Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Dies
1
Dies et nox. Eir sca hoc queritur: Unde dicitur et denominari habe dies Nota quod secundum Guill. in. ii dist. xiii. dies dicitur a dian quod est clarum: eo quod clarus sit ex praesentia solis super terram. Secundum Isido. dicitur etiam a diis: quia dierum nomina rhomani quibusdam diis siderum vel planetarum sacrauerunt: et ab eis tales dies de nominant. puta diem dominicam soli: secundam feriam lunc tertiam marti. quartam mercurio: quintam ioui: sextam vene ri: sabbatum saturno. Ideo autem hec nomina planetarum dederunt diebus secundum e. Ilid. quia per eosdem aliquid sibi effici extimauerunt: dicentes se a sole habere spiritum vitalem: et luna corpus a marte sanguinem: a mercurio ingenium et linguam: a ioue temperantiam humorum elementariorum a venere voluptatis delectationem: a saturno humorem. Sed hec non habent veritatem nisi dispositiue vt ptuit. supra vbi Celum. §. xlv. et vbi Corpus humanum. § vii. et alibi. Astrologi autem dicunt ideo sic dies denominari ab illo planeta qui in illo die habet primam horanm. Nota autem secundum Guil. de Conch. quod philosophi natura lem diem quae continet. xxiiii. horas diuiserunt in. iiii. pertes. et a nona parte id est hora noctis vsque ad tertiam diei vsualis subsequentis dicunt esse calidum et humidum. A tertia autem vsque a nonam eiusdem diei calidum et siccum. Abinde vsque ad tertiam noctis subsequentis frigidum et siccum. Et ab illa vsque ad nonam noctis eiusdem frigidum et humidum. Inde contingit quod quaedam inquit infirmitates in diuers partibus diei: vel melius vel peius se habent. Hec de Conch. Unde laudabilis deus
2
¶ Sed quid dicitur esse nox et quot partibus diuiditur. Nota quod secundum Plin. lib. ii. Norx eot vmbra terre: cuius figura non excedit latitudinem lune. propterea in nocte cernuntur sidera Et secundum Isido. nox a nocendo dicta est: eo quod oculis noceat in discretione rerum. Patet hoc maxime: quando quis in nocte vel sero logit aut scribit litteras: quia hoc multum ledit oculos. Uel dicitur nox eo quod in eo mali homines noceant: secundum Catholicon.
¶ Et Isido. ipe ponit septem partes eius Prima dicitur crepusculum. a creperon id est dubium: quia est dubia lux: eo quod est inter lucem et tenebras participans vtrumque. Secunda dicitruv esper. a stella occidentali quae solem sequitur occidendo ante plenarias tenebras noctis. Tertia dicitur conticinum scilicet quando omnia conticescunt id est silent. Quarta intempestum. hoc enim est medium noctis vel circa quando omnia soporantur. Hinc dicitur intempestum id est sine tempore actus humani. videlicet quietum. Quinta dicitur gallicinti um. quia tunc galli cantum suo lucem praeueniunt. Sexta dicitur matutinum. hoc est ante aurore aduentum propin quum sic dictum: eo quod ipso inchoante mane fit Septima est pars que dicitur diluculum: quasi iam incipiens parua diei lux: que et aurora numcupatur. Hec Isidorus.
3
¶ Qua hora incipit dies et nox. Nota primo quod secundum Isid. colligendo et Compotistas naturalem cursum diei: Ecclia christiana inchoat qamedia nocte. quia tunc ortus et natus est mundo verus sol iusticie christus. Arabes et astronomi incipiunt a meridie. et secundum hoc procedunt tabule astronomice. Iudei a principio noctis secundum illud Gen. Factum est vespere et mane dies vnus. Communis aut plebs ab ortu solis. Item apud hebre os singuli dies a sabbato denominantur: vt vna sabbati id est prima feria post sabbatum. Secunda sabbati. et sic de aliis. Item vt colligitur ex iure canonico: dies ex diuersis respectibus diuersis horis incipit. Nam quo ad officium festi incipit in vesperis: et quo ad ieiunium in medio noctis. sed quo ad cessationem ab opere seruili festus dies incipit secundum consuetudinem patrie. extra de feriis ca. Quoniam. in gloa et de conse. di. iii. c. pronunciandum. in glo. etc.
4
¶ Quibus modis solet distingui dies in scripturis. Respondetur secundum Guill. in. ii dist. xii. qod tripliciter.
¶ Nam Primo dicitur quaedam dies primaria vel primordialis: que scilicet fiebat in principio creationis mundi. a luce prima vel nube lucida: vt ponit Magister lib. ii e. dicit quod videlicet lux illa suo accessu et recessu faciebat diem et noctem in tribus primis diebus munm di. Unde Beda de ista nube lucida dicit. Occidente luce paulatim et post spacium diurne lucis inferiores partes subeunte: factum est vespere sicut nunc vsitato solis cursu fieri solet etc. Rursum quando lux illa nostrum hemispherium illuminabat faciebat diem artificialem. sed per spacium circumitus. xxiiii. horarum rediens ad ortum: ab ortum praecedenti faciebat diem naturalem. Ideo scriptura de vtraque loquendo dicit. Factum est vespere et mane dies vnus naturalis. Appellauitque qutus lucem diem scilicet artificialem: et noctem tenebras etc.
¶ Itaque fuerunt tres dies distinctionis per istam nubem lucidam ante quam creatus est sol in celo
¶ Secundo dicitur dies artificialis siue vsualis: quae fit cursum solis supra terram. Unde Arist. vi. Topi. diffiniens diem dicit. Dies est latio solis super nostrue hemispherium. scilicet quod est supra terram. Et huiusmodi dies habet tantum. xii. horas. Si autem capitur dies pro toto cursu solis quo girat totam terram. xxiiii. horis: tunc vocatur dies naturalis etc.
5
¶ Sed quoo distinguuntur praedicti di es in opere creationis mundi. Nota secundum e. Guil. in ec. secundo libro di. xii. quod difria est inter opus creationis: opus distinctionis: et opus ornatus.
¶ Opus enim creatio nis est: quando deus in quodam communi seu materia communi dicitur cum cta condidisse: vel maiorem vniuersi ambitum. Et durat in biblia ab illo loca. In principio deus creauit celum et terram: Usque ad illud dixit deus. Fiat lux. vbi est prima dies scilicet distinctionis opus non creationis nec ornatus patet
¶ Opus autem distinctionis dicitur quando chaos illud confusum in partes deus distinxit. Et factu: est hoc tribus diebus. Quia Primo die scilicet dominico qui fuit dies primarius totius seculi fecit deus lucem quandam: quae ambitu suo peragebat diem ac noctem. Sed que sit ista dies non est certum. Quia dicunt aliqui mundum creatum in martio circa diem quo signatur in nostro Ralendario. viii. lals. Aprilis: quo christus annunciatus est: secundum Aug. Et hoc satis innuit arietis principium quo sol incipit suum cursum. concor. Fran. maro. Sed alii vt Lyra: dicunt esse mundum creatum in septembriSecundo die scilicet lune fecit deus firmamentum in medioaquarum. Ideo dicitur. Diuisitque aquas quae supra firmamentum erant ab his aquis quae erant sub firmamento: scilicet elementis. Tertio die scilicet martis distinxit elemen ta et ornauit terram herbis et arboribus in parte quam fecit aridam: congregando aquas eodem die tertio in locum vnum vt appareat arida pro hominum habitaculo et bestiarum etc.
¶ Tandem opus ornatus dicitur: quando scilicet caque in tribus diebus praedictis ex illo chaos confuso distincta sunt: postea tribus aliis diebus sequentibusprnantur et decorantur. Unde ad praedicta Quarto die. scilicet mercurii: ornauit deus caelum sideribus et fecit duo luminaria magna: solem et lunam. Quinto die scilicet Iouis: ornauit aquam piscibus: et aerem auibus que fecit deus ex aquis. vt patuit. §. vi. vbi Anial. Sexto die scilicet veneris: ornauit terram animalibus Eodem quoqe die post praedcam fecit deus hominem. Unde patet quod primo praecessit opus creationis et eius dies. Secundo fuit opus distinctionis tribus diebus. Tertio postea opus ornatus aliis tribus diebus. Die autem. vii id est sabpato requieuit deus ab omni opere quod patrarat
6
¶ Qualiter opus creationis precessit primum die seu opus distinctionis. Respondet Guill. supra quod dupliciter. Primo praecessit ordine nature: quia dicente philosophoin post praedicam. Prius est a quo non conuertitur subsistendi conequa. Exempli gratia. Animalitas prius est natura quam homo vel humant tas. Ideo posito quod sit homo bene sequitur ergo quod sit animal. sed non puertitur: dicendo. Est animal. ergo est homo. Sic in proposito: quia creare prius est quam distinguere. Ideo sequitur. Distinctum est hc. ergo creatum est. sed non econuerso: vt manifestum est. Secundo praecessit etiam duratione. quia opus creationis fuit equale in duratione illi more qua fuerit demones in celo. quia secundum Aug. In illo instanti quo dixit deus Fiat lux: ceciderunt mali angeli diuisi a luce ipsa scilicet quo est beata angelica. Hoc autem fuit in principio diei dnice prime. Sed quia duratione correspondete tempori nostro fuerunt angeli mali in celo morulis aliquibus. vt ptuit. supra de Angelis. ergo etc. Unde illud tempus creationis fuit valde modicum quasi momentum. Ideo Hugo libro de Sacramentis dicit sic. Primo momento temporis in quo creata est omnium visibilium et inuisibilium materia: neque nox fuit neque dies. Hec ille. Et Augu. xii. confes. dicit. Informenmateriam fecisti domine ante omnem diem
¶ Quod si obiiciatur: Quia Magister in. ii distinc. ii et Beda¬ conumerant quattuor comeua simul in principio creata. videlicet Angelos Empyreum Tempus et matriam quattuor elementorum ergo sequitur quod stati a principio creationis incepit temporis prima dies a quae etiam incepit opus distiunctionis et coincidit eiusdem distinctionis prima dies qua deus dixit. Fiat lux. Quomodo ergo dicunt Beda et Au gust. quod creationis opus fuerit ante omnem diem. Respondet Guil. in. ii di. xii. conclusione prima Notando quod tempus conumeratum inter ista quattuor dicta: non debet accipitu pro numero vel mensura primi mobilis quia primum mobile incepit moueri secunda die qua distinctum est. sed debet accipi pro mensura imaginaria cuius cunque creature siue sit euum siue mensura alia. Unde non erat mensura alterius nisi motus imaginarii ho scilicet pirtus medium inter opus creationis et opus distinctionis Sicut exempli gratia a simili. Si staret primum mobile et non moueretur: diceremus tunc trmpus mensurare motum imaginarium et non motum actu. sic in proposito.
¶ Si adhuc quaeratur An ergo in opere creationis fuerit successio. dicit idem Guil. quod si scilicet in tempore illo quod est quartum concreatum in principio. quia omnis mensura dempta eternitate habet successionem In aliis autem tribus concreatis non fuit successo scilicet in an gelis et celo empyreo et materia prima. De ista scilicet ma terie concreatione tunc vide infra in hoc eodem capitulo. §. xii.
7
¶ Arguit. Nam dies illa in qua lux illa seu nubes lucida fuit creata: solum videtur habuisse vespere non mane Gen. i. Dixit deus Fiat lux. et facta est lux. sequitur. Et factum est vespere et mane dies vnus. Istud mane secundum expositores accipitur pro principio secunde diei subsequentis post praecedentis diei vespere. et per consequens praecedentis diei scilicet prime: solum relinquitur vespere fuisse. Quod si hoc concedatur. sequitur quod illa prima dies non fuerit perfecta. quia omnis perfecta dies habet principium quod est mane. et medium quod est meridies et finem quod est vespere. Rursus cum omne imperfectum reducatur ad perfectum. opertet quo quod aliqua dies perfecta praecesserit. et sic ista non fuit prima
¶ Ad hec respodet ide Guil. di. xiii. li. ii puncta tria dicendo. Primum est. Uerum est inquit quod prima dies non habuit mane maxime clarum. quia illa lux faciens diem creata fuit in meridie. Fuit enim creata in parte nostri hemispherii vt dicit Beda Recte in meridie iuxta cenith capitum nostrorum. Ideo dicitur vespere habere non mane illo die: intelligendo de claro mane. tamen habuit mane a principio diei quo cepit creatio. De hoc etiam patebit vbi Lux prima. Secundum punctum. dico in quit quod dies illa prima praedicta ratione fuit imperfecta Tertium dico inquit quod non opertet vt ad diem priorem reducatur tanquam ad perfectum eiusdem rationis scilicet sufficit quod raeducatur ad perfectum simpliciter: quod est deus et eius voluntas. Sicut ei omnis motus sit imperfectus: quia est ens in potentia: non tamen reducitur ad motum perfectum simpliciter sed ad primum motorem. sic in proposito. Hec ex Guil.
8
¶ Sed an isti tres dies fuerint. magni dies: Dicit idem Guill. concor. Rich. di. xii. q. vii. Si fiat mentio de die artificiali durauit duodecim horis: computando sex horas tenebrarum seunon clare diei a mane ante creationem huius lucis quae facta est in meridie. Nam sex hore praecesserunt huius lucis creationem. quia creditur quod mundus recte fuit crea tus in equinoctio quando a mane vsque ad meridiem etc. Si autem fiat mentio de die naturali: continebat xxiiii. horas recte sicut modo: vt dictum est supra. §. iiii.
9
¶ Item An ad faciendum diem sufficiebat lumen celi empyrei antequam deus faceret luceistam quae fecit dies tres primas: Respondetur secundum Guill. dis. xii. aliosque quod cum caelum empyreum sit valde clarum llus quam lux ista et plus quam sol: vt dicit etiam Strabus. ergo etc. Dicendum est ergo quod etst illuminabat superio rem partem materie vel chaos confusi: non tamen inferiorem propter sui opacitatem. quia scribitur in Gen. quod tenebre erant super faciem abyssi. Uerumtamen non faciebat biem vt cogit nos scriptura id tenere. Prima enim dies fuit dies dominica quae in meridie dixit deus Fiat lux: vt patuit in praecedentibus. Sed celum empyreum quod pro tuc iam ipsum fuit creatum: nec vllum erat elentum. si tuc fecisset diem: sic dies dominica non fuisset prima sed secunda. Ratio huius est. quila dies habet quandam repectum ad noctem: ita quod lux faciat per sui praesentiam diem: et per absentiam sui noctem. Tunc autem per totum mundum in circumitu totius materie confuse celum empyreum illuminabat. quia vniformiter in omni parte est luminosum hoc caelum. et ita illo celo facta dies precessisset diem factam a luce ista creata: saltem sex horis Nec etiam habuisset noctem. ergo non dicitur vere dies sllaNisi quis diceret quod dies dicitur a dian quod est clarum. et quia clarum faciebat illuminando superiorem partem ma terie. ergo potest dici dies. Sed sic dicendo differentur a ceteris diebus diceretur dies. vnde nec inter dies praedictos tres computatur. Tunc etiam esset dicendum consequenter quod demones antequam de celo ruissent stetissent in empyreo per diem: eo quod fuerunt in celo vsque ad diem dominicam quo deus dixit Fiat lux: secundum Aug. Hoc autem nullus doctorum dicit quod fuissent per die ibi demones. sed tantummodo quod fuerunt ibi aliquibus moruli vt dictum est. §. vi. Et vbi de Angelis. Alii etiam ditunt quod lumen celi empyrei non est corporaliter visibile oculis mortalium vel viatorum: sed tantum glorificatis oculis beatorum. Unde est similis luci solis corporalis sed quasispiritualis lux. ideo non fecit diem: sicut etiam nunc in nocte non facit diem nobis: sed habeat semper lumen
10
¶ Utrum deus senario nuero die rum distincte fecerit quae facta sunt: An simul omnia cre auerit: Ad hoc ex Guill. praecipue Bona. Rich. Scotorl. et aliis brevius pono tres conclusiones. Prima conclusio de posse. videlicet quod deus omnipotens potuit omnia simul creare. Et patet. quia potentia dei non potest limitari nec coartari ad aliquid. ergo etc.
¶ Nota tamen quod hec conclusio intelligenda est de absolutis: non de respectiuis. quia si deus fecisset simuls omnes motus qui fiunt in mundo: non esset successiuum cum talibus respectiuis. Rursus si deus fecisset omnes homines similis non essent cum respectibus priorum ad posterius: vel econtra. vnus cantum alium non praecessisset. nec fuisset pater eius sicut modo est.
¶ Unde siquis dicat quod tunc sequeretur duo contradictoria simul esse vera. quia ide homo qui aliquando fuit albus postea fit niger vel non albus. Si ergo simul hec deus facere potest: erunt simlis vera duo contradictoria: quod non est posse simpliciter etiam deo
¶ Respondet idem Guil. quod sicut notatum est intelligi debet conclusio de absolutis. quia deus potest facere simul et album et nigrum in mundo. non tamen quo ad idem subiectum simul secundum idem informare eisdem. quia hoc est respectus quidam.
¶ Secunda conclusio: quod in principio mundi omnia non simul deus fecit. sed temporibus senario dierum numero perfecit et distribuit. Patet ex scriptura Gen. vbi praeter opera creationis distinguuntur opera sex dierum. et septimo requietionis Tamen aliqui de hoc dicunt quod Moyses loquebatur populo rudi: et propterea ita grosse per dies distinxit opera illa: vt melius possent capere deum omnium fore creatorem. licet deus cuncta simlis fecerit. Sed hoc inquiidem Guill. nihil valet dicere. quia nullus propt ruditatem auditoris debet dare occasionem dece ptionis. ergo et Moyses non debuit sic scribere si nouisset quod omnia facta sunt simul: matime cum facillime potuit hoc dicere Omnia facta sunt simlis.
¶ Item hec secunda conclusio probatur etiam ex sanctorum doctorum communi opinioe scilicet Ambro. Gregorii. Diony. Damasceni: et aliorum. Denique persuadetur et rationibus
¶ Prima. quia diuina sapientia in hoc commendatur quod ordinate sua dona distribuit: non simlis. sicut patet in nobis. quia prius dat naturam. secundo gratiam. tertio gloriam. ergo etc. Secunda ratio ex parte bonitatis diuine quae vult vt ex imperfecto modo ad perfectionem scilicet tempore debito creature perueniant: sicut ex materia sed ma quae est imperfectissima compleuit mundi perfectionem. Tertia ratio ex parte numeri senarii qui est perfectionis magne nota: secundum Aug. iiii. super Gen. Apu etiam Arithmeticos: eoque ex omnibus partibus suis aliquotis constat. Nam eius paro sexta est vnum. tertia pars duo. dimidia tria. Quarta ratio. quia diuina potentia manifestatur in tali capacitate materie ad omnes formas quibus perfici potest successiue semper in infinitum. sicut et potentia dei actiua se extendit ad omne creatum et creabile sine artatione etiam temporis. ergo etc. Sed difficultatem circa hoc facit opinio Au gustini: super Gen. ad lit. ponen in rerum creatione nullam penitus fuisse successionem temporum: sed illos dies septem nominasse Moy. propter septuplicem rerum cognitionem in mente angelica: Ita quod in prima diese intellexit factam beatam: dum dixit deus Fiat lux. Ipseenim lux secundum eum est angelus beatus. Et sic sex dies exponit non prout important successionem temporis: sed prout dicunt cognitione angelicam relatam ad sex genera rerum conditarum: tam cognitione in genere proprio quae dicitur cognitio vespertina et propterea vespere nominatur: quam cognitione in verbo que mane dicitur vel matutina cognitio. vsdi (vt dicit) die septimo legitur mane: non vespere. quia laus dei in mente angelica non aduesperascit. ergo etc.
¶ Ad hoc respondet Guill. supra cum Bonauen. e. di. xii. ar. i. q. ii concor. Rich. quod licet hec opinio Aug. sit multum subtilis: tamen quia est valde distracta et nimis longinque distat a littera sacre scripture: ideo non tenetur in passu isto communiter a magistris. quoniam etiam secundum e. Aug. maior est scripture hiblie an toritas quam cuiuscumque ingenii perspicacitas. Ideo tenedum est successionem fuisse in his diebus creationis: distinctionis: et ornatus: vt omnes sancti in hoc concordant. et patuit. Sed quoniam aliquae autoritates scripture et sanctorum videntur de hoc aliquo modo dissonare: Ideo pro solutione talium
¶ Tertia conclusio ponitur post praedicta. videlicet quod quamuis deus omnia in principio non simul sed sunccessiue fecerit distinguendo et ornan do: tamen omnia simlis produxit in substantia communis materie creado. Hec conclusio quo ad primam partem patet ex supradictis. Sed quo ad secundam partem patet ex scriptura Ecci. xviii. vbi dicitur. Qui viuit in eternum creauit omnia simls. Ecce dicit: creauit: quod est ex nihilo facere aliquid. quia materiam primam quae est communis omnibus et angelos et empyreum simul creauit ex nihilo. sed postea alia corpora inferiora sunt non creata proprie sed facta cx lla prima materia distincte: vt dicit Bonauen. Unde Chrys. super Ioan. Homel. xii. dicit de illo mate riali principio. Quod simul extitit per substantiam mate rie: non simli extitit per specitum forme. Et Augustinus contra Manicheos dicit quod omnia fuerunt creata simlis in quadam communi materia prima. Dat exemplum. Sicut plantans vinea dicitur racemos et omnia folia illius quodammodo plantare. Et per hec patet quid dicendum sit ad huiusmodi scripturas et dicta doctorum oppositum sonantia praedictis.
11
¶ Quomodo dicitur deus requieuisse die septimo ab omni opere: cum christus Ioan. v. dicat Pater meus operatur vsque modo et ego operor: Respondetur seundum Bonauen. Rich. Lyram. Tho. et alios: quod deus dicitur requieuisse id est cessasse ab operibus de nouo creadis: non ab opere conseruationis rerum creatarum et gubernatione dispositionis vel administrationis earum de quibus intelligitur verbum christi praeallegatum. quia ab istis nunquam cessat deus. Sed dicitur deus requieuisse vel cessasse ab opere creationis inquantum opus primordiale inchoatum ta compleuit quod licet posset plura fecisse vel adhuc facere: tamen nil de cetero fecit vel faciet creando quod aliquando in primis illis diebus sex non praecesserit. Unde Eccs i¶. Nihil nouum sub sole fit.
¶ Sed tamen diuersimode est huiusmodi praecessio rerum. quia Primo quedam sunt quae precesserut facta in principiis actiuis et materialibus vt ea quae generantur ex sibi similibus sicut est precessio in simili indiuiduo aliqu scilicet in patre vel matre
¶ Secundo quaedam praecesstrunt sendu simlitudinem speciei ex. principiis disponentibus et non actiuis: vt qoande creantur ex nihilo a deo anime humane in iam disposito corpore humano physco
¶ Tertio quaedam praecesserunt virtualiter in suis causis sicut in principiis actiuis generatione equiuoca: veluti sunt quaedam animalia ex putrefactione generata. Unde Aristo. xvii. libro de animalibus dicit quod frequenter apparent noue species animalium nascentium saltem ex putrefactione quae prius nunquam visa sunt
12
¶ Quare deus voluit primo die in praincipio omnium suorum operum facere opus imperfectum et incompletum scilicet materiam primam: cum Deut. xxxii. scribatur: quod dei perfecta sunt opera quo ad omnia: Respondetur secundum Guill. e. di. xii. quod ex quo tunc deus non fecit solam materiam primam: sed etiam simul angelos et caelum que crant opera perfectissima. propterea huiusmodi obiectio de imperfectione materie non currit. Uoluit autem deus facere in principio simlis et opus perfectissimum: puta angelos: et imperfectissimum scilicet materiam. ideo: vt angelus aduerteret se esse pure dono dei id quod erat: cum videret tanti incomplementi iuxta se creatam materiam primam: et ex hoc se humillaret videns se habere a deo quod habet: qui scilicet deus cui voluit et prout voluit dedit perfectionem: puta angelo. vel cui voluit imperfectionem scilicet materie. Unde in principio fecit deus duo opera valde completa. Unum spirituale videlicet angelum. Et aliud corporale scilicet celum empyreum quod fuit creatum sub forma completa. Nam materia eius fuit a printipio perfecta: vt tenet etiam Rich. e. di. xii. li. ii. q. vi Aliorum autem corporum sub eo inferiorum no fuit a principio completa creata. sed incompleta. et postea de partibus illius materie imperfecte facta sunt completa scilicet celestia infra empyreum existentia. et elementaria corpora et mixta per interualla sex dierum. Denique etiam in principio fecit deus duo opera incompleta Unum permanems scilicet materiam primam: vt iam dictum est Reliquum successiuum scilicet tempus. Sicque iuxta dictis Ecci. xxxiii. Unum contra vnum: et duo con duo. et sic in omnibus inquit intueamur opera altissimi. ergo etc.