Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Lac
1
¶. Ulitur: ideo de lacte queritur Unde habet fontem originis lac: in hominibus et animalibus Nota quod secundum Arist. sententiam et physicos: Natura lactis et sanguis menstrui eadem est. Ideo etiam glo. super Lu. xi. dicit Secundum philosophos inquit Ex eodem fonte et lac nutriendis et semen procreandis pueris manat. ergo de semine virginis (id est sanguine) potuit christus concipi: qui eius lacte potuit enutriri. Hec glo. Proinde etiam Isaac in dietis dicit. Lac vicinum est sangui ni: nec aliud est nisi sanguis secundo coctus in vberibus. habet tamen a mammillis albedinem et saporitatem. Unde et Isido. lib. ii Etymol. dicit. Lac a leucon grece: quod est album dicitur. Lac vero et sanguis sunt quod nutrit et quod nutritur. Nam lacte nutrimur: sanguine viuimus etc.
2
¶ Sed quid significare habet lac sepius in scriptura. Nota plura eius significata secundum proprietates apud doc. Primo propter albedinem aliquando significat castitatem et virtutum candorem. Can. v. Qua si columbe inquit lacte lote id est candentes puritate. et per consequens gratiose hominibus. sic et anime tales deo sunt accepte etc. Aliquando significat propter dulcedinem sapientie divine dulco rem desiderabile. i. Pe. ii. Rationabiles lac concupiscite. Aliquando propter conuenientiam lactis in alimentum paruulorum feccatfacilem doctrinam nouellis vel simplicibus in fide tribuendam. i. Corum. iii. Quasi carnalibus tamquam paruulis in christo lac vobis potum dedi etc. Unde et Hiero. super Iu dicis. omel. v. dicit. Lactis cibus in scripturis dicitur moralis instructio doctrine: quae incipientibus velut paruul datur scilicet morum inquit correctio: enunciatio simplicis fidei: et disciplina correctionis et sancte conuersationis. non profunda et secretiora mysteriorum eis stati tradenda sunt Preterea aliquando lac significat in malum Iuxta illud Psalmus Coagulatum est sicut lac cor eorum id est malorum. quia lac coagulatur in caseum et tandem ex caseo per decoctio nem fit fortissimum bitumen adeo quod etiam marmo ra et durissimos lapides in fractione connectit. ergo significat obstinationis compressionem in malo. Des nique in lacte inueniuntur plures proprietates que vel illi significationi vel huic et alteri possunt applica ri. vt patet ex Lyra et expositoribus.
3
¶ Nota secundum philosophos. Quod lactis hec est vna proprietas. quod sicut dicit Auicen. in. ii canone. Omne lac animalis albi debilius est quam nigri. Et Beda lib. de na. re. ait. Lac mulierum nigrarum melius est quam albarum Tamen in capris solis est contrarium. Item per nigredinem significatur humilitas que doctrinam sapientie meliorat Prouerb. xi. Ubi humilitas ibi sapientia peroppositum est in capris superbis et lasciuis
¶ Secum do vt dicit Isaac in dietis Auicen. Plinius libro xxviii. Et alii physici. lac malum est nociuum. Sed bonum est laudabile nutrimentum carni ceterisque membris assimilandum ac probatissimum est quod est vehementis videlicet et munde albedinis quod super vnguem distilla tum heret vel figitur et non defluit nec spissum nimis. Et quod est de sano animali non de infirmo: nec male complexionato. nec nimis macro. quia sanguinem non bonum generat lac talium debilium. De his etiam tactum est vbi Etas. §. vi. etc. Spiritualiter docctrina debet esse munda probata et fixe veritatis ex scripturis. Sana ab omni errore et sic de aliis. et et
¶ Tertio secundum Arist. et Plinium li. xi. Lac coagulatur et caseatur: solius animalis carentis dentibus in superiori mandibula Sed ex vtraque dentatis animalibus lac nequaque coagulatur. Unde lac cornuto rum animalium coagulatur. vt vacce: capre: bubali: ouium etc. alterius aut animalis. sicut eque asine cameli etc. lac non coagulatur. Spiritualiter homines superpi et elate potestatis significantur per cornuta. vt patet ex libro. Dan. tales magis in malo obstinantur etc.
¶ Quarto lac habet virtutes. quia secundum Diascoridem lac simplex soluit ventrem praesertim caprinum et mollit interiora. sed bonos nutrit humores. sed inflat ventrem. Si tamen sal lacti adhibeatur non sinit inflari. Omne autem lac coctum ventrem stringit: maxime si lapides igniti vel ferrum extinguantur vel in illo cocti fuerint. et minus inflat vt dicit etiam Plinius lib. xxvi ii. Lac autem bubalum est medicacius contrarosiones intestinorum. et est magis solutiuum. valetrenibus vesice faucibus pulmoni et contra venena. Lac autem ouillum dulcius et magis alit etc Preterea secundum Auicen. supra. lac senibus confert eo quod humectat et remouet pruritum qui est eis proprius. Sed oportet vt iuuentur ad ipsum digerendum cum melle Lac enim cum melle bibitum interiora vlcera mundat ab humoribus grossis maturat et lauat. Et lactis plurimus vsus generat pediculos. caliginem facit vt sus excitat coitum et grossum sumptum febres facit
4
¶ Quid de lactis butyrositate. Nota secundum e. praescriptos physicos: quod vt dicit Isaac lib. primo. et. iii. Butyrosa substantia vel butyrum nutrit calorem confert pulmoni et pectori et tussi frigide et sicce proprie cum amygdalis et zucaro: vt dicit etiam Auice. Similiter in pleuresi spriutumque facile facit maturat: et sanguis sputum prohibet. infantium gingine si liniantur ex eo: ortum dentium facilitat: et dolorem mitigat. plurimus eius vsus soluit etc. Et secundum Diascorid. Butyrum ouium prae aliis melius est. Item contra venenum valet cum melle praeotatum: Ideo de christo Esa. vii. dicitur. Butyrum et mel comedet. et sic conuenit mysterio etc.
5
¶ Quid de caseo ex lacte factoNota secundum Isid. xx. Etymols. Caseus dicitur quasi carens sero. Nam omne serum ei deducitur vt ponderibus arguatur: Uicia casei sunt secundum Pallad. Si aut siccus sit aut fistulosus: Et huiusmodi plura notantur in v. Non argus cygnus nec magdalena matusel. v. Non abachuch lazarus caseus ille bonus. Expone. non argus. id est non foraminosus. non cygnus. id est non nimis albus. nec magdalena. id est quasi flens: defluen. sero. non matuselid est nimis antiquus. non abachuch id est leuis. non lazarus id est fetidus. et sic patet. Preterea secundum Auicem. caseus etiam malus esse iudicatur qui extenditur vt viscus: et etiam qui nimis frangibilis est: et qui sapore priuatus est. Item lib. de na. re. dicitur. quod Galienus dicit caseum genera liter vel vniuersaliter esse malum. Idem dicit et Isaac li. iii. Sed hec inquit intelligenda sunt de caseo per se vel pura caseata sine butyro substantia. Caseus enim est ex butyro: quod est melius. et ex sero: quod est minus bonum butyro. Caseus itaque per se est pessimus: sed lacti vicinus et crassus ac butyrosus: bonus est et sanis sanus
¶ Unde dicit Plinius Coroastrem in deserto vixisse solo caseo annis viginti ita temperate vt non sentiret dosorem alicuius morbi. Hec libro de natu. rerum.
¶ Sed quare ca seus per se sit malus. Dicit Isaac. supra quod ideo: quia stomachum grauat: digestioni difficilis est: cholericam passionem inducit: lapides generat in renibus. Ueruntamen caseus recens ceteris caseis nutribilior est et ventrem humefacit.
¶ Unde casus medius bonus est. vetus quoque si sit viridis sine sale: valet stomacho secundum Diascorid. nisi esset multum antiquus. recens autem non salitus soluit choleram cum sua aqua: et lenit naturam etc
¶ Preterea notandum quod secundum e. physcos Caseus assatus prohibet solutionem ventris. Item elixus vel coctus in aqua et in potu datus ablactantibus: lac earum multiplicat: ventrem stringit: tumoribus oculorum medetur. maxime Bubalinus caseus superpositus oculis e qui tamen in stomacho sumptus facurt plus ardorem etc.