Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Gratia

1

1

Gratia i i. secundu ese sentie habitum. Quid sit gratia. Notandum secundum Guill. in. ii di. xxvi. pro praeambulo. quod gratia solet accipi tripliciter. et sic varie diffinitur. Loquando tantum citra vel vltra gratiam increatam: quae est ipse spirritus sanctus verus deus. de qua primo libr habiter.

2

¶ Primo modo gratia accipitur commnissime vel largissime pro qualibet donc nobis collato a deo. Isto modo etiam dona nature: sic ingenium. mentis perspicacitas. bona menoria. pulcri tudo etc. dicuntur gratiae. Secundo modo accipitur minus large videlicet pro quolibet dono superaddito nature. vt sunt fides prophetia etc. De quibus Apostols. i. Cor. xii. Diuisiones ergotiarum sunt etc. Ubi nominat etiam genera liguarum: inter praetationes secumonum et prophetiam ac huiusmodi. Et sic diffinit eam. Gaterta est manifestatio spiritus ad vtilitatem. His duobus modis dicitur gratis data gratia. Tertio modo accipitur gratia proprie. et sic vocatur gratia gratum faciens. Et so let sic diffiniri a magistris. Gratia es forma a deo no bis data gratis siue meritis: gratum faciens habentem. et opus eius bonum reddens dignum vita eterna. In ista diffinitione cum dicitur. est forma: ostenditur quod praeter gratiam increatam est in nobis gratia informas que extat qualitas

3

¶ Secundo cum dicitur gratis data sine meritis: patet quod gartiam simpliciter primam non mere homo ex se. Ideo Rho. xi. Si ex meritis iam non esset gratia. Tertio cum dicitur. gratum faciens habentem: ostenditur quod ergo tia gratum faciens habet se vt species ad genus scilicet ad ergati am gratis datam. Quarto cum additur. Opus bonum reddens dignum etc. notatur quod gratia est operans et cooperans. vt dicit Aug. Et dicitur gratia operans inquatum animam gratam facit deo. et operatur interius. Sed cooperans inquantum ad opus bonum dirigit etiam exte rius. Unde apostolis. Incepistis bene velle: discite bene facere.

4

¶ Preterea si queratur. Qualis formo in re dicatur esse gratia. Respondetur secundum theols. quod non est forma materialis sed est spiritualis. quia gratia est lurspiritualis in mente. Unde Augusgis libro de natura et gratia dicit. quod gratia in re non est aliud quam quaedam lux anime illuminans mentem ad bene et gratuite operandum secundum le gem dei. Et Beran. in secumdmoe de charitate et gratia christi dicit. Gratia est lux quedam anime a deo solo infusa: mirabiliter eam decorans: bonificans et gratifcans: habens comitem spiritum sanctum. Est ergo habitus vt dicetur infra. §. iiii. Et sic patet quod informat animam

2

5

¶ Quibus modis gratia solet diuidi Nota secundum e. Guill. in. ii di. xxvlii. quod gratia secundum quod ad tria comparatur secundum hoc solet tripliciter diuidi. Primo enim comparatur ad principium suum. Secum do ad suum subiectum. Tertio ad suum oppositum. Primo modo quo ad principi scilicet deum comparando diulditur in gratiam praedestinationis: vocationis: iustificatio nis et magnificationis. Rhoma. viii. Quos praedestinauit hos et vocauit etc. Secundo quo ad subiectur comporando diuiditur in gratiam operante et cooperantem. Uel cogitationis. volitionis et perfectionis. Uel praeuenientem et subsequentem. Tertio quo ad oppositum scilicet malum a quo praeseruat diuiditur in gratia protectionis: liberationis et saluationis.

3

6

¶ Quid sit vel dicatur gratia prma. Respondetur secundum e. Guill. di. xxvii. li. ii. quod gratia prima dicitur tripliciter. Uno modo illud dicitur prima gratia a quao cetere fluunt gratie. Et sic deus dicitur prima gratia. Omne ei donum perfectum desursum est descendens a pre luminum Iaco. i. Secundo dicitur prima gratia ipsa gloria: quae est summa gratia creata. et dicitur prima ratione perfectionis. Gloria nempe nil aliud est nisi gratia consummata. Tertio dicitur prima gratia primus habitus gratuitus animam illuminans. vel prioritate temporis. vel saltem nature. Sicuti in paruulis gratia baptismalis dicitur prima Et in adultis post peccatum gratia in contritione habita.

3

7

¶ Utrum gratia sit habitus creatus. Respondetur secundum Guill. in. ii di. xxvi. et Bonauen. e. di. ar. i. q. ii et communiter alios doc. per conclusionem quod sic. Probatur. omne indignum prius vita etr na et postea dignum habet aliquid de nouo quod prius non habuit. Sed peccator prius fuit indignus vita eterna. et habita gratia extat dignus. igitur gratia est habitus de nouo creatus. Maior patet. quia talis mutatio nequit fieri in deo gratificante vel acceptante. ergo fit in acceptato. qui dum ex iniusto vel indigno fit iust et dignus vita: habet aliquid de nouo formaliter per quod acceptatur. Et illud ego inquit voco cratiam quae dicitur iusticia qua iustificamur. Rhom. vi.

8

¶ Sed difficultas est. quia homo potest alium diligere sine quacumque cansatione noua in dilecto. ergo a fortiori potest id deus. et ita non oportet quod si quis non diligitur a deo. et postea diligatur vt in eo sit causata gratia creata per quam diligatur. cum deus ex seipso sine aliquo creato potest diligere. Respondetur ad hec secundume. Guill. ibidem. tria pucta notando

9

¶ Primo quod non est simile de homine diligente et de deo. quia homo solum corpus et exteriora aspicit. Deus autem intuetur cor. et sua ex bonitate libsali vult gratia decorare quod diligit. Sicut rex decorat specialius quos amat. Secundo dico inquit quod homo nequit de nouo diligere aliquem homi nem nisi in eo causando esse dilectum: quod est quaedam praxis seu opus rationis saltem in imaginando ipsum sibi esse diligibilem. Tertio inquit quod potest deus sine gratia cre ata acceptare aliquem ex sua diuina bonitate. loquen do de potentia absoluta ad vitam eternam. ita quod hoc totum ponatur a parte dei. ex cuius honitate sola saluaretur homo in tali casu. Non tamen sic intelligendum est hoc tertium dictum sicut error Pelagii ponit hominem posse saluari ex puris naturalibus. Sed vt dixi totum hoc ponenm do ex parte dei non ex parte liberi arbitrii hominis.

10

¶ De hoc latius dictum est li.ri. vbi Charitas.

11

¶ Quo autem posset deus sine quocumque creato gratie accepta¬ re ad vitam eternam: cum si deus hunc acceptat. necessario est acceptus passiue. ergo aliquid ponit in acceptato. Dicondum secundum e. Guil. et Scotis. ac Mayrtonis: Primo quod deus non potest sine quocumque respectiuo creato acceptare ad vitam eternam. quia talis passiua acceptatio ponit quendam respectum in acceptato Si enim deus acceptat hunc: necessario existes passiue acceptatus habet respectum creatum Uerumtm sine quocumque absoluto creato potest de us acceptare quemcumque ad vitam eternam de poten tia absoluta. Et quia talis gratia creata est quid absolutum et distinctum realiter ab homine acceptato: et ita non videtur necessario requiri adlid vt acceptetur etc. Latius patuit libro primo

12

¶ Ex praedictis patet primo quod deus potest sola fide. vel voluntate potest de potentia absoluta nos acceptare ad vitam Secundo quod potuit Adam et angelos in puris natu ralibus acceptasse de potentia absoluta si sic voluisset. Tertio patet quod gratia creata non est necessaria simuis pliciter sed solum de potentia ordinata ad consequendum vitam eternam. Hec Guil.

5

13

¶ An gratia creata sit habitus supernaturalis. Respondetur secundum Guil. e. di. xxvi. quod sic. Et probatur primo. tum ratione cause effectiue. quia a solo deo causatur qui est causa supernaturalis. Secundo. tum ratione obiecti quia per eam maxime deum contemplamur. Tum tertio ratione finis. quia per eam in finem vltimum dirigimur qui est bonum supernatura le. ergo patet propositum. Unde secundum Bonauen. Gratia est habitus quidam supernaturaliter infusus a deo menti non exercitio humanorum actuum adquisitus. Et est habitus non viciosus. quia nullus eo potest male vti. sed virtuosus et viuificatiuus quia animam viuificat non naturali vita sed supernaturali qua anima viuit in deo qui scilicet deus est vita anime. vt dicit Aug. xiii. de tri. Et ita patet quod gratia est forma viuificatiua anime supernaturaliter de morte peccati

6

14

¶ Sed quis potest gratiam causare. Respondetur secundum Tho. prima secunde. q. ii2. ar. i. quod nullus alius nisi solus deus potest gratiam creare vel causare Psalmus Gatram et gloriam dabit dominus. Ratio Thome. quia donum gratiae est supernaturale excedens omnem facultatem nature create cum gratia nil aliud sit quam quedam participatio diuine nature vel similitudinis quae excedit omnia creata. ergo a nulla creatura potest causari efficienter. sed a solo deo Sicut enim anima rationalis a solo deo creatur ita et a solo deo viuificatur per gratiam etc.

7

15

. ¶. Respondetur secundum Guil. e. dist. xxvi. quod in comparatione vel respectu quo ad corpora composita. sic gratia est forma simplex Sed in se considerata est forma composita ex genere et differentia. An autem gratia sit vnica in anima. Uide infra. §.

16

¶ Sed in quo genere vel in qua specie est gratia: Idem dicit quod in genere vel predicamento est qualitatiss. Et in prima eius specie que est habitus vel dispositio. Est enim virtus et habitus. vt etiam patebit infra. §.

17

¶ Itm An gratia ex aliquo cratu et de potentia materie educatur Respondet idem quod non. sed creatur a deo ex nihilo. non sic intelligendo quasi nihil sit eius ma teria de qua educeretur. quia ex nihilo nihil fit ex primo Physicus. Sed intelligendo ex praesuppositione quia nihil praesupponit ex quo fieri habeat etc.

8

18

¶ Utrum gra siti substantialis entitatis An pure accidens. Respondetur secundum e. Guil. supra quod est mere accidens. Tum quia venit in animam post esse completum: natura: Et potest adesse vel abesse prae ter subiecti corruptionem id est anime. Tum quia omne quod capit magis et minus est accidens et non substantia. quia dicente Aristo. in praedicamentis. Substantia non capit magis et minus. Sed gratia est huiusmodi. teste Augu. ad Bonifacium. Gratia inquit meretur augeri vt aucta mereatur et perfici. ergo etc.

19

¶ Sed quomodo gratia cum sit accidens potest dici excellentissimum donum dei vt ait Augu. xv. de trini. ca. xviii. cum tamen dicat philosophus. vii. Metaph. quod omnis substantia est melior accidemte. Et ita sequitur quod anima. quia est substantia melior est quam gratia.

20

¶ Respondetur quod autoritas. philosophi intelligenda est de dignitate essentiali. quia sic omnis substantia dignior et melior est accidente. scilicet dignitate essenti ali. Sed dignitate accidentali potest esse accidens dignius quam substantia. sicut patet de scientia que est accidens. Et tamen dignior est et melior quam lapis que est substantia

21

¶ Sed adhuc ab aliquibus Secum do obiicitur sic. Ome agens est praestantius passo suo. ex. iii. de anima. Sed gratia agit in substantam scilicet animam cum mundat eam a peccatis. Agit etiam in angelos illuminando et inflammando ad diligendum deum. Sic agit et in animam. ergo sequitur quod sit praestantior gratia. Et per conseques est substantia: praecellens animam et angelum

22

¶ Confirmatur. quia omnis perfectio est nobilior eo quod perficit Sed gratia est perfectio anime et angelice substantie. ergo est nobilior in entitate prae illis quod non esset. si gratia foret mere vel omnino accidens etc.

23

¶ Respondetur quod illud dictum omne agens est praestantius suo passo: Intelligendum est vt sic: videlicet inquantum agens. Et de agente effectiue non formaliter. quia abbedo facit scutum al bum formaliter vel domum albam. et tamen non est nobilius scuto vel domo Sed artifex qui facit album effectiue est nobilius etc. Ita in proposito gratia que agit formalieer in animam vel angelum non est melioris entitatis. sed deus qui effectiue agit

24

¶ Ad confirmationem consimiliter dicendum est secundum Guil supra. Nam nihil. inquit differt quin gratia inquantum est perfectio anime sit melior secundum quid id est secundum quod est perfectio. sed tamen simus pliciter est imperfectior et minoris nobilitatis. Sicuti leo in fortitudine precellit hominem. et secundum hoc perfectior est homine. Et tamen simpliciter ho. mo est perfectior leone. Unde patet quod maxima gratiarumactione est a nobis laudabilis dei bonitas que tam excellentissimo dono voluit dare nobis seipsam.

9

25

Iatia. xi. quo ad ubiectum. Quid sit gratiae subiectum immedi atum hoc est. Utrum gratia sit principalius snessentia anime vel in potentia. Respondetur quod opinio Thome in scripto. ii ds. xxvi. q. iii. Et di. xxxi. q. i. ar. ii ponit gratiam primo esse subiectiue in essentia anime. et postmodum redundare in potentias

26

¶ Quod probat Primo. quia gratia est radix et vita beatitudinis. secundum Aug. de laude charitatis. Sed vita principalius pertinet ad essentiam anime.

27

¶ Alia etiam ratio est inter plures ceteras quas transeo causa brevitatis. Quia inquit eodem modo ordinis res reducuntur in deum quo exeunt a deo. per Diony. ii c. cele. hierar. Sed anima per prius exit a deo secundum essentiam quam secundum petentiam ordine nature loquendo. licet simul ordine temporis. ergo prius reducitur in deum secundum essentiam sed talis reductio fit per gratiam. ergo etc.

28

¶ Tertia ratio ex Thoma accipitur. quia gratia semper est in actu. sue vi delicet gratitudis. ergo debet esse in subiecto quod semper est in actu suo. Sed essentia anime semper est in actu essendi. potentia autem non. ergo etc

29

¶ Sed ista opinio secundum Scotis. Guill. et Scotorls. e. di. xxvi reputatur non bene vera salua reuerentia sancti

30

¶ E. ad primum argumentum dicendum quod vita spiritualis sicuet beatitudo principalius et immediatius pertinm ad anime potentiam quam ad essentiam. quia si esset primo in est sentia anime: tunc sequitur quod posset redundare in intellectum: separata funditus voluntate. Et ita posset tellectus mereri et beatificari sine voluntate: quod non videtur. Rursus patet quia beatitudo est in actu actus autem est potentiarum principalius et immediati us quam essentie.

31

¶ Ad secundum dicendum quod maior ila per Diony. vera est in rebus essentialiter et suppositaliter distinctis. sed anima non distinguitur essentialiter et suppositalitex a suis potentiis. vt probatum est vbi Anima. §. liii.

32

¶ Ad tertium dicendum secundum eodem. quod sicut gratia est semper actu in gratitudine ita etiam potentia anime est in actu suo primo semper. quamuis non in actum secundo.

33

¶ Rursus si dicatur. quod actus gratie qui est gratificare semper est actu in anima existente in gratia: sed actus virtutis charitatis non semper videlicet diligere. patet in dormiente. ergo separabilia sunt

34

¶ Ad hoc dicendum quod secundum Richar. primus actus charitatis qui est anima reddere deo charam semper est in anima actu quamdiu inest charitas: et sufficit.

35

¶ Ad quasitum ergo secundum Bonauen. Guill. et Richar. conclusio vera est. quod gratia principalius est in potetia anime quam essentia tanquam in immediato subiecto. Hic (secundum quod Guill. supra ait) notanter dicitur: immediato subiecto. quia bene conceditur quod essentia anime est subiectum media tum gratiae inquantum potentie sunt intrinsece in essentia anime. sicut ex eo quod color est in superficie. et superficies in corpore concedimus colorem esse in corpore tanquam in subie cto mediato. tamen immediatius est in superficie. Sic in proposito. Predicta conclusio patet. quia gratia est in eo primo et immediate. per quod anima ad deum conuertitur. Sed hec est potentia voluntatis. er. go etc. Item quia opposita sunt circa idem. sed peccatum et gratia sunt opposita. et peccatum primo est in volutate quae auertitur a deo. ergo etc. Item gratia est habitus vt praedictum est. Et omnis habitus est primo immediate in potentia. per Commentatorem. iii de anima dicentem. Habitus est quo quis vtitur faciliter cum voluerit. ergo patet. Plura ad idem vbi Anima. §. lix.

10

36

In qua portione rationis conistit gratia. an in inferiori. an in superiori. Respondetur secud Guill. e. di. xxvi. per conclusionem. quod gratia subiecti ue consistit in vltima parte portionis inferioris et superioris. videlicet in voluntate. Probatur quia in eo priu cipaliter consistit merendi principium in quo et meritum. Sed gratia est principium merendi. et omne meritum est in voluntate. principalius igitur in voluntate consistit gratia. sicut et peccatum quo deme remur.

37

¶ Confirmatur. quia August. ad Sixtum dicit. Gratia inquit se habet ad liberum arbitrium sicut sessor ad equum. et per consequens subiectiue. Cum ergo liberum arbitrium complectatur. et portionem super prem et inferiorem quo ad intellectum et voluntatem. ergo etc.

38

¶ Unde si queratur. Que est principalior potentia tam portionis inferioris quam superioris. Dicendum secundum eundem Guill. quod Uoluntas que dicitur anime regina. Et in hac scilicet voluntate est meritum princi. paliter. et nobilior habitus. videlicet charitas. ac nobilius praemium. videlicet fruitio. Post hanc potentiam secundo est principaliter intellectus. Tertio est me moria. ita quod ordo perfectionis est econuerso ordini na ture: quo in imagine creationis in anima nostrain vna essentia anime sunt iste tres protentie anims scilce memoria intelligentia et voluntas.

39

¶ Nec valet obiectio siquis inferat. quod ergo pariformiter in recreatione gratia correspondebit ipsi essentie anime. et tres virtutes. videlicet fides spes charitas tribus potentiis anime. et ita gratia erit in essentia anime non in portionibus potentie. Quia vt Bona. et Guill. dicunt. Deordinatio anime nequit fieri nisi per potentias sicut nec reordinatio. Unde reordinatis potentiis reordinatur ipsa essentia anime. Nec oportet dare gratiam correspondentem essentie anime. quia non videtur possibile quod gratia sit in essentia anime nisi mediante potentia.

11

40

¶ Utrum vnica et eadem sit gratia in portione anime superiori et inferiori. Respondetur secundum Guill. e. dist. xxvi. et subsequenter dis. xxvii. quod sic.

41

¶ Primo patet. quia eadem est voluntas in portione inferiori et superiori. et etiam intellectus et memoria. et sic esedem potentie numero sunt in vtraque portione. que quidem in portione superio ri respiciunt deum. et in inferiori respiciunt creata Et probat hoc Scotus manifesto signo. e. ii dis. xxiiii. q. ii. Quia eadem charitas est in volunta te mea qua diligo deum et qua diligo proximum propter deum. Et tamen in primo dicitur portio superior. in se cundo inferior. Sicut ergo voluntas et charitas est vnica et eadem in vtraque portone. ita sequitur quod et gratia vnica.

42

¶ Seho propatur. qula si non vnica gratia eratum faciens consisteret in anima. hoc esset maxime quia prima esset in remouendo culpam. secunda in illuminam do. tertia in perficiendo. Sicut videtur Augustinus diuidere gratiam in praeuenientem et subsequentem. vel in operante et cooperantem etc. Sed hoc est falsum. quia vt etiam Magister eadem di. xxvi. li. ii dicit. Una et eadem est gratia et vnum donum seu vna virtus. Unde omnes huiusmoi diuisiones debent intelligi quo ad effectus diuersos. licet vnica sit tantum essentia gratiae gratum facientis. Et illud quod Apostolis dicit. i. Corinu. xii. Diuisiones gratiarum sunt. ibi expresse patet quod loquitur de gratiis gratis datis. et non de gratia gratum faciente. sicut claret per exempla sua: que sunt fides: prophetia: lingua: scientie et huiusmodi.

43

¶ Tertio probatur secundum Bonauen. et eum eo Guill. quod cogruit vni tam esse gratiam gratum facientem in anima. Tum primo quia a solo deo causatur: qui vnicus est. Tum secundo quia homo vnicus per eam singulariter acceptatur Tum tertio quia ad vnicum bonum scilicet ad felicitate per gratiam homo ordinatur. Unde sicut in corporalibus vnicum et idem lumen varia operatur. quia fugat tenebras. illuminat et perficit. sic a fortiori gratia facit in spiritualibus

12

44

¶ Sed quomodo gratia consiste re dicatur etiam in inferiori portione anime. cum gratia sit qua supra nos attollimur scilicet in superna. quia est similes bonum glorie supernaturale. sed portione inferiori non attollimur super nos. quia teste Aug. portio superior habet inhiare eternis speculandis. inferior autem circa terrena negocitur scilicet in operandis dirigendo que sunt infra nos. ex. xii. de trini.

45

¶ Respondetur secundum e. Guill. quod gratia principaliter est ad diligendum deum et speculari eterna in superiori portione. sed non hoc solum. quia habet etiam dirigere in opus per regulas eternas. Unde secundo est gratia ad diligendum nos et proximum. Et quia hoc propter deum. ideo vt sic eleua mus portionem inferiorem ad superiorem. et ita attos limus nos supra nos in deum. Sicut etiam portio superior quando consulit inferiori in opus: quodanmodo descendere infra se dicitur.

13

46

Natia ii scilicet quo ad virtutis meritum et actum gratuitum. Queritur vtrum a gratia simul et volum tate causetur actus meritorius actiue

47

¶ Respondetur secud e. Guill. e. di. xxvi. quod sic. Probatur primo de voluntate. quia omnis actio meritoria est in potestate merentis et eius actiuitate. Sed bone volitiones mediante gratia elicite sunt meritorie. ergo sunt in potestate merentis voluntatis que ad eas concurrit actiue. Secundo quod etiam gratia concurrit actiue: patet quia est auxilium voluntatis inquantum est actiua magis quam inquantum est voluntas receptiua. Unde Isid. gratiam diffinit dicens sic. Gratia est diuine miseri cordie donum. per quod bone voluntatis fit exitus in opus. Hec Isid. Item gratia est habitus vt pre dictum est. Sed per Commentatorem. iii de anima. hapitus est quo quis vtitur cum voluerit. ergo etc.

14

48

¶ Sed a quo istorum fiat actio meritoria principalius. an a gratia. an a voluntate. Nota secundum eunde Guill. ibidem pro praeambuio. quod in causis solet assignari tripler modus causandi. Primus est quando cause ex equo causant. sicuti duo vel tres eque trahentes nauem et huiusmo di. Secundus est quando vnum causat per virtutem alte rius. sicut dicit Arist. ii Phys. Homo hominem. generat et sol etc. Tertius est modus quando vnum eorum est altero principalius. minus tamen principale nihil capit in causatione sua a principaliori. Si cuti: intellectionem causant obiectum et potentia. in qua causatione potentia est principalius agens. et obie ctum est minus principale. nisi deus moueret men tem. et tamen obiectu non causat in virtute potentie nec econtra. Hoc modo est in proposito de gratia et voluntate quo ad substratum meriti.

49

¶ Respondetur itaque ad quesitum. quod si primo actus meritorius consideratur quo ad substratum id est quo ad actum inquantum actus. sic voluntas est agens principalius: et gratia minus principale. non tamen accipit gratia a voluntate causalitatem suam. sicut dictum est de tertio modo causationis. Sed si secundo talis actus meritorius consideratur quo ad formale meriti vt ac ceptetur. videlicet inquantum meritorius actus est. sic princi palius concurrit gratia cuaet voluntas. quia actus inquantum meritorius plus attribuitur gratie quam voluntati. licet absolute actus vt actus magis sit a volum tate quam gratia. Exemplum a simili. licet diuisio panis plus fiat a virtute motiua manus quam a cultel lo scilicet scindente. tamen talis diuisio considerata inquantum placet principi cui datur: plus est a cultello bene et pulcre scindente quam a manum que sine cultello non posset tampulcre scindere

50

¶ Si autem queratur. An huiusmodi formale meriti sit qui dae absolutum an respectiuum. Dicit idem Guill. quod est respectiuum. quia nihil dicit nisi ordinabilitatem siue ordinationem ad vitam eternam. Ex quibus patet laudabilis dei bonitas qua per suam gratiam ordinat ad beatam vitam.

15

51

¶ Utrum gratia sit virtus vel idem quod virtus. Respondetur secundum Scotorls. in. ii dist. xxvii. praenotando quod virtus triplex distinguitur. Est enim prima virtus moralis. Secunda theologica. Tertia heroica. de qua Philosophus. vii. Ethicorum dicit. quod est virtus diuina que opponitur pestialitati. Et sic est habitus inclinas contra appetitum bestialem carnis. quo videlicet habitu aliquis per imitationem conformatur deo. sicut est virginitas et consimilia. De singularum harum diffinitione vide vbi virtus.

52

¶ Cum ergo quaritur. vtrum gratia sit virtus. non est questio de virtute prima. nec de tertio modo dicta. quia certum est quod gratia non dicitur virtus moralis. neque etiam est virtus heroica proprie etc. Sed questio est de virtute theologica. Et dicendum est quod gratia est virtus theologica. quia est habitus a deo infusus. et virtus que consistit in voluntate: sicuti et charitas. Et probatur. quia gratia qeon habitus. vt patet ex. §. iiii. Sed non est habitus vi ciosus. ergo habitus viruosus. et per consequens est virtus. Hec Scotorlis.

53

¶ Ex quo patet defectus sancti Thome. qui sine causa distigui ponit gratiam a virtute in. ii di. xxvi. q. iiii. Cuius probatio est quia inquit ab ipa gratia fiuunt virtutes que disferunt per essentiam. Et quia sic se habet gratia ad virtutes sicut lumen ad colores. sed lumen non est color: cum possit color remanere sine lumine. ergo etc. Sed salua sua reuerentia hec non valent. quia si (vt dicit) ita profluerent virtutes a gratia sicut a radice. sequeretur ergo quod sicuti dum arboris radix succiditur arbor deficit et ea que in ea sunt. ita siquis perderet gratiam perderet et fidem et specem. quod nullo modo videtur. Tunc enim non oporteret distinguere inter fidem informem et fidem formatam. Hec Guill. supra. contra Tho

54

¶ Item quod dici. gratiam se habere ad virtutes sicut lumen ad colores. Respondet Scotorlis. di. xxvii. Si per istam similitudinem intelligit de ver tutibus aliis a charitate: bene veritatem habet. sed si includit etiam charitatem neganda est. quia licet gratia distinguatur ab aliis virtutibus theologicis: quae sunt fi des et spes. vnde et iste virtutes possunt remane re separata gratia. Secus tamen est de ipsa charitate que non potest esse informis. Unde Scotus optime dicit gratiam eandem esse virtutem que est charitas. ita quod non distinguitur gratia a charitate in reSed est eadem virtus et idem habitus essentialiter differens sola ratione et nominatione. vt patebit in se quenti. § xvi.

16

55

¶ Utrum gratia sit idem quod charitas. sic quod eadem virtus in re dicitur gratia et charitas. Respondetur quod opinio Tho. tenet oppositum: vt pre cedenti. §. dictum est. que ponit gratiam distingui a virtute. et ita a charitate. Et dicit. quod distinguuntur primo in subiectis realiter a se distinctis. quia gratia est inquit in essentia anime. sed charitas in potentia scilicet in voluntate. ergo etc. Secundo quod possunt qua tia et charitas abinuicem separari. quia in deo est charitas. i. Ioan. iiii. Deus charitas est. Sed gratia cum sit quoddam limitatum non ponitur in deo. ergo i quit non sunt idem.

56

¶ Sed verius cum Scotistis tenendum est quod gratia est realiter idem et eadem vir tus que est charitas. Probatio: quia deus et natura nil faciunt frustra. sed videretur superfluitas ponere praeter charitatem esse gratiam distinctam realiter. ergo etc. Probatur minor. quia omnes effectus et ex cellentie quae gratie conueniunt: et charitati conueniunt. vt sunt animmam informare: viui ficare. recreare: illuminare. assimilare. vnire deo. stabilire. et quaecunque sunt huiusmodi. Nec potest dari aliquis effect quin sicut conuenit gratie: ita conueniat et charitati. Similiter quod Augus. dicit. xv. de trini. c. xviii. quod charitas est excellentissimum donum. et ipsum solum diuidit inter filios regni et perditionis. Et hec omnia conueniunt gratie eque sicut charitati. Relinqui tur ergo quod si distingueretur vna superflueret.

57

¶ Ad obiecta autem Tho. cum primo arguit gratiam esse in essentia anime falsum supponit. patet. §. ix. quia gratia principalius est in potentia quam in essentia. et charitas similiter et gratia: sunt in potentia volunta tis. Item cum secundo arguit quod charitas et gratia possunt separari scilicet in deo. Dicendum quod sicut charitas ita et gratia est dupleux scilicet creata et increata quae est in deo. Creata autem charitas vel gratia et increata quam uis sint distincta. tamen creata charitas a creata gratia nunquam potest separari. Ergo patet quod creata gratia et creata charitas sunt idem habitus et virtus realiter.

17

58

¶ Sed quare talibus distinctis nominibus denominatur. scilicet gratia et charitas: cum sint idem. Respondetur secundum doc. subti. in. ii. di. xxvii. q. vnica. concor. Rich. e. libro di. xxvi. ar. i. q. i. dicen. quod qura nia et charitas non differunt per aliquod absolutused tantum ratione et relatione. et sic denomniatur diuersimo de.

59

¶ Nam primo charitas denominatur inquantum habens eam homo habet deum charum et dilectum ita quod ipsa respicit deum non in ratione diligentis sed diligibilis chare prae omnibus. Gratia vero dicitur inquantum deus habet talem hominem gratum. ita quod ipsa respicit deum acceptantem siue diligentem ad vitam eternam. Et vt idem Scotus dicit. Non dicitur gratia quodcumque propter quod deus diligit. quia tunc est sentia diuina in filio posset dici gratia. quoniam propter eam diligit deus pater filium. Sed illud dici tur gratia propter quod deus habet homine gratum: acceptans eum dignum beatitudine eterna. Possumus ergo inquit concedere quod idem absolutum sit in anima per quod anima diligit deum vt obiectum. et per quod acceptatur speciali acceptatione. ita vt ordinet ea ad deatitudinem.

60

¶ Item secundo patet quia nomen charitatis deriuatur ex nomine greco charis. quod idem est quod gratia lati ne. Inde eucharis dicitur bene gratiosus. et eucharistia id est bona gratia. Et ita charitas recte idem sonat quod gratia. Sed tamenalia et alia ratione sic denominantur nominibus diuersis propter diuersos respectus. quia commu ni vsu loquendi esse charum refertur ab inferioribus ad superiores. Sicut dicimus quod rex est charus id est chare dilectus militibus. Sic deus hominibus bonis Sed econuerso esse gratum vel gratiosum refertur a superioribus in respectu ad inferiores. Sicut dicimus milites esse gratiosos vel gratos apud regem. Sic in proposito gratia facit gratum hominem deo

61

¶ Tert io quia charitas se habet sicut in igne habet calefacere. sed gratia sicut in igne se habet calidum esse. Unde a calefacere scilicet igne charitatis denominatur charitas. sed ab esse calidum gratia secundum Rich. supra. Sed ignem esse calidum et ignem calefacere realiter idem sunt. sicut et esse viuum et viuere. attamen ratione differunt. Sic est in proposito. Et sicut ordine nature prius est ignem esse calidum quam calefacere. ita etiam gratia ordine prior videtur quam charitas secundum rationem. sed eadem est in re. Unde gratia non est forma charitatis simpliciter nisi inquantum est prior ipsa. aliarum autem virtutum bene dicitur forma: si cut et charitas dicitur forma virtutum. Unde ex dictis patet. quod sicut impossibile est hominem sine charitate esse dignum vita eterna. vt dicit Apostols. i. Corin. xiii. Ita etiam impossibile est hominem habentem gratiam gratiatum facientem non esse dignum vita eterna. et econuerso. Ergo separari gratia et charitas non possunt. quia implicat contradictionem esse deo charum: et non esse gratum vel acceptum. secundum Fran. maro.

19

62

forma quoque et finis virtutum. Respondetur secundum Guill. e. di. xxvii. quod sic. Nam dicitur mater virtutum. quia sicut mater nutrit paruulum: sic ipsa gratia virtutes: vt mereantur augeri et aucte perfici: dicente Aug. Gratia autem perdita omnes virtutes deficiunt a vita. Secudo dicitur forma. quia gratia dirigit in actus debitos. et sine ea sicut et sine charitate informes sunt alie. Tertio dicitur finis. quia omnes virtutes ad hoc tendunt vt habeamus gratiam et charitatem. Unde Apostolus. Finis praecepti est charitas.

63

¶ Utrum gratia gratum faces fealter sit idem cum gloria quam meretur. autem differant per essentiam. Respondetur secundum Guill. e. dist. xxvii. et Bona. ibidem quod tam gratia quam gloria nominant diuinam influentiam. per quam anima habet deum in se habitantem. Habere autem conuenit dupliciter. Uno modo plene et perfecte in ipso deo quiescendo. et hoc competit statui patrie. Alio modo imperfecte. et sub ratione tendentie ad terminum. Et hoc competit statui vie. Primum itaque est glorie. secundum est gratie. Et quoniam primum est premii. secundum vero meriti. Ideo gratie attribuitur actus merendi. glorie vero actus regnandi

64

¶ Et sic ad quesitum respondem do patet quod gratia et gloria non differunt secundum essentiam. sed solum sicut perfectum et imperfectum. et secundum statum alium et alium. quoniam in statu vie gratia inchoatur. et postmodum in statu patrie consummatur. Unde gloria non est aliud quam gratia consummata. Sicut a simili lux matutina diei et meridiei eadem est essentialiter differens secundum minus perfectum et perfectum. Item color idem est essentialiter in tenebrosis: et in suce. sed ibi non visibilis: hic visibilis etc. Hec autem probantur: quia i. Corinth. xiii. dicitur. quod charitas nunquam excidet. Sed charitas idem est quod gratia. vt patuit in praecedentibus. ergo gratia remane. bit in patria sicut et charitas. Et ita exquo charitas est vita anime: sequitur quod si gratia et charitas et gloria distincta essent essentialiter. tunc in patria preter vitam nature haberet triplicem vitam distinctam. videlicet gratie: charitatis et glorie. quod videtur fore sipterfiuum et

65

¶ Confruatur quia via eerna cardem sicut nominatur gloria. ita nominatur etiam gratia. Rhoma. vi. Gratia dei vita eterna. ergo habetur propositum

66

¶ Sed difficultas est. Quia gloria consistit in visione et fruitione et secura tentione beatitudinis. et habet stolam immortalitatis etiam corporis. et gloria est incorruptibilis. hec autem non sunt in gratia que est corruptibilis. Corruptibile autem et incorruptibile differunt plus quam genere. ex. x. Metaphys. ergo etc

67

¶ Respondetur secundum eundem Guill. supra. Notado quod hic gloria accipitur pro habitu charitatis consummato qui est gratia consummata. et per conse quens gloria. non autem accipitur pro visione et fruitio ne ac tentione dei. sic enim in actibus secundis extat gloria beatorum. et non in actibus primis

68

¶ Quod autem Philosophus dicit corruptibile et incorruptibile differre verum est quando ex sua natura hoc habent. quod non est in proposito. Sed ex dono dei speciali est gloria incorruptibilis. non autem ex propria natura.

69

¶ Quod si adhuc obiicitur. quia oppositum glorie. videlicet fides stat cum gratia. Et quia via diffett a termino. Dicendum secundum e. Guill. quod solius status diuersitas sufficit ad saluandum talia.

20

70

¶ Utrum mediante gratia possit. quis de condigno mereri gloriam beatam

71

¶ Nota pro pambulo primo secundum eundem Guill. in lib. i. dist. xli. cum Bonauen. e. dist. q.i. quod meritum sicut et primo lib. scriptum est. distinguitur triplex. Hic tamen pro claritate intelligendi repetitur.

72

¶ Primum dicitur meritum de congruo quando pector facit quod in se est vt gratiam dei percipia¶ Secundum dicitur meritum de digno seu digni. quando orans est iustus: et non solum de congruo habet meritum vt exaudiatur a deo talis orans pro peccatore. sed etiam pro talis iusti orantis dignitate dignum est exaudiri praeces eius. licet pro indigno peccatore oret

73

¶ Tertium dicitur meritum de condigno quando iustus pro seipso orat. Dicitur enim condignum vt in his que sunt ad deum iustus pro seipso ex audiatur. Et pro tanto merito iusticie tanta gloria comdigne detur ex dei liberali honitate

74

¶ Secundo notandum iuxta e. Guill. in. ii. di. xxvii. quod meritum congruipotest tripliciter accipi. Primo vt sit sola congruitas cum indignitate operis. sicut dum quis per opera bona ex genere facta extra charitatem meretur de congruo primam gratiam. Ibi enim est congruitas ratione bono rum operum. Sed est indignitas ex parte operantis: quia homo talis operans extra charitatem non est dignus pane quo vescitur. vt dicit Aug. cum sit inimicus dei. Secum do meritum congrui est vt sit sola congruitas cum in dignitate ex parte operantis. Sicuti dum vir iustus meretur peccatori primam gratiam. ibi ratione viri iusti est dignitas. sed ratione peccatoris est indignitas

75

¶ Tertio meritum congrui capitur quando est dignitas cum inferiori tate meriti hominis. Sicut dum homo ex minori gratia vel merito: dei dono maiorem meretum charitatem. Ibi quippe est dignitas ex parte eius qui meretur quia est in statu gratiae. Est rursus inferi oritas. quia ex minori ad maiorem proceditur charitatem.

76

¶ Responturg tertio ad quaesitum quod de condigno quis per gratiam meretur gloriam. Sed qualiter hoc. cum dic Apostolis Rhoviii. No sunt condigne passiones huius temporis ad futu ram gloriam quae reuelabitur in nobis

77

¶ Nota secundum Bona. e. di. xxvii. ar. ii. q. iii. Et cum eo Guill. ibidem. quod potest comparatio fieri in opere meritorio ad tria. Primo ad voluntatem merentem. Et hoc dupliciter. Aut ratione volun tatis libere. et sic solum est meritum de congruo. Aut tione charitatis vel gratiae. et sic est de condigno. quia ad hoc est ordinata charitas. Secundo potest fieri comparatio ad deum acceptantem. Aut ratione liberalitatis maxime in eo. et sic est meritum congrui. Aut ratione promissionis diuine. et sic est condigni. quia promissum dei ex parte sui infallibile est. Tertio potest comparatio fieri ad operis statum in quo fit. Et hoc vel ratione tempo ris scilicet presentis vite: et sic est congruitas. quia nunc extat tepus seminandi: vt postea in futuro colligamus. Uel ratione arduitatis operis in quo praeponimus nobis bonum eternum. et sic est condignitas. Unde inter opus meritorium et vitam eternam vbi dabitur pro praemio gloria beata non est proportio arithmetica que est eiusdem quantitatis. sicuti fit in commutatiua iusticia. puta. tot denarii valent tot panes et huiusmodi. quia longe perfectior est gloria et excelletior supra omnia merita nostra. Et hoc innuit Apostolus supra di. Non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam. Sed ibi est proportio geometrica. vt in distributiua iusticia ex. v. libr. Ethicorum. que solam requirit proportio nem ex liberalitate promissionis magnifici principis qui equissimo iudicio reddit vnicuque secundum opera sua.

21

78

¶ Utrum aliquis saltem sanctus posst alteri non habenti gratiam mereri primam gratiam Respondetur secundum Guill. Bonauen. et alios. e. dis. xxvii. per conclusionem quod sic. Et patet. quia Iaco. vlt. dicitur. Orate pro inuicem vt saluemini. Et Aug. expresse dicit libro de prae destinatione sanctorum. Patet etiam exemplo de paulode quo idem Aug. ait. quod si Stephanus non orasset ecclesia Paulum non habuisset

79

¶ Sed quali merito aut quomodo et vnde hoc fiat. Dicendum secundum eundem doco. quod merito congrui et etiam merito digni ex parte sacti. sed non condigni. vt patet ex praecedenti. Unde notat idem Guill. quod tripliciter accidi potest quod quis non possit alteri mereri primam gratiam. Parimo quia talis qui putaretur mereri posse est extra charitatem in peccato aliquo ideo non meretur. Secundo quia vel habet charitatem modicam vt vix sufficiat sibiipsi. vel Tertio quia is pro quo mereretur est aggrauatus peccatis talibus vt non mereatur sanctus vel iustus pro eo eraudiri Tamen si praedictis modis non assit impedimentum bene potest sanctus impetrare vel mereri gratiam primam etc.

80

¶ Quid autem sit prima gratia dictum est supra. §. iii.

22

81

¶ Utrum aliquis possit suipstis mereri primam gratia. Respondetur secundum eundem Guill. eadem dist. xxvii. per conclusionem. quod nullus potest sibi mereri primam gratiam. Probatur. quia dicente Apostolo Rhoman. xi. Si gratia esset ex operibus. scilicet meritoriis iam non esset gratia. Gratuitum enim et debitum opponuntur. Sed meritum id quod meretur quodammodo efficit debitum. et sic non esset gratuitum.

82

¶ Confirmatur. quia principium merendi et meritu opponuntur relatiue. sic pater et filius. erigo sicut non potest idem esse pater et filius respectu eiusdem. sic nec principium merendi potest esse idem merito.

83

¶ Sed vnde est quod homo iustus potest alteri mereri primam gratiam: sed sibiipsti non potest: etiam de congruo. cum tamen idem sibit psaei est intimior quam alteri

84

¶ Respondetur secundum eundem Guill. et Richardi. ac Bonauentis. eadem dist. xxvii. quod huius ratio est exinde: quia mereri aliteri primam gratiam procedit ex gratia: et non perdit sic rationem gratuiti. Sed mereri sibiipsi primam gratiam non est ex gratia. cum homo ipse an tequam habeat primam gratiam est inimicus dei. nec opus suum est meritorium vite gratie vel glorie. Si ergo mereretur primam sibi gratiam: perderet rationem gratuiti: vt dictum est

85

¶ Si dicas. tete saluatore Omni petenti dabitur. ergo facien i quod in se est. et oranti peccatori dabitur gratia.

86

¶ Dicendum quod bene dabitur gratia ex dei liberali promissione. sed non vt pro merito simpliciter. Magis proprie enim dicitur gratia prima bonari a deo mere liberaliter propter suam bosnitatem qua promisit dare facienti quad in se est quam pro operibus reddi. Et ita non simpliciter pro merito datur prima gratia: sed tantummodo secundum quid. in tali videlicet inquentum faciens quod in se est remuneratur aliquo dono ex liberalitate retribuem tis. quamuis ille non esset dignus tali dono etc.

23

87

¶ Utrum aliquis existens igratia possit mereri: vt si cadat in peccatu quod postearesurgat. Responde Tho. eadem dist. xxvii. q. iiii quod non. quia opera sua per peccatum mortale in quod cadit mortificantur. Tamen secundum eundem prima secunde. q. vlti. potest homo hoc impetrare perorationem. non tamen ita quod oratio iusticie innitatur per modum meriti. sed solum per modum nisericordie dei. secundum illud Psali. Cum defecus cit virtus mea ne derelinquas me domine. Et sic intelligendum est dictum Augustini. Iusticia a deo petit quod reparetur post lapsum. Quauis ergo homo non mereatur reparationem post lapsisecundum iusticiam meritorum. verumtamen vt dicit Sco tus in quarto. distinctione. xxii. questione vnica. arti. ii questionis. Talia opera prius in gratia viuida facta. licet postea mortificata valent: non solum cad ta ad que valent opera in peccato mortali faltur sed insuper ad plura alia. videlicet qia Primo mox reuiuiscunt per poenitentiam. vt patet per Augul. et Hieron. et Magistrum i. iiii. di. xv. Secundo quia excellens dei misericordia talibus citius dat gratiam resurgendi. Ideo Scotus dicit. Credo inquit quod sicut homo perfectior grauius cadit propter maiorem ingratitudinem. ita ceteris paribus citius resurgit propter dei benignitatem merita praedicta ad hoc aliqualiter acceptantem Addit. Istud bene debet allicere quemlibet ad seper meritorie operandum pro viribus. quia siue mansurus siue lapsurus sit homo: non erunt ista opera totaliter in obliuionce coram deo. Tertio quia talia opera dispenunt ad mortem salubrem vt inspiretur talibus penitentia subito. Exemplum de Saule et de Samsone prius bonis postea peccantibus finaliter saluatis secundum Lyram. Quarto ad patrocinia sanctorum saltem in mortis hora obtinendum. vt legitur in miraculis b. Marie. Ultimo quia praemiantur in celo cum fuerint in praesenti. et finaliter reuiuificata Patebit li. iii. Charitas. ig.

24

88

Iatia. xx. quo pd effectum in respectu ad liberum arbitrium Queritur. Utrum liberum arbitri um semota omni gratia etiam gratis data possit conuerti ad deum. Respondetur secundum Guill. super. ii di. xxviii. per conclusi onem quod non potest. Probatur primo autoritate Berarnds. libro de libero ar. dicentis. Conatus liberi arbitrii ad bonum cassi sunt si a gratia non adiuuantur. et nulli si non excitantur. Gatra enim inquit excitat liberum arbitrium. dum seminat cogitatum: sanat affectum: et roborat gratia vt perducat ad actum. Hec Ber. Idem patet. ii Corm. iii per verba apostoli. Non sumus sufficientes cogitare aliquid scilicet boni ex nobis tamquam ex nobis. sed omnis sufficientia nostra a deo est. Secundo patet ratione. quia conuersio ad deum non fit per gratiam gratum faciente nisi speciali motione spiritus sancti. quam scilicet conuersionem praecedit necessario aliqualis dispositio. saltem cognitio aliqua dei que est gratia gratis data. Nec obuiat illud Tacharie. i. Conuertimini ad me et ego conuertar ad vos. quia ipsa vocatio qua vocat vt conuertamur gratia dei et ergo tis data. Denique excitatio seu vocatio aut inspiratio interior quae primo disponit ad conuersionem est gratia gratis data. ergo etc.

25

89

¶ Sed an liberum arbitrium hominis sine gratia potest detestari et vitare omne mortale peccatum. Ad hoc quesitum et etiam ad praecedens Pelag. us hereticus tenuit quod potest

90

¶ Et arguit sic. quia si non posset: sequeretur quod non peccaret in eo quod vitare non potest. per Aug. li. iii. de libero arbi

91

¶ Item qui potest libere consentire peccato: potest libere dissentire. sed primum potest liberum arbitrium se solo. ergo et secundum. Maxime cum dicat Aug. i. retrac. c. xxii. Nihil est tam in potestate voluntatis quam ipsa sua volitio. Item ho potest ex se credere: dicente Aug. super epistolam Rhoma. Nostrum est inquit credere et quod credi¬ nui. Sed tredere es saluari per fidem. Abachuciii. Iustus ex sua fide viuit. ergo etc. Plura eius argunta traseo.

92

¶ Sed ad hec resntur quod illud dictum Aug. Nul lus peccat seo quod vitare nopotest: intelligendum est secudm Scotorlis. in. ii di. xxviii. si non dedit ex parte sua cauaqua non potest vitare. Sed quia homo dedit causam quando natu ra peccato corrupta est. Exemplum de Loth quie per ebrieta tem causam dedit incestus et amissionis vsus rationis. ideo non excusatur quod nesciens peccauit cum filiabus suis.

93

¶ Ad aliud. quia volitio est in ptestate liberi arbitrii. vel dissentire. Dicit Guill. supra quod intelligendum est de voluntate simplici quae bene est in potestate liberi arbi. Sed non de volitione gratuita quae non est in potestate liberi arbitrii solius. Illa autem volitio simplex est naturalis. nec mouetur a gratia. ideo non sufficit ad meritum vite eterne nisi assit gratia.

94

¶ Denique ad illud quod Aug. dicit Nostrum est credere etc. retractauit idem Aug. postea di. quod fides reperitur inter munera spiritus sancti. De his testis est magister

95

¶ Ad quaesitum ergo dicendum estcontrarium huiusmodi errori damnato. quia tenetur communiter a doctoribus quod homo per liberum arbitrium solum sine gratia gratum faciente non potest vitare omne peccatum mortale. Sed hoc diuersi mode probatur. Richar. enim dicit quod potest homo vitare singula mortalia per liberum arbitrium sine gratia vel saltem multa. non tamen omnia semper simul quin incidat in aliqua. Sicut a similio homo potest in naui singula obstruere foramina non tamen omnia. quia dum obstruit vnum: reliquum est patens. Hec Scotorlis. Unde aliter vt tenet idem ponitur melius a Scoto. videlicet quod peccatum accipiendo pro deformitate peccati in transgrediendo mandata dei. sic loquendo potest homo per liberum arbitrium adiutorio gratie diuine non solum breui tempore sed pro omni tepore vitare semper toto tempore vite longe. alas oporteret peccatorem totiens pec care mortaliter quot sunt momenta temporis. Et pro batur. quia Hierony. dicit. Anathema sit qui dicit deum praeccepisse aliquid impossibile. Sed deus praecepit semper vitare omne mortale. ergo etc. Sed pec catum accipiendo pro omni macula quae remanet post actum peccati quousque deleatur per penitentiam. sic bene valet similitudo. iuxta dicta Rich. inducta maxime quo ad venialia

96

¶ Denique dicit Guill. quod homo quamuis possit per liberum arbitrium sine gratia etiam detestari inquantum est nociuum nature sue. Sed hoc non sufficit ad puersionem quae exigit detestationem inquantum est offensiuum dei. Et ista patent ex his quae dicta sunt etiam. §. xx iiii. praecedenti.

26

97

¶ Utrum homoprliberum arbitrium ine gratia gratum faciente possit a peccato resurgere. Respondetur secndum Scotorls. e. dis. xxviii. clarius. concor. Guill. Bona. Rich. et alii commuitr. quod non potest sine gratia gratum faciente resurgere. Ratio quia resurgere a peccato ct restitui hominem ad ea quae amiserat per peccatum. ad ea autem non potest restitur per liberum ar. sine gratia. ergo etc. Probatur minor. quia Primo per peccatum amittit homo spalem diui luminis et similitudinis participationem. propterea peccatum dicitur tenebra. Sed hoc recuparare non potest homo per naturam scilicet per gratiam illuminatem animam. Situt aer non potest a seipso illuminari sed a luceSecundo homo per peccatum perdit vitam anime. quia ea occidit. Eze. xviii. Anima quae peccauerit ipsa morietur. Sicut ergo homo mortuus non potest reuiuificari per naturam sed super naturaliter: deo dante vitam. Ita in proposito non potest anitm reuiuificari nisi a deo dante vita gratiae. Tertio quia per peccatum amittit homo idoneitatem ad vitam eternam. sed non nisi gratia dei vita eterna. Rho. vi. ergo etc.

27

98

¶ Utrum homo per solum liberum arbitri um sine gratia possit vincere tentationem.

99

¶ De hoc Nota pro pambulo quod secundum Guill. in. ii dist. xxviii. Ista tria differunt in bello tam spirituali quam corporali. vt delicet. Resistentia. Tropheus et Uictorie triumphus Nam resistentia est quando quis licet non vincat inimicum: tamen non vincitur ab inimico. Sicut quando sunt duo equales pugnantes Tropheus autem dicitur quando pars aduersa sana fugit et non lesa. parte alia non persequent Sed triumphus siue victoria est. quando pars inimica aut pene aut funditus destruitur. aut nullo aumodico in parte alia habito detrimento. De his ergo quaestio varia est in sequentibus.

100

¶ Et quoniam ad praesens queritur de victoria que est idem quod triuphus

101

¶ Ideo ad hoc quesitum respondendo dicendum secundum eundem Guisl. quod homo per solum liberum arbitrium sine gratia gratum faciente non potest vincere tentationem: quamuis possit res stere tentationi mediantibus gratiis datis. Et huiui positionis est etiam Bonaue. Probatio quia victoria meretur coronam glorie celestis. Apoca. ii et. iii. Si igs tur sine gratia gratum faciente infusa vinceret quis tentati onem sic mereretur glorium sine gratia. quod est inconueniens. patet ex praecedentibus.

102

¶ Confirmatur: quia victoriosus dicitur qui consequitur perfecte oppositum illius quod intendebat victus. vt patet ex praeambulo. Demon autem in tentatione intendit hominem a celesti regno retrahe re. et in infernum per peccatum demergere. Et ita oportiquod victor consequatur meritum perfecti triumphi scilicet ad coronam glorie: quod non fit sine gratia gratum faciente

103

¶ Unde. i. Cor. xv. Deo autem gratiam qui dedit nobis vl ctoriam.

104

¶ Sed difficultas est. quia in diabolo nulla est gratia gratum faciens. et tamen quandoque vincit nos et subiugat solo suo libero arbitrio. Quare ergo homo non pots eum vincere sine gratia: cum non sit peioris condicionis homo quam diabolus. Respondetur secundum e. Guill. et Bonauen. ac Rich. e. di. xxviii. quod ratio huius est. quia facilius potest homo peccare quam bonu meritorium vite eterne facere. et se est propter corruptionem nature per peccatum qua incliatur prenea quoque est in malum omni tempore. Unde quia diaboli victoria est in subiugando hominem per peccatum ad quod pronus est ex corruptione. Sed victoria hominis est in operando bonum meritorium vite eterne. quod est su pernaturale. Inde est quod diabolus potest superare faciles us. Item quia diabolus non vincit nisi volentem hominem secundum Greg. Diabolus autem nunquam vincitur volens: ideo facilius est quod diabolus vincat hominem sibi consensuet voluntatem praebentem. quam homo diabolum nolentem. Sicut miles qui arma sua dat hosti voluntarie facilius vincitur inermis quam qui armatus oppugnat.

28

105

¶ Utrum homo denudatus omnigratia potest per solum liberum arbitrium resistere tentatio ni: licet non possit vincere vt dictum est in praecedenti. §. xxvii. Respondetur secundum eundem Guill. supra quod exquo non videtur quod homo penitus denudetur ab omni gratia gratis data. quia dei benignitas que etiam inimicis bona tribuit non permittit deus ab omni gratia gratis data hominem destitui. Ideo respondetur quod liberum arbitri um per possibile vel impossibile semotum a gratia ongratis data: bene potest resistere alicui tentationi. licet non omni: sed non potest vincere sine gratia gratum faciente. vt dictum est in praecedenti. Nam probatur: quia quantumcunque sit denudatum a gratia liberum arbitrium: tamen pro ingenita sui nobilitate no potest cogi etiam a dimone: vt dicit Bernnds. sed extat semper liberum. ergo ex se potest facere vt aliquando non consentiat tentationi. et hoc est resistere. Et hoc videmus etiam in infidelibus qui non habent gratiam.

106

¶ Sed an omni tentationi et semperpossit liberum arbitrium ex se solo resistere patuit quod non ex. §. xxv. Et de hoc exemplum dat Bona. eadem di. xxviii. ar. ii. q. ii quod pugil potest seipsum bene protegere et cooperire contra aduersarium ex parte vrna. et tamen dum se sic coopit: aduersarius cautus a parte alia illum deiicit. Unde nequaquam potest homo sine adiutorio gratie dei resistere omnibus tentationibus. Inde est quod in oratione dominica petimus di. Et ne nos inducas in tentationem. quia de communi liberum arbitrium non in formatum gratia sequitur motus carnis.

29

107

¶ Utrum liberum arbitrium sine gratia possit facere bonum opus in genere. Respondetur secundum eundem Guill. supra quod opus bonum ex genere siue in genere dicitur actus super debitam materiam cadens. Et distinguitur triplex quantum sufficit ad propositum. Primum est quod dignum est vita eterna. Et istud semper fit in statu gratiae gratum facientis. Secundum bonum in genere est quod disponit de congruo ad beatitudi nem: licet sit factum extra charitate: tamen recta intentione sicut est bonum morale. Et istud requirit gratiam gratis datam. Tertium bonum de genere est quod solum est ordinabile: licet actu ab operante non ordinetur. Et istud potest fieri a nudo libero arbitrio semota quacumque gratia sed cum difficultate. vt cum princeps vel diues: licet sit auarus dat largas eleosynas pro potopa vel liberalitate ostendenda. Nam virtus vtpote habitus solum facit facilem. Et ita ante virtutis habitum vel sine virtute potest liberum arbitrium licet cum difficdus tate bonum aliquod ex genere agere. quod virtuosus facilius faceret. Patet etiam de praedicante pro vana gloria etc.

108

¶ Sed an liberum arbitrium potest se solo sine onmgratia exire in opus morale. Ide Guill. dicit quod non saltem sine gratia gratis data. quia siberum arbitrium se solo non refert in finem debitum. que tamen est circumstartia principalior operum moralium. Unde ex hoc sed tur quod nullum bonum est morale nisi omnes habeat circumstantias. quando ergo liberum arbitrium tantun ex se operatur aliquod bonum. licet habeat materiam debitam vt pascere pauperem. tamen quia caret circumstantia fi¬ nis non censetur moralis. etc.

30

109

¶ Utrum homo per liberum arbitrium volens sine gratia implere dei mandata pecce scilicet in eo quod non vult in gratia implere talia. sed sine gratia. Respondetur secundum eudem Guil. eadem di. xxviii. quod non peccat. patet. quia si peccaret sequeretur quod dato vt adam non fuisset in gratia a principio conditus: peccasset implendo mandata dei. quod nullus sane diceret. Imo addocinquit) quod est homo in peccato mortali existens: non peccat in hoc quod sic implet precepta. Probatur medio doc. subti. ea. di. xxviii. lib. ii. quia sic esset inductio omnium peccatorum hominum ad peruersitatem ne mandata implerent aut bona face rent cum sunt in peccato. quia talia faciendo peccarent: quod valde durum est et contra bonos mores Unde peccatores magis sunt inducendi ad bonum opus ex genere: vt per talia assuescant bene operarne plus potestatem habeat diabolus in illos. Unde de patet quod talis implendo mandata dei vel ecclesie non peccat in hoc nouo peccato sed satisfacit praecepto. tamen reatum peccatorum praecedentium non euadit quousque sint illa deleta per penitentiam etc. Hec secundum intentionem Scoti

31

110

¶ Utrum homo sine gratia gratumfaciente per ipsum liberum arbitrium possit implere omnia madata dei.

111

¶ Et arguitur quod sic. quia madata dei non sunt grauia ad implendum i. Ioan. v. Mandata eius grauia non sunt. Et non sunt supra potestatem hominis. Deutero. xxx. Mandatum hoc quod egopraecipio tihi non supra te est. sed iuxta te: valde in ore tuo. et in corde tuo vt facias illud. ergo homo per liberum arbitrium potest implere.

112

¶ Sed in oppositum est. quia mandatorum obseruatio mere tur vitam eternam. Matth. xix. Si vis ad vitam ingredi serua mandata. Uita autem eterna dignus esse non potest quis sine gratia gratum faciente. ergo etc

113

¶ Ad hec itaque et ad quesitum Respondetur secundum Guil. et Scotorelis eadem di. xxviii. Bonauen. et comncord. Rich. Ibidem Primo propter argumentum pre missum. dicedo quod mandata dei sunt difficilia quidem vel grauia homini qui est extra charitatem vel gratiam. eo quod sunt de perfectione virtutum: que sunt circa difficilia. ex. ii lib. Ethicorum. Uerunt sicut dicunt praemisse scripture: non sunt grauia sed valde leuia et delectabilia homini qui est in charitate et implet ea in gratia. Ideo etiam saluator Mat. xi. dixit. Iugum meum suaue est et onus meum leue videlicet hominibus in charitate. Unde Augustinus Omnia immania et grauia: leuia et prope nulla facit amor Exemplum secundum praedictos in auibus. que difficulter volant si habent pennas truncatas aut visco infectas. sed facillime volant adiuuamento pennarum suarum et alarum sanarum et integrarum etc.

114

¶ Secundo dicendum quod impletio mandatorum dei potest intelligi dupliciter. vt clarius dictat Sco. torel.

115

¶ Primo quantum ad essentiam operis tantummodo siue quo ad genus. et sic liberum arbi trium nisi esset omnino corruptum per peccatum potest implere mandata dei sine gratia gratum faciente. Nam Rhom. ii Gentes que legem non habent naturaliter ea que legis sunt faciunt. scilicet per liberum arbitrium cum gratia gratis data. Item heretici et infideles seruant mandata et morti se exponunt sine charitate. i. Corum. xiii. Si tradide re corpus meum: ita vt ardeam. charitatem autem non haheam: nihil mihi prodest scilicet ad vitam eternam etc.

116

¶ Secundo modo potest quis implere mandata quantum non solum ad essentiam operis: sed etiam quantum ad intentionem mandantis secundum eius formam sub ratione salutis. Et sic non potest quis implere ea sine gratia gratum faciente. quia intentio mandantis dei in preceptis est dilectio vel charitas i. Timo. i. Finis praecepti est charitas. Sed chatitas est idem quod gratia vt patuit ex precedentibus. § xvi. ergo etc.

32

117

¶ Quo gratia mouet liberm arbitrium hominis. Respondetur secundum Bonauen. et Rich. quod precipue tripliciter Primo per modum efficientis instrumentalis. quia spiritus sanctus tanquam efficiens principale mouet per suam influentiam quam in instanti infundit. Et hec influentia est gratia creata tanquam instrumentale efficiens quae in libero arbitrio causat quandam excitationem et inclinationem ad bonum voluntatis actum. Secundo per modum forme. inquantum per formam gratie potest liberum arbitrium sc mouere et eleuare ad opera meritoria vite eterne. ad quae sine gratia gratufaciente se mouere non poterat. Tertio per modum gubernantis et dirigentis. Unde Aug. hyponosticon. responsione. iii. ad Sixtum dicit. Recte arbitror liberum arbitrium comparari iumento. Gateram vero sessor scilicet dirigenti ad actus debitos. Unde nec gratia sine libero arbitrio facit hominem habere vitam eternam nec liberum arbitrium sine gratia Hec ille.

33

118

¶ Sed quo ordine gratia operatur in conuersione liberi arhitrii. ad deum Respondetur secundum Guil. eadem dist. xxviii. qui inducit Augustgius libro de ecclesia stici dogma. Ad hec dicit quod Primo ordine praeuenit ispiratio dei quae dicitur excitatio siue vocatio: quae deus ad ostium pulsat. Apoca. iii. Et est gratia gratis data. Secundo est consensus seu adquiescentia liberi arbitrii. seu obedientia huiusmodi vocationi diuine inspirationis. Tertio est diuini muneris infusio. scilicet gratia gratumfaciens in quo perficitur conuersio Alii. vt Tho. alium in hoc ordinem ponunt.

119

¶ Sed ego ustum et rectius censeo me sequi (sicuti in aliis: Ita in hocisemper a pricipio huius Rosarii auret uxta dei gratiam mihi concessam Excellentissimum hunc Guillermum vorlingis. Tum quia est Scotista subtilissimus in suis dictis. vt patet per totum vbicum que allegatus est hoc libro. Tum quia verius scripsit iuxta sententiam Scoti per omnia. Tum quia opinionum diuerticula magis exquisite et luculentius alia omnia necessaria explanauit brevius etc.

34

120

Iatia quo sad conseruandum et augmentum eius vel defectum. queritur Quo homo possit adquirere et conseruare gratiam dei. Respondetur colligendo ex scripturis et doctorum dictis quod ad adquirendum et conseruandum gratiam necessaria sunt

121

¶ Primo fides: sine qua impossibile est placere deo. Heb. xi. et per consequens habere grati am gratumfacientem.

122

¶ Si dicas. tamen quandoque propter fidem aliorum datur alicui gratia. vt patet Mat thei. ix. vbi dicitur quod illorum scilicet portantium infirmum fidem videns Iesus dixit paralytico. Remittuntur tibi peccata etc. Respondetur secundum Lyram ibidem et communiter expositores quod licet sanitas corporalis vel aliquid huius detur quandoque alicui propter alienam fidem. tamen remissio peccatorum que fit per gratiam gratumfacientem non datur adultis rationis vsum habentibus sine propria fide Secus de paruulo cui datur in baptisumo pro fide aliena gratia. vnde paralyticus ille habuit etiam propriam fidem qua obtinuit remissionem peccatorum. Sed sanitatem per fidem aliorum etc. Secundo ad adquirendum gratiam gratumfacientem necessaria est poenitentia pro peccatis per quam iustificatur homo secundum docto. in. iiii. libro

123

¶ Tertio praeceptorum dei obseruantia Quarto mandatorum ecclesie obinia. Nam per transgret sionem praecepti cuiuscumque siue dei siue ecclesie statim perditur gratia gratumfaciens. Similiter per quodcumque mortale peccatum. Ideo ad conseruandum necessaria est Quinto omnis mortalis peccati deuitatio

35

124

Quomodo augeri possit gratia in homine. Nota quod iuxta Augu. ad Bonifacium Charitas que est idem quod gratia meretur augeri vt auctamereatur perfici. vn secundum Magistrum in primo lib. di. xvii. Charitas et gratia potest augeri in via tam secundum essentiam quam secundum feruorem charitatis vel deuotionis vt dicit Bonauen. Nam constat quod in patria maior est quam in via vtroque modo scilicet tam secundum substantiam quam secundum affectuositatem. ergo recipit maius et minus

125

¶ Sed per que augetur in praesenti vel quomodo. Dicendum secundum Fram. Mayro. aliosque quod primo per bonorum operum multiplicationem. Secundo per crebram passionis christi recordationem. Nam sicut ignis crescit per appositionem conbustibilium: ita et charitas qui est ignis diuinus per appositionem bonorum operum et sanctarum meditationum habet augeri. Tertio per sacramentorum deuotam et dignam susceptionem. Quarto per sanctorum exorationem De augmentatione gratiae et aliis ad hec pertinentibus plura habentur vbi de Charitav. i.

126

¶ An possit gratia diminui. Dicendum est eodem modo sicut de Charitate. de qua li. iii

36

127

¶ Utrum gratia sit corruptibilis res: aut incorruptibilis secundum essentiam.

128

¶ Et argutur. quod sit incorruptibilis. quia omne quod corrumpitur in tempore sui diuturnitate senescit et inueterascit et sic in vigore deficit. Sed gratia quanto plus durat in homine tanto perfectior est. ergo

129

¶ Respondetur scundum Bo nauen. in. ii dist. xxvi. concor. Rich. quod gratia est accidens corruptibile loquendo de gratia creata vt etiam patuit ex praecedentibus

130

¶ Sed quare ergo non senescit. vel veterascit vt obiectio praemissa arguit.

131

¶ Dicendum secundum e. Bonauen. quod hoc ideo est. quia gratia non habet intra se causam corrupitionis. sed extra se et ideo non veterascit ex se in tempore imo tanto plus vigoratur et spiritum hominis renouat quanto fuerit diuturnior. Sicut lux solis quanto diuturnius permanet in domo vel aere tanto magis calefaciter aerem vel intra domum. Sed cum obstaculum peonitur claudendo fenestram mox per tenebras deficit et. Sic in proposito gratia deficit et corrumpitur in peccante.

37

132

¶ Sed vnde vel a quo corrumpi tur gratia in homine. Dicendum secundum e. Bonaue. quod gratia in peccante corrumpitur propter auersionem mentis a deo per peccatum. Non quidem a deo. quia deus non est autor mali. sed corruptio gratie facit esse animam malam. Nec corrumpitur a libero arbitrio. quia nullum subiectum corrumpit suam perfectionem. gratia autem est perfectio liberi ar. Nec corrumpitur a peccato quod est pura privatio et modica gratia habet posse super omnem culpam. vt patet de gratia baptismali quae abluit omnem culpam Ideo peccatum non potest per se agere in gratiam. Sed corrupitur gratia sic quod deficit in seipa quando anima auertit se a deo per peccatum sicut auersa tu a facie a specluatio corrumpitur imago tua in illo deficiendo etc. Causa ergo corruptionis gratie. sicut et peccati causa est mala voluntas creature

38

133

¶ Atrum aratia quando desicitur et torrumpitur in nihilum redigatur. An in aliquid resoluatur. Respondetur secundum Rich. simulque Bonauen. vbi supra quod quando gratia corrumpitur in nihilum redigitur. Nam quia dicente philosopho. iii. Physicus. Illud quod corrumpitur resoluitur in ea ex quibus est. Sed quia gratia ex nihilo creatur. ergo et cum corrumpitur in nihilum redigitur. vt dicit Bernardus.

39

134

¶ Sed quodo onuenit quod deus gratiam que est creatura nobilissima in nihilum redigat. quia Hugo de sacramentis dicit i. libroper. vi. c. xvii. Facere de aliquo nihil solus deus potest Sed gratiam annihi lare est bonum maximum destruere et maliciam crtare quod non conuenit deo etc.

135

¶ Respondetur secundum e. Rich. quia lir cet absolute non conueniret deo sub ratione qua est ma lum vel privatio boni tamen conuenit deo huiusmodi anihilati onem permittere inquantum est iustum et ordinatum secundum ordinem vniuersi. Nam iustum est isto modo gratiam redigi in nihilum. quia voluntas hominis mala auertit se a deo per quem in ea gratia conseruaretur ne in nihili. redigeretur sicut et quelibet alia creatura non nisi a deo conseruatur. ergo mala voluntas demeretur secundum iusticiam dei vt in tali voluntate peruersa non conseruetur gratia et per consequens in nihilum redigatur Et ita mala voluntas in hoc iuste punitur. Ordinauit etiam deus in vniuerso. quod accidentia quae habent esse habitus sicut lumen in aere. et similitudo in anima. ac imago in speculo et huiusmodi: sic corrumpantur vt non ma neant in aliquo principio essendi. sed cedant et deficiant omnino in non ens. Unde posito obstaculo contra lumen in aere: non redit ad suum principium vel originem scilicet ad solem. sed retro obstaculum annihilatur in aere Et a sole non reproducitur idem lumen vel radius altera die sed consimile aliud Similiter similitudo amici tur mortui quae est in anima tua si per obliuionem penitus deleatur non redit ad amicum mortuum sed annihilatur. Consimiliter imago in speculo cum auertitur speculum: non redit ad eum cuius erat sed annihilatur. Ita ordo est vniuersi. vt ex quo gratia est habitus in anima ex nihilo creatus: dum corrumpitur annihiletur.

136

¶ Unde Bonauentu ra dicit. quod cum quaeritur. Quare deus permittit perire tam nobile accidens scilicet gratiam: satis facile est inquit respondere. Si milis enim quaedeo est: acsi quaereretur. Quare permittit deus animam sanctam quam plus diligit quam caelum et teram: separari a se et per peccatum perire. Et tamen non permittit caelum et terra quam minus diligit corrumpi et perire. Ad hoc respondebit inquit qui sane intelligit quod hoc ioeo est. quia cursui rerum congruit et ordini. videlicet vt caelum et terra perpetua sint. anime vero mutabiles in peccata. Et quia secundum Aug. deus sic res quas condidit administrat vt eas agere proprios motus sinat Ideoque ex quo thesaurus gratie habetur in vasis fictilibus. quamuis gratia sit res nobilissima prae omni celo et sideribus: tamen de facili perditur per peccatum hominis. Ecce ergo patet quamlaudabilis sit dei bonitas. que omnia iuste et bene ordinauit. et malum peccati summe odit

137

¶ Item Utrum quis possit cognoscere certitudinaliter se habere gratiam et plura huiusmodi vbi de Charitate libr. iii.

40

138

Iatila.. quo ad gratiae date gratis donum non gratui tum. Et quoniam talia dona valde multa enumerantur in scripturis. ideo causa brevitatis multa alia dimitten. solum de aliquibus principali. bus hic aliquo inserimus

139

¶ Primo de gratia prophetie. Queritur de quibus habet fieri reuelatio prophetica: Respondetur secundum Lyram in prologo super psalterio. Ubi sciendum est quod propheta inquit: secundum nominis interpretati onem dicitur quasi procul fans. quia fatur id est loquitur denunciando ea quae proculi sunt seu remota a naturali cognitione humana. Ideoque de talibus est sic prophetia.

140

¶ Sed que sint talia dicit quod sunt in triplicter gradu. quia quedam sunt remota propter altitudi nem rei cognoscende. cuiusmodi sunt diuina maxime circa personarum propria. Ideo de talibus fa¬ cte sunt reuelationes prophetice. Esa. vi. per seraphinter sanctus proclamantia Et i. Io. v. Tres sunt quitestimonium dant in celo. Pater: verbum et spiritus sanctus. et hi tres vnum sunt. Et in hoc est primus gradus. Secundus est. quia quaedam remota sunt propter rei cognoscende latentiam: cuiusmodi sunt cordium secreta soli deo cognita. sicut fuit per reuelationem cognita Petro cogitatio Simonis ma gi. Actur. viii. Cogitabat enim gratiam spiritus sancti vendere quod est simonia. Tertius gradus est propter rei cognoscende distantiam. siue sit distantia loci vt Heliseus per magnam spacii distantiam vidit Gieni accipientem munera a Naaman Syro. iiii. Reg. v. Siue sit distantia tempor scilicet praeteriti et futuri. quia praesens tempus vt tempus non distat nisi propter locum Unde de distantia praeteriti temporis fuit reuelatio moysi. quando propbetauit describendo de creatione mundi. vt dicit Grego. super Ezech. De distantia praesentis temporis. patet in Clisabeth et Ioanne baptista. quae cognouerunt christum praesentem in vtero Marie. De distantia vero secundum futurum fiunt communiter fere omnes reuelationes prophetice vt patet de his in sequentibus.

41

141

¶ Sed quoo diffinitur prophetie graNota secundum Cassiodi. quem allegat Lyra supra quod diffinitur sic. Prophetia est diuina inspiratio: rerum euentus: immobili veritate denuncians. Nota tamen quod aliquando prophetia dicitur sermo prophericus. aliquando prophetandi actus. aliquando ipresum prophetatum. aliquando ipsum prophetie donum Et sic accipitur in praedicta diffinitione scilicet vltimo modo Ideo dicitur quod est inspiratio diuina. quia est donum a deo. alias si esset a diabolo non esset prophetia. Secundo dicitur rerum euentus immobili veritate denuncians. Hoc intelligendum est id est sicut res habent se in re. siue sint future siue presentes siue praeterite. vt patet ex precedenti. §. xl. Ex hoc etiam addo secundum eundem Lyram. quod prophetia non solum est propter cognitionem rei cognoscende. de qua patuit in precedenti. Sed etiam aliquando propter condicionem vel defectum cognoscen tis. sicut Abias Silonites quamuis esset cecus cognouit quod ingrederetur domum vxor Hiero boam. iii. Regu. xiiii. Aliquando etiam propter modum cognoscendi. sicut Salomodo no per exercitium studi scilicet per inspiratio nem habuit scientiam naturalium. iii. Regis. iiii.

42

142

¶ Utrum ad prophetiam proprie dictam requiratur cognitio intellectiua Respondetur secundum eundem Lyram supra. et communiter doctores quod sic. Probatur Danielis. x. Intelligentia opus est in visione Ideoque si alicui sancto communicetur aliquid ad prophetiam pertinens. absque tali intelligenda non dicitur propheta. nisi large valde et impropie

143

¶ Quod contigit tripliciter

144

¶ Uno modo in visi one. sicut Pharao vidit spicas Gen. xli. Et Balthasar manum scribentem. in pariete. Daniel. v. Ille bor miens. iste vigilans. neuter tamen eorum fuit propheta. quia non intellexerunt visionem. sed Iosepbus Et panie probe etc

145

¶ Scno modo contugit nlo cutione. sicut Ioan. xi. caiphas dixit. Expedit vobit vt vnus homo moriatur pro populo. hoc autem a spiritu sanct factum est. licet caipha ignorate mysterium qui intende bat mortem christi. vnde non fuit prophetia proprie. Sicut nec asina Balaam que non cognouit verba cum esset irra tionalis quae angelus formauit per linguam eius.

146

¶ Tertio modo in operatione. scilicet quando spiritus sanctus instinctu suo mouet et impellit ad aliquid agendum. ex quo euenit prosperum aliquid quamuis homo sic motus hoc ignoret. sic Iudic. xi dicitur de Iepthe quod irruit in eum spiritus domini ad pugnandum contra filios Amon. tamen non fuit sibi victoria futura reuelata: propterea non dicitur propheta. vnde patet quod ad prophetiam requiritur intelligentia.

147

¶ Ad hec in sequn. §. xliii in fi.

43

148

¶ Quomodo distinguuntur gradus eninentie in prophetia. Respondetur secundum e. Lyram in prolo. psalterii supra. quod secundum varietatem intelligentie accipiutur gradus prophetie. quia ille gradus est excellentior vbi ceteris paribus intelligentia est clarior. dum tamen limites prophetie non transcendat.

149

¶ Primus itaque gradus est quando cum visione communicata alicui datur visionis intelligentia. sicut Hiere. i. et olla.

150

¶ Secundus quado non fit talis visio sed audiuvox instruenis de aliquo supernaturali. sicut i. Regum. iii. patet de Samuele qui audiuit vocem domi ni sine alicuius effigiei visione. Et iste gradus peae cellit primum. quia voces plus exprimunt veritate: quam figure.

151

¶ Tertius quando non solum auditur vorinstruens. sed cum hoc apparet persona Aliqua lequens siue instruens de supernaturalibus. Aliquando homo sanctus sicut Onias et Hieremias apparuerunt Iude. ii. Machab. xv. Aliquando angeluesicut communiter fuit in reuelationibus ve. te. Aliquando effigies representans deum. Iste gradus est excelentior praedictis. et variatur secundum quod deus est excellentior angelo. et angelus homine.

152

¶ Quartus gradus est quando sine apparitione alicuius figure vel si gni sensibilis capitur veritas intelligibilis de oc cultis per diuinam reuelationem. Et hoc modo facte sunt reuelationes ipsi Dauid in Psalmus de christi mysteriis sicut dicitur in prscipio glo. super Psalmus vnde Dauidi citur eximius prophetarum. quia iste gradus prophetie est excellentior praedictis. Sicut enim ille diceretur melioris ingenii et clarioris qui caperet veritatem comclusionum geometricalium sine descriptione figura rum sensibilium quam ille qui non caperet sine huiusmodi. snic in proposito.

44

153

¶ Quibus modis tangit per grati am spiritus sanctus. mentem prophsete

154

¶ Nota secundum e. Nico de Lyra supra. quod apparitiones prophetice aliquando fiunt in somno. et tunc vocantur reuelationes per somnia. aliquando autem in vigilia. et proprie vocantur visiones. Et iste secundus modus excellit primum. quia maior illustratio mentis requiritur in vigilia qua anima est distracta per operationes sensuum. vt possit tunc capere veritatem de supernaturalibus quoed in somno quo anima a sensibus exterioribus est quietata. ergo patet etc. Denique spiritus sanctus aliquando tangit mentem prophete de praesenti tantum et non de futuro nec de praeterito. Actu. x. Spi ritus sanctus dixit Petro. Ecce viri. iii. querunt te. Et aliquando tantum de futuro. sicut Isaac benedicens filio suo Iacob cognouit bene futura circa eum. tamen praesentem eum non cognouit. sed putauit esse Esau. Nec cognouit praeteritum consilium Rebecce quod dederat pro petitione benedictionis paterne. Aliquando autem tangit tantum de praeterito sicut reuelauit Moysi creationem mundicum dixit. In principio deus creauit caelum et terram etc. Aliquando tangit de aliquibus simul duorum praedictorum aut etiam simul omnium prout vult. et sic aliis etiam multis modis tangit.

155

¶ Sed hoc pro generali documento est habendum quod quandocumque tangit mentem propheticus spiritus sanctus semper facit cum intelligentia aliqua vel in toto vel in parte visionis vel temporis: alias sine omni intelligentia non est prophetia. vt etiam patet ex dictis Aug. super Gen. li. xii. vnde et Hiero. super Esaiam libr i. dicit. Nequaquam sicut montanus hereticus somniat prophete in extasi locuti sunt vt nescirent quid loquexentur. Si enim sapientes erant quomo instar brutorum quid dicerent ignorabant. Hec ille.

45

156

¶ Utrum ad prophetie gratiam habem § dumm reguiratur dispositio naturalis. Respondetur secundum Tho. secunda secunde. q. clxxi. et alios quod in prophetia duo est considerare. vnum ipsum prophetie donum. Et hoc est supernaturale. ergo a solo deo datur etiam indispositis naturaliter. Sicut patet per Hiero. super Amos. Na fuit pastor rudis etc. Aliud est in prophetia considerare videlicet huius doni iam percepti vsum. Et hoc est in potestate prophsete. i. Corum. iiii. Spiritus prophetarum prophe tis subiecti sunt. Ideo est naturalis et exigit dehi tam disposititionem complexionis. sed non inquentum est donum spiritus sancti.

157

¶ Sed an requiratur ad prophetiem gratiam bonitas morum. Dicendum secundum e. Tho. et. alios quod non requiritur necessario. Sicut patet de Balaam prophseatia qui fuit idolatra pessimus. Ratio. quia prophetia non habet aliquam necessariam colligantiam cum charitate. tum quia est donum gratiae gratisdate. tum quia prophetia habet esse in intellectu: charitas in affectu. potest ergo esse in malis sicut et intellectus et fides et alia huiusmodi. tum quia prophetia non datur semper cum dono charitatis. ergo etc. vnde sicut operatio miraculorum et ecclesiastica ministeria et alia huiusmodi. Sic et prophetia confertur a deo ad vtilitatem ecclesie quandoque etiam sine charitate hominibus malis etc.

46

158

¶ Utrum lumen gratie propheticum sit habitus. Respondetur secundum Tho. secunda secunde. quod no loquendo proprie de habitu. sed magis est in anima per modum passionis cuiusdam. vt lumen solis in ae re qui non permanet nisi quundo irradiat sol Sic lumen prophetie non remanet in mente prophete nisi quando actualiter diuinitus inspiratur. vnde quantum ad lumenpropheticum prophetia non potest esse habitus. verumtamen sicut in vebus corporalibus videmus quod aliquid post passionem etiam abeunte passione efficitur habilius ad patiendum sicut lignum calefactum et adustum postea facilius calefiet et igne ardescit Ita in propo sito quando aliqua mens in inspiratione tangitur prophetica vel deuotione. etiam abeunte huiusmodi tactu posteaad iterato recipiendum talia quanto pluries fuit tacta mens habilior remanet vt iterum inspiretur. Et hec habilitas dici potest habitus prophetie: licet habitus dicatur improrie.

159

¶ Utrum omnis prophetica reuela tio fiat angelo mediante. Uide vbi Angeli. §. cxxxviii. et vbi Apparitio.

47

160

¶ Quid de visionum gratia. Nam visio est in plus quam prophetia. Nota ergo quod secundum Aug. su per Gen. li. xii. tria genera visionum sunt. Primum dicitur corporale quod fit per sensus corporeos. Secundum dicitur imaginarium spirituale. videlicet quando in visione imanaria formatur aliqua effigies ad representandum deum vel aliquid. Sicut Esa. vi. vidit dominum sedentem super solium excelsum etc. Tertium dicitur mentale siue in tellectuale. quia intellectu mentis cernitur Et inter istas ordo est. quia visio imaginaria spiritualis praestantior qui quam corporalis. Et corporalis sine spirituali esse non potest sed spiritualis sine corporali esse potest. Intellectualis autem excellit vtraque. quia ille indigent visione intellectupli vt diudicentur sced non econuerso. Hec. Augustinus.

48

161

¶ Sed quomodo fit error et illusio in vis onibus Nota ex eo. Aug. supra quod anima illuditur inquit similitudinibus rerum. non earum visionum vicio sed opinionis sue cum aliud pro alio approbat ab intellgentia deficiens. Unde in visione corporali falliter cum in ipsis corporibus putat fieri quod fit in sensibus corporis. Sicut nauigantibus videntur moueri in terraque stant. et stare sidera quae mouentur. In spirituali artem visione fallitur anima cum imagines quas spiritu videt corpora esse arbitratur. vel quod sibi suspicione falsaque coniectura finxerit. hoc etiam in corporibus putat quae non visa coniectat. Sed in intellectuali bus visionibus non falliter anima. Aut enim intelligit et verum est. aut si non est verum non intelligit. Denique fallitur anima sepe et illuditur in somniis. quia et dormientes sepe hoc somniant quo indigent etc.

162

¶ Ad hec plura vbi Uigilia. et Sonnus. §. finalibus.

49

163

¶ Quid de gra raptus et extasis que sunt dona gratiae gratis date. Nota quod secundum Tho. supra et doc. raptus describitur sic. Raptus est ab eo quod est secundum naturam in id quod est supra naturam: vinature superioris eleuatio. In hac diffinitione primo tangitur genus scilicet eleuatio. quia raptus est quidam motus in superna. Secundo tangitur causa efficiens cum dicitur. vi superioris nature. Tertio duo termini motus scilicet quo et in quem patet.

50

164

¶ Quomodo differunt ista scilicet raptus et extasis et mentis excessus: Respondetur secundum docto. ex dictis August. super Gen. quod raptus quem habuit Paulus et excessus mentis quem habuit Adam in sopore. et etiam Petrus in vigilia. necnon extasis qua Ioannes in Apot. dicit se in spiritu fuisse. Ista quamuis in scriptura pro eodem accipiantur aliquando videlicet pro eleuatione mentis ab exterio ribus sensibus tame vario modo. quia huiusmodi eleuatio fit dupliciter. Uno modo per abstractionem a sensibus quantum ad intentionem tantum: cum tota mens intendit et vacat diuinis ita quod etiam vtitur sensibus. et sic large dicitur omnis contemplator bene esse in extasi vel in excessu mentis aut raptu Iuxta quod Diony. de diui. no. dicit Est extasim faciens diuinus amor. Alio modo vsitatius et proprie dicitur extasis vel excessus aut raptus cum quis abstrahitur ab actu sensuum ad aliqua supernaturaliter videnda. Siue imaginaria visione. et sic accidit Petro et Ioanni euangeliste. Siue intellectuali visione ad videndum deum per essentiam. et sic fuit raptus Paulus etc. Siue ad videndum deum: non quidem per essentiam: sed sic quod intellectus intelligit deum per aliquas intelligibiles immissiones. et sic fuit extasis Ade secundum Augustinum super Gen. etc.

51

165

¶ Sed qualiter vel quibus ex causis fieri habeat Nota quod Rich. de sancto victori de contempla. ca. v. dicit tribus de causis in mentis alienationem subducimur. quandoque prae magnitudine deuotionis et amoris intimi in deum rapimur. quandoque pre admiratione diuini luminis irra diantis. quandoque pre exultatione iocunditatis magne in deo. Unde Berands. super Cantur. ser id lest dicit Duo sunt contemplationis excessus. vnus in intellectu et lumine et agnitione. alter in affectu et amore et deuotione Et cuiuscunque horum copia surgit et donatur ab oratione. Item extasis siue excessus mentis. vt glos. dicit super illud psalmus. Ego dixi in excessu meo.

166

¶ Alias in extasi fit inquit quandoque et pauore mentis in stupore reuelationis. quandoque sine pauore ex aliqua reuelatione etc.

167

¶ De gratia miraculorumquo etiam est ergotia gratis data Uide vbi Demoes. §. vi.

168

¶ Qud dei bonitas laudabilis est in variis proprietatibus granorum seminum et leguminum.

PrevBack to TopNext