Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Fons et Fluuius
1
¶ N et Iriuuius Qualibus generibus vel specibus diuersi ficantur: Nota secundum Isid. Fons est casunt fiuuii vel aque nascentis. Et dicitur fons quasi fundendo aquas. Habet autem aqua fontis vt communiter hanc proprietatem secundum Philosophum libro quod in estate minus est frigida quam aqua putei. quia propinquior est calido aeri Uerumtamen frigidior est quam aqua fluuii. et multo ma tis frigidior est aqua pluuiali dum pluit.
¶ Nota etiam quod fontes et fluuii diuersarum specierum secundum Uitrubium de architectura. liro viii. et etiam autorem libro de nat. re. Nam primo Quidam dicuntur fontes paradis scilicet qui egrediuntur de paradiso: et vniuerse terre superficiem in quattuor fluminibus irri gare dicuntur Patet Gen. ii De istis autem in speciali et singillatim aliqua saltem breuius tangentur in subsequen. §. iiii. Denique Damasce. li. iii. c. xix. innuit quod etiam ista flumina sint idem quod oceanus: origi nis principio. Secundo genere Quidam sunt fontes sulphurei. Et hi etiam variarum qualitatum sunt quia ex terre occultis visceribus et qualitatibus variis de quibus originem trahunt: vel fluentes ducunt varium saporem: virtutem: et colorem Unde quedam aque sulphuree habent aquas calidas vel feruidas. Quedam autem sulphurate cum sint frigide: feruere videntur. Et sunt quidam fontes calidi ex quibus optimo sapore profluit aqua. Omnes autem aque calide medica¬ mentose sunt neruorum vt dictum est. vbi Aqua. §. xi. Tertio. aliqui sunt fontes aluminosi. et tales mem bra dissoluta paralysi reficiunt. De his vbi Aqua patuit. §. x. Quarto. alii sunt metallini qui inueniuntur vbi fodiuntur metalla. De his etiam ibidem. §. eo. Quinto. alii sunt bituminosi Alii quoque fluentes per pingues terre venas vncti oleo fontes erumpunt vnde et lauantes et natantes vnguntur. Sed et quidam acus huiusmodi sunt. Sexto. alii sunt qui per salifodinas currunt. et necessario tales salsi fiunt. Septimo sunt aliquorum fontium aque quae strumas id est gibbos in pectore vel gutture generant Et sunt fontes quidam generis nitrosi: qui potione etiam strumarum tumores minuunt. Octauo: sunt vene fontium acide. quae calculos in vesicis nascentes in potione discutiunt. No no: sunt etiam fontes quasi vino mixti ex quo potantes fiunt temulenti. Et econtrario Decimo: in Arcadia ciuitas est Clitorium. in cuius agris est aqua de spelunca profluens. de qua qui bibunt fiunt abstemi id est sobrii absque temulentia et vinum tediantur. vt Isidorus Uitrubiusque dicunt.
2
¶ Sed et preterea: quo multa mirabilia in fontibus fecit deus ex homonitate sua. Nota secundum varios docto. tam theologos quam physicos qui multa de hoc ponunt e quibus alique hic scribam.
¶ Primo Aug. xxi de ciui. dei dicit. Apud Garamatas ferus esse fontem tanfrigidum diebus vt non bibatur. et eundem tancalidum noctibus vt non tangatur etc. Et in Epiro esse fontem alium: quo extinguuntur accense faces. et accenduntur in eo extincte
¶ Secumdo Isidorus in Idumea dicit esse fontem Iob vocatum. qui quater in anno colorem mutat. ternis mensibus. per annum tenens colorem vnum puluerulentum. vel sanguineum. viridem vel lympidum. Idem Isi. de mari mortuo dicit quod est lacus asfalti id est bituminis inquit quod dicitur mare mortuum. quia nihil gignit vel recipit viuum Nec pisces habet nec aues aquaticas patitur. sed quaecunque viuentia mergenda tentaueris quacunque arte dimersa stati resiliunt et excutiuntur. neque ventis mouetur resistente bitumine. neque nauigationis patiens est. Omnia vita carentia in profundum merguntur. Lucernam accensam supernatare ferunt. extinctam dimergi
¶ Dicitur etiam mare salinarum: et est in iudea. inter Hiericho et Toaram. Longitudo eius vsque ad Toaros Arabie dirigitur: stadiis. dcclxxx. Latitu do stadiis. cl. vsque ad vicinia sodomorum. Ad hec plura. §. viii. Idem etiam. li. xiii. dicit. In Thessalia flimina duo sunt. ex vno hibentes oues: nigre fiunt. ex altero albe. ex vtroque varie etc. Idem: Fons siloa ad radicem montis sion non iugibus aquis: sed in certus horis et diebus ebullit. Hec Isid
¶ Tertio Plinius li. ii. In Surio Colchidis flumine lignum deiectum lapideo cortice obducitur. Et in rubro mari olee virentesque frutices enascuntur. Item addo ex Isido. et lib. Cathols Mare rubrum dicitur: non quod eius vnda rubeat ex sui natura: sed ex terra. quia omnis terra quae circumstat illi rubra est et sanguineo co¬ lori proxima. vnde et aqua illa viciatur colore et minium ibi excerpitur. Quicquid etiam adhesum in fructi bus est in huc colorem cadit Hec ibi. Pluria alia transeo hoc. quia vt etiam Solinus dicit Miracula fluminum et fontium abunde varia sunt: nec possunt omnia describi.
3
¶ Qualia denique mirabilia fecit deus in omnium fontium origine scilicet in oceano mari et in magno Nota quod magnum mirum est
¶ Primo in oceano: quod sicut dicit Arist. ii. Metheor. Origo omnium aquarum est oceanum mare: a quo effluunt omnes aquae: etiam paradisi. Et tamen redeuntes: ex tanto fere infinito numero tamque perpetuo cursu in illud: non redundat nec augetur oceanum mare. Sed quae sint huius cause etsi plures assignentur: sed praecipua dicta est vbi Aqua. § xvi. ideo transeo
¶ Scoo mirum videtur quod sicut dicit Isid. libro etynm. xiii. Oceanus in modum circuli orbenterrarum amplectitur. Et Beda libro de imagine modi dicit: quod quinque zonas mundi ambit in modum limbi. Et secundum Isi. supra ac Guiller. de Conch. ex oceano ab occasu fluit mare magnum quod dicitur mediterraneum. quia per mediam terram vsque ad orientem profunditur: Europam et Asiam: aphricamque disterminans. Ab occasu quoque reflexio eius in meridiem virgit. deinde ad septentrionem terdit. et in fine aphrice inter Calopem et Atlanta gurgitatur vsque ad medium terre iuxta Hierulum: diuersa a diuers regionibus nomina accipiens: vt patet in Mapamodi
¶ Nimirum vt habtur li. Catholis. multa sunt maria quae non permiscentur sibi adinuicem nisi lict radice. quia omnia continuantur ad oceanum vt ad radicem origis. ibi enim est aqua in sphera sua. Et secundum descriptionem factam sub Iu lio cesare: maria mediteranea in toto orbe habitabilist. xxx. Hec ibi. Unde secundum e. Isi. et Guil. Sicut terra cum vna sit: tamen pro diuersis regionibus variis appellatur vocabulis. Eo modo hoc mare magnum mediteraneum a locis regionum diuersarum et ab insulis et a gentibus et ab oppidis diuers nuncupatur nominibus vt mare Atlanticum infra quod est Anglia et vicine insule. Item mare Indicum et mare Caspium: mare quoque adriaticum: mare hybericum: mare tartaricum et sic de aliis
¶ Tertio in aqui maris omnis hoc mirabile est secundum Plinium li. ii. et Guil. supra quod in septem primis diebus lunationis fluctus maris decrescit. in sequentibus. cot. diebus crescit. In tertia die septima decrescere incipit. in quarta crescit. Et sic bis inter duos exortus lune affluunt. bisque remeant: vicenis quaternisque semper horis. Item Beda de imagine modi rationem dat. quia estus inquit oceani id est accessus et recessus lunam sequitur: cuius aspiratione retro trahitur: eius impulsu refunditur. quotidie autem bis effluere et remeare videtur. cum luna crescente crescit. cum decrescente decrescit. Hec Beda. Idem dicit et Guill. supra videlicet host rei cam esse: ortum et pccasum lume. vnde bis hoc in die naturali: nec amplius contingit Sed quia non eadem hora quotidie luna oritur vel occidit: Ideo diuersis modis fit flutus maris. Hec ille.
4
¶ Item Qui et quales fluuii prae ceteris habentur celebres et praecellentiores Nota quod secundum scripture historias flumina paradisi praecellunt alia et sunt quattuor eorum capita. Unde Gen. ii habetur sic. Fluuius egrediebatur de loco voluptatis id est paradisi. ad irrigandum paradisum totum. quia per illum transibat ad amenitatem loci et fructificationem Et ibidem de fonte vno forte vel fontibus pluribus oriebatur. vt exponit Lyra. sequitur. Qui inde diuiditur in quattuor capita. Lyr id et quattuor flumina principalia quae driuantur extra paradisum Et de his sequitur.
¶ Nomenvni Phison. iste alio nomine vocatur Ganges Et dicitur phison in hebreo quod sercat abundantia et fertilitatem secundum Lyram. Nam Isidorus dicit: quod decem magnis sluminibus impletur sibi adiunctis. et vnus eis efficitur exiens de paradiso: pergit ad Indie regiones. Ganges dictus a Gangaro rege. Hoc flumen mutatur vt dicit commestor secundum transita diuersa loca quia alibi clarus alibi turbidus est vel obscurus in colore. Item alibi in quantitate est paruus: alibi diffusus. Et in sensu. quia alibi frigidus alibi calidus. et trahit aureas arenas. Item dicitur in lib. Gen. supra. quod iste est fluuius qui circuit omnem terram Eiulath. Lyra. que est regio Indie vbi nascitur aurum prae omnibus aliis optimum. Unde Plinius dicit quod Indie terra prae ceteris plenius abundat in venis aureis. Ibi etiam est prouincia Ophir. patet vbi Aurum. §. iii. Item abundat etiam praeciosis lapidibus per istum fluuium scilicet Bdellio et Onycino. vt dicitur in Gen. Item Solinus dicit quod Ganges educit anguillas tricenorum pedum longitudinis. habentes bina brachia adeo robusta viribus: vt elephantes ad potum venientes quasi manu rapiant in profundum etc
¶ Nomen secundi fluuii paradisi dicitur Gion qui alio nomine vocatur Nilus: secundum Lyram et alios Ipse est qui circuit omnem terram Ethiopie et inde descendit in egyptum. Item secundum Solinum. habet prodiens originem a monte inferioris mauritanie: qui appropinquat oceano. protinus quam lacus fit que nilidem vocant. Abundat aut nilus dulcedine gustus praealiis flumibus vt dicit Seneca libro viii
¶ Nomen tertii. fluui dicitur Tigris. qui secundum Isid. est fluuius Mesopo tamie. qui post multos circumitus in mare mortuum influit in Iudea. sic nominatus propter cursus velocitatem. quia tigris est animal velocissimum quasi sagit ta. Et secundum Plinium liro vi. habet pisces Et aque trans currentis Alueo non miscetur Tigris. nec a tigri pisces in lacum tranant
¶ Fluuius quartus ipse est Eu frates. qui secundum Isid. per mediam babyloniam influit et eo copiosissimus gemmis
¶ Si autem quaratur quomodo ista quattuor flumina egrediuntur de paradiso: cum inueniantur oriri extra paradisum. quia Ganges videtur nasci in locis Caucasi montis. Nilus autem non procul ab Atlante Tigris et Eufrates ex armenia. Respondet Lyra et concor. commestor quod frequenter visum est aliqua magra flumina absorberi in terra quae currentia sub terra per magnum spacium postea egrediuntur alibi. et sic videntur ibi oriri. cum tamen prima origo ipsorum sit alibi. Sic est de flumi nibus paradisi quod (vt dicit commestoru) illa quattuor flumina ab eodem fonte manant et separantur. et iterum quadam eorum commiscentur et iterum separantur. Sepe etiam insorbentur a terra: et locis in plurimis iterum emergunt: ideo de ortum eorum varia leguntur. Unde et Damasce. li. iii. ca. xix. dicit: quod Fluuius qui procedit de paradiso et circunit omnem terram est ipse oceanus scilicet qui in fonte paradisi erumpit.
5
Item FNluuius Iordanis a duo bus fontibus sub monte Libano oritur: vt dicunt Isid. et Hiero. Nam Iordanis fluuius est: inde sic nominatus a duobus fontibus quorum alter Ior: alter dan vocatur: procul a se inuicem distantibus: sed tandem in vnum alueum federatis: Iordanis nomen accepit. et diuidit Iudeam et Arabiam: qui per multos circumitus iuxta Hiericho in mare mortuum influit Item vt sacrum euangelium testatur: in hoc fluuio christus dominus baptizatus est a Ioanne baptista. Inde quoque celebrem dignitatem per mundum accepit. in quo plura miracula et mysteria deus ostendit. Psalmus Quid est tibi mare quod fug. et tu iorda. quia com. e. re.
6
¶ Sed quare christus baptizatus est non in aliquo flumine paradisi: sed in Iordane: Dicendum quod principalis causa est voluntas diuina quae sic ordinauit. Tamen congruentie rationes ad id bene applicari possunt. quia licet potuisset baptizari in aliquo flumine quiegreditur de paradiso. sed non tam congruum fuisset sicut baptizari in Iordanis flumine
¶ Primo quia vt Augustinus li. iii. de vnico bapt dicit Ecclesia sancta comparatur paradiso. Sicut ergo ille scilicet aque paradisi licet intra paradisum erant ad hominum status felicitatem: tamen postquam sunt iam extra paradisum aque eedem: puta in Egypto vel in India: aut Mesopotamia: et sic de aliis locis: non reddunt illam felicitatem paradisi hominibus bibentibus eas: nec habent ex se homines beatificare. sed per fidem christi in vnione sancte ecclesie saluantur. Ita etiam baptismus dato quod suscipiatur extra fidem ecclesie et vnitatem: puta apud scismaticos vel paganos: non habet munus misericordie et gratiae nisi in fide vera. Unde ad ostendendum hoc quod aquae non ex se habet salutem conferre eternam: debuit ergo christus baptizari in aqua extranea a paradiso: ne putaretur quod ex loco paradisi sit efficax. Secunda ratio: vt ostenderetur quod homo si perstitisset in paradiso sine peccato: non indiguisset baptizari. Sed per peccatum iam extra paradisum eiecti indigemus baptismo ad salutem. Ideo aqua extranea christus baptizatus est. Tertio vt ostenderetur quod per baptismum aquae non iste terrestris paradisus aquarum fluentium restituitur: sed altior scilicet celestis paradisus tam quo ad animam quam quo ad corpus in iudicio extremo in quo discernuntur et separantur omnes baptizati in christo: a non baptizatis: et mali a bonis. Unde meri to ibi congruentius debuit christus baptizari scilicet in Iordane: secundum quod predixerunt prophete. quia secundum Hiero. Iordanis interpretatur fluuius iudicii (cilicet discretionis electorum a reprobis) et retributionis Proinde super Iordanis fluuium: vt dicit Augustinus de ver. do. ser. lxiii. Cum christus inquit ad baptizandum aquae creaturam elegisset necesse fuit vt et pater deuo per nubem aquaticam intonaret di. Hic est filius meus dile ctus Et spiritus sanctus in columbe specie appareret Nam ta nubes quam columba aquatice nature sunt. quia et nubes in aquas resolui habet Et columba sicut et quaelibet auis de aqueis vaporibus in principio facta est. vt patet supravbi Animal. §. x. et. xi. sententia Aug. est.
7
Item danubius est fluuius quidam Germanie. de quo Papias et cum eo Ianuensis leiCathol. dicit quod danubius dicitur a copia niuium qui bus magis augetur Hic in Europa plus omnibus pabet famam. Idem et hister dicitur. quia dum per varias vadit gentes mutat nome et maiores vires adquirit Oritur autem germanicis iugis. et occidentalibus partibus Barbarorum pergens contra orientem Sexaginta fluuios in se recipit: ac septemostiis in ponticum mare intrat scilicet circa silyam. vbi copiosissimus est in piscibus. Hister id est gentilis nominatur. quia per innumeras gentes fluit.
¶ Ex omnibus dictis patet quod dei bonitas est multimode commedabilis in aquarum et fontium innumera varietate. ad vsum hominum collata. Necnon mira dei sapientia claret in mirabilibus proprietatibus diuersis et miraculis factis et mysteriis in aquis et fontibus desicgrna tis vt etiam dictum fuit de significatione aquae in scriptura. vbi Aqua. §. 1. etc.
8
¶ IPreterea claret etiam dei iusticia formidabilis peccatoribus in mari ontesa a principio et in fluminibus dum propter peccata egyptiorum omnes fontium et fluminum aquae in sanguinem deus conuertit et dum tandem in mari rubro Pharaonem cum suo exercitu summersit Item in diluuio facto per modum. Item vesque modo in mari mortuo claret ad terrorem peccatorum Nam prout Lyra super Gen. xiiii. dicit. et etiam Origenes super e. Gen. li. v. Ante subuersionem sodome vel pentapolis: inibi erat terra quasi paradisus dei et vallis ex vno latere habens nemora et siluas amenitate plenas et in alio campos floridos et arabiles. Sed post subuersionem illarum ciuitatum pro suis peccatis locus ille factus est mare salsissimum quod dicitur mare mortuum. et lacus magnus sterilis per omnia et valde spissus: ita quod vestimenta ibi proiecta magis sordidantur quam lauentur Et secundum Augus. xxii. de ciui. iuxta illud in terra vel litore gignuntur poma que videntur extra quasi matura et pulcra: sed morsa vel pressa vel scissa in fumum fetidum et fauillam euaporant. De hoc mari plura supra §. ii.