Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Intellectus

1

1

¶ Intellectus humanus. Queritur qualibus modis distingui dicitur intellectus. Nota secundum Scotor. in. ii di. xviii. q. ii quod capi tur intellectus sex modis distinctis Primo pro intellectu agente quo est omnia facere. Secundo pro intellectu possibili quo est omnia fieri. Tertio pro intellectu informato habitu scientiali vel specie. Quarto pro imaginatione: et dicitur intellectus passiuus: et est corruptibilis. Et hoc totum patet per philosophum. iii. lib. de Anima. Quinto accipitur per Commentatorem. iii. de Anima. et dicitur intellectus specula tiuus. Sexto dicitur intellectus adeptus secundum eundem. Dicitur autem ille intellectus speculatiuus qui componitur ex intellectu materiali et intellectu in actu. Intellectus autem adeptus componitur ex intellectu materiali et ex lumine intellectus agentis. Unde sicut aer simul recipiendo specieum: recipit lumen. sic etiam intellectus possibilis recipiendo specitum: sin. ul recipit lumen intellectus agentis. et propter hanc receptionem dicitur intellectus adeptus

2

¶ De istis patebit infra. §. xvi.

2

3

¶ Utrum intellectus possibilis secundum quod intellectualis est sit vnus numero in omnibus hominibus. Respondetur quod Auerrois. iii. libro de Anima dixit: quod scilicet intellectus idem numero esset in omnibus hominibus etc. Et vt inducit Bon. super. ii di. xviii. ar. ii. q. i. Auerrois ipse Commentator opinatur sic: quod in anima intels ectiua sint tres partes. Una recipiens: incut est is: l:liectus possibilis. Alia efficiens: sicut est intellectus agens. Tertia factum: quem vocat intellectum passiuum vel intellectum adeptum. Patuit §. i. Et hoc tertium nihil aliud est quam imaginatio: sine qua scilicet virtute imaginaria phantasmatum nihil intelligitur vt dicit Unde idem Commenta. vult dicere secundum quod inquit Bona. quod sicut in visu sunt hec tria scilicet color. lux. et oculus videns. sic in intellectu se habent ista tria. scilicet quod species immaginarie sunt sicut color: intellectus autem agens est sicut lux. Sed intellectus possibilis est sicut oculus recipiens visi biles species. Et sicut ex concursu illorum trium efficiur visus: Ita ex concursu horum trium efficitur intellectus. Uult etiam idem Commentator quod sicut ex diuersitate coloris vel defectu: videndi diuersitas vel defectus causatur. sic ex diuersitate existente in pembus imaginariis vel in imaginatione causatur diuersitas in intellectu plurium hominum: et defectus quandoque in actu intelligendi in eodem homine: licet idem sit intellectus vt ipse ponit in hominibus

4

¶ Sed hec opi. quantum ad hoc quod ponit intellectum omnium hominum esse vnum numero: est heretica omnino secundum Bon. et Rich. ac Scotis. et communiter omns doc. catholicos. Licet exempla declarationis inducta valeant ad euidentiam de intellectus actione in nobis. Opinio autem ipsa Auerrois damnatur pluri bus modis. Primo ex fide catholica. quia si vna esset anima vel intellectus in omnibus hominibus nilplus posset mereri iustus quam impius: nec ille praemiatus beatitudine et iste punitus fieret pro crimi ne. et sic frustra quis fieret fidelis et iustus. Secundo ex ratione philosophica. quia anima intellectiua est forma specifica hominis secundum quod homo. Impossibile est autem plurium indiuiduorum esse vnam formam numero: quia sic nec essent plura indiuidua. Tertio experientia. quia videmus quod diuersi homines habent contrarias affectiones: quidam diligunt deum: quidam contemnunt. quidam sunt ignari: quidam scientes etc. Si ergo esset vni ca anima in pluribus: opposita essent in eodem simul etc.

5

¶ An in deo sit intellectus agens et possibilis. Patuit libro primo.

6

¶ An in angelis sit etiam intellectus agens et possibilis. Patuit. supra. vbi Angeli. §. septuagesimoquarto.

3

7

¶ Quid habet causare intellectus agens in anima humana. Respondetur secundum Fran. maro. in conflatur. primi. di. xxxv. q. i. Intellectus agens in creaturis cum sit potentia actiua habet quadruplicem habitudinem ad agendum vel causandum actum intelligendi secundum suam talem potentiam.

8

¶ Prima est ad concausandum illud quod concurrit cum eo ad causandum actum intelligendi id est specitum intelligibilem. Unde. iii. de anima Aristo. dicit quod intellectus agens est vt lumen. quia sicut lumen facit colorem potentia visibilem vt sit actu visibilis. sic intellectus agens facit potentia intelligibilia vt sint actu intellectualia et intellecta

9

¶ Secundam habet habitud nem solum ad causandum per se cum obiecto sine alio preuio causato: sicut fit in cognitione intuitiua obiecti et.

10

¶ Tertiam habet ad immutandum intellectum possibilem ci aliquid imprimendo. et per hoc dicitur agens. quia imprimere est quoddam agere. Nam intellectus agens ab actione dicitur: et possibilis dicitur a passione Et sic distinguuntur formaliter per actiuum et passiuum tanquam per differentias oppositas.

11

¶ Quarta est ad producendum verbum. Est enim productiuus verbi in intellectu possibili cuius est cogitare.

4

12

¶ Quo differentie modo differunti intellectus agens et possibilis in nobis hominibus. Respondetur secundum Fran. maro. e. dist. xxxv. primi. q. ii quod distinguuntur extra animam vel conceptum anime formaliter ex parte rei. quia intellectui agenti competit agere. sed intellectui possibili competit pati. et agenti repugnat passibilitas. possibili autem repugnat agere. Unde secundum omnes inquit Intellige re quod est pati ex. iii. de Anima: conuenit ex natura rei intellectui possibili. quod tamen non conuenit in tellectui agenti: sed ei conuenit solum intellectionem facere secundum multos. Hec Fran.

5

13

¶ Sed an distinguantur realiter et essentialiter. Respondetur quod secundum quod dictat Guil. et Scotis. super i. di. viii. Distinctio realis est que est rerum ad inuicem vel per actum realem. sicut est inter personas diuinas est distinctio realis per proprietates subsistentes: quia ibi fit productio per actum realem. Ueruntamem ibi non est distinctio essentia lis: que est quando aliqua distinguuntur in essentia numerali saltem. sicut sortes et plato. In diuinis autem est vnica essentia numero.

14

¶ Ad quesitum ergo dicit idem Fran. supra quod intellectus ages et possibilis bene distinguuntur realiter. vtpote distincte potentie formaliter ex natura rei: quia vnum distinguitur per facere: aliud per pati. que sunt differentie opposite formaliter

15

¶ Si dicatur:. Quomodo ergo dicantur vna poten tia intellectiua. Dicit idem Fran. quod possunt dici vna potentia vnitate integritatis in habitudine ad vnum actum: quia negociantur circa eundem actum: vna caulando: alia recipiendo. et sic integrant vnam intellectionem. Sicut a simili: ea que videntur concurre re ad eundem actum vel effectum: quodammodo dicuntur vna causa totalis. Sicut sol et homo. vir et mulier dicuntur vna causa generationis. ex. ii Physicorum.

16

¶ Sed an intellectus agens et possibilis distinguantur essentialiter: ita quod vna possit separari ab alia: aut intelligere possit vna sine alia. nulli est notum vt dicit idem Francis. Nam lict Tho. dixerit potentias anime distingui essentia liter ab anima. Uerius tamen videtur dicendum cum Scotis. quod idem sunt essentialiter. quia Aug. ix. detrini. dicit. et. iiii. quod omnes potentie anime sunt neces sario vnius essentie et non plures substantie: sed vna substanti: vna vita etc. vt patuit vbi Anima. §. liii.

6

17

¶ Qualiter intellectus agens et possibilis concurrunt ad causandum intellectionem in anima nostra siue verbum mentis nostre. Respon detur secundum e. Fran. e. di. xxxv. primi. q. ii quod intellectus possibilis concurrit vt causa materialis: sed agens vt causa efficiens. Itaque intellectus possibilis in genere cause materialis habet quadruplicem: ita quod Primo recipit specitum intelligibilem. et Secundo actum. Tertio dispositionem ad habitum. Quarto habitum: qui est qualitas adquisita ex actibus iteratis

18

¶ Eodem modo intellectus agens in genere cause efficientis habet quadruplicem causalitatem: vt dicit idem Fran

19

¶ Primo enim concurrit cum hhantasmate ad causandum speciem actu esse intelligibilem: vt dictum est. §. iii. Nam impossibile est quod intelligat sine phantasmatum spcculatione. ex. iii de anima. Secundo quoque intellectus agens cum ipsa specie intelligibili facit vel causat actum intelligendi de facto: aut saltem cum obiecto intuitiue cognito. vt e. §. iii. dictum est. Tertio intellectus agens cum ipsa eadem speci causat dispositionem ad habitum frequentatis actibus. Quarto cum eadem specie causat tandem habitum. Unde sicut intellectus possibilis dicitur quo est omnia fieri scilicet vt in subiecto. quia omnia recipit praedicta et intelligibilia. Sed intellectus agens dicitur quo est omnia facere. quia omnia ista causat in intellectu possibili etc.

7

20

¶ Sed qualiter iste vires intellectiue potentie distincte: se ad inuicem habeant Nota quod Bona. in. ii dist. xxiiii. art. ii. q. iiii. assignat varios et plures modos dicendi de hoc. E quibus dimissis aliis: eos tantum qui veriores esse putanture secundum e. breuius prosequamur concor. Rich. Nam vt ibidem dicit Bonauen. non sunt in hoc sequenda conmuniter verba philosophorum: quia pro magna perte philosophicinquit) de hoc decepti sunt.

21

¶ Primus modus dicedi satis verus est: quod intellectus agens et possibilis differenter se habent sicut due potentie que respiciunt totum compositum vnius substantie intellectiue: ita quod appropriatur intelle. ¬ ctus agens forme: quia abstrahit: et possibilis ma terie: quia suscipit species intelligibiles. Sic enim ptingit in materia et forma reperire. ergo sic assimiatur. Sed non est intelligendum quod intellectus possi bilis sit materia pure passiua ipius anime vel pars materialis omnino realiter. Si enim hoc esset verum: tunc talis potentia non deberet dici intellectus: sicut etiam oculus materialis non dicitur visus. Unde intellectus possibilis non est pure passiuus: quia habet se conuertere supra specitm in phantasmate existentem: et conuertendo per auxilium intellectus agentis illam suscipere et de ea iudicare. Uerunte non est in tantum actiuus sicut intellectus agens. quia non potest sua conuersione speciem abstrahere et de ea iudicare nisi auxilio intellectus agentis qui informat aciem intellectus possibilis. Unde similiterr non est intelligendum quod intellectus agens sit omnino in actu ex seipso. Non enim potest intelligere aliud a se nisi adiuuetur a specie: que abstracta a phantasmate habet vniri intellectui. Unde nec intellectus agens intelligit sine possibili. nec econuerso: possibilis intelligit sine agente: sed simlis intelligunt. Et sic patet quod verum est dictu philosophi. iii. de Anima. videlicet: quod necesse est inquit in anima esse has duas differentias intellectus scilicet possibilem: quo omnia fiunt. et agentem: quo omnia est fatere. Proinde (inquit Bonauentura Sicut duo esse in medio cognoscimus que requiruntur necessario ad hoc quod abstrahatur species visibilis ab obiecto vt actu videatur. videlicet lucem et diaphaneitatem aeris: Ita quod per vnum videlicet per lucem: abstrahitur species et diffunditur. et per aliud defertur et suscipitur. Et patet: quia absente luce: in tenebris color non videtur. Et dato quod sit lux: tamen aere non diaphano id est non transparente existente seu obice intermediante: non fit visio. Sic in proposito. Nam dicente Aristo. i. Ethi. Sicut est in corpore visus: ita in anima intellectus

22

¶ Alius modus dicendi est: quod intellectus agens et possibilis se habent differenter sicut potentia et habitus: Ita intelligendo: quod intellectus agens est sicut habitus. non quia sit pure habitus: sed quia est potentia habitualis. et intellectus possibilis est sicut posia qu hoostir cos g do mnto ts nage. Nam anima intellectiua non habet apud se inna tam cognittonem habitualem a principio siue cognitionem habituum. quia vt dicitur. iii de anima. Ipsa anima in principio creationis est tanquam tabula rasa in qua nihil est depictum: Ideo non habet cognitionem habituum innatam: sed adquirit mediante sensu et experientia. Iste autem modus dicendi est verus et catholicus: et super verba philosophi fundatus: qui. iii de anima dicit. quod intellectus agens est in anima sicut quidam habitus. vt lumen: scilicet quo formaliter illustratur ad intelligendum. sicut lumen facit colores in potentia visibiles fieri actu rtisibiles. Unde hunc modum dicendi tenet Bonont. et crit ieo oit com imoctur atgies. est vis vel potentia anime actiua: qua potest ipsa anima de specie intelligibili in potentia facere specitum intelligibilem in actu: et mouere seipsam intellectuali motione. Nam per intellectum agentem mouet se intellectuali motione: et eadem motione per possibilem mouetur.

23

¶ Si autem queratur Quomodo intellectus agens dicitur habitualis: cum philosophus iii. de anima videatur dicere: quod intellectus agens semper est in actu. possibilis autem aliquando sic: aliquando non. Dicit idem Bonauen. quod hoc non est ntelligendum sic quod anima semper intelligat per intelectum agentem actuali intellectione: sed quia sicut lumen corporale semper lucet: et de se promptum est semper ad illuminandum. licet res illuminabilis non semper illuminatur actu propter aliquod impedimentum. sic est in proposito

24

¶ Proinde patet secundum eundem Bonauen. quod isti modi dicendi sunt veri: et vnus ortum habet ex alio. Item patet concedendum intellectum agentem et possibilem esse duas potentias differentes intellectiue: ita quod intellectus agens se habet sicut lux: et possibilis se habet sicut illuminatum a luce. ergo distinguitur. Non est ergo cogitandum (inquit Bonaue. de istis quasi de duabus substantiis ita separatis quod vna habeatur operationem suam perficere sine alia: vel quod aliquid cognoscat intellectus agens quod ignoret possibiis: vel homo cuius est intellectus: quia hec friuola sunt. sed quod sint due differentie in vnam completam operationem intelligendi vel actum inseparabiliter conuenientes Unde deus laudabilis.

8

25

t. 1. 1. c¶. dicitur esse lumen vel lux in anima. Nota secundum Diouysium di. quod substantie intellectuales eoipso quod substantie intellectuales sunt: lumina sunt. et vere lumina dicuntur. Sicut et in corporalibus visus poculorum lume oculorum vere dicitur. quia clarefacit visibilia. Itaque a simili: perfectio et complementum ubstantie intellectualis: lux est spiritualis. et sic illa potentia scilicet intellectus agens est quoddam lumen in anima. De quo intelligitur illud prsaes. iiii. Signatum est super nos lumen vultus tui domine. Quod expouendo Lyra et alii di. lumen naturale ipsius intellectus humani quod est quedam impressio diuini lu¬ minis veo quod scilicet homo secundum partem intellectiuam est ad imaginem dei. Et dicitur lumen vultus dei: quia deri uatur a deo. Et quia sicut per vultum homo hominiassimilatur: sic assimilamur deo per intellectum. Hoc lumen signatum est naturaliter seu impressum supernos. id est in superiori parte nostri: quae est ratio. per hoc lumen prima principia tam speculabilium quam operabilium cognoscimus. Ex quibus possunt deduti conclusiones in lumine naturalis rationis ad cete ra cognoscibilia a nobis naturaliter. et ita hoc lumensufficienter ostendit que sint opera iusticie: quoniam talia ler nature dictat. videlicet Ut quod tibi fieri non vis: aliis non facias. et quod tibi vis: aliis facias. vt patet etiam Rho. ii Gentes que legem non habent: na turaliter ea que legis sunt faciunt etc. Denique lumen superadditum huic vultui est gratia: que facit cognoscere omnia necessaria ad salutem etc.

26

¶ Ad hec vbi Ratio. §. ix.

9

27

¶ Quis horum intellectuum sit perfectio alterius. Respondetur secundum Fran. maro. in confla. primi. di. xxxv. q. ii quod licet aliqui dicant vt etiam pretactum est: quod intellectus agens formaliter perficitr intellectum possibilem vt forma materiam: tamen vnus istorum non perficit alium sic tanquam vera forma veram materiam. sed ambo sunt formales perfectiones essentie anime immediate: sicut intellectus et volunm tas ambo sunt passiones spiritualis substantie.

28

¶ Unde etsi queratur: quis horum intellectuum intelligit proprie vt Richar. in. ii distin. xxiiii. ponit. non debemus dicere quod proprie intelligat intellectus possibilis. nec proprie intellectus agens intelligit sed anima intellectiua intelligit. Sicut enim cum graue vel leue mouetur: non dicimus proprie quod principium eius passiuum moueatur: et actiuum moue at. sed totum graue vel leue mouetur per principium passiuum: et mouet se per actiuum. Sic anima vel homo mouetur motione intellectuali per intellectum possibilem: et mouet se eadem motione intellectua li per intellectum agentem: vt dictum est. §. vii

29

¶ Sed quis istorum prius perficit animam. Dicit idem Fram. quod ex quo in eodem genere semper est processus der magis potentiali ad magis actuale. Et quia magis potentiale est intellectus possibilis. ergo prias est in anima (scilicet via generationis loquendo tamen agens perficit possibilem magis actuando vt mouens et causans actum intelligendi. et sic quodammodo excedit ille: et quodammodo iste habet perficere reliquum.

10

30

¶ Item quis horum intellectuum sit altero simpliciternobilior. Communiter dicitur quod intelectus agens. quia omne agens est prestantius passo. secundum Aug. super Gen. et philosophum. iii. de anima. Sed ad id dicit idem Francis. quod quamuis omne agens inquantum agens sit prestantius suo passo. quia agere est nobilioris conditionis quam pati. et maxime loquendo effectiue. secus formaliter: quia albedo agit in hominem formaliter albefaciendo: et ignis calefaciendo. non tamen sunt nobiliora quam homo.

31

¶ Unde aliquo modo poterit esse vt prestantius sit passum quam agens. Sicut ohiectum intelsectus: puta lapis. licet agat in potentiam intellecti uam imprimendo sui specim: tamen intellectus est nobilior quam lapis. Dicit ergo idem Fran. supra quod intellectus possibilis iudicatur quodammodo nobilior agente ex pluribus

32

¶ Primo quia nobilissimus actus intellectus possibilis est intelligere deum scilicet per fidem. Et nobilissimus actus intellens agentis est dicere verbum quod cunque id est cogitare. sed intelligere deum praepollet quam dicere id est cogitare. quia intelligere est perfe ctio simpliciter. sed dicere non est perfectio simpliciter.

33

¶ Secundo quia nobilissimi actus ponuntur esse illiqui sunt beatificabiles. sed in intellectum agente non ponitur actus beatificus. alias in viatore homine sancto qui intelligit deum actu: esset beatitudo glorie celestis etc. sed actus beatificus ponitur tantum in intellectu possibili et voluntate: quibus anima capit dei um perfecte Ideo videtur dicendum (inquit Fran. qu intellectus possibilis sit nobilior: cum nulla potetia intellectiua immediate attingit vltimum finem: nisi per intelligere cum amore. Intelligere autem immedia te deum capiendo vel suscipiendo et tenendo in se pso: est intellectus possibilis et non agentis vt sic. Ergo deus laudabilis in singulis.

11

34

¶ Quare necesse est ponere talem intellectum agentem in anima. Respondetur secundum Fran. cilis. maro. super primo. dist. xxxvi. q. ii et di. xlv. q. iii. ac Richar. e. primi. di. xxxvi. et alios: quod necesse est ponere intellectum agentem. Nec potest causari actus intelligendi sufficienter ab intellectu illo. videlicet a posibili: qui solus formaliter intelligit. Et huius est necessitatis

35

¶ Una ratio propter specierum ex phantasmatibus abstractionem. quia intellectus ages habet operationem abstrahendi species intelligibiles a phantasmatibus. Et iste species recipiuntur in intellcupossibili. et sic proficit homo in scientia adquisita a sensibus. Unde necessario exigitur intellectus agens.

36

¶ Alia ratio propter actuationem. Eteni intellectus agens ponitur non solum propter phantasmata: Quia dato quod deus infunderet vnum actum intelligendi: per ipset intelligeret intellens possibilis: vt dicit Fran. supra. Item secundum Lyram super illud Luc. ii Iesus proficiebat etate et sapientia: quamuis in christi anima a principio fuerit sapientia infusa. tamen intellectus agens fuit in ea: cum fuerit eiusdem nature cum hominibus aliis: Et non fuit ociosus. quia non solum in ibstractione specierum intelligibilium necessaria est ope ratio intellectus agentis: sed etiam in consideratione secundum habitum scientie iam prius adquisite vel infuse: licet in tali consideratione non abstrahat de nouo spenes. Unde propter actuationem in consideratione secundum habitum scientie necessario ponitur intellectus agens. Et confirmatur per Auic. dicentem. etiam secundum Aristo. quod anima humana prius est in potentia intelligens: et post in effectu vel actu. Omne autem quod exit de potentia in actum seu effectum: non nisi per cau¬ sam exit que educit illud de potentia in effectum Sed causa dandi formam intelligibilest actu non est nisi intellectus agens. ergo necessario ponitur etc.

37

¶ Tertia ratio propter distincte cognitionis perfecti onem. quia secundum Rich. supra. Intellectus possibilis est sicut passiuus qui recipit intellectionem quodam modo indistinctam. per quam lumine intellectus ad actum reductus venatur rei diffinitionem vt habe atm de ea cognitionem distinctam. vt possibile est sibi

12

38

¶ An sicut in intellectiua ponitur agens et passibilis: Ita etiam in imaginatiua et in sensitiua debeant poni. Respondetur colligendo ex Fran. mayro. in primo. di. xlv. q. iii. Et Bonauen¬ ac Rich. in. ii di. xxiiii. Prenoto quod non est simile de intellectiua et imaginatiua in modo abstrahendi et recipiendi speciem. quia species cum defertur a sensuad imaginationem non exit genus abstractionis illius que fuit in sensu particulari eo quod vtrobique scilice tam in imaginatione quam in sensu species ipsa habet esse materiale. et sensibile quodammodo. vt dicetur. §. xiii. et sequentibus. Sed cum species peruenit ad intellectum ib nouum genus abstractionis exigitur vt fiat species intellectualis. ad quam abstractionem requiritur intellectus agens distinctus a possibili cum idem non potest esse actiuum et passiuum respectu eiusdem: ideo ponuntur due differentie intellectiue. In imaginati ua autem licet fiat abstractio et receptio speciei imaginabilis. non mirum quod tales differentie communiter non ponuntur. Sicut nec in sensitiua propter esse materiale specierum vt patuit. Uerumtame aliter potest dici et bene secundum praescriptos docoret quod etiam in imaginatiua conuenit poni talis differentia actiue et passiue. et quodammodo magis quam in intellectu possibili. qua organum corporale in quo recipiuntur phantasma ta loco potentie est ipsi imaginatiue. Ipsa vero vis imaginatiua est loco potentie actiue. Item etiam de sensitiua loquendo. patet. quia Commentator super. ii de anima ponit etiam sensum agentem vel mouentem preter ipsam rem que sentitur. Sed quoniam Arist. ii de anima dicit etiam quod omnis sensus est susceptiuus specierum sine materia. Sicut exempli gratia Cera recipit in se figuram vel formam sigilli aurei. si ne tamen auri materia ipsius sigilli. quia cera sigillata aureo sigillo non fit aurum vel aureum per hoc Inter alios autem sensus visio vel visus in corpore se habet sicut intellectus in anima ex primo Eth. Idcirco prout claret in sensu visus esse sensum agentem que est potentia productiua visionis. Et sensum possibilem qui est receptiuus ipsius actus visionis scilicet in oculo. Nam aliquando actus videndi est nobilior obiecto. puta stercore viso vel lapide. ergo oportet quod ab alio dependeat in genere cause efficientis quam ab obiecto. Unde secundum e. Fram. supra oportet distinguere etiam sensituiam potentiam in agentem et possibilem. Non tamen vt duas potentias. Sed vt in duos respectus formales eiusdem potentie. Sicut et praedictum est de intellectiua.

13

39

¶ Qualiter intellectus habet in se species intellectuales. An sint in intellectu vt in loco: vel vt in materia: Nota secundum sententiam Auicen. quod quedam sunt forme simpliciter abstracte a materia et ab omnibus condicionibus materie vt spiritu ales forme metaphysice vocate. puta quiditates. Quedam vero sunt abstracte a materia: sed non a condicionibus materie: et ideo secundum quid abstracte sunt. tales sunt forme mathematice. sicut ma gnitudo: numerus. Nam linea non determinat libi magnitudinem in materia aurea vel alia quacunque: sed determinat situm et positionem vbicunque. Similiter numerus non determinat sibi materiam: vt duo vel tres. sed determinat tantum multiplicationem vel diuisionem. Et huiusmodi tam ibi quam hic sunt condiciones materie. Sed et quaedam sunt forme non quidem abstracte secundum esse: sed tantum per modum considerationis. sicut sunt forme physice siue naturales. vt ignis: terra: os: caro: et huiusmodi.

40

¶ Ad propositum loquendo prime ille forme solum comprehenduntur visione intellectualis cognitionis. quia vt Augu. dicit: illa visio conprehendit res que non habent imagines nisi se ipsas. Secunde forme autem comprehenduntur visione imaginatiua: que est sensus communis siue interioris principaliter. Tertie vero comprehendumtur visione corporali: que est sensus particularis siue exterioris. Sed per abstractionem a materia comprehenduntur visione imaginatiua. Deinde per abstractionem ampliorem: scilicet ab omnibus condicionibus materie. puta positionis et situs. et huiusmodi comprehenduntur intellectuali visione.

41

¶ Unde ad quesitum dicendum cum doc. et philo sophis: quod intellectus respectu specierum quas abstrahit habet quodammodo similitudinem tam cum loco quam cum subiecto et materia. Nam Arist. ii. lide generatione et corruptione dicit. Species maxime in terminis est: Formalia quippe sunt in loco supe riori: et materialia in inferiori. Unde species sunt in intellectu quodammodo ad similitudinem cum loconer hoc quod intellectus confert specibus intelligibi libus esse simplex sine suiipsius corruptione: suscipiendo species in intellectum possibilem. Et quodam modo habet intellectus in hoc se ad similitudinem subiecti vel materie: per hoc quod est in potentia et efficitur in actu per species intelligibiles. licet proprie et realiter intellectus non sit materia: nec locus circumscriptiue continens

42

¶ Unde Augum dicit quod scibilia sunt in memoria. Et capit large memoriam pro mente scilicet in qua scibilium est noticia. Et species inquit ante studium latet in abditis thesauris

43

¶ Si dicatur: Species abstrahuntur a rebus extra. ergo non sunt in anima. Dicendum quod species intelligibi les in se considerate non sunt in anima semper actu: sed in potentia sunt in anima omnia intelligibilia: et fiunt actu per intellectum agentem etc.

14

44

¶ Quo organo vel in qua parte corporis operetur intellectus. Nam si nulla parte: qero non est in corpore. Respondetur secundum Ioannem de rupella et alios quod virtus intellectiua non est in corpore. itae quod determinet sibi partem corporis sicut determinat virtus visiua oculum et auditina aures. et sic des ceteris. Sed virtus intellectiua est in toto corpore tota et perfectiua totius hominis. quia nulla virtus operans vel cognoscens per organum corporaleest cognoscitiua nisi tantummodo corporalium et non spiritualium cum nullum organum corporale habet possibilitatem ad incorporalia. Si ergo intellectiua intel ligeret per organum corporale sequitur quod intelligeret tantum corporalia. Sicut vis visiua per oculum non videt nisi visibilia. ideo non iudicat de sono vel sapore. etc. sed tantummodo de colore. quia est obiectum eius. ii de anima Item confirmatur. quia nulla virtus incorporata seu operans per organum corporeum determinatum est cognitiua sui. quia non potest reflecti super se propter incorporatam qualitatem. vnde oculus non videt se. nec imaginatio immaginatur se. Sed quia virtus intellectiua re flectitur super se cognoscens se. ergo non habet organum corporale.

45

¶ Si obiicitur. quia Ioannicius dicit quod cognitio et ratio est in medio cerebro in capitis me dio. Phantasia vero in fronte. et memoria in occipitio. Ideo si media cellula que dicitur logistic corrumpatur. tunc vsus rationis et intellectus auferis Dicendum quod secundum philosophos et theol. intellectus possibi lis non corrumpitur ex corruptione medie cellule nisi eo ad illum actum qui est ex phantasmate (vt in habentibus corruptum caput) intellectus impediatur. tamenpost mortem separatus a corpore sine phantasmatie existens: intelligentias habet veras vt etiam dicit Aristo. ii libro de somno et vigilia.

15

46

¶ Quali ordine intellectus abstrahit species intelligibiles a rebus. Respondetur secundum Ioannem de rupella. Et Auicen. in sua Metaph. quod quae dam sunt species vel forme abstracte a materia per propriam naturam. vt forma qua cognoscitur deus: angelus: anima: potentieque anime: scientie: et omnia spiritualia. Nam forma qua cognoscitur deus est imago vel similitudo prime veritatis impressa anime a creatione. ideo Damascenus dicit quod omnibus cognitio existendi deum ab ipso naturaliter inserta est. Forma vero qua cognoscitur angelus vel anima est ipsa anima rationalis quae cum vtitur se in similitudine cognoscit referendo ad se Cum vero refert se in similitudine ad alterum aut refert se ad ipsum deum ad cuius similitudinem facta est et sic cognoscit deum per modum adquisitionis. aut refert se ad angelum. et sic cognoscit eum iuxta se: hoc est secundum proportionem et comparationem ad se. quia angelus est quid simile ipsi anime. Et hoc est quod Augu. de spiritu et anima dicit quod anima cognoscit deum suprase. et se in se. et angelum iuxta se etc. Ad cognoscenda autem ea que sunt in anima vt potentie. scientie virtutes etc. vtitur ipsis vt sibi similibus

47

¶ Ad hec vbi Liberum arbitrium. § xvi. Item alie quaeda sunt species vel forme quae non sunt abstracte per propriam naturam a materia. sed per actionem intellectus vt sunt forme quibus cognoscuntur corporalia. et in corporibus fundata. Cum enim natura intellectus superior sit rebus corporalibus. ergo habet potestatem super corporales formas miro modo apprehendendi et abstrahendi eas. Abstractio autem ista non fit actione extrinse ca: sed consideratione. et abstrabit Primo a sensibus. Secundo ab imaginatione expoliando ab omnibus condicionibus materie et singulis substantie. et sic eas intellectus accipit abstractas: vt vniuersales et communes et immateriales scilicet vt genera. species differentias. propria. et accidentia.

48

¶ Prdo ergo abstractionis est: quod Primo sensus exterior (puta visut et ceteri) non suscipit formam que est originaliter et radicaliter in materia: sed eius similitudinem vel ei simus lem speciem: tamen non eam comprehendit nisi presente materia vel forma existente in materia. Sensus vero interior Secundo: vt est imaginatio. adhuc magis abstrahit: quia comprehendit formam etiam ma teria absente: licet non diuidat ipsam ab accidenti bus materie. vt figure situs et huiusmodi. sub quibus comprehendit eam. Tertio extimatiua virtus parum transcendit istum ordinem abstractionis. quia licet atprehendat formas cum quibusdam formis materialibus vt sunt conueniens vel inconueniens: bonitas vel malicia. tamen non apprehendit eas expoliatas ab omnibus accidentibus materie: eo quod particularitr apprehendit eas. et secundum naturam propriam et per comparationem ad formam sensibilem imaginatiua. Quarto virtus intellectiua: cum sit immaterialis requirit obiectum immateriase. et ideo specim vel formam apprehendit vt denudatam a materia et omnibus circum stantiis materie et ab ipsa singularitate vt simplier cem in se et vniuersalem sequestrando a quantitate: qualitate: situ: vbi etc. quia alioquin non posset intelligi vt communis que diceretur de pluribus. Et sic pates.

49

¶ Ad hec vbi Anima. §. lii.

50

¶ Item de speciebus intellectu alibus. vide vbi Habitus. et vbi Angeli. §. lxxii. et vbi Liberum arbitrium. §. xv.

16

51

¶ Quid de intellectus differentiis variis assignatis. Nota quod secundum Arist. Auicen. Alexan. aliosque philosophos et theologos: plures assignam tur differentie intellectus pluribus modis. Uno modo secundum differentiam nature. et sic distinguitur in intellectum agentem et possibilem. Alio modo secundum differentiam ordinis. et secundum hoc est intellectus siue ratio superior et inferior. De quibus vide vbi Ratio. Tertio secundum differentiam modi et qualitatis: vt praedictum est. §. 1. Et de talibus aliqua in sequentibus dicentur.

52

¶ Nimirum quomodo assignatur varietas differentie in intellectu possibili. Nota secundum Ioannem de rupella. quod sicut constat quia aliter est possibilitas intelligendi in puer paruis: quemadmodum et potentia scribendi. Et Secund aliter est in adultis addiscentibus scribere. et Tertio aliter est in adultis iam edoctis siue perfectis scriptoribus. et Quarto aliter est in ipso scriptore actu scribente. ¶Nam in primo est potentia materialis. In secundo materia disposita. In tertio potentia perfecte informata: sed in habitu. In quarto potentia perfecta in vsu etc.

53

¶ Sic iuxta praedictos modos ponitur difria quadruplex intellectus possibilis secundum Auitc. et alios.

54

¶ Prima est intellectus habens possibilitatem tantum. sicut potentia materialis ad similitudinem materie prime quae eo se non habet aliquam formam: sed indifferens est ad quamcunque formam. Iste ergo est intellectus materialis: qui ciam vocatur intellectus passiuus et corruptibils. iii de anima

55

¶ Ex si obiicitur. quia intellens humanus est perpetus et incorruptibilis. Dicendum secundum Alb. mag. cum Auerroc. libro de anima. quod intellectus possibilis secundum substantiam suam est incorruptibilis: Tamen dicitur corruptibilis per species et actum: que sunt in ipso: et sic corrumpitur per accastens. et heccorrum ptio est intelligibilium obliuio Sicut sortes musicus corrumpitur dum desinit scire musicam: licet sortes in substantia non corrumpatur. Ita corrupta phantasia corrumpitur intellectus

56

¶ Secunda difrtia est intellens possibilis habens dispositionem: quod est cum iam habentur in intellectu prima principia id est propositiones: quae sunt per se note. Sicut omne totum est maius sua parte. Etsi ab equalibus equalia demas: remanentia sunt equalia. Item de quilibet affirmatio vel negatio: et de nullo ambo similis Et iste dicitur intellectus in habitum respectu intellens consequentis conclusionem id est respectu illius qui vocatur intellens conclusionum

57

¶ Tertia dria est intellens perfectus: cum iam habet conclusionem eorum quae sequuntur ad ipsa principia praedcam: Ita tamen quod intellectus non conuertit se actu ad illam conclusionem per considerationem. Et iste vocatur intellectus adeptus qui habet se in habitu respectu consequentis conclusionis. et in actu vel effectu respectu principiorum

58

¶ Quarta difrnia est intelectus considerans actu. Et iste vocatur intellens accommo datus in vsu. Nam vsus est actus ex habintu elicitus: secundum Ud ctorinum. Et isti sunt ordines intellens possibilis speculatiui: Sub quo compraehenduntur intellens ssti scilicet intellens in habitu: qui non est aliud nisi habitus principiorum. secundum Auitem. Et intellens qui dicitur adeptus: que adipiscimus per doctrinam et inuentionem: propter quod vocatur adeptus. qui et alio nomine dicitur adquisitus. Item comphenditur sub speculatiuo etiam accommodatus intellcens scilicet in vsu. qui sic nominatur a philosophis: eo quod ipsum mutuamus seu accommodamus a rebus extra. Denique sub intellenu speculatiuo comprehenditur etiam intellens demostrans vocatus secundum Alchuidium. lib. de intellcenu et intelligibili. vbi videlicet ponit tres difrtias intellens scilicet intellem in actu: et intellem in pona: et intellemm demostrantem. Et horum primus est intellectus agens. Secundus possibilis. Tertius penes operationes in effectu: est intellectus demonstras etc.

17

59

¶ Sed quomodo intellectus speculatiuus dicitur esse intellectus possibilis: cum intellectus speculatiuus ille dicitur qui est in actu. et hoc conuenit potius intellectui agenti quam possibili. Dicendum secundum Alber. magnum: quod intellectui possibili esse speculatiuum non conuenit proprie secundum diffinitionem Auicene: qui diffinit ipsum sim scilicet Intel lectus in effectu siue speculatium qui intelligit quotiens vult intelligere sine lalre adquirendi. Nam intellectus possibilis non hat habitum formaliter actu ex se sicut speculatiuus tellectus agens: sed habet potentialiter tantum. quod es non habere simpliciter: sed secundum quid. Indiget etiam praessibilis labore studii et doctrine. et sic virtutis aliee auxilio. Unde non dicitur proprie sed sarge speculatiucapiendo. Difficultas autem occurrii circa praedicta: Quomodo dicit Arist. libro de anima. quod in is que sunt sine materia idem est intellectus et quai intelligit. et scientia speculatiua in actu et quod spculatum est: idem sunt. Et quod sensus in actu cumsensi bili est idem. Si enim hec dicta sunt vera: seqitur quod lapis scitus vel speculatus et eius scientia ac honis intellectus erunt idem. quod est absurdum

60

¶ Rspondetur quod secundum Auice. Alexan. et Alphorabium: quod intelligitur scientia formaliter secundum actu: et intellectus speculatiuus esse vnum sicut vnum congregatum ex sub iecto et accidente. non vnum simpliciter: sed secundum quid. Ideo dicit idem Arist. quod scientia quodammodo int res scita in actu. Quando enim intellectus possibilis est in actu speculandi. tunc est scientia rei: et species in anima quae est principium cognitionis est rei ratio: et quiditas non differens ab ipsa re. Si enim differret non cognosceretur per ipsam res scita secundum illud in quo differret: tamen in intellectu est secundum esse accidentale: sed in re est secundum esse naturale. Itaque species in anima que est principium cognoscendi et intentio rationis: et totum esse rei: accipitur vt actus totius rei: et quodanmodo vnum congregatum ex subiecto et accidente etc.

18

61

¶ Quomodo aut intellectus speculatiuus differt a practico. Dicendum secundum Alb. quod idem sunt in substantia et in ratione subiecti. sed differunt in ratione finis. quia vt dicitur. ii. Metaphy. Finis speculatiue scientie est veritas. sed practice est opus. Differunt etiam aliis rationibus. vt patuit lib. i. Ideo hic pertranseo

62

¶ Item secundum Uincem. in Specu. natu. lib. xxviii. c. lvi. dicitur quod vis rationis anime: quam nos dicimus liberum arbitrium: hec a philosophis dicta est intellectus practicus: eo quod sit principium operabilium.

19

63

¶ Utrum intellectus noster argumentando discurrens a creaturis ad creatorem in fine discursus intelligat per suam naturalem virtutem diuinam essentiam. Respondet Richar. in. ii dis. xxiiii. art. iii. q. v. quod quamuis homo bene vtendo creaturis dispositiue ascendit ad gratam dei cognitionem et dilectionem: pro quibus retribuetur in patria clara et immediata dei visio: Tamen quantumcunque in hac vita discurramus intellcenu argumtando a crea turis ad creatorem: num quam possumus naturali virtute intelligere immediate et intellectione clara aut faciali essentiam creatoris de lege communi.

64

¶ Ratio. quia non potest tali discursu a nobis cognosci deus nisi per aliquod obiectum primo cognitum. videlicet quod enst summum vel summe bonum. et taliter cognoscere no est immediate cognoscere. Confirmatur: quia si isssemus per discursum intellectus deuenire ad gnoscendum diuinam essentiam imme diate. tunc siueretur quod possemus per naturalia pertingere ad us cognitionem immediatam. et per consequens beatificam. uod est falsum et excommunicatum per articulum Parisien Stephano cepiscopo. Sed hec de communi lege intellgenda sunt. Uide latius vbi Homo. §. xxv. Eno secus est de posse speciali dono dei et transiprie.

20

65

¶ Ied difficultas est: quia intellectus noster discurrendo terminatur ad aliquid immedate: sed non ad creaturam. quia a creaturis discurit ad creatorem. ergo terminatur immediate ad deum. cespondetur secundum e. Rich. ibidem. quod terminatur in aliquam nouam cognitionem dei: qua scilicet deus cognoscitur distincte secundum aliquam proprietatem que in deo est: ad quam proprietatem creatura quadam assimilatione quamuis remote accedit. Sed non sequitur ex hoc quod immediate terminetur talis discursus ad aliquam talem cognitionem qua videlicet deus immediate cognoscatur. quia intelligere deum immediate est idem quod videre deum immediate. sed dei essentiam non possumus in psenti immediate videre. ergo patet propositum.

66

¶ Sed quare sic ordinauit deus vt eundem in praesenti communiter videre non possimus vel intelligere virtute naturali immediate. Clarum est quod ex sue bonitatis excellentia infinita: quia incomprehensibilis est creature et pro nostra vtilitate vt fidei meritum adquiramus credendo ex scripturis diuinitus reuelatis ea que non videmus: atque vt ex hoc humiliores simus ad praestentiam peccatorum quatenus gratiam dei habeamus. quia deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam. Iaco. iiii. Et sic dei bonitas est laudabilis in omnibus

67

¶ Qux diuine bonitatis largitas et equitas commendabilis est in qualitate et ponde re intentionis.

PrevBack to TopNext