determinatus ponitur pro indeterminato. sic et in proposito de numero angelorum intelligendum est: vt etiam dictum fuit. supra. vbi Angeli. §. cxliii. Ueruntumem quod in numero magno ceciderint angeli colligitur ex ratione: quia vt Magister in. ii dis. xi. cum Grego. dicit. Quilibet homo habet malum angelum ad sui exercitium deputatum a principe demonum: videlicet a lucifero. propter quod etiam deus deputauit cuilibet homini vnum bonum angelum custodem. Insuper secundum Lyram super Dan. x. Quelibet prouincia: et ciuitas quelibet et villa habet deputatum malum angelum ad inducendum in malum. Similiter bonum per oppositum. ergo mali debent esse in magno numero vt sufficiant ac dec. Confirmatur. quia Haymo super Apoc. et Remi gius super epistolam ad Eph. di. quod vt sancti dei opinati sunt: Aer iste caliginosus ita plenus est demonibus sicut radius sols minutissimis puluisculis videtur plenus. et per hoc hyperbolice designatur maximus numerus eorum. Bon. etiam di. vi. dicit. quod a sanctis visi sunt cir¬s ta nos volitare ad modum muscarum in maximo numero

19

73

¶ Utrum demones deiecti sint vel ceciderint in infernum. De hoc pro preambulo nota Primo secundum Guil. in. ii dist. vi. quod infernus solet accipi tripliciter.

74

¶ Uno mo dicitur infernus totum spacium quod est sub globo lunar scilicet a sphera ignis inferius. et sic capiebant antiqui philosophi: Plao scilicet et Pythagoras: qui ponebant animas humanas de celo descendere et esse in corporibus velut in carceribus inferni.

75

¶ Secundo modo infernus dicitur locus quidam subterraneus in centro terre secundum scripturas et theologos. Et sic dicitur libro Catholicon distat a superficie terre perse in diametrum vsque ad centrum terre tribus milibus ducentis quinquaginta miliaribus secundum Astronomos. Habet autem quattuor in se mansiones vel receptacula animarum scilicet in supremo limbum sanctorum patrum. infra hunc purgatorium. et infra hoc limbum puerorum in originali peccato decedentium. infimum autem lecum damnatorum. Isto modo accipitur infernus. Gen. xxxvii. vbi Iacob dicit Descendam ad filium meum scilicet Ioseph lugens in infernum Certum enim est quod non intelligitur de inferno damnatorum sed de limbo patrum

76

¶ Tertio modo capitur infernus vt dicitur solum locus damnatorum qui positus est per diametrum seu lineam rectam sub terrestriparadiso directe in centro terre vel medio. et sic accipitur cum dicit scriptura in Iob. In inferno nulla est redemptio etc. Hec Guil.

77

¶ Responetur itaque secundo ad quaesitum secundum Rich. super. ii di. vi. et Bon. ibidem. ac Guill. quod demones non ceciderunt in infernalem locum secundo et tertio modis capiendo infernum. sed bene ceciderunt in infernum primo modo accipiendo. videlicet in acrem caliginosum in quo est eorum habitatio vsque ad diem iudicii: et tunc retrudentur in infernum cum hominibus damnatis. Unde Gre go. ii liro moralis. dicit. Scimus inquit quod immundi spiritus quide celo lapsi sunt: in hoc celi terreque medio vagantur. Unde adhuc non re eperit infernalis complementum supplicite s:lsiet sunt in statu demerendi pene complementum vsque ad iudicium. Nam si haberent iam penam completam retraherentur ab exercitando homines Ueruntane iam habent id quod est principalissimum in pena scilicet carentiam visionis dei. habent etiam alias penas graues: vt patebit in sequi. Tertio sententia ista confirmatur ex scripturis: quia dixerunt demones Mat. viii. Iesu fili dauid cur venisti ante tempus torquere nos. Ibi glo. dicit: sciebant enim sibi futura in dei iudicio damnationem. et ii Petur. ii. dicitur. quod reseruantur cruciandi in iudicio Unde patet quod vsque ad iudicium crescit eis pena etc.

78

¶ Sed an saltem aliqui demones iam detrusi sint in infernum. Bon. et di. vi. dicit quod non inuenerit a sanctis determinatum. Illud autem bene credo inquit quod ali qui descendunt ad torquaendas animas secundum quod inter se habent deputata maledictionis officia. Hec Bon. etc. Item legimus in legendis sanctorum aliquos demones alligatos per sanctos varios alibi scilicet in desertis vel insul et huiusmodi. tamen de loco infernali non est certum: vt dicit Bon.

79

¶ Ad hec. §. xxvi.

20

80

¶ An demones semper secum portent aliquod supplicium infernalis ignis

81

¶ Et arguitur quod sic quia glo. super Iaco. iii dicit quod diabolus vhicumque sit vel in aere vel sub terra semper fert secum tormenta flammarum suarum. ergo etc. Ad hec Rich. supra dicit quod illa glo. intelligenda est non de tormento ignis materialis inferni: sed de aliis penis quas habent etiam nunc demones: et earum complementum habebunt post iudicium. Sunt autem iste pene scilicet flamme viciorum Ire: inuidie: dolor mentis et desperatio. et huiusmodi: quae etiam dicuntur pene infernales: quia ibi perfecte habentur etc.

82

¶ Denique secundum alios doc. et praesertim Guil. e. di. vi. dicitur. quod sic angeli boni licet nobis ministrent: non tamen sunt sine praemio suo quin semper videant deum. Ita per oppositum a simili: mali angeli licet nos exerceant: habent tamen tormenta quae demeruerunt. Unde maxime torquntur in hoc quo sciunt certitudinaliter se dandos igni perpetuo: et carere in perpetuum dei visione et praedictis penis menta libus. Et hoc est quod Beda dicit. Sicut inquit febricitans habet semper secum febres vbicumque vadat. ic mali angeli infernale supplicium etc.

21

83

¶ An pena demonum copatiatur simlis in eis aliquod gaudium. Respondetur secundum Rich. ea. di. vi. q. ii quod dupliciter possumus loqui de penis demonum.

84

¶ Uno mo pro statum ante iudicium. et sic licet sit eorum pna grauissima: non tamen completa. ideo capaces sunt alicuius gaudii vani. Unde ante iudicium gaudent de pluribus. Primo de scientia quam habent. Nam. iiii. Ethic. dicitur. quod philosophia habet mirabiles delectationes. Secundo in prpria actine quam agunt intelligendo et volendo: quia propeactiones sunt delectabiles vnicuique. Tertio de euentibus malis et animarum piculis quae desiderant. vt ptuit vbi Angeli. §. xxxvi.

85

¶ Alio modo possumus loqui de statu post iudicium. et tunc pena demonum non compatietur secum aliquod gaudium. Primo quia tunc erit in eis pena completa quae mente eorum absorbet in tantum quod ex nula creatura potest suscipere scilicet gaudium. Secundo quia deci iusticia nullum per mittet eis causari gaudium. vnde Tertio: quia tunc sibi nil eueniet quod appeteret et posset letari: nec excellenm tia superbie quam semper appetit secundum Aug. iiii. de ciui. dici nec scientia nec proprie actones: mala in modo faciendo. et huiusmodi. nec aliud de quo possent letari. et hoc dei iusticia.

22

86

¶ Ubi in aere vel in qua eius parte demones habent vsque ad iudicium habitare.

87

¶ Nota de hoc secundum Guil. e. di. vi. quod tria sunt interstitia aeris secundum philosophos: praecipue Marcianum. Primum dicitur superius et est valde clarum propter propinquitatem ad ignem et ad celi luminaria etc. ibi generantur comente. Secundum interstitium vel secunda regio aeris est in medio. et hoc dicitur caliginosum: quia vapores elementi a terra virtute sol illuc eleuantur et conuertuntur in diuersa scilicet pluuiam: grandinem: et ceteras tempestates: Ideo illud vel illa regio semper est in ob scuritate caliginis. Tertium interstitium aeris est prope nos vbi habitamus. et dicitur infima regio aeris. Cum ergo quaeritur Ubi habent habitare demones vsque ad iudicium. am sepius dictum est quod in medio scilicet aere caliginoso. Sed quanta est distantia a nobis vsque illud interstitium aeris. Ibidem Guill. dicit secundum quendam philosophum: quod est valde prope nos ad maximum per tria miliaria. Et debet capi inquit miliare ad modum syrie: que facit leucam cum dimidia: vt tangit Magister Nico. de Lyra super Esa.

88

¶ Non autm ad modum theutonie: vbi miliare quasi quattuor leucas facit: vel modico plus vel minus. et sic patet quod demones habitant satis prope nos: ac ita cito ad nos venire possunt etc.

23

89

¶ Sed quare deus voluit demoni bus dare pro habitatione aerem caliginosum vsque iudicium cum eis debeatur infernalis locus sicut et damnatis hominibus: eo quod equaliter sunt obstinati in malis Item Lucifer peccauit maximo peccato prae omnibus angelius aliis et hominibus. ergo omnino debuit poni in infernur et tamen ipse est super terram: quia in terra ipse primum hominem tentauit: et postea christum hominem. vt innuit Magister

90

¶ Sed ad hec communiter doc. dicit quod hoc voluit deus dispensatiue: vt exerceant nos homines vsque ad finem modi: et sic nos tentationi demonum resistendo coronam mereamur. ergo non est similie de damnatis hominibus quia illi mox descendere habent in infernum prost mortem. Secus de demonibus pro exercitio nostro

91

¶ Unde Guil. notat et concor. Aureolis. quod demones possunt considerari tripliciter. Primo secundum nature sue statum. et sic debetur ei pro loco caelum empyreum. Secundo secundum suum peccatum. et sic debetur ei pro loco infernus subterraneus sicuti et damnatis hominibus vt iam argutum est. Tertio secundum officium quod haber scilicet exercendi nos. ad nostram tamen vtilita tem deo prouidente. et sic apud nos vel prope nos manere concessum est eis dispensatiue vsque ad termprus iudicii.

92

¶ Si adhuc queratur

24

93

Quare ergo non est datus locus demonibus in terra habitandi nobiscum sed in aere caliginoso. Respondetursecundum Bon. e. di. vi. circa lit. Magistri li. ii quod divina prouidentia fecit hoc ex misericordia vel clementia quod demonibus dedit locum sequestratum a nobis ne nos nimis acriter exercerent tentando. Nec tamen dedit eis locum nimis longinquum a nobis vt possent nos exercitare. Unde quod habitant in caliginoso aere hoc est diuine sententie ex demerito congruitatis culpe sue. Quia sicut ex quadam congruitate caelum empyreum est locus beatorum propter claritate et spaciosam latitudinem ac quietudinem ab omni turbine et commotione ipsis beatis conueniens: Sic per oppositum aer caliginosus comnuenit pro habitaculo vsque ad iudicium ipsis demonibus ex congruitate peccati: secundum dictum Magistri. tamquam carcer obscurus et satis artus pro eorum discursu: quia cuperent perambulare et circumire terram. vt patet ex Iob. i Et inquietus: quia tempestuosus. et per consequens conuenit comotioni affectionum eorundem.

94

¶ Quod autem demones ad nos descendant et aliquandiu hic inter nos maneant: vel aliquos corporaliter vexent. hoc est permissionis scilce quia permittuntur a deo propter hominum peccata vel alias causas. Proinde vt idem Bon. ibidem dicit Cum Magister sntentiarum nominat carcerem demonum esse aerem caliginosum: non est hoc sic intelligendum quod ibi detineantur quasi corporali carcere: cum certum sit eosese spirituales et discurrere quo volunt. nec commouentur turbine vel ventis. sicut nec radii solis commouentur ventis. nec habent visui corporalem vt els aer caliginosus esset penosus. Sed aer caliginosus dicitur eorum locus et carcer spiritualis inquantum habet proprietates carceris conuenientes peccatis illorum.

95

¶ Sed an demones in ipso aere caliginoso aliquos moueant tempestates. Dicit Guill. vbi. supra quod sic. et multas vt patet maxime tempore tonitrui vbi quaedam mirabilia fiunt in edificiis aut domorum aut eclesiarum quorum ratio naturalis non posset reperiri. Hec Guill.

25

96

¶ Item quis sanctorum replet locum luciierin celo empyreo: Idem Guill. dicit et etiam Fran. maro. quod Ioannes baptista: quia de eo christus ait Mat. xi. Inter natos mul. non sur. ma. Ioanne baptista Nam beata virgo maria super omnes choros est exaltata infra christum. Nec decuit quod aliquis sanctus minor Ioanne haberet sedem luciferi qui fuit summus omnium. Nec aliquis equalis Ioanni: cum secundum Diony. de angel. hierar. tanta est disperitas inter sanctos vt omnimoda equalitas inueniri non possit. ergo etc. Uerunte secundum Bona. in. iii hoc non est temere diffiniendum: quia nescimus quis sit in charitate maior inter sanctos: sed in patria sciemus. Nec concluditur ex praedictis verbis christi: quia loquitur respectu praeteritorum etc.

26

97

. . fer sit in inferno religatus ex quo scilicet tentauit christum: et per eum victus est. Magister in. ii sen. di. vi. recitat opi. duas. Una enim opi. dicit quod sic. et probat per illud Apoc. xx. scriptum. Cum consummati fuerint mille annisoluetur sathanas et exiet de carcere et seducet gentes etc. hoc erit tempore antichristi. Alia opi. dicit quod propter peccati magnitudinem fuerit lucifer in infernum demersus: et ibi per christum religatus

98

¶ Et subdit Magister quod siue in infernum sit demersus siue non: credibile est non eum habere facultatem accedendi ad nos: quam tamen habebit tempore antichristi: in quo fraudulenter ac violenter operabitur. Et ideo forte tunc dicitur soluendus: quia tunc dabitur ei potestas scilicet tanta tentandi homines: quam vel quantam modo non habet. Hec Magister. Proinde Hugo etiam de sacramentis. lib. ii. et communius doctores sequendo id dicunt quod ista diaboli vel luciferi alligatio non est accipienda secundum locum: cum scriptura doceat et experientia: quoniam etiam ante iudicium tentauit homines: videlicet primos parentes et illos vicit. et christum a quo victus est cum tentauit illum in deserto. et tandem nihilo minus in passione: vt innuit Magister. Sed dicitur alligatus secundum potestatis contritionem: quia non permit titur tentare quantum posset violentia et fraudulentia seducendo homines. Unde experientia teste videmus quod iam per modum cessauit idolatria quae ante christi aduentum vigebat. Et similiter dicitur solui tempore antichristi secundum ptstantem: quia permittetur ei a deo maior potestas exercendi homines ad prohationem et meritum electorum etc.

99

¶ Quo autem homines dicantur liberati per christi passionem a ptestate diaboli. vide libro. iii.

100

¶ Item an demones qui a sanctis vincutur retrudantur in nfernum. vib. vbi Terati. §. xi

27

101

¶ Utrum demones habeant inter se ordinem praelationis. Respondetur secundum Guil. in. ii di. vi. concor. Rich. e. dist. ar. iii. q. i. quod sic Et probatur auctoritae Primo Mat. xxv. vbi christus hoc inuit cum dicturus erit reprobis sic. Item maledicti in ignem eternum qui paratus est diabolo et angels eus. Ecce dicit angelos esse diaboli: quia princeps diabolus eis praest. Unde et apostols dicit in eis esse principes et potestates tenebrarum. Eph. vi. Secundo probatur auctorite Magistri. ea. distinc. vi. qui hoc idem docet Unde vt idem Guil. dicit demones recte comparantur simiis. Simia enim hoc facit quod fieri videt. Sic quia isti demones sciunt curiam celestem per prin cipatus dispensari: simeizant et prelatos inter se constituunt cui obediant vt melius conualeant aduersus genus humanum colluctari. et ad id interipsos semper preficitur qui est pessimus et vocatur rex superbie. Iob. xli. Queadmodum inter bonos semimelior solet prefici. et sic opposito modo est interipsos nefandos demones.

102

¶ Tertio probatur ratione.

103

¶ Nam si queratur Quare demones volunt subesse praelatis inter se: cum sint diuisi simpliciter se mutuo odientes et inuidentes ac iurgiosi contra sese: vtpote superbissimi. Scribitur autem Prouerb. xiii. quod inter superbos semper iurgia sunt. ergo sic est maxime inter demones.

104

¶ Respondetur secundum praedictos doctores. quod quamuis sic sint demones superbissimi inuidi etc. tamen ex odio et inuidia contra genus humanum vt ei magis possint nocere volunt subiici suis praelatis et vniuntur tali vnione: licet sint discordes propria voluntate. in hoc tameo omnes concordant vt homines perdant. Et quia sciunt quod omne regnum in seipsum diuisum desolabitur vedebilitabitur. ergo vniuntur pro habenda victoria contranos. Sicut Herodes et pilatus antea inimici: tamen concordauerunt in mortem iesu cum principibus iudeorum

28

105

¶ Sed quo inter demones post vere esse ordo. cum maiores plus peccaueruit. ergo sunt magis serui. Iuxta illud Ioan. viii. Qui facpeccatum seruus est peccati. et per consequens nec potest ibi dici vera obedientia nec praelatio: eo quod auctoritas praelationis vel praecipiendi tendit in malum contra deum ergo nulli hoc conuenit: nec obedientia in talibus habet locum. Respondetur secundum Richar. vbi. supra quod prelatio est duplex. Una est de iure. alia de facto. Primo modo inter demones non est praelatio proprie dcam nec obedientia: vt dictant praedcam argumenta. sed Secundo modo est praelatio. non ex amore: sed odio dei et hominum et peruersa societate. sicut solet inter latrones

106

¶ Itaque notat Guil. e. di. vi. li. ii quod in angels simul omnibus bonis et malis potest considerari triplex status scilicet glorie: nature institute. et nature lapse. Primo quantum ad statum glorie in angels est ordo perfectus qualis est in angelis beatis. Secundo quantum ad statum nature institu te est ordo: sed tamen imperfectus. et iste tam in bonis quam in malis in principio creationis fuit. sed iam in malis multifarie per peccatum est deturpatus. Tertio quantum ad statum nature lapse est in eis ordo peruersus secundum quod praesunt illi qui magis peccaueruit minus peccantibus: et omnes tendunt in malum fine scilicetcontra deum

29

107

¶ Qualiter in demonibus assignantur diuersi principatus eorum. Nota quod secundum e. Guill. e. di. vi. In demonibus diuersi sunt principatus: vt dicit Magister. Unde ad minus sunt. vii. principes generales iuxta. vii. peccata mortalia. Et omnium horum principum Lucifer est imperator. Hec ille. Itaque vt dicit Magister. Demones secundum modum scientie maioris vel minoris praelationes inter se habent alias maiores alias minores. vnde maiores plura sciunt quam minores. Et quidam inquit vni prouincie alii vni homini. alqui vicio praesunt. vnde dicitur spiritus superbie: spiritus luxurie et huiusmodi. quia de illo vicio maxime potest homines tentare a quo nominatur et decipere etc. Proide secundum aliquos Lucifer dicitur princeps superbie. mammon auaricie. as modeus luxurie. sathan ire et discordie. beelzebubgule. leuiathan inuidie. beelphegor acidie. etc. Ad hec vbi Tentatio. §. x.

30

108

¶ Utrum post finem mundi durabit praelatio inter demones. Ad hec e. di. vi. Magister dicit Quandiu inquit durat mundus angeli angelis et homines hominibus. Et demones demonibus praesunt. sed in futuro omnis euacuabitur praelatio vt docet apostols. i. Cor. xv.

109

¶ Sed obiicitur. quia in demonibus semper remanebit diuersus gradus nature. et etiam pene. ergo semper remanebit ordo. Respondetur secundum Tho. e. di. vi. circa litr. quod intelligi debet sic. quod dicatur cessare in latio malorum et bonorum spiritum quantum ad actus quos circa nos exercent. vel tentando vel custodiendo non quo ad naturam vel penam. quia semper remanet diuersus gradus nature et pene vel glorie

31

110

¶ Sed an demones post iudicium habebunt torquere homines in inferno Magister in iiii. di. xlvii. c. fi. de hoc ponit duas opiniones

111

¶ Unam que dicit quod non. quia euacuabitur tunc omnis praelatio secundum apostolum vt dictum est. §. praecedenti. Sed quod post iudicium mali omnes et demones et homines subiicientur etrnis cruciatibus in igne perpetuo virtute diuina sine ministerio vel operatione demonum.

112

¶ Aliam opinionem tangit. quod sic id est demones habebunt torque re homines etiam post iudicium in inferno. Nec praedicta auctoritas apostolis cogit id sentire quod non habeant illos torquere. sed tamunmodo dictat euacuari omnem praelationem que est secundum statum huius mundi in quo homines hominibus principantur. et angeli angelis et hominibus

113

¶ Et similiter demones demonibus et hominibus quo ad hoc vt angeli perducant ad deum vt ad fine. Et demones auertant a deo. Tunc autum scilicet post iudicium cum omnia ad finem peruenerint non erit talis praelatio adducens vel abducens. ergo etc. Hec Tho. ibidem.

114

¶ Sed que harum opinionum sit verior Tho. e. di. xl vii. quarti lidicit quod non potest nobis esse certum. Uerius tamen inquit extimo quod sicut seruabitur ordo in saluatis. ita quod quidam a quibusdam illuminantur et perficiuntur eo quod celestis hierarchie ordines perpetui erunt ita seruabitur ordo in penis vt homines puniantur per demo nes quibus se peccando subiecerunt. Et ipsi sunt exocutores diuine iusticie in malos. Nec in hoc aliquid minuetur de pena demonum. quia in hoc etiam quod aliog tor quant ipsi torquibuntur inuidia et furia Hec Tho¶ Quod autem dicit prima opi. Malos post iudicium cruciari virtu te diuina. Respondet idem Tho. in solu. vltimi argutum. quod licet principalem penam damnati excipient immediate a deo Alias tamen penas sensibiles non est inconueniens hominibus per primones ifligi

115

¶ Sed adute quo quamuis concedi bene possit demones in inferno etiam post iudicium torquere reprobos aliqua pena sensibili. maxime quia christus Matth. xviii. dicit. Iratus dominus tradidit eum scilicet reprobum tortoribus id est demonibus quoadusque redderet vniuersum debitum. quod exponitur indefini te. id est in sempiternum. quia semper soluet debitum pene: sed nunquam exoluet satisfaciendo. sed semper torquebitur in perpetuum: vt exponit Remigius. Tamen iam dcam simlitudo quam inducit Tho. videlicet quod in saluatis quidam a quibusdam illuminertur scilicet post iudicium et perfi ciantur: non videtur vera secundum Guil. et docto. nostros. vt patuit vbi Angeli. §. xcvi. vbi hoc latius improbatur. vide ibidem etc. mira ergo dei iusticia in pena futura.

116

¶ Utrum demones praesertim eorum principes possint facere quicquid eis permittitur. vide de hoc libro primo. vbi Permissio.

117

¶ Item de multiplici genere demonum tentantium nos. vide vbi Tentatio. §. ix. et sequi.

32

118

smones. M. Hi delicet de obstinatione ad volendum malum. et per consequens de irremissibilitate suorum peccaorum Queruntur plura. videlicet

119

¶ Utrum demones necessario malum velint: ita quod numnquam possint habere bonam voluntatem. Repondetur secundum Scotorls. in. ii di. vii. et Guil. et Magistrum quod sic. quia etsi bonum sit quod volunt aliquando: vt torquere peccaorem iusto dei iudicio. tamen illud non bona voluntate volunt ipsi: sed ex odio etc.

120

¶ Tamen circa hoc est Una opinio Tho. in. ii di. vii. art. i. q. ii di. quod simpliciter demones non possunt bonum velle scilicet hac ratione. Quia sicut aliquem vltimate coniunctum recto fini. puta beatum angelum impossibile est malum velle vel male pperari. Sic pariformiter aliquem vltimate auersum a recto fine. puta diabolum: impossibile est bene velle vel operari. Unde et philosophus. vii. Ethi. dicit quod agens ex habitu est impenitius id est numquam penitet.

121

¶ Sed secundum Scotistas praedcons hec opi. deficit in ratioe. quia hec non est ratio principalis quare diabolus velit semper malum. Quia obstinatio seu habitus eius est effectus voluntatis ipsius. ergo non mutat modum agendi qui est vertibilitas voluntatis create. Ad hec. §.

122

¶ Quod autem inducit philosophum vii. Ethi. Dicendum quod debet intelligi sic: quod cum vi et difcultate penitet: habituatus in malo

123

¶ Alia opi nio est Henrici de Gand. ponentis rationem obstinationis demonis esse. Quia ad quodcumque se conuertit immobiliter se conuertit. vt enim dicunt aliqui. Et recitat Rich. ea. dit quod inter triplex liberum arbitrum scilicet diuinum. humanum. et angelicum est hec difrntia. videlicet quod diuinum liberum arbitrium immutabile est tam ante quam post electionem. humanum autem est mutabile tam ante quam post electonem. Sed liberum arbitrium angelicum medium inter deum et hominem tenet Ita quod ante electionem est mutabile: sed post electione est imutabile ab eo ad quod se conuertit per electionem. Propterea demones post auersionem penitus in malo quod elegerunt sunt confirmati: sicut et boni in bono. Et ita mali angeli sunt in malo in tantum obstinati penitus quod etiam a parte sui non possunt resiste re malo: sed necessario semper volunt malum. quia totaliter se ad illud conuerterunt. Et dat exntem de ferro: quod cum fortiter ossi infixum vel inclauatum fuerit. et iterum repercusso acumine: tale non potest ab osse euelli eadem virtute qua immersum est: sed prius rumpetur os. Ita inquit voluntas demonis cum sit separata a corpore et perfecta: tam maxime immergit se obiecto quod ab eo resilire non possit.

124

¶ Sed secundum Scotis. nec ista est ca obst inatio nis. quia demones habent liberum arbitrium. et in potestate voluntatis est vt immergatur obiecto intense vel remisse. ergo sicut voluntas demonis ante illum actum auersionis ex se habuit libertatem. sequitur quod etiam post actum habet libertatem resiliendi ab obiecto. Nam ratio exigit vt eo modo quo aliquid tendit in aliud: etiam tali modo quiescat in illo. Uerbi gratia. Sicut lapis naturali modo tendit in centrum. ita illic natu raliter quiescit. A simili: quia diabolus libere se auertit a summo bono. ita etiam libere in tali auersione moratur. Et confirmatur. quia inter creationem et lapsum angelorum fuerunt alique morule in quibus peccauerunt diuersis generibus peccatorum. Et tunc cum peccauerunt primo peccato adhuc erant viatores. ergo in secunda morula potuerunt penitere. et per consequens obstinatio no habet ortum illic. De hoc patuit. supra. §. xii. et alibi. Preterea secundum Rich. e. dist. vii. art. i. q. i. Si valeret praedictus modus dicendi secundum Ganden. sequeretur ergo quod si an geli elegissent per naturalia aliquod bonum naturalis facultatis existens. puta mouere celos. tunc in illo bono per sua naturalia confirmati fuissent immutabiliter: nec possent aliud velle. cum tamenvt dicit Isidorus de summo bono. sint mutabiles natura etc.

125

¶ Ideoque tertia opi scilicet Scotistarum est sequenda: que dictat quod principalis ratio quare dia bolus sic sit obstinatus vt non possit bene velle. est ista. quia deus non concurrit: licet voluntas demonis in se libera sit. Et patet clarius ex subsequentibus. praesertim. §. xxxiiii. et. xxxv.

33

126

¶ Qualiter dicuntur demones habere liberum arbitrium. Magister vbi. supra dicit quod habent liberum arbitrium sed depressum atque corruptum malicia. spontanea enim voluntate a gratia destituti malum sequuntur. sic quod surgere ad bonum non valent. Hec Magister eadem distin. vii.

127

¶ Si ergo queratur An obstinatio tollat demonibus vsum liberi arbitrii. Respondet Bona. eadem dist. ar. ii. q. ii quod vsus liberi arbitrii dicitur dupliciter. Uno modo ipse actus elicitus a potentia: sicut est libere velle vel eltgere. Et isto modo in demonibus obstinatio non aufert vsum libe. ar. quia libere volunt et eligunt quod volunt secundum vsum. Unde demones libere se auertes runt a summo bono: et libere volunt et eligunt perma nere in huiusmodi: vt dctum est. Alio modo vsus libro ar. di ipse actus elicitus a potentia ad finem rectum ad quem est. Et sic Ans. dicit: quod liberum arbitrium est potestas seruanm di rectitudinem propter seipsam scilicet rectitudinem. hoc autenconuenit solum libero arbitrio gratia informato: cuius est operari bonum propter rectitudinem id est propter dei charita tem. Et hoc modo in demonibus obstinatio tollit vsum lir. ar. quia non possunt velle rectitudinem propter deum.

128

¶ Sic ergo ex dictis patet quod in demonibus obstinatio no tollit totaliter libertatem arbitrii: imo vt Berns dicit. manet libertas arbitrii tam in bonis quam in malis: ita vt cogi non possit cum sit naturaliter ingenita sibi libertas: et naturalia dona in eis non sunt mutata secundum essentiam: sed integra manserunt. vt ex Diony. de dino. testatur. Ueruntue etsi non tollit totaliter: tamen diminuit libertatem arbitrii ipsa demonum obstinatio. quia dicente Ansis. Potentia peccandi et actus si addatur libo ar. ipsum diminui scilicet inquanum subiicit seruituti peccati: quae opponitur libertati. Hec Bon.

129

¶ Secundo patet etiam quod in demonibus non absorbetur vsus rationis per obstinationem. Sicut videmus in freneticis et furiosis: qui magis aguntur quam agant. Sed in demonibus potius phantasia proterua est a libero arbitrio quam ab infirmitate. Unde quamuis diabolus maiori impetu feratur in malum et nocumentum quam quelibet fera seuissima. Quod patet ex hoc: quia dicente Aug. li. lxxxiii. quaedio. Fortissimas bestias et ferocissimas videmus timore penarum a maximis voluptatibus abstrahi diabolus autem timore pene non coercetur. Ueruntme bec similitudo non tenet: quia bestia hoc non facit ex vsu rationis: sed quia superatur ab exteriori retinaculo timo ris. diabolus autem non retrahitur ab extrinseco: quia nullo extrinseco superatur. sed impetus demonis in malum consonat libero ar. Et sic patet quod non est simile etc. Hec ex Bon

130

¶ Adidem infra. §. v.

34

131

¶ An deus posset infundere diabolo bonam voluntatem. Respondetur secundum Bon. supra quod si intellegatur de potentia efficientis scilicet dei absolute: Absque dubio deus potest absolute. Sed loquendo de potentia ordinata: sic ex parte diaboli non est aliqua ordinatio ad hoc vt rectificetur: imo facta est voluntas eius impossibilis quodammodo: vt dicunt sancti et scripture

132

¶ Sed que est causa hobst impossibilitatis. Guill. dicit: concor. Bona. quod tota impossibilitas venit er impedimento extrinseco scilicet quia deus non vult concurre re propter legem positam qua ipse deus praefixit statum misericordie et tprus merendi. Nam loquendo de imped mento intrinseco nulla est impossibilitas. quia gratia et voluntas vt sic: non sunt incompatibiles absolute. Sed quod peccatum demonis est irremissibile: hoc venit ex impedimento extrinseco scilicet quia hoc habet cul pa demonis ratione status: eo quod est extra statum merendi voluntas demonis: propterea abest omnis gratia. Et quia est in statu damnationis: adest desperatio certissima. vt inquit Bonauen. etc. Nec huius defectus gratie causa est deus ex se: qui presto est omnibus dare sed diabolus qui hoc demeruit.

133

¶ Cum ergo queritur: Quare non potest voluntas diaboli rectificari. Respondetur secundum Bon. ea. di. vii. quod propter defectum poenitentie ex parte voluntatis: quia nullo modo vult penitere. Et propter defectum gratiae ex parte dei. Sed huius causa scilicet quare deficit in demone gratia gratumfaciens est: quia deficit poenitentia. Nam ad gratiam haberet disponere poenitentia saltem informis Rursus si queratur quare deficit poenitentia in demone. Dicendum inquit. quia deficit gratia gratisdata quae praeuenit volunta tem vt peniteat. Et sine qua nemo etiam hominum se praeparat ad gratiam

134

¶ Si autem queratur vnde veniat defectus gratiae gratisdante in angelo. Dicendum est inquit v absque dubio defectus gre gratisdate non potest habere causam nisi deficiente. Et ita neque deus nequam natura angeli potest esse prima causa huius defectus. sed necessario huius ca est culpa diaboli vel ma licia qua ita egrotauit et semper egrotat et demerum it vt non pateat aditus gratiae. maxime ratione status vt iam dictum est. Et in hoc consentiunt inquit omnes qui recte de ista materia sapiunt etc.

35

135

¶ Un ergo peccatum demonis sit aliquo modo remediabile vel remissibile ex misericor die dei immensitate.

136

¶ Ad hoc. Nota primo pro praeam bulo quod peccatum dicitur irremissibile tripliciter secundum Guil. supra

137

¶ Uno modo privatiue. et sic quod libet peccatum mortale inquantum priuat gratiam dicitur irremissibile. quia per gratiam haberet remitti. Secundo modo dicitur irremissibile quia cum magna remittitur difficultate: eo quod quo dammodo obicem ponit gratiae. et talia sunt peccata in spiritumsanctum ad que vt remittantur valde magna requiritur contritio. Tertio modo dicitur irremissibile peccatum contrarie. quia scilicet est in statu opposito. illi statui in quo fit remis sio. Isto modo peccatum damnatorum hominum et angelorum dicitur irremissibile cum sint extra statum merendi gratiam etc.

138

¶ Secundo nota Quod de irremediabilitate culpe diaboli varie opiniones: diuersas assignant rationes vt enarrat Bonauen. e. di. vii. Prima est. quod ex quo diabolus grauissime peccauit Ideo deus tamseuere damnauit. Secunda quia ex quo diabolus est substantia spiritualis nec lassatur: propterea continue impugnat gratiam ex mala voluntate. ergo non datur sibi. Tertia ser peccauerunt nullo suggerete ex certa scientia. Et quia angelica natura non totaliter cecidit sed secundum partem minorem. Ideo subleuari non debuit. Sicut homo qui tentatione deceptus totaliter cecidit. ideo homo reparari debuit ne tota species periret in eternam damnationem. Sed iste et alie huiusmodi rationes non sunt necessitatis sed congruitatis. vt idem Bonauen. ibidem subdit

139

¶ Tertio itaque respondendo ad quaesitum secundum e. Bonauen. ilis et Guil. dicendum quod irremissibilitatis peccati demo num propria et neccessaria ratio est hec credenda vt dictat etiam doctor Subti. e. di. vii. videlicet quod ex quo tempus meriti et status angelis erat praefixus vsque ad illud instans I firmarentur in bono vel malo. Et hoc lege diuina statutum fuit pro merito vel demerito: Ideo sicut est in hominibus quod postquam tmpus merendi sibi praefixum a deo: puta statum vite huius terminat vel pertransit in peccato mortali: postea non potest penitere gratuite nec bonam volutatem readqui rere: Sic est et in angelis quod boni post statum merendi iam in beatitudine confirmati: non possunt auerti. Et similiter mali in malo firmati iam post statum merendi non possunt penitere vel in voluntate rectificari. Et hanc rationem assigunt Aug. de fid. ad pedi. Sic creauit deus angelos: vt qui vellent perpetuo boni essent. et qui nollent: numquam eos dei misericordia repararet. Similiter Damasce. di. hoc est angelis casus: quod hominibus mors

140

¶ Ex si dicitur. Misrcordia dei est infinita: bene conceditur. Sed tamen est ordinata secundum dei legem et temporata iusticia: quae exigit vt non fiat misericordia nisi ei qui penitet et misercordiam desiderat: vt dicit Chrisost. super Mat. Hoc autem non habet locum post statum merendi: vt tunc peniteat et misercordiam obtineat. quia tunc est trieus iuste retributionis.

141

¶ Unde iusticia dei patet

36

142

¶ Sed quare deus iplis demonibus vel angelis tambreue tempus praefixit pro obtiuenda misericordia: cum eos casuros praesciuit: nunquam rema diaturos. Hominibus autem constituit tempus vsque ad mortem. et per consequens multo longius ad redeundum etc. Respondet Bon. quod hoc fuit ideo: quia angeli omns simul crant producti et glorificandi similis et nil retardatiuum habebant in loco glore celestis creati: et sic erant dipositi ad gloriam de proximo: tam ratione nature quam loci. ideo timpus eis praefixum fuit tambreue pro firmatia ne. Sed quia homines voluit deus successiue dispon ad gloriam et non simul: vt haberent procreare filios ad cultum dei in terris propter hoc datus est hominibus termpus diuturnum etc.

37

143

¶ Item quare diabolus non potesi conteri et dolere de peccato suo vt remissionem mereatur: cum tamen habeat liberum arbitrium quo potest velle dolere: id est non peccasse: quia hoc est voluntatis posse secundum Augu. Respondetur secundum doc. subti. e. di. vii. lib. ii. et Guil. distinguendo triplicem potentiam. Una est potentia philosophica: que dicit rationem principii. Alia est potentia metaphysica: que dicit ordinem ad actum. Tertia est poter tia logica: que dicit non repugnantiam terminorum. Et de his loquendo in sensu diuisionis. non compesitionis. quia sic certum est quod sicut album manens ab bum nequit esse nigrum. Ita etiam et in proposito. manente peccato non potest fieri remissio Sed in sensu diuisionis. De prima potentia dicit Scotus. Uoluntas inquit de monis potest considerari Primo inquantum recipiens: et sic exquo certum est eandem esse eius voluntate que in celo aliquando gratiam habuit: eo quod naturalia in de mone manserunt integra: vt dicit Diony. Ideo etiam modo inquantum receptiua potest habere gratiam. Secundo potest voluntas demonis considerari inquantum acti ua. et sic modocquamuis inquantum libera) esse posset principium actus meritorii ex parte sui: sicut fuit in celo. et per consequens ex parte sui posset mereri remissionem huicriminis. Uerunte impedimentum est ex parte gratie: quia caret gratia. Et quia voluntas et charitas siue gratia sunt vna causa totalis actus meritorii Ita quod nec charitas sine voluntate. nec voluntas sine charitate causat actum meritorium Ideo licet dia bolus habeat voluntatem. tamen quia non habet charitatem nequit mereri peccati remissionem. Sicut homo si sit in tenebris. licet habeat potentiam visiuam: nequit tamen actu videre. quia aliud correquiritur ad videndum scilicet illuminatio medii. Sic in proposito est vt etiam Scotorls. e. di. vii. dicit. diabolus bene posset recipere bene velle si deus absoluta potentia vellet infundereis. Item de secunda potentia scilicet metaphyica quae dicit ordinem ad actum. Idem Scotus dicit quod peccatum demonis potest remitti loquando de potentia remota sed non propinqua hoc est dictu quod demon habet voluntatem quae remote se habet ad merendum remissionem non pro pinque. quia sunt impedimenta quae remouere nequit si cuti est defectus gratiae. et esse extra statum merendi Donique si tertio loquamur de potentia logica. sic de impedimento intrinseco nulla est impossibilitas. Sed tota impossibilitas venit ex impedimento extrinseco scilicet qia deus non vult concurrere propter legem positam vt patuitsupra. §. xxxiiii.

144

¶ Si dicatur diabolus ex puris naturalibus intelligit quod ex peccato suo perdidit celum et incurrit infernum. Et certum est quod diligit bonum suum et odit incommodum proprium. sequitur ergo quod potest atteri et ita ex puris naturalibus potest disponi ad contritionem que fit per charitatem. Respondet Bonauen. supra. et concor. Guil. quod licet possit dolere vel atteri ex puxis naturalibus sine gratia de culpa propter damna et mala que incurrit sicut doluit et penituit etiam Iudas et Antiochus rex. tamen taliter dolere non est vere penitentie attritio. Sed dolere de culpa inquantum est dei offensiua sic est vere atteri. Et talis dolor non est sine gratia gratisdata disponente ad penitentiam. Unde dicendum quod diabolus nec potest atteri vera attritio ne. quia remota est sibi gratia gratisdata disponens ad huiusmodi dolorem de culpa vt est dei offensiua. Unde legitur quod orante sancto Machario pro quodam diabolo dixit dominus. paratus sum misereri dicat culpam quod cum Macharius retulisset demoni. ipse demodo ait potius petat deus a me veniam quod damnauit me¬

145

¶ Si autem queratur. Quare deus remouit haunc gratiam gratisdatam demonibus icum tamen multis hominibus maximis peccatis irretitis non remouet. Respondet idem Bonauen. et Guil. quod non est simile eo quod iam demones suunt extra suum statum merendi. homines autem non in presenti vita. sed post mortem erunt extra statum merendi et tunc etiam ipsis remouetur gratia penitendi

146

¶ Si di cas ergo deus est causa perditionis demonum et hominum reproborum. quia remouet gratiam. Dicendum quod non sequitur quia remotio illa non habet causam effectiuam. quia deus ex parte sui nulli qui vult habere negat gratiam. sed habet causam defectiuam. Et secundum hoc quod habet causam. est causa demeritoria ex parte demonis peccantis. et non ex parte dei iuste donum suum remouentis. vt patut. §. xxxiii et lib. primno

147

¶ Ex omnibus praedictis pate erronea falsitas Origenis in suo periarchon. vbi ponit quod christus iterum morietur pro demonibus et tunc redimentur et saluabuntur: et similiter homines damnati. hec enim sunt erronea. Tum quia scriptura dicit: quod mortuo christo semel: mors vltra illi non dominabitur. Rho. vi. Tum quia Mat. xxv. dicit. Item maledicti in ignem eternum: qui paratus est diabolo et angelis eius. sed eternum finem non habet etc. Tum ratione: quia si pena malorum finem haberet: pariformiter et beatitudo bono rum finiri deberet: et sic nec vere beati essent

38

148

¶ Utrum demones possint in aliqua actu bene operari

149

¶ Nota quod pro praeambulo secundum Scotorl. e. di. vii. q. i. et Guil. ibide. quod in actu potest attendi triplex bonitas vltra bonitatem naturalem: vt etiam notat doc. subti. ea. di.

150

¶ Prima dicitur bonitas ex genere. scilicet quando actus cadit supra debitam materiam: ita quod vult bonum secundum dictame recte rationis. Sicuti dare elemosynam pauperi. ibi dare est actus recti rationis. pauper est debita materia.

151

¶ Secunda dicitur bonitas moralis siue ex circumstantia: quando scilicet cum bonitate in genere concurrunt circumstantie morales: inter quas potissima est circumstantia finis. Sicuti est dare elemosynam pauperi loco et tempore oportunis propter debitum finem: non propter malu. et sic de aliis

152

¶ Tertia dicitur bonitas meritoria. et hec addit quod talis actus procedat ex charitate et sit in gratia.

153

¶ Huic triplici bonitati opponitur triplex malicia:

154

¶ Prima est malicia ex genere scilicet quo cadit super simpliciter malo ex se. vt odire deum etc. Secunda est malicia moralis vel ex circum stantia: quae opponitur bonitati morali. vt dare elemo synam pauperi mulieri propter alliciendum ad peccatum. Tertia est malicia demeritoria: quae opponitur bonita ti meritorie. vt operari malum in peccati certa conscientia: et nolle gratiam.

155

¶ Unde praemissa quaestio potest esse de qualibet praedicta bonitate et malicia.

156

¶ Primo si quaeratur: An demon possit operari bonum ex genere: siue velle bonum huiusmodi etc. Planum est quod sic: quia vult sibiipsi bonum ex genere: et affligit iusto iudicio dei malos etc. Item quia in eis manent naturalia integra: vt dicit Diony. iiii. de di. no. Et per naturam facti sunt ad imaginem dei. et sic in eis es inclinatio naturalis ad bonum

157

¶ Sed Secundo si quaeratur de bonitate morali.

158

¶ Similiter Tertio de bonitate meritoria. Dicendum est secundum Guil. quod non potest talia bona diabolus velle vel operari: quia semper sunt in mala voluntate peccandi. i. Io. iii. Diabolus ab initio peccat. etsi bonum operatur: malo fine facit. vt dicit glo. super i. Cor. x. etc.

39

159

¶ Sed an demo sicut ab initio ita et modo et semper appetat equalitatem dei. Respondetur secundum eundem Guil. e. di. vii. quod sic. Unde Bernds. lib. de gradi. humili. dicit ad demonem. Hec iniquitas tua non ita momentanea sed odio digna est sempiterno: quod tuo dilectissimo et altissimo desideras semper equari. Hec ille. Ueruntame antequam caderet: differenter appetiit: quia cum quadam spe obtinendi. Modo autem iam scit bene quod nunquam obtinebit: nihilo minus appetit semper psaeos Su perbia eorum qui te oderunt ascendit semper. Exitei secundum Bona. etiam ambitiosus appetit epirscoapatum: etsi alteri datur adhuc appetit: licet iam sine spe. ita quod variatur modus ambiendi: licet semper maneat ambitio. Sic in proposito. ergo etc.

40

160

¶ An demones continue peccant. Respondetur secundum e. Guil. et Bon. supra quod sic: quia ad minus comncinue vult male operari. et sic est continuatio volitionis in actu peccandi: quamuis interueniat variatio praentum ad genus peccati: eo quod nunc vult peccatum vnius generis scilicet superbie: nunc alterius. scilicet inuidie. et sic de aliis. tamen voluntas eius nunquam quiescit. sed cum in ea regnat peruersitas semper omnem actu quem elicit deformat et deprauat. et sic continue peccat.

161

¶ Si obiic tur. Quia dicitur Iaco. ii quod demones credunt et contremiscunt: sed isti sunt boni actus. ergo aliquando per timorem retrahuntur a malo Respondetur secundum praedictos doc. Primo dicen. quod licet credere ex genere vel in se sit bonum: et concremiscere dei iudicia in se sit bonum: tamen ex adiunctacircumstantia in demonibus fiunt male. Tum quia vt etiam dicit Rich. e. di. Inuiti coguntur credere et timere. Tum quia displicet eis tanto plus dei iusticia quanto eam formidant. et sic in credendo et timore peccant. Secundo quoqe dicendum: quod etsi timeant hoc non est nisi ratione pene: nec tamen propter hoc voluntas eius improba cessat malum facere. sicut latro timet furcam: nec tamen cessat furari. ergo etc.

41

162

¶ Quare demones cum sint facti ad imaginem dei: non tamen sunt capaces dei per bontis actum aliquem voluntatis. quod posset ex hoc ipso diabolus vt videtur. quia vt Aug. xiiii. de ciuita. dei. ca. viii. ait. Coipso anima dei imago est: quo capax et particeps eius esse potes scilicet capax per cognitionem in intellectu et memoria: et particeps in voluntate boni. Et maxime quia naturalia manent integra in demo nibus. ergo sicut inclinationem naturalem habent ad bonum: ita et posse.

163

¶ Respondtur secundum e. Guil. et Scotor. e. dist. vii. quod demones de potentia remota possunt velle bonum. et de potentia remota sunt capaces. Et hoc sufficit ad imperfectam rationem imaginis quae est in demo nibus: in quibus non est perfecta ratio imaginis: quae est per gratiam. Unde de potentia propinqua non sunt capaces dei: nec possunt de potentia propinqua velle bonum. vt patuit. §. xxxvii.

42

164

¶ An demonum voluntas sit sempimala ex errore sui intellectus vel ignorantia. Responti secundum e. Guil. quod non. quia vt Isid. lib. de summo bo. dicit preuaricatores angeli etiam saincntitate dimissa. sensum. id est scientiam angelice nature non amiserunt. Unde intellectus demonum non est ita excecatus quin possit multa vera cognoscere. Quod si ex hoc infertur. ergo consi militer nec voluntas demonum est ita peruersa vel deprauata quin possit bene velle

165

¶ Dicendum secundum Scotor. e. dist. vii. quod bene hoc argumentum posset esse efficax si poneretur quod intellectus esset motor voluntatis in demonibus: sicut videtur ponere opinio aliquorum. Sed hoc negatur apud Scotis. Etiam dico inquit quod non simile est omnino: nec est simpliciter vera. sed aliqualiter illa similitudo quam dictat philosophus. ii Physicis. et. vii. Ethi scilicet quod sicut principium in specula. bilibus: sic finis scilicet electio in agibilibus etc. Quia intellectus respectu veri est potentia naturalis: voluntas autem est libera. et sic licet intellectus non sit omnine excecatus: tamen voluntas omnino deprauari potest libere.

166

¶ Denique: si obiicitur illud. iii. Ethi. dctum. Omnis milus est ignorans. ergo ex errore est voluntas malaRespondet idem Guill. quod intelligendum est sic: quod ignorans capiatur pro non approbans. Sicut et Mat. xxv. ca. dicitur. Nescio vos id est non approbo: quia omnis peccans non approbat bonum de facto: licet deberet approbare.

43

167

¶ Un demones ex hoc quod habent ver mem conscentie seu synderesim contradicente malo et volum tatem liberam: possint non operari male propter remorsum conscientie de peccato: sed bene etc. Respondetur secundum e. Guil. quod quamuis possent: quia vt Aug. xxii. c. lib. retracta. dicit. Nihil est tam in potestate voluntatis quam ipsa voluntas id est volendi actus. ergo potest suspendere demon velle omne ma lum ex genere per vnum non velle. et sic voluntas es praecadere vt conformis synderesi super hoc quod est nollepeccatum. Ueruntme secundum doc. subti. probabile est inquitquod secundum istam potentiam demones non exeunt in actum propter vehementem maliciam secundum quam probabiliter magis agunt: quamuis secundum potentiam naturalem possent in actus aliquo modo oppositos etc.

44

168

¶ Utrum in demonibus semper cre scat vel intendatur malicia voluntatis.

169

¶ Et primo arguitur quod non. quia vt Aug. in Enchiri. dicit. Nullum malum remanebit impunitum Sequitur ergo quod si malicium diaboli semper cresceret cum continue peccat. ideo post iudicium augeretur semper pena eius in infinitum sine omnis termino. Confirmatur: quia a simili sequeretur eadem ratione quod bonorum praemia semper crescerent in infinitum pro bona voluntate. et sic incerta esset illorum felicitas

170

¶ In oppositum horum est: quia tam boni angeli quam mali sunt extra statum meriti. ergo etc.

171

¶ Respondetur ero secudum Guil. e. di. vi et Bona. ibidem. dimissis aliis variis modis diciondi. et simul etiam secundum Rich. e. di. ar. ii. q. ii colligendo quod distinguendum est de statu ante iudicium post iudicium. Et etiam distinguendum est de merito essentiali et accidentali bonorum: ac demerito malorum. Nam primo loquendo de statu ante iudicium. Dici dum est quod sicut boni angeli nobis ministran. non merentur incrementum praemii seu meriti essentialis vel principalis: quod consistit in visione dei et fruitione. sed bene merentur meriti vel praemii accidentalis augnu tum vsque ad diem iudicii ex pluribus saluandis et ipsorum ministeria: et aliis huiusmodi. Ita mali angelpeccando continue bene merentur semper accidentales penas: quanto plura mala faciunt in modo ante iudiciur um vel fieri procurant. Sed non demerentur penam essentialem augmentari sibi quam ex principio deme ruerunt. et in tantum quod non possunt amplius a gratia dei elongari. Quemadmodum totaliter cecatus non poto plus cecari: quamuis quo ad indignitatem aliquo modo etiam in huiusmodi crescat. eo quod quanto plus offendit: plus indignus efficitur.

172

¶ Si autem obiicitur: Quia Isid. disummo bo. dicit. quod dsabolus non per hoc contentus est: quod deo equalem se existimans cecidit: sed etiam se superiorem deo dici scilicet cum se eleuat per idolatriam sibi fiendam. ergo videtur quod post casum creuit eius superbia. et per consequens etiam pena. Dicendum secundum Bon. quod bene conceditur nunc in demone peiorem este voluntatem quam quando cecidit: et adhuc peior erit in fine mundi. quia quanto quis plura mala facit vel fieri procurat: tanto plus deformatur voluntas. Et secundum hoc demonis crescente superbia: creuit etiam pena accidentalis: non autem essentialis. nisi quo ad indignitatem: vt praetactum est. Nam deus sic ordinauit quod malicia secundum quod est in se considerata in voluntate habeat penam essentialem proportionatam Sed secundum exteriorem actum quanto crescit teruor vel appetitus nocendi hominibus noua mala plura excogitando continue: tanto crescat etiam pena accidentalis in demonibus vsque ad iudicium. et tunc totius pene complementum in inferno recipiant.

173

¶ Denique secundo loquendo de statu demonum post iudicium. Dicendum secundum praedictos: quod demones licet semper in perpetuum erunt in malicie actu: et complacebit eis esse in malicia cui adheserunt a principio electionis: ac statuerunt sibi pro vltimo fine illam excellentiam superbie. sed tamen non semper demerebuntur penam crescere ex hoc: proprie loquendo de demerito scilicet prout demeritum dicitur pena: que debet infligi peccanti a iudice iusto: quia post iudicium quando habebut demones singuli penam completam. vltra hoc non infligetur pena de nouo eis: Quia sicut boni angeli tune erunt omnino extra statum merendi etiam gloriam accidentalem. Ita demones et homines damnati erunt extra statum demerendi omnino: Quia sic decretum ditinum ordinauit fieri.

174

¶ Et ex dictis patet solutio argumentorum supra.

45

175

¶ Si autem queratur: an ergo ille actus male voluntatis scilicet qui erit post iudicium semper in demonibus et damnatis hominibus remanebit ipunitus. Respondetur secundum Rich. supra et Bon. quod non remanebit inpunitus. quia talis actus erit ipsis etculpa et punitio: ita quod erit eis pena acta: non inflicta. Nam in eis inordinatus motus voluntatis in penam conuertetur. et imputatur in supplicium: non in demeritum. quia vt Augu. ait. Omne peccatum peccanti pena est. Nulla enim maior pena est quam miseria peccati. scilicet in remorsu conscientie et vilitatis erubescentia. Et quod maximum est pena perpetue alienationis a dei visione. et elongationis ac indignitatis: tanto amplioris quanto continue perdurabit in malicia augendo eam.

46

176

¶ Item difficultas restat: An demones sint excusabiles de malis ex hoc quod non possunt bene velle

177

¶ Et arguitur quod sic. quia Aug. iii. de libe. arbi. dicit. Nulla culpa potest deprehendit vbi necessitas dominatur etc. Sed demones ideo adherent malo quasi de necessitate: quia non possunt habere gratiam. vt patuit. §. xxxvii. ergo etc

178

¶ Re¬ spondetur secundum Rich. supra quod dictum Aug. verum est de necessitate coactionis. Diabolus autem libere mouet se ad malum. ergo non excusatur. Item secundum Bon. alios que: non est excusabilis. Primo quia licet non possit maliciam voluntatis immutare: tamen potest cessare a nocumento hominum. Secundo quia ipse induxit se sua malicia ad talem necessitatem. Tertio quia non penitet etiam de huiusmodi necessitatis inductione. sed placet sibi quod semper necessario facit malum: ita quod non possit velle dei placitum.

47

179

Emones. Na videlicet de scientia euentuum ab eis: et praecognitione futurorum etc.

180

¶ Utrum demones post casum vi geant acumine scientie. Respondet Magister in. ii di. vii. cum Isido. quod demones vigent triplici acumine scientie

181

¶ Primo subtilitate nature: quia sunt intelligentie ipuales et subtiles: nec impediuntur corporis grauita te. Secundo experientie longitudine. Unde et secundum Tho. ea. di. q. ii ar. i. demones experientia ab antiquo tempore edocti: plurima cognoscunt per aliqua signa. sicut medici per signa praenosticant de alicuius morte vel sanitate. et astrologi ex motibus astrorum plura praedicunt. sed demones sunt plus exparti. Tertio vigent acumine scientie ex reuelatione supernorum spirituum: vt de hoc allegat Magister Aug.

182

¶ Sed contra hoc potest obiicisecundum Bon. ibidem. quia demones sunt inimici dei et angelorum. ergo secreta illorum sunt abscondenda ab an gelis. ergo non possunt scire secreta aliqua vt videtur. Respondet idem Bona. circa lit. e. di. vii. per. ii quod pro vero habendum est hoc. videlicet quia demones aliqua praesciunt ireuelatione supernorum spirituum. vt dicit Magister cum Augu. eo quod diuina sapientia sic ordinauit quod impleatur qua voluntas etiam per inimicantes deo et sanctis. Et ptet de Ioseph quem deus voluit exaltare per inimicicias fratrum illum vendentium. In figura quod etiam christum exaltaret ad gloriam resurrectionis per mortenquam intulerunt sibi fratres sui iudei etc. Obiectio autem praedicta bene currit de secretis humani consilii quae sunt abscondenda ab inimicis hominibus. secus est de secretis diuinis: Cum dei voluntati nullus possit resi stere. ergo etc.

48

183

¶ Utrum demones possint precognoscere veraciter futura. Respondetur secundum Bon. e. dist. vii. parte. ii ar. i. q. iii. et Tho. ibidem. q. ii art. ii atque Rich. e. di. quod futurorum est genus triplex.

184

¶ Primo quedam sunt futura quae habent cam determinatam et infallibilem. vt sunt ea futura quae attenduntur circa motum celi detur minate. puta sole oriri cras vel eclipsari etc. Et huiusmodi certttudinaliter possunt sciri et praedici a demo ne plus quam a quocunque astrologo per arte.

185

¶ Secundo quaedam sunt futura quae habent causam derminatam sed fallibilem: vt sunt ea quae contingunt secundum inferiorem naturam: quae frequenter impediri poasent propter defectum causarum inferiorum: licet in superioribus haberent causm determinatam. vtpote quod ager seminatus in terra pingui et bona ex dispositione celestium corporum affert vberem fructum. Sed quandoque fit oppositum ex aliquo impedimento. et ta lia etiam praesciri possunt a creatura: tamen non ita certitudinaliter sicut prima: sed coniecturaliter. Unde astrologus praedicit ex celi motibus tempestates vel pluuias vel sterilitatem: et huiusmodi. que tamen sepe impediuntur ex causis inferioribus propterea in talibus falluntur. Similiter Medici praedicunt ex aliquibus causis sanitatem alicuius vel mortem futuram: que tamten impediri possunt aliunde etc.

186

¶ Tertio quedam sunt futura que habent causam indeterminatam et fallibilem: quia se habent ad vtrumlibet. sicut sunt potissime ea quae fiunt a libero arbirio. Nam talia sunt indetur minata: quia voluntas est indifferenter ad opposita vertibilis. Sunt etiam fallipilia: quia dato quod aliquid decreuerit omnino perficere: tamen possunt occurrere impedimenta: et sic non perficitur. Et huiusmodi futura non possunt certitudinaliter praesciri nisi a soo deo vel per eius reuelationem. Unde cum talia quis vult praedicere: dicitur diuinatio. quia hoc est dei proprium Iuxta illud Esa. xli. scriptum. Annunciate nobis ventura et sciemus quia dii estis etc. Sed quoniam demones superbissimi maxime desiderant honorari vt deus ideo maxime conantur ostendere hoc in se habere: licet fallaciter. quia ipsi talia praescire non possunt. Credere autem quod demones talia possint certitudinaliter praedicere: est infidelitatis. cui annexa est idolatria: quia diabolo attribuit id quod est proprium dei etc.

187

¶ Denique ratione probatur. scilicet quod demon huiusmodi futura non possit prescire. Quia si posset: vtique vellet praecipue scire de hoc videlicet An vincat hominem quem tentat aut vincatur ab illo in tali tentatione. Nam quia superbus est refugit vinci ab hominibus Ideoque numquam tentaret nisi eum quem praesciret sibi succu bere. Sed quoniam clarum est ex scriptura et experientia quod tentat etiam alios. scilicet a quibus vincitur. vt patet de sancto Iob et aliis. ergo patet quod non potest talia praescire. Hec ex Bonauentura.

49

188

¶ Unde ergo est quod sepe eueniunt que praedicunt demones etiam de talibus futuris contingentibus. Respondet idem Bona. quod hoc est ex hoc quia euentum futurorum aliquo modo praesentiunt communiecturando tantum: quamuis certitudinaliter per seipsos scire non possint huiusmodi futura quae sunt de tertio genere: vt in pratedenti patuit. Ideo etiam secundum Lyram super Deutur. iiii. Demones in idolis dabant responsa ambiguaet deceptiua: nescientes dare certa. vt illud. Animo teeacida rhomanos vincere posse. per quod intellexit quod ipse vinceret: et ideo pugnauit ac fuit victus: etc.

189

¶ QEx autem euenit id quod demon dicit de huiusmodi futuris contingentibus: raro acidit. Et hoc fit pluribus modis secundum Aug. iii. super Gen. ad lit. Primo quia acumine scientie cognoscut scilicet ad quid inclinetur affectio nostra: vel que sunt inducentia vel que retrahentia. et sic praedicunt. Secundo quia experientia longinqua vidit accidere talia ex talibuss Ideo etiam nunc sic praedicit coniecturan. Tertio quia iusto dei iudicio propter peccata hominum aliqua permittuntur a deo reuelari demonibus ab angels bonis: et per demones ipsos reuelantur hominibus malis vt illos inducant in errorem. vel vt iusto dei iudicio amplius puniantur. et probentur boni non creden. talibus. Unde sicut per Balaam prophetam qui fuit magus: plurima deus praedicebat que impleta sunt scilicet de christo etc. Et spiritus sanct per Caipham legitur mortem domini praedixisse: qui tamen fuit malus. Ita etiam per demones pessimos ordinat deus predici aliqua vera. vt patuit in §. xlvii. Quarto fit ex hoc quod sepissime demones holosa cautela vtuntur: sic quod cum diabolus ex dicit permissione proposuit aliquid tale facere. tunc praedicit quasi tale sit futurum per aliquem: vt sic diuinare possit quatenus honoretur: diuino honore vti optat. Quandoque etiam ipse diabolus menti tur ad sortem: vt si ex casu sic accidat: honorem falso adquirat. Sicut videmus quod sepe faciunt consimiliter falsi prophete et astrologi: dicen. quandoque falsa. et quandoque in huiusmodi contingentibus vera potius casualiter quam certitudinaliter. nec ex scientia: sed coniectura. Unde Aug. super Gen. dicit. Aliquando nefandi spiritus etiam ea que ipsi facturi sunt volunt diuinando predicere. Idem. ii libro de ciui. dei. c. xxiiii. refert quod demon in quodam idolo praedixit futuram Sille victoriam. et capitolium arsurum. Hec autem vt dicit Richar. diabolus nesciuit sub certitudine: sed per signa communiecturauit probabiliter et predixit casualiter. Aut sciuit se a deo permissum facertalia. Et ideo diuinare voluit praedicendo id quod erat facturus: vt iam dictum est.

190

¶ De premissis et huiusmodi plura dicit Aug. xxvi. q. iiii. in decretis.

50

191

¶ Utrum in demonibus cadat deceptio circa praesentia. Respondet Bona. ea. dis. vii parte. ii art. i. q. i. quod quamuis naturalia dona data demonibus remamserint integra et splendidissima: vt dicit Diony. de di. no. et per consequens iudicium rationis sub ratione veri in intellectu demonis ma net integrum quantum ad substantiam potentie: tamen per culpam est obnubilatum: propter quod dicuntenebre secundum Augu. super Gen. ad litteram. Ideoque obscurati in cognitione decipiuntur: et errant frequenm ter: in multis iudicando fallunt et falluntur: secundum quod dicit Augu. lib. de diuinationibus. et hoc fit ma xime cum sudicant de contingentibus. Tale enim iudicium in eis est subuersum omino: tamen in aliquibus possunt praedicere vera: siue coniecturalis ter siue ex angelorum reuelatione: vt patuit in praecedentibus

51

192

¶ An demones possint addiscere aliquam veritatem de nouo praeter illa que ante lapsum cognouerunt.

193

¶ Et arguitur quod no. quia Aug. libro de Magistro dicit quod videlicet christus spargit de celo omnum veritatem in terris. ergo sequitur quod non possunt aliquid veritatis addiscere nisi christo docente. sed demo nes non docentur a christo: ergo errant in omnibus. Respondetur secundum Bonauen. supra quod addiscere aliquam. veri tatem de nouo dei dono: potest esse Uno modo per gratiam infusam a deo scilicet gratumfacientem ad illam habilitantem. Et sic non est nisi bonorum qui a christo docentur. Alio modo potest esse per generale adiutorium diuinum assistens adquisitioni scilicet creature humane vel angelice. Et sic deus dat etiam malis et demonibus cognitionem veritatis alicuius: adiuuando dona natura lia ab initio concessa ad inquisitionem multorum scibilium. Nam talia propter culpam non subtrahit sed conseruat etiam in reprobis. Unde deus vel christus dicitur doce re veritatem non solum speciali dono gratiae gratumfacientis vt est in bonist Sed etiam in generali vt est in demonibus et malis hominibus. vt videlicet dei dono generali etiam demones sciant veritatem aliquam de nouonon tamten ita quod per hoc infundatur eis gratia gratum faciens. sed sic quod cooperatur deus lumini nature dato et conseruat illud Sicut deus dat auaro multos fructus de terra bona dono generali sicut omni bus. non tamen dono gratuito etc.

52

194

¶ Utrum in demonibus cadat obliuio circa praeterita.

195

¶ Arguitur quod sic. quia demones dicuntur stulti iam post casum quae tamen prius erant sapientes. Sed de sapiente non fit stultus nisi obliuisca tur aliquid. ergo etc. Maior patet per illud Ecci. iiii. Me lior est puer sapiens rege sene et stulto. Et ibi glo. hoc exponit de lucifero qui est rex superbie Ioblxi.

196

¶ Ad hec respondetur secundum Rich. e. di. vii. ar. iii. q. i Et concor. in sententia Bouauen. quod obliuio fit dupliciter. Uno modo sic quod delentur species de memoria Et sic amittit quis aliqua que ante in sua memora retinebat habitualiter. Isto modo non cadit obliuio in demonibus. quia in eis nulla est deletio speciei. Primo. quia potentia memoratiua in an gelis et demonibus est incorruptibilis. Secundo quia species sunt innate vel concreate eidem. et sic earum conse uatio non dependet ab aliqua virtute creata exteriori. ideo virtus conseruatiua non potest subtrahi a diaboli memoria naturaliter nec aliqua species. Sicut ergo memoria diaboli numquam debilitatur nec deficit in conseruando species cum sit incorruptibilis: Sic et ea que recipiuntur in ea sunt ibi ncorruptibiliter. quoniam vt habetur. x. propositione de causis. Quicquid recipitur. in aliquo est in eo per modum recipientis. Tertio quia memoria demonis non est alligata organo corporali. ergo non potest habere vnde deficiat vel deterioretur. sicut habet anima de qua philosophus. i. libro de anima dicit quod virtutes anime non deteriorantur nisi ex hoc. quia deteriorantur organs Si enim senex haberet oculum iuuenis videret vt iuue nis. hec ibi. et sic patet quod aliter est memoria in homine et angelo.

197

¶ Alious fit obliuio sic. quod ipsa intelligentia non conuertitur actione sua super ea que in memoria retinetur vt deberet conuerti recordando. Et isto modo in de monibus cadit obliuio maxima. quia cum totali ter sint conuersi ad mala per obstinationem adeo sunt deformati totaliter quod in intelligentia est deceptio In voluntate obliquatio. Et in memoria inhabiles facti sunt ad reminiscendum multa bona que fecit deus eis. Et salutis sue obliti nolunt omnino recordari actualiter. licet possent ex innatis speciebus si vellent. sed ex odio dei nolunt huiusmodi recolere. Proinde iuxta argumentum praemissum demones bene dicuntur stultissimi. non quia amissione specierum obliti sint aliquid: Sed quia non volunt actualiter recordari dei beneficia que tenerentur et salutem. Et quia scienter faciunt mala quod est stultum. Nam. vi. Eth. dicitur. Stultus et imprudens est omnis qui peccat scienter. Et quia ex mala voluntate semper continuando opa mala: semper auget penam sibi quod est stultissimum

53

198

¶ Utrum possint demones scire vel scrutari secreta cordis humani etc. Respondetur secundum Bonauenm in. ii di. viii. per. ii. q. vl. quod scire secreta cordis humani certitudinaliter solius dei est proprium. patet per Psalmus dci. Qui finxit singillatim corda es. et intelligit omnia opera eorum. Item Hiere. xvii. Ego dominus scrutans corda et renes. Et. iii. Regum. iiii. Domine tu solus nosti corda hominum Unde secreta conscientie nostre nulla creatura potest scire certa scientia nisi coniecturando per aliqua signa coniecture vel saltem per dei reuelationem. Sed quoniam pauca sunt ita secreta quin appareant per aliqua signa: Ideo plurima demones astute coniecturantur et deprehendunt in huiusmodi nostris secretis cordium. Propterea Aug. xii. super Gen. ad lit. dicit. Et etiam lib. de diuinationibus. quod mali angeli multa praedicunt de cogitationibus hominum et dispositionibus ex si gnis exterioribus que exprimuntur etc.

199

¶ Si autem quaeratur. Quare est quod demones. licet videant animam vel substantiam anime. non tamen vident intima secreta in anima sicut in speculo viso representata. cum dicat etiam Diony. quod spirituales substantie sunt per sui naturam specula. Respondetur secundum Bonauen. ibidem quod hoc est ideo. quia diabolus non potest illabi anime. ergo non potest intima eius conspicere. sicut nec angelus vnus videns alterum: potest secreta illius conspicere nisi ille voluerit re uelare. Unde non est simile de speculo naturali siue atificiali quod representat se et quod lucet in eo: Ita quod viso speculo videntur que sunt in eo: Sed speculum voluntarium quale est anima vel substantia spiritualis non manifestat actu que sunt in eo nisi vt vult vt dicit Augu. super Gen. Hinc idem de eccle. dogma. dicit quod internas cogitationes nostras non videre diabolum. certum est.

200

¶ Ad idem infra §. lxxviii.

54

201

¶ An liceat inuestigare consiium a demone per magicas artes et sortilegia vel huiusmodi: aut requirere auxilium Guil. e. di. vii. et viii. cum Bonauen. dicit quod non. Primo propter in fidelitatem. quia scire huiusmodi est dei proprium et dia bolo tribuitur. Secundo propter idolatriam. quia per talia vult diabolus adorari. Tertio propter ecclesie praeceptum vel prohibitionem. Quamuis autem magnus Alber. in pluribus suis operibus dicat quod ars et magica non sit penitus interdicta: puta illa que fit virtute herbarum et lapidum. Credo tameni inquiidem Guill. quod securius est christiano abstinere ne in laqueum cadat diaboli. maxime quia preceptum hoc ecclesie videtur se extendere ad omnem speciem artis magice. vt patet in decretis. xxvi. q. iiii. et. v. per totum.

202

¶ Denique de variis diuinationibus per superstitiones et sortilegia sufficienter tractatur in Summis de casibus conscientie: praesertim in summa que dicitur Angelica Ideo causa breui tatis hic perertranseo et illuc recurrendum relinquo.

203

Emones. Di Aelicet de potestate eorum et virtute mirabilium operum

55

204

¶ Qualiter demones exercent suam poest estatem. Nota quod sicut dicit Diony. iiii. de di. no. demones habent in vigore sue potentie hec tria. Primo phantasiam proteruam. Secundo amentem concupiscentiam. Tertio irascibilem furiosam. Et secundum Guill. in. ii dist. vii. dicuntur habere phantasiam proteruam: non quia habeant organum phantasticum: veluti nos. sed quia totam intentionem suam ponunt ad decipiendum nos et nocen dum nobis. et semper ad id studiose conantur et proterue. id est superba ferocitate et crudelitate in factis cunctis. Sicut enim siquis studeret semper sophismata ad decipiendum aliquos: dicitur phantasticus: quia querit rationes phantasticas vt illaqueet. sic in proposito. Item Secundo demones dicuntur habere concupiscibilem amentem: non quod ca reant cognitione: sed quia vehementissime tanquam amentes solent precipitare se ad queuis nociua sine freno vel retinaculo rationis: Sic demones ad peccata. cum deberent secundum rationem sola honesta amare. Tertio dicuntur habere irascibilem furiosam: quia impetuose irascuntur contra omnia bona. Et hec predicta non ex ignorantia faciunt: sed ex peruersissimo appetitu voluntatis male. Sic ergo patet quod multum est formidandum homini ne diabolus accipiat super eo potestatem per peccata: quia saltem in hora mortis vel in futuro mira crudelitate et furia et toto conatu torque bit eum etc. Et quia super omnem potestatem corporalem potest affligere. Iob. xli. Non est potestas quae comparetur ei super terrametc.

56

205

¶ Utrum demones possint facere vera miracula: veras formas inducendo rebus.

206

¶ Nota primo pro preambulo quod secundum Augu. lib. de vtilitate credendi. et cum eo Guil. distinc. vii. lib. ii. Miraculum diffinitur sic. Est aliquid arduum et insolitum supra spem et facultatem admirantis. Primo dicitur arduum: quia est de his que natura facere nequit. nam verum miraculum solus deus facit. Secundo insolitum dicitur: quia est contra communtem cursum nature: sicut illuminatio ceci. Non auten¬ dicitur ideo quia raro fiat. quia sic eclipsis solis esset ve rum miraculum quod falsum est. licet vulgus miretur. Ad hec vbi Eua. §. xii. Tertio dicitur supra spem et facultatem admirantis scilicet ita quod nec habeat specem nec facultatem operandi tale

207

¶ Secundo notandum pro secundo praeambulo quod secundum e. Guil. cum Tho. e. di. vii. li. ii. q. i ar. iii. Miracula quae faciunt demones differunt a miraculis diuinis tripliciter. Primo ratione operantis quia hic deus. ibi diaholus operatur. Secundo ratione vtilitatis. quia semper dei miracula sunt ad vtilitatem ec clesie vel aliquorum vt ad augendam fidem vel confirmam dam. vel ad sanationem infirmorum. Sed miracula demonum sunt ad solam vanitatem et curiositatem vt volitare per aera. facere ranas et huiusmodi. Tertio ratione finis. quia miracula diuina ordinantur de se et ex in tentione dei ad laudem et gloriam dei. Sed diabolica ad commodum proprium vel ad fraudem ex intentione de monis vel facientis. vnde antichristi miracula dicuntur signa mendacia. ii Thes. ii eo quod fallere intendit animas etc.

208

¶ Tertio ergo respondetur cum queritur Utrum demones possint facere miracula vera. Dicendum secundum e. Guil. quod distinguendum est de vero vel falso. quia potest capi dupliciter. Uno modo absolute. et sic dicitur verum aurum quando habet veri auri naturam Sed falsum quando habet solum apparentiam auri. sicut est aurum sophisticatum per alchimistas vel auritalchum. Secundo modo potest capi respectiue ad aliud vt dicatur verum quod fit respectu manifestande veritatis et bone ac vere intentionis. Et dicatur falsum quod fit propter deceptionem vel iutentione falsitatis.

209

¶ Dicendo itaque ad quesitum est conclusio

210

¶ Prima quod demones licet non omnia. tamen aliqua possunt facere miracula vera. verita te rei absolute. Probatur ex intentione Augu. super illo verbo. Immissiones per angelos malos: dicentis quod excellentissima illa vera miracula que sunt facta ad confirmationem fidei christiane. vt vera scilicet re surrectio mortuorum. vera missio spiritus sancti credentibus. et huiusmodi que transcendunt omnem virtutem creatam nequeunt demones. et per consequens nec antichristus: imo respectu talium solummodo semeizabunt falso. Sed quod aliqua parua miracula possint facere in veritate rei absolute loquendo. patet etiam ex ipsa intentione. e. Augu. lib. quaedi. ve. et no. test. dicit quod sicut Moyses conuertit virgas in veros serpentes: ita et magi. Et glo. super Exo. vii. de illa conuersione virgarum dicit quod scilicet demones celer rime discurrunt per mundum et colligunt diuer sas species rerum ex quibus varia fiunt etc. Deni que permissione dei antichristus faciet virtute demo num aliqua signa vera in his ad que virtus demonis se extendit: puta ignem descendere de ae re qui possit veraciter comburere aliqua et huiusmodi. si militer domum corruere et opprimere aliquos. sicut diti. haymo snet Apoc. Et patet de demone qui tentauit Iob

211

¶ Secunda conclusio quod demones in respectu ad finem bonum no possunt facere vera miracula. Et patet. quia omnia ad deceptionem vel malum ordinant. vt dictum est in praeambuletc.

57

212

¶ Sed an demones possnt vereformas nouas inducere rebus etc. De hoc opiniones sunt varie: Sed dimissis aliis cum Scotor. in. ii dist. vii. q. ii teneo: dit quod hec est precipua opinio multorum: inquit. quod angelus non potest directe et per se siue propria virtute inducere formam corporalem naturalem in materia: sed virtute aliena vel per accidens et indirecte potest. Hanc opinionem sequitur Bona. et Rich. e. dist. ac etiam Tho. secundum quoa Declaratur sic: praenotando quod hic non queritur de forma artificiali. quia planum est quod demon potest face re imagines et figuras in rebus artificialiter inducendo. Sicut et homo potest per artem operari super rem naturalem. puta super lignum vel lapidem inducere formam domus aut sctani et huiusmodi. vel etiam transmutare et facere artificialiter imaginem cuiuslibet rei

213

¶ Sed queritur hic de formis natura libus. scilicet Utrum possit demon facere verum serpentem naturalem vel huiusmodi Unde de hoc dicit opinio ista: quod virtute propria per se et directe non potest deo mon facere nouas formas rebus inducendo veras. nec res vere transmutare virtute propria: quamuis virtute aliena. hoc est virtute nature possit tale facere. Et huius sententie est Augustinus. iii. de trini. c. iiii. dicit quod materia est plena ratoibus seminalibus: sicut poma vel fructus aut grana frumenti et huiusmodi: sunt plena vi tali vt producant aliud simile. Angeli aut cognoscendo debitas proportiones rerum naturalium: approximant actiua passiuis: et sic sequitur introductio forme naturalis. et talia potest diabolus facere celeriter plus quam fieret cursu naturali. Itaque quamuis diabolus materiam non possit transmutare ad formam substantialem per suam virtutem immediate: potest tamen mediante opere nature scilicet semina latenter spargendo: et occasiones accelerandorum incrementorum pbere. Sicut agricole non nisi mediante opere nature ad id attingunt successu lon gi temporis etc.

214

¶ Ratio autem quare demones talia non possunt per se directe et immediate: quia forma naturalis non producitur nisi a conditore nature: cuius est facere substantiam et conseruare eam in esse. vt patuit vbi Creatio. §. vi. et.x. Unde in huiusmodi operibus dei angeli sunt tantummodo ministri non principales agentes etc.

215

¶ Si obiicitur: quia Autor de causis dicit quod Intelligenm tie imprimunt formas. Item quia plus dominatur na tura angelica super materiam quam virtus imaginatiua. sed virtus imaginatiua potest veram formam aliquando inducere: quoniam Auicen. viii. de animalibus dicit. Gallina que pugnauit cum gallo ex imaginatione victorie habet calcaria. ergo etc. Respondet Scotor. quod Autor lib. de causis secutus est Auicennam ponen tem intelligentiam datricem formarum. que opinio est communiter reprobata et excommunicata. ergo etc. Item de alia obiiectione idem dicit: quod ipsa angelica natura etsi dominetur super materia quantum ad productionem formarum imperfectarum: tamen non immediate dando vel faciendo directe per se inducit tales formas imperfectas: sed equiuoca generatione per operanature. Patet de vermibus putrefactione generat ad motum et influentiam caelorum per angelos. et qua fortiori non dominatur angelus super materiam quantu ad impressionem forme perfecte vniuoca generatione Nam sicut dicit etiam philosophus. vii. Metaphy. Omne quod fit fit a simili sibi in speci. sed angelus non habet similitudinem cum forma materiali. ergo etc. Denique bene conceditur quod angelus potest aliquod corporale facere. puta motum localem per se cuiuscunque corporis: sed non forma realem et permansiuam: de qua loquimur. Nec est simile de virtute imaginatiua: quia per imaginationem nihil potest introduci in corpore nisi facta aliqua consimili alteratione in eo in quo est imaginatiua: angelus autem non habet materiam coniunctam sibi que possit consimili alteratione alterari ad formam materialem. Hec Scotor.

58

216

¶ Utrum demones incorporei sint et possint habere corpora sibi naturaliter vnita.

217

¶ Nota primo pro preambulo: quod secundum Guil. in ii. di. viii. Incorporeum solet capi tripliciter. Uno modo quod omni loco praesens est. nec habet proprietatem corporis: que est dissiniri loco. hoc dicitur incorporeum: sicut patet de deo. Isto modo dicunt Damalsc. et Grego. quod angelus eo quod loco diffinitur corpore us est scilicet in respectu ad deum: quia conuenit cum corporein proprietate quadam: que est loco diffiniri etc. Secundo dicitur incorporeum respectiue ad corpus magnum. sicut homo gracilis dicitur non habere corpus. Tertio vt opponitur contra corporeum: quod habet trinam dimensionem scilicet longum latum et profundum. Et sic Porphirius diuidit substantiam in incorpore am et corpoream. Isto modo potest accipi tripliciter. videlcet Primo privatiue: et sic substantia inquantum genus cum sit superius ad corporeum et incorporeum dicitur incorporea priuatiue: quia de se nec est corporea nec incorporea. est tamen indifferens ad hoc et illud habens aptitudinem etc. Secundo contrarie. et sic circumloquimur difrntiam constituentem spiritum. sicut corporeum constituit corpus. Tertio pure negatiue. et sic accidentia maxime spiritualia dicuntur incorporea: vt scientia in angels vel charitas etc.

218

¶ Secundo notandum quod de ista quaesione antiquitus dubitatiue locuti sunt doc. vt patet ex Bone Guil. Tho. et Rich. quoniam Aug. viii. de ciui. dei cum Apuleio diffinit dicit Demones sunt genere animalia mente rationalia: animo passiua: corpore aerea: duratione eterna. Nec improbat Aug. hanc diffinitionem. Item Bernds. super Can. omel. iii. dicit. Liquet omnem creatum spiritum corporeo prorsus indigere solacio. sed angelus habet id quod indiget habere naturaliter. ergo videtur habere corpus. Ratio etiam ad id apparens est: quia angelus est nobilior quam anima que habet in se vitam: et daetiam corpori vitam. ergo a fortiori videtur quod et angelus habet in se vitam: et dat etiam alter scilicet corpori etc. Sed premisse probationes non concludunt: quia secundum quod dicunt praefati doc. Bona. Rich. Tho. di. viii. li. ii. Augustinus. ibi lo¬ quitur secundum opinionem Apulei ex hypothesi: vt vtens questionibus platonicis et solum recitando. Apuleius autem in hoc falsum dixit. Item Bernds. loquitur quod angelus indiget corporeo solacio: non quidem propter se sicucorpori vnitus spiritus: sed propter alios. vt quando aliis apparet tunc voluntarie assumat corpus

219

¶ Denique ad rationem illam dicit Guill. quod dare vitam aliis si intelligitur per modum efficientis: sic solius est dei. Si autem per modum informantis: sic dicit perfectionem cum imperfectione. Et quia angelus est perfectior quam si haberet istam imperfectionem. ideo non conuenit sibi: sed anime vnite corpori conuenit

220

¶ Denique plures adhuc dubitant: andemones habeant corpora: etsi non vnita sibi tamen inseparabiliter alligata in quibus torqueantur. Sed contra hos: planum est non esse verum ex sequentibus

221

¶ Tertio itaque ad quaesitum respondetur secudum e. praefatos doc. et comitur Modernos: quod certitudinaliter tenendum est omns angelos tam bonos quam malos naturaliter esse incorporeos: ita quod nec habent corpora sibi vnita nec inseparabili ter alligata: quam uis aliquando assumant corpora in quibus apparent hominibus. Et probatur: quia Damas diffiniens angelum dicit quod est substantia intellectua incorporea. Et Diony. iiii. ca. de dici. no. dicit: quod angelisicut incorporales ita et immateriales sunt. Item probatur: quia secundum Rich. de sancto victer. Si haberent corpora non posset legio demonum in vnum hominem intrare. scilicet tammulta in paruum corpus hominis: cum tamen legatur Marci. v. quod christus ex vno homine expulit legionem demonum. Legio autem continet sexmi liasexcentossexagintasex. Item sequeretur quod si angeliessent forme corporis. ergo non essent similiores deo quam anime humane. et sic in vniuerso deficeret creatu ra media inter deum incorporeum et spiritum corpori vnitum. Item sequeretur quod exquo angeli mali peccauerunt: ergo et propter peccatum debuerunt fieri mortales: sicut factum est de hominibus (que sunt falsa ergo petpropositum. Quod autem aliqui dicunt demones torqueri in corporibus alligatis sibi inseparabiliter. non est verum quia sufficit quod punientur in inferno ab igne materiali per iusticiam diui nam: cui igni alligabuntur post iudicium etc.

59

222

¶ An deus posst facere quod angelmalus vel bonus sit forma materie corporalis. Scotor. in. ii di. viii. q. i. narrat aliquos dicere quod non Et ratio inquit Petri est talis. Nulla virtute potest fieri: vt quod est hoc aliquid et res completa et terminata ac species nobilissima vniuersi: fiat modificatio. sed angelus sest huiusmodi. ergo non potest fieri forma materie. Ego tamen dicerenquod etsi hec ratio valeat de potentia ordinata in sensu conposito: sed de potentia dei absoluta et in sensu diuiso non concludit. Nam quod in sensu composito scilicet manens spiritus separatus fiatque forma materie simils implicat contradictionem. ergo en hoc ipossibile etc. Unde Comment. vii. Metu. dicit quod forma separata a materia non potest transmutare informando materiam

60

223

¶ Utrum demones vel angeli possint assumere corpus lcassumant quandoque Et de hoc planum est ex scriptra quod sic vt dictant Bon. Tho. guil. et alii. supra Nam frequenter leguntur angeli apparuisse hominibus visibiliter hospitio recepti. Unde Grego. dicit. Nequaquam abraam angelos videre potuisset nisi corpus assum psisset. Idem dicit etiam Magister.

224

¶ Sed ex qua materia a sumunt corpora. Nota secundum Scotor. et Guil. e. di. vii.

225

¶ Prima conclusio quod angeli non assumunt corpus celeste id ist de celo siue empyreo siue alio. Ratio: quia huiusmod corpora sunt penitus indiuisibilia: nec recipiunt pere grinas impssiones. ex. i. li. Methe. Alias enim oporteret quod parte celi inde assumpta relinqueretur iberi vacuum: aut quod tale corpus rarefieret. quae sunt falsa.

226

¶ Secunda conclusio quod angeli non assumunt corpus elementare compositum ex quattuor elementis vel mixtum ad modum corporis humani vel huiusmodi. quia corpus quod assumit angelus debet esse eque mobile ad sursum sicut ad intra: quod non esset in tali corpore mixto: imo semper peteret tentrum ex grauitate.

227

¶ Tertia conclusio Scotor. quod angelus vel demon potest assumere corpus iam a na tura generatum: puta cadauer mortui. Ista patet per se.

228

¶ Nota quod angelus talium esset motor: non forma nec etiam permanenter sed siquando et quomodo et quantum deus permitteret etc.

229

¶ Ad quesitum conclusio responsi ua est: quod angeli ex aere formant et assumunt sibi corpus: et hoc faciunt ex dei voluntate vel permissione propter nos: vt se nobis manifestent ad aliquas operatio nes exercendas sensibiliter. et sic propter nostram indigentiam: quia aliter non possemus ridere illos

61

230

¶ De qua autem parte aeris formant sibi corpora angeli. Respondetur secundum Guill. e. di. viii. cum

231

¶ Beda: quod angeli boni formant sibi corpora de parte superioris aeris: quae dicitur etherea. Demones autem de in feriori: que dicitur caliginosa. Et huius signum tangit sanctus Tho. in e. ii. scip. e. di. viii. q. iii. quod quidam bellantes cum demone gladiis: illud corpus scindere non valebant. quia natura aeris est citius vnibilis quam aqua ergo in aere scissio eius non videtur: cum mox continuatur. Denique secundum e. Guil. vt praedictum est etiam ex Scotor. conclusioe. iii. Ex quo demones possunt assumere corpora quaecunque a natura formata. veluti leonis aut lapidis aut hominis etc: Tamen quando apparent demones tunc maxime capiunt corpora damnatorum hominum aut bestiarum etc. sed boni angeli hominum saluatorum

62

232

¶ Sed an possit angelus formare vnum corpus physicum et in eo apparere. Respondet idem Guill. supra quod talia corpora quae possunt produci vniuoce et equiuoce: cuiusmodi est rana: musca et huiusmodi. bene potest formare. Qumo autem hoc Scotor. dicit: quod exquo angelus optime nouit rerum naturas: et scit optime approximare actiua passiuis et in conuenienti proportione et debita influentia respectu celi. et sic potest facere corpus semiplena mixtione mixtum vel imperfecte. qualis mixtio et in ranis et muscis et huiusmodi. Et prtet tlria subito acere. vt patet. supra §. lvii. Sed corpus humanum cum sit per fecte mirxtionis: ad talem perfectionem non potest deduci tam subito. ergo non potest angelus corpus humanum vel huiusmodi perfectum formare. Ideoque malus angelus non potest appa rere in corpore humano physico a se formato nisi fi¬ cte. Solent autem sepe boni angeli apparere in corpore humano formato: nec decet eos apparere in speci ranarum aut muscarum vel bestiarum. Sed bene in talibus apparent mali angeli: sicuti apparuerunt sancto Antonio in specilus diuersorum animalium etc. Unde etiam Guill. dictat quod angelus non potest formare vnum corpus humanum physicum in quo appareret: quia huiusmodi inquit requirit determinata agentia adinuicem vnita naturalia consimilis speci.

233

¶ Ad idem infra. §. lxx.

63

234

¶ Un corpus ex aere formatum et ab angelo assumptum sit organizatum etc. Dicendum secundum e. Guill. supra quod non proprie loquendo. Nam hec tria: mixtio: complexio et organizatio: sunt ordinata sic quod aliquid est mixtum sed non complexionatum nec organizatum nisi apparenter. Unde bene sequitur quod anima non posset illud corpus assumpium informare. Hec Guill.

64

235

¶ Ad qualem vnionem assumit si bi angelus vel demon huiusmodi corpus. Respondetur secundum eun. Guil. supra quod primo non assumit in vnitatem nature sic intelligendo quod sicut anima et corpus faciunt rnum perse: ita angelus et corpus assumptum faciant vnum per se subsistens. Secundo non assumit in vnitatem vel identitatem hypostaticam: sicut a verbo assumpta est natu ra humana. Sed tertio dicendum quod assumit ad se manifestandum et eius opus ministerii exequendum sensibiliter operando. Unde in tali corpore angelus non est sicut perfectio in suo perfectibili vel forma infor mans: sed solum sicut motor intrinsecus vtens vt instrumento. Patet. §. lxx.

65

236

¶ Quo angelus assumens corpus ex aere potest ipset condensare sic vt coloratum apparcat. ma xime cum aer sit corpus paruium. Respondetur secundum e. Guil. cum Bon. ea. di. viii. quod corpus quod format angelus bonus vel malus non est de puro aere condensatum: sicut aqua pura solidatur in glaciem per frigus: quia difficile est intelligere quomodo ex puro aere sine admixtione alterius fiat corpus solidum diuersis coloribus coloratum et figuris distinctum: sicut est corpus ab angelo assumptum. Unde oportet quod sit ibi aliquid vaporis terrei admixtum. et hoc satis reperitur in nubibus nec oportet propter hoc querendum descendere inferius: Condensatio autem aeris cito fit ab eis: quam etiam boni philosophi sciunt facere: et de aere facere muros et pontes

66

237

¶ Sed peracto ministerio angelico quo deueniet tale corpus. Respondet Guil. et Bon. quod in praeiacentem materiam resoluitur: nisi quando diabolus assumit corpus damnati hominis seu cadauer. tunc enim relinus quit sbito fetidum et putridum. Hec Guil. Si autem quaratur: Quare anima rationalis non potest assumere corpus proprium sua virtute postquam est exuta vt appareat alibi: cum tamen maiorem conuenientiam hebeat ad corpus quam demodo vel angelus. Bon. dicit quod ideo: quia anima non habet vim nec vsum administrandi. ergo nec debet habere potentiam assumendi: quia hoc esset resuscitare a mortuis: quod est solius dei proprium etc.

67

238

¶ Quare corpus assumptum a demone vel angelo non corrumpitur a suo contrario. Cum enim aer de quo formatur huiusmodi corpus sit humidus dato casu per aliquem ignem transire queritur: An comnburatur et quare non consumitur: maxime cum angelus ascendit in caelum transiens per regionem ignis calidissimam. Respondetur quod primo vt Tho. dicit: Angelus non defert tale corpus in empireum: quia non vtitur eo nisi circa nos apparendo vel ope rando. Secundo quoque: quia secundum Bon. et Guil. non comnburitur: eo quod virtus angelica sicut artificialiter tale corpus format: ita eadem virtute sua sufficit illud conseruare et protegere. et sic non corrumpitur a suo contrario: quamdiu angelus conseruat illam effigine. Sicut et de quodam lapide precioso legitur: qui dicitur Gelasia. Uel secundum Aug. xxi. de ciui. Lapis arabie nomine Abeston: sic dictus. quia acgensus semel. seper conseruat ignem: nec potest etingui.

68

239

¶ An angelus in corpore sic assum pto sit in vna parte eius vel totus in qualibet parte: sicut et de anima humana dicitur etc.

240

¶ Si enim dicas quod sit in aliqua vna parte tantum: sic non videtur esse in toto corpore nisi ratione partis. Si autem dicas esse in toto totum angelum et in qualibet parte totum: cum corpus tale sit diuisibile in plures per tes. erit ergo simul in pluribus locis idem angelus: quod est falsum. quia angelus diffinitiue est in loco aliquo

241

¶ Respondetur secundum Tho. e. di. viii. quod angelus assumens corpus est totus in qualibet parte corporis illius. nec tamen sequitur quod ergo sit simuls in pluribus locis. quia talis assumptio est motoris ad mouendum: sicut nauta se habet ad nauem gubernandum. Et totum illud corpus assumptum quod vno motu mouetur comparatur ad ipsum angelum: sicut vnus ocus indiuisibilis in quo operatur.

69

242

¶ An corpus ab angelo bono assumptum mereatur praemiari cum eo: et a demone assumptum demereatur puniri cum illo: eo quod propter malum sit assumptum a demone

243

¶ Et arguitur quod sic: quia legitur Gen. iii. quod deus puniuit serpentem eo quod diabolus in eo apparuit et decepit primos nostros parentes. ergo pari ratione debet praemiari corpus quod angelus bonus propter bonum assumit

244

¶ Respondetur secundum Bona supra quod nec illud scilicet assumptum corpus a bono angelo meretur. Nec istud scilicet a malo assumptum demeretur: quia tale bonum opus vel malum propter quod assumit corpus angelus bonus vel malus: non operatur seu non perficit per huiusmodi corpus eo modo quo anima humana per corpus proprium quod informat: sed sicut artifex per instrumentum. Unde sicut instrumentum per quod quis operatur puta securis aut malleus fabri: non meretur remunerari nec puniri. Sic nec corpus ab angelo assumptum. Nec obstat quod Gen. iii deus puniuit serpentem: quia hoc fecit in figuram: non propter demeritu serpentis: vt dicit etiam Lyra cum Augu. exponen. ea que deus dixit ad serpentem in figura de demone qui in sexpente apparuit: et non de materiali serpente: vt patebit

70

245

¶ An corpus assumptum ab angelohabeat veram formam corporis humani quam ostendit. Respondetur secundum Bona. e. di. viii. ar. ii. q. i. et Tho. quod non habet veritate illius nature quae ostenditur. maxime cum apparet in effigie humana vel corpore mixto perfecta mixtione: sed habet similitudinem tantummodo. Nam quamuis quantum ad naturam de qua corpus assumpsit sit verum corpus veritate rei naturalis: tamen non habet veram complexionem et organizationem: sed solum effigiem. nec est ibi error vel deceptio: quia ostensionis finis est verus. Non enim ideo assumunt tale corpus humanum vt ostendant se esse homines veros: sed ad ostendendum quod sunt rationalis proprietatis

246

¶ De hoc latius libr i. dictum e.

247

¶ Si dicas: quare talia non potest angelus etiam bonus facere vere: cum tamen potest mouere veraciter hominem verum. vt patet de Abachuch: quem portauit subito de iudea in babylonem. Et veraciter corpus hominis obsessi diabolus verat: et corpus alicuius animalis veri mouet.

248

¶ Respondetur secundum Bon. supra quod angelus non dicitur proprie huiusmoi corpus assumere ex hoc solo quod mouet illud: vel verat vel tramsportat de loco ad locum. Sicut non dicitur angelus assumpsisse linguam asine: ex soc quod mouit loquendo ad Balaam. Sed secundum etiam Scotor. dicitur assumere quasi ad se sumere: quasi modo vnionis: ita vt quasi corpus angeli esse vide atur: licet non vniatur ei vt forma materie vel anima corpori: sed vt motor intrinsecus inquantum vtitur eo tanquam instrumento ad aliquas operationes exercendas: et tanquam inhabitans in corpore pro explendo suo ministerio. Unde non potest assumere corpus humanum verum de nouo formando: quia pari ratione posset et corruptum corpus reparare. et sic mortuum suscitare: quod est dei proprium. Nec potest tale corpus physcum et perfectum formare: vt dictum est. §. lxii. et se. Denique etsi corpus humanum haberet animam rationalem: non esset competes signum angelo ad apparendum: nec pro eius habitaculo nec pro misterio: cum esset poteoderosum corpus tale et non velox ad motum. Nec potest an gelus illabi anime. vt ptebit. §. lxxviii

249

¶ Ergo ex his praedictis laudabils est deus qui deimonum ponam teperauit

71

250

¶ Utrum angelus vel demon in corpore assumpto possit exercere opera vite. Respondetur secundum Guill. ea. distinc. viii. et Scotor. ibidem q. i. aliosque doctores communiter: quod praeter actiones immanentes intra: que sunt intelligere et velle: inter actiones transeuntes: quae ratione huiusmodi corporis assum pti aguntur: non exercent angeli nisi motum. Possunt enim mouere corpus motu locali siue progressiuo: tam assumptum corpus quam non assumptum. Sicuti leuare manus et huiusmodi. in quibus angelus habet ptestatem super corpora.

251

¶ Sed difficultas est in modo ponendi: An scilicet mouleat per intellectum et voluntatem tantummodo: an per potentiam executiuam Nam Thomiste non ponunt in angelo executiuam potentiam: vt etiam tactum est vbi Angeli. §. lxvi. Tamen ve racius ponendum est secundum Scotor. supra et ibidem patuit.

252

¶ Sed quo ordine. Idem dicit quod angelus mouet corpus assnmptum siue non assumptum tali ordine. Primo est intellectus speculatiuus. Secundo voluntas complacens. Tertio intellectus practicus dirigens ad operandum. Quarto voluntas imperans. Qui to potentia exequens et sic mouet per potentiam tia caat.

72

253

¶ Quas possit demon vel angelus in corpore exercere operationes vite in corpore etc. Et quas non possit. Nota secundum e. Guil. cum Bonauen. supra per. anima habet triplicem operationis modum in corpore.

254

¶ Primus est operationum in corpore quas habet inquantum est corporis perfectio. Et huiusmodi nequit angelus exercere sicut est vegetare et sentire. videre audire etc. qua exercentur per corporalia organa quae proprie non habet angelus. vt dictum est. §. lxiii. sed si videtur talia habere. hoc est tantummodo apperenter.

255

¶ Secundus modus est operatio num anime inquantum est corporis motor. Et has potest omnia angelus exercere sicuti est motus progressiuus leuare manum etc.

256

¶ Tertius est operationum quae sunt partim anime inquantum perfectio. pertim inquantum est motor corporis. Et has partim potest facere angelus. partim non cuiusmodi est ridere et flere vel furere. Et huiusmodi quo pertim anime conueniunt vt est motor. quia in risu genas et labia mouet homo: et in animo hilarescit. sic quoque conuenit anime vt est perfectio corporis vel forma. Et similiter est de timere irasci vel furere et plorare ac similibus quae angelus non potest facere passione in seipso. sed tantum in corpore assumpto potest efficere quasi sic videatur et in seipso fieri. vnde dicitur Esa. xxxiii. Angeli pacis amare flebant etc. Item in vita pa. legitur quod angeli visi sunt tristari et demones letari de peccatis hominum. possunt enim mouere faciem quasi videantur ridentes. sed non passione interna gaudere.

73

257

¶ An demon vel angelus in corpore assumpto possit exercere actus potentie vegetetiue. vt sunt nutritio: augmentatio: generatio etc. Respondetur per conclusionem secundum e. Scotorlis. et Guil. supra Primo de nutritione quod nihil ibi nutritur loquendo de vera nutritione. licet videatur quandoque cibationem vel masticationem que praecedit nutritoem angelus exerce re in assumpto corpore patet Tob. ultimo vbi angelus Raphael dixit. Uidebar vobis comedere et pibere. Ego vero cibo et potu inuisibili vtor etc. Raytio conclusionis. quia cibatio est restauratio deperditi sed in huiusmodi corporibus assumptis non fit deperditio. ergo etc

258

¶ Etsi dicatur quod Gen. xviii dicitur. quod angeli in domo Abrae comederunt: et de multis aliis. Respondetur quod in comestione tria sunt. primum est masticatio cibi secundum traiectio eius in ventrem. tertium conuersio eius in corpus. et in hoc consistit ratio propria commestionis. Prima duo faciebant angeli in corpore. sed non tertium

259

¶ Sed tunc quo deueniebat cibus comestus. Respondetur secundum Augu. quod non absorbebatur vel non conuertebatur in corpus assumptum ab angelo sicut terra quasi sitiens absorbet aquam. Sed sicut radius solis resoluit aquam in aera vel vapores. que si consumens exhalatione. Sic in proposito.

260

¶ Ad hec libro. iii. vbi de Comestione christi post resurrectionem

261

¶ Sco ponitr clo de Augmentatione qo angelus in corpore assupto non habet virtute augmetatiuam: quia augmentatio proprie est corporis animati. sed tale corpus non est animatum vel viuens anima. Unde nota secundum doc. subti. e. dis. viii. li. ii quod si dato casu deus glorificaret vnum hominem in parua statura corporis: possib ile esset tunc quod talis homo stans iun statu glorie et alimenta sumens: veniret per huiusmodi alimenta ad staturam maio rem: quia haberet vegetatiuam. Sed non sic est de angeloin corpore: quia non habet vegetatiuam potentiam. Ueruta men talis casus numquam fiet.

262

¶ Tertia conclusio: quod angeus sicut non habet virtutem augmentatiuam in assupto corpore: ita nec habet digestiua nec egestiuam loquendo proprie: quia iste sunt partes vis vegetatiue secundum Auic. in primo Canone. Hec omnia ex Guil. et Scoto.

74

263

¶ Sed an demones vel angeli in corpore assumpto possint in actum generationis.

264

¶ Et arguitur quod sic: per illud quod habetur Genes. vi. Uidentes filii dei filias homium quod essent puscre: etc. Iosephus libro antiquitatum dicit: quod isti filii dei fuerunt demones qui concubierunt filiabus hominum in specie humana: quam ipsi demones incubi assumpserunt: et inde nati fuerunt gigantes etc. Respondetur secundum e. Guil. et Scotor. supra cum decto. subti. Primo di. quod talia non funt a bonis angelis: quia non est verisimile quod ipsi immisceant se talibus vilitatibus. Secundo dicendum quod in generatione huma na tria sunt. Primum est seminis humani constitutio. et est de omnibus partibus hominis: et maxime de capite et cerebro. Et inde est quod valde luxuriosi debilitantur visu. Secundum est transsusio seminis a viro. Tertium receptio eiusdem in vterum mulieris. Primum horum facere in seipsis non possunt demones incorporei. et sic nec gigne re possunt. Sed quo ad duo sequentia etiam in virorum pollutionibus: demones succubi capiunt aliquotiens semen decisum a viro: et possunt illud seruare in qualitate et calore naturali: quousque breui tempore iterum sint aliquibus mulie. ribus incubi: et transfundant illud semen viri in matricem mulieris

265

¶ Et isto modo aliqui senserunt: communisque fama est. Et ponit historia britonum: quendam nomine Merlinum fuisse genitum a demone: Et quod forte hoc modo concipietur antichristus operatione demonis Isto modo etiam quidam dicunt quandam progeniem in Pictauia: que dicitur de Pertiniaco processisse: vt tangitr de Breco. in lib. de mirabilibus. Hec secundum praedictos Scotis. Sed licet hec dicta habeant veritatem quo ad posse: tamen de facto loquendo non tenent multi. Et tales conceptus scilicet de Merlino et similibus non putantur esse naturales et vere: sed phantastice vel fallaciter. quia forsitan mulier taliter concipiens passa est illusionem a demone: in qua se putauit concepisse: licet non tunc conceperit. Uel forte fallaciter ab homine vel demone suppositos: aliunde habet partus suis peccatis demeretibus. Item secundum Tho. Isto modo homo natus non est fi lius diaboli. sed vere posset dici filius hominis illius cuius semen fuit cuius virtute genitus est et non virtute diaboli. Nec argumentum supra. valet de facto concludere. quia Iosephus non videtur dictum illud Gen vi. bene exposuisse. quia sicut dicit Lyra melius per filios dei intelliguntur ibi filii: Seth qui ab ipso descenden. erant instructi in cultum dei fideliter. Ideoque ta les dicuntur filii dici. Sed filie hominum intelliguntur mulieres que descenderant ex Cain. malo. quae erant lubyice et dissolute. cum quibus illi fornicabantur etc.

75

266

¶ An demon vel angelus in corpore assumpto possit exercere actus potentie sensitiue. Respondetur secundum Guil. et Scotorlis supra quod non mediante corpore assumpto. Non enim videt angelus per oculos corporales nec audit per aures corporales: Nec assumuntur organa sensualia idcirco vt per ea sen tiat nec organa huiusmodi corporis sunt sensum habentia. sed tantum similitudines organorum. Cuius signum est quod angelus in tali corpore: ita bene videt oculis clausis sicut apertis ante et retro. In tenebris sicut in luce. et sic de aliis differentiis. Idem dicendum est de aliis sensibus Ratio huius e. quia angelus cognoscit tam intelligibilia quam sensibilia intelligibiliter ex se: etiam sine corporalibus oculis et huiusmodi sensibus scilicet aliis Nec fiunt impressiones specirum in talibus organis eorum quia non sunt satis perfecte complexionata. Sed solum propter suum ministerium assumunt talia ad ostendendum quod possunt videre et audire et hiusmodi etiam sine corporalibus organis

76

267

¶ Sed quid de locutione. scilicet An ea que dicunt: loquantur per linguam corporis assumpti. Respondetur secundum e. Guil. et Tho. e. di. viii. quod in locutione corporali est motus labiorum et lingue et aeris attractatio. Et talia bene possunt angeli facere in corpore assumpto sicut etiam fecit Gabriel salutando et alloquendo virginem Mariam et multi alii etc. Est etiam in locutione proprie aeris inspirati repercussio determinatis organis ad exprimendum metis conceptum. Et quia angeli non assumunt sic corpus veraciter organizatum. sed apparenter tantum. ergo proprie non loquuntur secundum completam sercationem proprie locutionis. sed est ibi aliqua similitudo inquantum intelligunt et exprimunt conceptum quibusdam sonis quae proprie capiendo non sunt voces sed similitudines vocum. Sicut etiam quaedam animalia non respirantia dicuntur voces dare per quaedam instrumnnta ex. ii de anima. non repercusi sione inspirati aeris. Sic angeli qui non inspirant aerem etc.

77

268

¶ Utrum demones possint intrare vel habitare veraciter intra corpus hominis. Respondetur quod sic. et planum est ex euangelio. quia christus veraciter eiecit demo nia ex corporibus obsessis. Ratio Bona. e. di. viii. Ric et Tho. quia demones nisi prohibeantur possunt penetrare quaeque corpora. et illabi eisdem vel subsistere propter naturam sue spiritualitatis et verare ea commouere vel conturbare ergo etc. Quare autem talia deus permittat: Idem Bonauen. dicit quod aliquno propter gloriam dei in liberando postea mirabiliter. Aliquando propter peccati punitionem vel correptio nem peccantis. Uel aliquando propter aliorum eruditionem occulto iudicio

269

¶ Si dicatur: duo spiritus non paesentesse siml ineodem loco. sed diabolus et anima sunt duo spiritus. ergo etc. Respndet Rich. e. dis. viii. duobus modis. Uno modo quod secundum aliquos quamuis duo spiritus separati non possint scilicet es simulis tamen spiritus coniunctus corpori: vt anima: potest esse simul cum spiritu separato in corpore propter diuersum modum inexistendi. Aalio modo quod ibi diabolus numquam est simul cum anima in eadeum parte corporis. quia anima est in qualibet parte corporis humani. sed diabolus est in quibusdam humoribus internis qui nondum sunt conuersi in substantiam corporis: nec ab anima perficiuntur.

78

270

¶ Utrum demones possint illabietiam animal humanis et n sols corporibus. Respondetursecndum Guil. e. di. viii. et Bon. Rich. et Tho. concor. quod illabi vel illapsus importat intimum esse ei cui illabitur: et quod intime operetur in illo. Unde ista tria diffrunt et ordinantur sic. Primum in anima est immitti. Secundo sequitur incendi. Ter tio sequitur illabi. quod comprehendit vtrumque. Nam immitti principaliter dicit cognitione solam. Incendi autem dicit actum ac moris: qui sequitur immitti: quia cognitio praecedit affectionem. Sed illabi proprie dicit cognitionem simuls et amor est dei: licet principalius amorem. Et quia solus deus potest sic inatime in anima humana operari qui solus est superior mente humana: secundum quod dicit Aug. ergo illabi anime rationali solius dei proprium est.

271

¶ Unde ad quaesitum patet quod demon non potest illabi anime humane: nec etiam angelus bonus etc. Et probatur primo auctorite Augustini libro de fid. ad pe. diInest singulis spiritibus naturalis terminus: quo ad se inuicem distinguuntur: et vnus in altero non est. Hec ille. Sed anima est spiritus sicut et demodo. ergo etc. Secundo ratione probatur: Quia si per vnum peccatum illaperetur diabolus in animam: quaero an per aliud peccatum illabatur alius: et per tertium peccatum tertius. Si non potest llahi alius. sequitur quod ergo ille primus diabolus imlleuit totam capacitatem anime. et ideo non potest illabi alius. Si autem dicas quod potest: et per quodlibet peccatum intrat illabendo alius diabolus. sequitur quod quandoque multitudine demonum implebitur tota anima. Sed siue sic: siue sic: vtrumque est impossibile: quoniam imaginem dei nil minus deo implere potest: vt dicit Aug. et Beda. ergo etc. Exiie de sigillo impresso cere: quod non potest implere nisi equale sigillum. Tertio probatur confirmatione. quia secundum scripturas et experientiam. Anima est libere voluntatis et habitaculum pro solo deo factum. Noluit ergo deus vt demon possit ei illabi. quia alias nihil esset ita intimum anime in quo demon illapsus non esset et supra quod non posset dominari in tota anima. et per consequens posset etiam synderesim et voluntatem naturalem ita deprauare vt ad malum cogendo pertraheret. Posset etiam secreta conscientie nostre rimari: et consequenter ab omni bono proposito retrahere nos. Dato ergo quod peccatum inhereat anime medullitus non propterea illabitur diabolus menti nostre

272

¶ Si obiicitur. quia diabolus est accusator nostr in iudicio. Apoc. xii. Si ergo non potest illabi vt perscrutetur interna mentis nostre: quomdo nos poterit accusare de his quae omnino secreta conscientie sunt. Respondntur secundum Tho. e. di. viii. art. v. et Bona. quod de aliquibus secretis possunt demones coniicere ex aliquibus signis Siue exterioribus. puta ex immutatione vultus et oculo rum nutu vel similibus. Siue interioribus. puta ex motu cordis et pulsu venarum: per que etiam medici passiones anime cognoscunt. Unde et de talibus cognitis psuent nos accusare: sed de illis quae sunt omnino secreta cordis non possunt. Ueruntme nec illa nec ista relinquaer tur impunita. quia non deerit accusans et testis scilicet conscientia rea nostra et dei noticia. vt praecipue dicit Bona.

273

¶ Ad idem supra. §. lii.

79

274

¶ Utrum demones possint imittere cogitationes in corda nostra. Respondetur secundum e. Guill. cum Bon. e. di. viii. per. ii. q. iiii. quod Immittere proprie loquando(sicut causa principaliter agens et efficiens solus deus potescogitationes in intimis anime et formare. sicut et solus habet illabi. Et sic intelligitur quod Bernds dicit. Diabolus inquit non est malarum cogitationum immissor. Sed immittere: si capitur minus proprie pro suggerere vel excitare. sic potest diabolus immittere cogitationes. Iuxta quod dicitur Io. xiiii. Cum diabolus misisset in cor vt traderet eum id est christum iudas. et sic etiam Greg. in morals. dicit. Maligni spiritus in cordibus malorum cogitationes immittere non desistunt.

275

¶ Si autem quaeratur: an diabolus possit nos compellere vt recipiamus cogitationes quas offert. Idem Bon. dicit quod probabilius videtur quod non. Et dato quod non possimus euadere quin cogitemus malum: sepius tamen non peccamus in cogitatione mali: nisi voluntarie consentiamus. ergo etc

276

¶ Item an cogitatio bona sit aliquando in nobis a diabolo: vel semper a deo.

277

¶ Respondetur secundum Alex. de Ales. ii per. summe. quod cogitare de bono quod est necesitatis et praecepti ad faciedum: hoc semper est a deo. puta cogitare quomodo possit quis obedire deo et ecclesie in praeceptis. Sed cogitare de bono erogationis vel perfectionis: quandoque est a deo: quandoque autem est a diabolo. puta in trare religionem. ieiunare. multa et huiusmodi: ad quae non tenetur quis ex praecepto. Nam talia diabolus potest suggere re alicui permittente deo propter peccatum illius: vt decipia tur talis homo et in periculum ruat: vel apostasie vel amendie ex penitentie austeritate

80

278

¶ Utrum demones possint malas affectiones in voluntatem nostram imprimere et incendere. Respondetur secundme. Guil. Bon. et Tho. e. di. viii. quod demones proprie a sanctis dicuntur incensores malarum concupiscentiarum. vt patet per Greg. super Iob. vi. dict quod dia bolus habet excitare stimulum concupisentie carnis: sicut faciebat etiam Paulo apostolo. Aug. etiam dicit. Uir et mulier: ignis et palea: et hunc et hac diabolus incendere non cessat. Item Ose. viii. Omnes adulterantes sicut clibanus succesus a coquente. glo. exponit. di. clibanus succensus est fornicator. coquens est diabolus etc. Sed huiusmodi dicta sunt intelligenda dispositiue: papulum ministrando: inquantum diabolus offert malam concupiscentiam et facit feruere sanguinem in homine vt anima prouocetur et disponatur ad concupiscendum: sicut etiam quidam cibi prouocant libidinem. Sed tamen in voluntatem hominis imprimere efficientur et principaliter non possunt demones propter voluntatis humane libertatem que est dominia sui actus et non cogitur ab obiecto. Sicut cogitur intellectus demonstratione. vnde dispositio predicta efficaciam non habet nisi homo det ei vigorem ex negligentia vel consensu. Item secundum Tho. quamuis etiam demones imprimant malas cogitationes in phantasiam tamen non in intellectum. ergo intellectus non cogitur ac ceptare per consensum. Ad hec exemplum ponit Guil. puer sicut succendens clibanum solum offert materiam scilicet ligna et ignem. non tamen ipse. sed ignis imprimit libano calorem. Sic in proposito.

81

279

¶ Utrum demones vtantur arte magica illudendo sensus humanos: Respondetur secundum Guil. e. di. viii.

280

¶ Primo notando. Quid sit proprie ars magica. Et dicit quod diabolica illusio potest tripliciter fieri. primo ex parte potentie. secundo ex parte medii. tertio ex parte obiecti. Si fiat primous ex parte potetie sensitiue dicitur praestigium eo quod aciem praestringat oculorum vt tangitur primo policraton. Et hoc adinuenit Mer curius. magorum peritissimus qui quasque res volebat inuisibiles faciebat aut in species alias vt videbatur transformabat scilicet terre cumulum apparere faciebat castrum. Et lapillum talentum. Segentes quo que quasi militum galeatorum cohortes etc. Secundo modo. si fiat per medium cuiusmodi est vox sic dici tur incantatio que artem verbis exercet. Similiter est carminatio per scripta. Tertio modo si fiat ex parte obiecti sic proprie est ars magica sic dicta ob sui magnitudine. quia deo permittente hac arte fiunt ma gna: ita vt elementa sepe concutiantur vel permutentur

281

¶ Unde et Uarro ingeniosissimus huius artis ma gice dicit species esse Pyromantiam scilicet que fit per ignem etc. Aereomantiam in aere. hydromantiam in aquae Geo mantiam in terra. Preterea in decretis. xxvi. q. iiii. §. i. c.i. et. q. v. c. Nec mirum diuersi modi huius artis nominantur. de quibus vide ibi et pertranseo. quia non est necesse

282

¶ Ad quesitum secundo respondendo planum est quod demon maxime vtitur arte magica. vt patet per plures scripturas historie de simone mago et similibus Et per Aug. xviii. de ciui. dei. Et libro de spiritu et anima. vbi etiam dicitur quod quedam muliercule demonum illusionibus seducte credunt se nocturnis horis cum diana paga norum dea et cum herodiade et nimia multitudine mulierum equitare etc. patet etiam simile in vitispa. et alibi.

82

283

¶ Sed quibus modis demones possint ludificare sensus humanos idem Guil. dicit quod aliquo trium modorum horum

284

¶ Primo ostendendo esse quod non est. quando detinet phantasiam hominis in alicuius imaginatione fortiter: ita quod appareat sibi id quod imaginatur. quasi videat extra sic esse vt patet in freneti cis Et per Augs. libro de tri. dict quod quidam ita phantasiabatur de quadam muliere quod eam etiam absentem credebat quasi secum dormientem

285

¶ Secundo ostendendo rem aliter esse quam est. Et hoc facit diabolus aut potentiam sensitiuam autm obiectum diuarificando. Nam licet species sensibi les immutet naturaliter: tamen poterit facere quod de cerebro humores oppositi speci huius descendant ad ocilum. vtputa si sit species albi faciet in oculis rubedinem descendere humoris. Et quia fortius mouebit rubri species quam albi: ideo album videbitur rubeum. Item obiectu diuarificat diabolus. Tum ex diuersa situatione lunis vel candele. Tum ex quibusdam naturis applicatis. Sicuti quidam dicunt: quod si fiat candela de pinguedine serpentis et accendatur: tunc palee domus sic possunt situari quod videbuntur serpentes: et talia nouerunt demones.

286

¶ Tertio potest illudere diabous scilicet abscondendo id quod praesens est: vt lateat. Et hoc potest facervel ex parte obiecti et medii: quia licet obiectum gignat naturaliter speciemm in medio: tamen demodo potest impedimentum ponere ne transeant species ad visum. Uel ex parte visus praestringendo aciem oculorum: vt ptuit praecedenti. § et sic facit inuisibilem aliquem. Sicut fenestra clausa impedit ne lux veniat in domum et videatur.

287

¶ Itaque secundum Scotor. e. di. viii. q. ii art. iii. demones lud ficant sensus nostros multipliciter Primo ostendendo absens esse praesens. Secundo praesens latere. Tertio in colore: vt vnius coloris res videatur esse alterius coloris. Quarto vnum apparere plura. Quito magnum videri minus vel econuerso. in quantitate. Sexto in situ. Septimo in figura. Octauo in motu. Nono in quiete. Et isti alii modi reducuntur ad tres primos Causa brevitatis Hec sufficiant

83

288

¶ Utrum contra demones valeat virtus aliqua corporalis. herbe scilicet vel armonie. Respondetur secundum doctores: praecipue Lyram super. i. Reg. xvi. quod ex quo demones non sunt corporei: et potestas eorum est altior prae corporalibus Iob. xli. Minor potestas autem non habet efficaciam super maiorem: sed econuerso. Ideo nulla virtus corporalis praeualet demonibus loquendo de per se. sed virtus divina quae superior est: et etiam quando que virtus angelica ex dei voluntate quam ipsi exequuntur mediante dei adiutorio demonibus praeualent. Loquendo autem de per accidens bene praeualet sepe demonibus aliqua virtus corporalis et indirecte: quia demodo quando in obsesso homine inuenit passionem melancholicam intensiorem tanquam magis dispositum: tunc vexabit eum acrius. Et quia herbe aliqua vel armonie valent ad talem passionem leuandum. ergo et contra demones huiusmodi. Unde lunatici alleuiantur talibus qui affliguntur a demonibus secundum variam dispositionem lune. Item quia aliquando propter orationes sanctorum et merita fiunt huiusmodi alleuiationes vel expulsiones demonum. sicut patet quando Dauid canebat cithara laudes divinas: per saul alleuiabatur Et oratio Tobie: quae designabatur per fumum iecoris piscis fugauit demonem: et pter talia si fugatur demon per herbas vel exorcismos fit arte magica: quia propter pacta inita expresse vel tacite demon fallax vt homines in erro. re teneat et sui seruitute: fingit se obedire et expelli. Et similiter dum idolatre ei sacrificauerunt: demon a vexatione cessasse legitur. et sic mentiebatur sanitates et gs nommte.

289

¶ Quod diuine bonitatis sapia claret in ordinatione dierum et noctium ac operatione etc.

PrevBack to TopNext