Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Gens
1
Gens. Circa hoc queritur. Qualiter viciose sunt genstium diuersitates per mundum in moribus et consuetudinibus ac etiam proprietatibus naturalibus aliis que condicionibus. Responde tur notando iuxta Hieronymum super epistolam ad Gal. dicit sic. Unaqueque prouincia gentium suas habet proprietates. Cretenses semper mendaces malas bestias ventre pigro. vere ab epimenide pocta dictos apostolus comprobat. Uarios mauros et fero ces dalmatas: latinos pulsat historicus timi dos. phrygas os poete lacerant. Athenis expeditiora nasci ingenia philosophi gloriantur. Grecos leues et apud cesarem suggillat Tullius. Ipsum israel graui corde et dura ceruice omnes scripture arguunt In hunc modum arbitror et apostolum Galatas re gionis sue proprietate pulsasse dicit. O insensati Galate. Hec Hieronymus. Idem etiam in originali super Esa. dicit. quod omnes historie referunt rhomanorum et iudeorum gente nihil fuisse auarius Idem Hieronymus contra Iouinianum lib. ii dicit Scytharum natio proprias vxores non habet sed vt cuique libitum fuerit pecudum more lasciuiunt. Perse Medi Indi Ethiopes cum matribus et auiis ac cum filiabus copulantur Massagete et Derbices miserrimos putant eos qui egrotatione moriuntur Et parentes propinquosque cum ad senectam venerint iugulant et deuorant. rectius esse dicentes. vt a se potius quam a vermibus absumantur Hircani Caspi semiuiuos et mortuos bestiis pro iiciunt Scythe eos qui a defunctis amati sunt viuos infodiunt cum ossibus mortuorum. Et vt lib. i. ibi dicitur Hiero. Etiam Indi vt omnes pene Barbari legem habent vt vxor charissima cum defuncto marito cremetur. Habentes autem vxores pulcras et plures: he contendunt inter se de morte viri. Et victrix ornatu habituque pristino iuxta cadauerdefuncti accubat amplexans et osculans illud Et suppositos ignes pudicicie laude contemnit. Plura ibi Hiero. quae transeo.
2
¶ Nota primo contra superbiam quod sicut Solinus dicit Cuiusdam regionis gentes que vocanm tur Thraces corporum magnitudine omnes homines praecellunt terrifice vocis annose etatis edificia non alta habent: sed modice ab humo eleua ta In regis electione non nobilitas praeualet. sed populus eligit spectatum moribus. inueteratum clementia. et annis grauem. liberis carentem ne fiat hereditarium regnum. Ne in causis solus iudicet qua dragita rectores eidem coassignant. quod si etiam ipse rex in peccato aliquo arguitur: morti iudicatur Non tamen sic vt cuiusquam manum attrectetur. sed consensu publico. rerum omnium interdicta facultate: etiam colloquii potestas ei primo denegatur. Item si dum regnat alicui pignus abstulerit potestate exuitur. et sic humiliatur etc. Hec Solinus
¶ Secundo contra auariciam Idem Solinus dicit quod Sarachei auro argentoque damnato in eternum se a publica auaricia vendicauerunt. Item Iustinus lib. ii scribit quod Scythe agrum non exercent nec domus vl la aut tectum aut sedes est eis. Armenta et pecora semper pascentibus. vxores et liberos secum in plaustris vehunt Coriis tectis quamuis continuis frigoribus vrantur tamen non nisi pellibus ferinis ac murinis vtuntur quasi pro domibus Nullum scelus apud eos est furto grauius. Aurum et argentum non appetunt. nihil alienum: nihil diuitiarum concupiscunt. lacte et melle viuunt. Lana ac vestium huiusmodi vsus eis est ignotus. Ecceergo deus laudabilis in eis et nobis. Exemplum datur de contemptum mundi
¶ Tertio Nota contraluxuriam. sicut scribit Clemes libro. ix. Et etiam Solinus. de quibusdam gentibus que vocantur Seres apud quas neque meretrix neque adultera neque furnec homicida habeturpropter legem suarum metum vehementem. Hi in initio orbister re habitant. ceterarum gentium commercia ab¬ nuunt. mercatoribus qui pereos trarseunt disposito rerum precio oculis extimantibus sua tradunt nostra non emunt Et quia Seres caste viuunt ac secundum iusticiam omnes sibiipsi iudices sunt. Ideo non castigantur grandine nec erugine nec pestilentia vel malis huiusmodi. sed longo tempore viuentes absque egritudine vitam finiunt etc.
¶ Quarto contra Gulam Nam Hiero. contra Iouinianum lib. ii dicit. quod apud Indos Gymno sophiste tante continentie sunt vt vel pomis arborum iuxta Gangem fluuium vel publice orizeet farine alantur cibo. Sunt ibi et Brachmani quos religio mirabilis et innocentia: mores et vita mirifice decorant. Et plura libo de natu. rerum. Preterea vt dicit Solinus Arhacibus barbaris inest contemptus vite presentis. et putantes magis beatas fieri animas per mortem nec extingui. leta gerunt funeraet gaudiis prosequuntur. sed econtra puerperia luctuosa
3
¶ Sed vnde vel quibus ex causis insunt huiusmodi proprictates gentibus prescriptis vel aliis pro diuersitate earum Respondetur secundum perhsicos et concorditer theols. quod partim talia insuntet Primo ex influentia celestium secundum diuersa climata mudi. non tamen necessitate sed quadam inclinatione et dispositione Secundo partim ex corporum complexione. Nam electio anime multum inclinatur et disponitur ex complexione corporis. ex qua etiam medici iudicant infirmitates et aliquos iracundos vel inuidos. Tristes vel lasciuos. et huiusmodi iudicia frequenter vera sunt. eo quod in pluribus hominibus ratio succumbit passioni bus et ab eis deducitur quamuis non de necessitate quoniam ratio imperium habet super passiones tamen succumbit: voluntarie seques naturales inclinationes. vt patuit in precedentibus pluribus locis Propterea Gallie regionis gentes denomina te sunt a candore corporis. quia gala grece est lac et sic album significat ideo galli dicti sunt. vtpote corpore candidi natura feroces ingenio acriores. Propterea etiam rhomanos graues. gaios eues. Afros versipelles et malignos a proprietate appellamus secundum quod dicitur libro Catholicon vocabulo Gallus et
¶ Tertio fiunt talia ex naturalis rationis lege dictante. concurrentibus pre dictis causis etiam. vel altera earum. et aliquando solo iudicio rationis recte. Unde Ambrosius de excessu Satyri. libro i. dicit quod Licioru scilicet gentium feruntur esse precepta scilicet lege rationabili indicta quae viros iubent muliebrem vestem induere si merori indulgeant eo quod mollem et effeminatum iu dicant in viro luctum. Deforme enim est eos qui pro fide. pro religione. pro patria. pro equitate iudicii atque intentione virtutis: obuium morti pectus offerre. Hec ille. Nam talia ratio dictat debere etc. Ex omnibus premissis patet dei boni tas laudabilis. qua vel toletat aliquandium vel emen¬ dat vicia gentium corripiendo vel puniendo. aut instru it multas gentes ad virtutes ex bonitate sua.