Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Lingua

1

1

¶ Ingua et iinguagium locutionis. Queritur Qualia officia nature habet ipsa ligua: Respondetur secundum Amb. in hexame. et Aristo. libro de animalibus alios quoque philosophos. et praesertim ex libro de Anatonomia: quod Lin gua est membrum ori insitum: triplex habens officium. Primo habet seruire aliis membris animalis: sapores discernendo ad esum et vtilitatem animalium. Secundo habet ministrare rationabilibus voces intelligibiles formando. Tertio nutritiuis membris deseruire: cibos in ore quasi manu virtendo et masticando ad bene digerendum ergo praeciosum donum dei est in animalibus

2

2

¶ Item Qualis substantie est Lin gua: Respondetur secundum Constantur. et Auicen. aliosque: quod substantia lingue est caro mollis similis spongie: ac quam veniunt multae vene sanguine plene: vnde et rubicunda est colore. Sunt etiam in ea arterie et nerui Sub lingua sunt duo orificia quasi puo fontes vl duo hauritoria saliue: rorem lingue conseruantes. Initium lingue vnde exoritur caro glandosa et alba est ipsius saliue generatiua: quae iuuamentum prebet dum naliuam a venis quae sunt in lateribus ligamentorum lingue recipit. In quibusdam autem hominibus plus quam oporteat lingua contrahitur per talia ligamenta ne in partes diuersas moueatur. vnde ligamenta necessario inciduntur vt lingue motus per totum os et palatum detur etc. Spiritualiter per huiusmodi proprietates docemur quod linguahominis in loquendo non debet esse proximum exasperans: sed mollis. Prouer. xxv. Responsio mollis frangit iram. Item debet esse rubicunda id est charitatiue loquens Alba id est munda intentione exiens. et ligata ne labatur in vicia scilicet mendacii: detractionis: et huiusmodi. scd alligata ad diuinas laudes eloquendas et salutiferam confessionem: et huiusmodi. vt patet ex scripturis Psalmus Pone domine custodiam ori meo vt non delinquam in lingua. Hugo de claust. ani. Lingua est in humido ideo facile labitur. Et Iac. iii. In ligua est vniuersitas iniquitatis. quia cuncta facinora per eam perpetrantur

3

3

¶ Sed qualis lingua sit melius apta ad loquendum Nota secundum Auicen. iii. canone. et Arist. libro de animalibus atque Bedam libro doe na. re. et alios colligen. quod Lingua est aliquando absoluta. Aliquando est impedita. Et aliquando muta

4

¶ Primo lingua soluta si sit commensurata mediocriter id est nec nimis lata nec nimis stricta: nec longa nimis: nec valde parua: et subtilis est apud extremitatem suam exteriorem: tunc bene apta est ad sermocinandum. quia extenditur: contrahitur atque giratur in ore circumquaque diuers modis.

5

¶ Secundo quando ligua est impedita ex mala dispositione: vel ex mala consuetudine: vel ex infirmitate fit. et talis non est bene apta ad loquendum. Nam nimis spissa lingua blesos reddit. nimis vero tenuis titubantes vel opizantes

6

¶ Tertio lingua muta est quandoque ex eo quod homo non audiens: vsum loquendi nequaque didicit. Et quandoque ex vicio lingue: videlicet ex radice lingue et arteriis quae paralysi frigidantur: aut ex corruptione contrahendo. Nam et aliquando sub ligua nascitur apostema quod rana vocatur. et sic homo fit mutus Aliquando a demonio muto. Patet Lu. xi

7

¶ Spiritua iter loquendo diabolus facit hominem mutum ad dei laudem: vel ad peccatorum confessionem et alia bona loquenda. quandoque per paralyticam infrigidationem scilicet charitatis etc. quandoque ligando per obstinationem in peccatis: ideo non vult confessionem. et quandoque apostemate desperationis vel viciose corruptionis per varia peccata: et turpiloquia aut blasphemias et maledictiones.

4

8

Quales sint proprietates lingue Nota quod ipsa natura a deo bono instituta docet quod sicut lingua bene custodita est maxime nobilitatis et dignitatis homini datum ad adquirendam salutem in ipsa necessarium: vt patet ex pluribus eius officiis. Nam per eam confitemur fidem christi: et in confessione peccatorum per eam emundamur: per ipsam corpus et sanguinem chrisumimus deum exoramus: proximum edificando docemus: et pe psam in pasenti et in suturo deum perpetus landamus: Ita per oppositum lingua si non fuerit bene custodita est summe mortifera. Ideo Prouer. tviii. habetr. Mors scilicet culpe: et vita scilicet gratiae: in manibus lingue. Unde cum philosophus Sandri mandasset seruo similiter iam philosopho vt emeret in macello frustum carnis quod esset et optimum et pessimum. Ille emit vnam linguam bouis: dici. Nil melius lingua bona: et nil peius linguamala. Propterea deus bonus tales proprietates indidit lingue: vt doceretur homo quod deberet custodire eam summopere: quoniam totum genus humanum per linguam periit quando cum serpente locuti sunt primi perentes: et per linguanmgustauerunt pomum vetitum. Similiter per linguam apostolis praedicantibus totus mundus venit ad salutem etc.

9

¶ Prima itaque proprietas lingue est quod prae ceteris membris horret fedum aliquod puta stercus in ea poni. hoc est sdeo: quia natura exparta sui casus per linguam tanquam amaritudinis mortifere perhorrescit fedari in lingua quae est nobilissimum membrum. quanto magis custodiri debet a feditate culpabilis loquele etc. Secunda proprietas lingue quod sedet in huido: ideo faciliter labitur: vt dicit Hug. de claust. Propter quod eam ligauit naturala deo instituta set clausit pluribus se rie scilicet labiis et dentibus multis vt custodiatur ligata.

10

¶ Tertia quia lingua situata est subtus vel infra sensuu organa aliorum: sub oculis: sub auribus et subnaso. et sic sub tactu praedictorum. iuxta gustum sub fauce superiori. et ita sub cerebro etia in quo vigent sensus interiores rationis. hoc ideo: vt lingua non praecederet sed subsequeretur scilicet rationem et alios sensus in loquendo. videlicet quod prius videat vel audiat aut cogitet quid sit eloquaendum. Ecci. xxxii. Si interrogatus fueris his: habeat caput id est initium loquendi: responsu tuum.

11

¶ Quarta quia vt Damasc. dicit li. ii. c. xviii. deus dedit quibusdam animalibus diuisas linguas: vt patet in serpentibus. Sed in homine vnicam indiuisam: licet homo habeat duos oculos et duas aures et nares: manus et pedes: vt doceret de vno solo id est quod pertinet ad deum siue salutem: loquendum. Et vt dicit Seneca de mnoribus. Auribus frequentius est vtendum quam lingua etc. Item ne homo esset bilinguis aut triliguis. Ecci. e2t R. Bilinguis maledictus: et lingua tertia multos commouit. Est autem secundum Lyram Bilinguis qui in praesentia de aliquo dicit vnum: et contrarium in absentia

12

¶ Tertia est quae pdiscordiam seminat inter linguas discordantium.

13

¶ Quita quia lingua est amplioris longitudis quam latitudinis et rotuditatis: vt per hoc doceatur homo in logum stabilis in promissione et veritatis professione facta liguaUnde et spiritus sanctus qui est spiritus veritatis in specei lingueapparuit super christi discipulos: ad significandum quod per dnes liguas mundi veritatem constanter loquerentur vsquem ad mortem.

5

14

¶ Que est prima singua hominum et mater omnium linguarum. Respondetur secundum Aug. de ciui. dei lio xvi. et Hiero. super Sophoniam: ac Rabanum super Gen. et concor. theolis. quod prima et mater omnium ligua rum fuit hebraica linguam quae fuit communis omnibus quod patet ex eo quod scriptura Gen. vsque ad diuisionem linguarum omnia nomnina hominum hebrea fuisse loquitur. Et tandem Gen. xi. ca. vbi describitur linguarum diuisio: dicit. Erat autem terra labii vnius. Lyra exponit id est idiomatis vnius: videlicet hebrei. quod solum fuit vsque tunc interhomines. Hec Lyra. Item secundum doc. hec erit linguaetiam vltima omnium: videlicet post resurrectionem et iudicium in qua laudabimus deum perpetuo in celesti beatitudine.

15

¶ E Adam vna lingua singulis animalibus nomina dedit praeterquam piscibus patuit vbi Ainimal. §. 2.

6

16

¶ Quare deus voluit diuidere tanta varietate linguas per mundum toium: Respondetur v Una rto est secundum Aug. super Ioan. ser. vi. et Gre. in Homel. Pentecos scilicet propter superbiam hominum. vnde Lyra super Gen. xi. ca. dicit quod post diluuium homines a parte orientis recesserunt quaerentes locum sibi vbi possent simul manere: quia Nemroth volebat eos vt essent simlis sub dominio suo. et inuenerunt campum id est planiciem ma gnam ad hoc aptam in terra Sennaar quae nunc dicitur terra Chaldeorum. Inducenteque eos Nemroth: ceperunt facere ciuitatem et turrim in medio eius tanquam fortalicium: cuius cacumen esset ita altum quod non possit attingere diluuium si contingeret inundari sicut antea. Et dixerunt: vt habeter ibi in littera. Celebremus inquiunt nomen nostrum antequam diuidamur in vniuersas terras scilicet per diluuium quod nostra cadauera disperget super faciem terre: sicut fecit praecessoribus nostris. Ex quibus patet: secundum e. Lyram quod non solum moti sunt ad edificandum timore diluuii: sed prae superbia: vt haberent nomina celebria. Et voluerunt deo rebellare in edificatione tur ris: ideo deus confudit linguas eorum et diuisit.

17

¶ Alia ratio est: vt ostendatur quod superbia confusionem deme fel. Humilitas autem eruditionem: vt Gre. dicit supra proptrea in turri Babylon(quod interptatur confusio) talis diuisio linguarum facta est. Ibi enim fuit superbia clara per mundum. tum ex ciuitatis magnitudine et turris altitudine in quae confidebant illi. tum ex rege eorum primo quifuit superbissimus: regnum volens vsurpare in rebellando deo: videlicet Nemroth: cuius initium regni fuit Bapylon: et primo omnium cepit in mundo regnare et oppressiones facere. Tum ex intentione. quia per omnia voluit deo rebellare intantum quod (vt extimnauit falso) nec deus per aquas posset nocere. Ideoque vt gloria Gen. xi. dicit Edificauit turri Babylonie tali bitumine quod aquis dissolui non potuit nec aliqua re: nisi menstruo sanguine postquam siccatum fuerit. Hec glo

18

¶ Tertia ratio secundum Ludol. libro de medit. vi. christi. propter praefigurationem futuri miraculi ad confirmandum deitatem christi. quia sicut tunc deus linguas in multiplices variauit: ita et tandem in christi aduentu discipulis christi omnium linguarum intelligentiam et loquelam spiritu sancto in linguis apparente datuirus esset: quatinus per hoc diuinitas christi mundo manifestaretur tali miraculo excellenti et omni pure creature impossibili: sed soli deo. vnde nec miraculum istud christus fecisset si diuisionem liguarum antea imodo non praemisisset. Item sicut tunc confudit edificantes tali miraculo diuisionis lingue: ita modo confudit et conuicit iudeos tali miraculo donationis omnium linguarum discipulis.

7

19

¶ An deus per seipsum: aut per angelos fecit diuersitatem huiusmodi diuisionis linguarum Respondet Orige. super lir. Nume. Homel. xi. dii. sic. quod deus ad angelos dixit. Uenite confundamus linguas eorum lteste scriptura) Quid aliud putandum est nisi quod diuersi angeli diuersas in hominibus linguas operati sunt. Uerbi gratia: vt vnus angelus fuerit qui babylonicam tunc vni homini impresserit liguam. alius qui alii egyptiacam. alius qui grecam. et sic de aliis.

20

¶ De linguis angelorum et locutione habetur vbi Angeli. §. cii. et sequentibus.

8

21

¶ Acutio ligue spiritalis. De hac Notandum secundum Guill. in. ii di. x. art. i. quod locutio solet tripliciter fieri. Primo modo quando loquens penitus loquendo non mutatur: sed tota mutatio fit in eo cui loquitur. Et isto modo loquitur deus nobis et angelis inspiratione et reuelatione: vel causando nouum conceptum: vel conceptum antiquum ad aliquid de nouo terminando. Secundo modo locutio fit quando aliqua mutatio fit tam in loquante quam in eo cui loquitur. differenter tantum. quia in eo cui loquitur causatur aliquid absolutum: veluti aut species aut actus aut vtrumque similis Sed in loquente solus sufficit respectus scilicet actio. quia omne causatum de nouoagens: nouam requirit actionem. Et hoc innuit Glosuper i. Corum. xiii. ca. Si linguis hominum loquer et angelorum. vbi dicit sic. Angeli significant maiores minoribus quod scilicet de voluntate dei praesentiunt. et hoc fit quibusdam nutibus et signis. Istos nutus et hec signaGuill. inquit) voco conceptum in audiente angelo causatum et istam actionem. De huiusmodi locutione vbi Angeli latius. Tertio modo fit locutio dum in loquente fit vocalis expressio vt apprehendat audiens: sicuti est locutio nostra. Unde Plato in Timeo dicit. Ad hoc datus est nobis secundo vt mutuos conceptus nostros valeamus exprimere. Hec ex Guill. Unde deus est laudabilis.

9

22

¶ Quo locutio fiat ab angelis docendo animam in corpore existentem. An hoc fiat sine medio. An sit aliquod medium inter eos per quod fluat intellectus angeli ad animam. Si enim ibi nil est medium. ergo sequitur quod cum tam anima quam angelus sit simuis plex et absque partibus oporteret quod ex toto tangant seinuicem: ita quod totus angelus tota animam et econuerso. et ita vnum esset in altero per illapsum. quod est fasum. Si autem est ibi medium: quaeritur quid sit illed

23

¶ Item arguitur. quia potest transire ad animam angeli intellect sine medio. quia maior similitudo est angeli ad animam quam corporis ad animam. igitur sequitur quod si de sensu corporali transeunt aliquo immediate ad animam: videlicet vox: color: et huiusmodi. Multo magis de angelo potest aliquid transire ad animam sine medio. videlicet eius locutio siue intentio. Non erit ergo necessarium ibi medium ponere

24

¶ Respondetur secundum Tho. et sequices eius super li i. quod angelus loquitur ad animam sine medio cooperante vel impediente. Unde prophstetia Cacharias ca i ist dicitr Angelus qui loquebatur in me (inquit) dixit mihi. Egoostedam tibi quid sint hec etc. Non enim per aliquod medium transit sermo angeli ad animam sicuti sermo hominis transit ad aures alterius aere mediante vel ducente Etsi forte aliquid sit interpositum non impedit quir transeat. Sicut magnes attrahit ferrum non per medium. vnde etiamsi interponatur aliquid: vt argentum: non impedit quin attrahat. Ita et angelus habet virtutem aliquam occultam qua imprimit intentionem suam anime nullo medio impediente vel cooperante. Etsi angelus coniungat se anime: non tamen oportet quod sit in anima vel intra ea illabendo. quoniam nec anima: nec angelus quantus est quantitate: sed virtute. ideoque non replet locum. Unde in quolibet loco etiam minimo possent esse innume rabiles spiritus. nec tamen vnus esset in altero

25

¶ Unde cum queritur. Quomodo angelus docet animam in corpore existentem: Dicendum secundum Tho. concor. Bonauen. quod sicuangelus est medius secundum ordinem nature inter deum et hominem: ita medium modum habet in docendo hominem. videlicet inferiori modo quam deus et superiori modo quam homo docet. Nam deus est causa scientie hominis excellentissimo modo. videlicet intellectum dando et causando: lumeninfluendo vel augendo. Unde glo. super illud Palms Da mihi intellectum vt discam mandata tua. dicit. Solus deus dat intellectum: Etsi aliquando ministerio angeli vtatur. Ita enim inquit dicitur angelus dare intellcuntum homini sicut quisquam dicitur dare lumen domui cui fene stram facit: cum eam sua luce non penetret vel illustret etc. Unde patet quod solus deus dat homini scientiam. Nam solus deus creauit intellectualem animam. Intellectus autem per duo accipit cognitionem vel scientiam. videlicet per lumesl intellectuale. et per primas conceptiones per se notas ex quibus formantur conxlusiones scientie. Et ista duo comperantur ad lumen quod est intellectus agens sicut in strumenta ad artificem. Sed quia deus quantum ad vtrumque horum causa est scientie hominis excellentissimo modo. Tum quia et ipsam animam intellectualilumine insigniuit. Tum quia et noticiam primorum principiorum eidem impressit que sunt quasi quaedam se minaria scientiarum. sicut et aliis naturalibus rebus impressit seminales rationes omnium effectuum producendorum. Item Homo autem quia par est homini in lumint intelligibili: nullo modo potest esse causa scientie in altero homine. quia non potest lumen causare veaugere. nec potest noticiam principiorum tradere. Sed tamen circa hoc potest tantummodo id quod impliciter et in potentia quodammodo in huiusmodi principiis contineba tur educere in actum per quaedam sensibilia signa exteri pri sensui ostensa. Angelus vero medio modo se habet. quia quamuis non possit intellectuale lumen infundere vt deus facit: nec potest noticiam principiorum tradere sub figuris sensibilibus proponendo: neque deductionem conclusionum vt homo solet. Uerumtamenpotest confortare quantum ad lumen a deo infusum ad perfectius inspiciendum. potest etiam quantum ad habitum noticie principiorum in imaginatione aliquid facere: non quidem noticiam principiorum tradendo vt praemissum est. sed vel ex commotione organi aut quietatione potest formare aliquas formas quae formari possunt ad docendum animam hominis de aliquo. sicut patet in dormientibus et mente raptis. Uel ex tramsmutatione phantasmatum in anima iam existentium potest angelus disponere animam ad intelligendum supra quam homo possit. De his habetur vbi Angeli. §. cxiii. et aliis. Sed hoc volui repetere addendo aliqua pro euidentia.

10

26

¶ Quid sit socutio dei. Respondetur secundum Ans. in Monol. ca. xxix. quod locutio dei nil aliud est inquit quam intelligentia dei qua cuncta intelligit. Unde secundum glo. super illud Psalmus Dominus dixit ad me filius meus es tu: ego hodie genui te. aliosque scilicet Lyram et Gregorium. ii moralis. colligendo. Dicere dei: pluribus modis accipere. Aliquando pro gignere. aliquando pro intelligere. aliquando pro facere vel operari. psalsm. xxxii. Dixit et facta sunt. Aliquando pro disponere. aliquando pro mittere. et aliquando pro ostendere vel reuclare secreta aliquo: vel aperire veritatem. Patuit. i. li.

27

¶ Sed Qualibus modis distin guitur locutio dei: Gregorius libroxviii. moralis. dicit Duobus inquit modis locutio diuina distinguitur. Aut enim per semetipsum deus loquitur: autem per angelum. Cum per semetipsum loquitur: sine verborum strepitu intrinsecus scilicet per inspirationem talis locutio fit. Cum vero per angelum: tunc voluntatem suam deus manifestat. Et aliquando verbis: vt quando nil de imagine ostenditur: sed tantum superne locutionis verba audiuntur. sicut dicente christo. Pater clarifica filium. Responsum est. Et clarificaui et clar. etc. Aliquando autem rebus: quando nil verbo dicitur: sed futura nunciantur. Aliquando autem verbis simul et rebus vt cum quibusdam motibus vel gestibus insinuat quod sermonibus narrat. Sicut deus increpauit Adam per angelum ambulantem in paradiso. Nam deus tunc non stat sed deambulat: vt per culpam hominis a corde amotum se demostret. et sic increpauit vt nequitiam suam non solum sermonibus sed etiam rebus aperiret. Aliquando vero imagi nibus cordis oculis ostensis: vt Iacob vidit scalam subnixam celo. Aliquando imaginibus formatis ex aere oculis corporeis ostensis: vt cum Abraam tres viros vidit et hospitio suscepit

28

¶ Item aliquando substantiis inquit celestibus. sicut baptizato domino vox de celo insonuit Hic est filius meus etc. Aliquando substantiis terrestribus. sicut angelus in oreasine humana verba formando Balaam corripuit. Aliquando substantiis terrenis simul et celestibus. sicut Moysi in monte ignem: rubum: et verba dei sociauit Et aliquando angelo praesentato solis mentis obtutibus. Sicut Tach. i. Dixit ad me angelus qui inquit loquebatur in me. Hec omnia Greg. vbi supra cuius verba breviando hoc posui.

11

29

¶ Qualiter assignatur differentia § enlocutionis inter spiritualia: Nota quod Greg. ii mordicit Primo quod aliter (inquit) deus loquitur ad angelos. et econuerso aliter angeli ad deum. Nam deus inquit loquitur ad angelos eoipso quo occulta sua eis ostendit et voluntatem suam eis manifestat: vt quid agere debeant in contemplatione deitatis legant. Sed angeli loquuntur ad deum dum in laudem conditoris mens eorum exurgit et dcum contemplando ad miratur Mirari enim de deo cum reuerentia est vox clamoris magni ad aures dei. Secundo dicit quod aliter loquum tur anime sanctorum ad deum. et econuerso aliter deus ac illas. quia anime loquuntur ad deum: desideria sua antedeum expandendo. Desideria ergo sanctorum sunt verba eorum Psalmus Desiderium cordis e. audiuit ac t. Sed deus loquitur ad animas sanctas et respondet quando eorum desideria complet vel ad meliora roborat et dona sua infundit. Tertio dicit idem Greg. quod aliter loquitur deus ad diabolum. et econuerso aliter diabolus deo. Nam quattu or modis inquit: deus loquitur diabolo scilicet vias eius redarguendo: dii. Unde venis Iob. i. q. dicit Ad male faciendum semper discurris. Electorum quoque suorum iusticiam contra illum proponendo. dicit Nunquid considerasti seruum m. etc. Et potestatem tentandi sibi dando. dicit Ecce vniuersa quae habet in manu tua sunt. Atque potestatem hanc arcendo Ideo dicit. In eum ne extendas manum etc. Sed diabolus tribus modis inquit loquitur ad deum scilicet vias suas insinuando. dicit Circumiui ter. nam deo nil celari potest. Et accusando electos falso. dicit Nunquid Iobis frustra timet deum etc. Et potestatem tentandi postulando. dicit Extende in eum manum etc.

30

¶ Locus datus a deo rebus in mundo ad vtilitate commendat dei bonitatem

PrevBack to TopNext