Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Lachryma
1
¶ Achryma secundum Isidorum dicitur quasi lacerans metem scilicet doloris passionisque affeExl ctu
¶ Queritur an inter animalia solus homo habeat lacrimarum fletum. Respon detur secundum eundem Isido. lib. Etymo. quod proprie loquendo solus homo habet lacrimarum fletum: cum so lus homo sit animal mente praeditum: et sic dolorem mentis solus suscipit et lacrimatur. Lacrima quippe est inquit stilla vel gutta liquida lucidaet salsa ex oculis profsuens: Aliquando quidem ex passione ire vel ex indignatione. Aliquando et cordis angustia et dolore. Aliquando ex pietate et compassione. Aliquando ex gaudio vel desiderio vel amore procedens. Uerum cetera animalia aliqua ex affectu consimili reperiuntur fleuisse: fletum minus proprie capiendo. Nam fertur equus propter hominem lacrimari doloris affectu dominum suum morientem flere. Hec ex Isidoro
2
¶ Nota quod deus lacrimis dedit virtutes miras tam naturales quam spirituales. vt patet ex dictis Isido. de summo bono. li. ii. et. xxxi. aliosque etc.
¶ Primo quia lacrime sunt humide: ideo possunt sordes abluere. scilicet peccatorum et segetes virtutum gratiae humore exuberare
¶ Secundo quia calide: quia calore vrgente egrediuntur ab oculis Ideo sicut calida aqua frigiditatem malicie expellit: et haritate calefacit.
¶ Tertio quia salse sunt: ideo ignificant penitentie asperitatem et condimentum saoris pro sacrificio contritionis.
¶ Quarto quia lacrime procedunt ab eminentiori sensu id est ab oculis: ideo lacrime vere meritorie de celo sunt a deo
¶ Quinto quia faciem attenuant et oculos vermi culant ac visum obnubilant. Sic vera poenitentia inquit Isidorus carnalia exterminat in homine: et affect cordis rubicundiores efficit charitate: ac obnubi lat a temporalibus.
¶ Sexto somnum prouocant. sic lacrime penitentium quietem contemplationis quasisoporem a mundanis efficiunt.
¶ Septimo caput turbant: sed tristiciam mitigant. Amb. Doluisse plerunque solacium est dolentis. Ad idem Hugo. de claustro. li. iii. Sicut sol post pluuiam clarior fulget. sic christus post lacrimas radios consolationis praebet.
¶ Ultimo de aliis virtutibus lacrime: quam expediens sit ad salutem Patet ex variis dictis doctorum: quia secundum Chrys. in ser. Lacrima quicquid postulat ipetrat: delicta lauat secundum Ambro. et alios: suggestionem diabolicam extinguit secundum Greg. moralis. li. xxxiii. infernum cauet: celum aperit: et multa huiusmodi