Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Forma
1
¶ Nota secundum Guil. Scotis. in. ii di. xii. quod Farma tripliciter solet accipi apud theol. docto. et Philosophoa¶ Primo dicitur forma actus puristimnus nulli admixtus potentie. Et sic solus deus dicitur forma: et angeli secundum quod paxticipant aliqualiter Similiter anima respectu corporis
¶ Secundo modo dicitur Forma vniuscuiusque rei quiditas: et maxime rei create. Et sic Gilh. Porritanus libro vi. prin. diffinien dicit Forma est compositioni contingens simplici et iua riabili essentia consistens. Ubi innuit tria. Primo quod forma seu quiditas aduenit composito: cum dicit: est compositioni contingens id est adueniens. Unde patet. v compositum vltra sua quiditatem semper aliquid addit: puta petrus vltra humanitatem. Secundo innuit forme simus plicitatem: dum dicit: simplici. Et debet intelligi respetiuc scilicet respectu illius compositi cuius est forma. na simplicius est forma quam compositum. quia ratione additi inferiora sunt magis composita quam superiora. Tertio innuit inuariabilitatem. dicit inuariabili essentia comistens. Uariatio enim proprie est singularium: non vniuersalium. Unde non corrumpitur humanitas nisi quia petrus vel paulus corrumpitur vel alius homo
¶ Tertio modo. accipitur forma pro altera parte compositi: que est forma partis id est materie. Et sic loquitur Philosophus in i. et. ii. Physicis. Et hoc vel quia est pars essentialis compositi vnum per se faciens: sicut anima et corpus. vel vnum per accntens sicut homo et albedo in homine albo. vel quia est pars interior: sicut intellectio in homine. vel exterior: sicut accipit Philosophus in praedicamento Qualitatis: dum dicit quod quarta species qualitatis est forma vel circa hoc aliquid constans figura etc. Et isto vltimo modo forma ditr sic denominata quasi foris manens. Sed in aliis modis dicitur forma ab informando. Excepto tantum primo modo de deo. quia deus nil potest informare. Quamuis autem consimilia dictamina habeantur scripta libr i. tamen hoc repetere volui. quia sepius occurrit etiam in hoc libro aliqua quaedo ad cuius intellectum talia sunt opportuma. Pro euidentia
2
¶ Utrum sola forma finitetur materia: Respondetur secundum Guill. Scotist. super is. libr sententiarum dist. xliii. quod opinio sancti Tho. ponit materiam infinitari solum per formam: vt patet in scripto primi. e. dist. xliii. q. i. Et. viii. dist. amplius. vbi dicit quod Aliquid finitur tripliciter inquit. Primo modo per differentiam contrahentem. Et sic finitur Genus. per differentiam. puta animal per rationale etc. Alio. modo secundum quod recipitur in alio. Et hoc modo finitur forma per materiam. quia recipitur in materia. Tertio modo quia recipit. Et hoc modo (inquit) materia finitur per formam quam recipit. Sed quoniam nullo istorum modorum finitur deus. ergo extat infinitus. Hec est positio Thome. sed deficit: reuerentia salua. Probatio. quia omne quod est in genere est finitum et limitatum. Et hoc claret. quia ens antequam diuidatur in decem praedicannta: diuiditur per illimitatum quod conuenit soli deo: et limitatum seu finitum quod descendit in decem praedicamenta. Et de hoc latius habitum est libro primo vbi Ens. Sed quia mate ria inquantum materia sequestrata quacumque forma est in genere Sulstante limitate ad mius reductiue. ergo etc
¶ Ditendum ergo qod materia etiamsi nulla assit forma est limitata et finita in seipsa. Et hoc probatur. quia Au gust. lib. ii contra Faustum dicit satis expresse quod meteria potuit in principio nuda creari sine omni forma vt etiam patebit in sequentibus. §. iii. et. iiii. Sed non dubium quod tunc materia non fuisset infinita. quia tunc fuisset deus. eo quod non finitaretur tunc per formam nec per accidens nec per differentiam Et hoc est proprium diuine infinitatis secundum eundem Tho. Sed repondent Thomiste quod deus non potest facere materi am sine forma. Respondeant ergo ad Augustinum supr ¬ idicit oppositum vt iam dictum est. Et hoc clarum est quod bene potest deus facere materiam sine forma cum materia sit realiter distincta a forma. ergo etc. Unde de vtraque scilicet tam materia quam forma prius natura proprie intelligitur finita. Et etiam postmodum ta lem aliquando habet finitatem sicut et anima in tellectiua prius natura intelligitur esse finita quam corpori infundatur. licet non prius sit tempore. Et ista est eius finitas per se. et infusa quandam a corpore accipit finitatem sed intrinsecam valde. Ita de consimilibus. Hec omnia Guil. supra. Deus ergo laudabilis in istis.
3
¶ Utrum deus potuerit creare sine quacunque forma stantem materiam nudam. Respondetur quod de hoc opinio Thome est in prima parte. quod lxvi. arti. i. Et in script. ii di. xii. q. iiii. quod non
¶ Rato quia deus non potest facere quod implicat contradictionem: Sed materiam esse sine forma implicat contradictionem. ergo etc. Probatio minoris. quia materiam esse nudam per se existendo est esse in actu. materia autem secundum se nuda: non est in actu. cum esse in actu non sit nisiper formam. Nam Boetius ilicet de trini. dicit quod omne esse est a forma. Et i. physicorum Arist. dicit Forma est quae dat esse rei. Et sic sequeretur quod materia simul esset in actu et non esset in actum quae contradicunt. ergo deus non potest facere
¶ Item sicut se habet figura ad corpus ita forma ad materiam. sed deus non potest facere corpus sine figura. quia faceret infinitum in actu ergo etc.
¶ Preterea idem probat Arist in. de generatis. et Auicen. ii metaphy. Idem dicit etiam Hugo de sacra i. parte.
¶ Sed secundum doc. subti. et Scotist. in. ii di. xii. Hec ompinio non est simpliciter tenenda nec rationes valent. Nam secundum Scotor. ea. di. q. ii ibi non est implicatio contradicti onis. Quia sicut duplex est potentia scilicet obiectiua et subiectiua Ita est duplex actus. vnus qui opponitur petentie subiectiue etc. et dicitur actus formalis Alius qui oppo nitur potentie obiectiue et dicitur actus entitatiuus Materia autem prima nuda: est in actu: et non in actu. sed non contradictorie. quia est in actu entitatiuo in se sed non in actu formali
¶ Item ad illud de figura. Respondet idem quod deus potest facere corpus sine figura Et cum dicit quod tuc fieret infinitum in actu negatur. quia quamuis corpus sine figura non terminetur termino extrinseco. terminaretur tamen tunc termino intrinseco. puta entitatiue finita tis
¶ Sltrad alituo de motum et mobili dicem dim inqui quod secundum doc. subti. non est inconueniens vt deus possit facere vel faceret motum sine mobili: sicut potest facere accmens sine subiecto: vt patet in eucharistia: cum motus sit accntens et mobile subiectum. Denique ad autoritates Arist. Auicem. et Hugionis Respondet idem quod loquuntur de materia vt comparatur potentie naturali: non autem diuine.
¶ Unde ad quaesitum secundum e. Guil. et Scotor. ponitur prima conclusio taul scilicet Quod materia prima potuit a deo creari sine quacumque forma absoluta. Probatio Sco. quia omne absolutum: quod est prius alio absoluto et distinctum realiter ab eo: potest esse absque contradictione sinu alio illo posteriori: maxime ab omnipotete. Sed ma teria et forma sunt huiusmodi. ergo etc. Maior patet. quia ex eo quod prius est non dependet a posteriori. et ex eoquod absolutum est non coexigit illud posterius. Quod dis co inquit propter relatiua quae se mutuo coexigunt: sicut pater filium. Sed Mior patet. quia tam materia quam forma sunt absolute. quia constituunt praedicamentum substantie quod est absolutum. Rursum: materia est prior forma: veluti fundamentum fundato. ergo patet propositum. Item Confirmatur. quia quicquid deus potest intelligere quod sit per se sinalio: potest facere vt stet per se etc. Sed deus potest intelligere materiam sine forma tamquam prius sine posteriori. ergo etc. Si autem obiiciendo quaeratur Quomodo possibile est materiam esse sine forma: cum ome esse est a forma: secundum Boe. et philosoptusp. in ratione Tho
¶ Item materia plus dependet a forma in esse quam forma a materia. Sed quia forme naturales inquantum forme nequeunt repariri sine materia: nec fieri etiam a deo. ergo nec econuerso.
¶ Respondetur secundum praedictos Scotistas: quod sicut patet ex dictis Matia bene potest habere actum entitatiuum sine forma. sed tamen esse formale formatum et perfectum non habet nisi a forma. Et sic intelligitur dictum Boe. et philosophi.
¶ Unde materia potest habere esse formale formabile scilicet quod est esse actu entitatiuo: sine hoc quod habeat esse formale formatum: vt aliqui dicunt
¶ Denique ad illud quod inducitur de dependentia materie: idem Guill. supra dicit: quod quamuis in esse videlicet simpliciter plus dependet forma a materia quam econuerso. quia materia et fundamentum forme. Sed quo ad perfectionem esse econtrario est. quia materia perficitur per formam. Unde licet forma naturalis non sit sine materia: idcirco quia naturaliter forma est posterior quam materia et posterius non est sine priore: tanen materia cum sit prior potest esse sine forma. Sed dei potentia super
¶ Secunda conclusio: quod sine forma re¬. (vtramque praestat. spectiua quae est creature ad creatorem non potuit fieri materia. Probatio. quia deus non potest facere materiam primam qui scilicet referatur ad deum tamquam creatura ad cre atorem: cum sit distincta. nec creatura praest esse deus. Iste autem forme et consiules sunt respectiue. ergo etc
¶ Ex quaibus patet vt dicit Guill. quod si de forma respectiua loquitur praedicta opinio Thome: bene conceditur: et maxime de fundamentali. Si autem loquitur de forma absoluta: quod sine ipsa scilicet forma absoluta nequit deus facere materiam primam: defecit. quia non coartatur deus aliquo facto absoluto reliquum facere. Et quia sicut sine quacumque forma singillatim mostrata potest esse materia: ita et sine omni simul dei virtute potest esse.
4
¶ Sed dato casu quo deus faceret formas naturales stare sine materia An ergo est sent intellectuales et immateriales sicut intelligentie sunt spirituales.
¶ Respondet idem Guil. quod Auicenna loquituret intelligi debet de forma ex se immateriali materia quanta. sicut sunt angeli et animem rationales. De talibus enim verum est quod omnia sunt intellectiua. sed dato quod forme naturales essent separate potentia dei. non sequitur quod ergo essent intellectu ales: sicuti nec accidentia in eucharistia separata etc.
5
¶ Item quare deus fecit tamnume rabiles formas rebus creatis inditas. De hoc rasponsio patet secundum Bonauen. in. ii dist. i. q. i. ar. ii parte. ii vt dictum est suara vbi Creatio. §. xiii. hoc libro videlicet vt manifestetur diuina bonitas: sapientia et potentia. que clarent in multiplici diuersitate rerum omnium et perfectio ne vniuersi et vtilitate vnius creature ad alterum Unde nulla est creatura que pro sua forma data non teneatur deum laudare vel gratias agere. puta superiora tenentur. quia non fecit illa deus fore inferio ra cum optime potuisset. Et similiter media tenentur quod non sint facta infima. puta quod homo non est factus irrationalis vt bestie. et iste quod non insensibilia. Et sic de aliis. Denique infima tenentur pro eo quod non sunt omnino nihil. Unde ad hec in Uitaspa. legitur quod qui dam sanctus pater deum benedixit de hoc quod non fecit eum bufonem et huiusmodi etc.