Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Materia
1
¶ Qualibus modis accipitur Materia. et quid sit. Et Nota secundum Guill. in. ii di. ii. parte i.t quod Materia solet capi vel dici tripliciter.
¶ Uno modo Materia dicitur heceitas seu differentia indiuidualis: sicut sorteitas aut platonitas. Et sic loquitur Philosophus i. celi et mun. Dum dico: caelum: dico formam. dum dico: hoc caelum: dico materiam cum forma.
¶ Secundo modo Materia dicitur extensa quantitas: quomodo dicere solemus de pingui homine quod est valde materialis
¶ Tertio modo Materia dicitur vt est vnum principium rerum naturalium. quam Philosophus. v. Metaph. diffinien dicit. Materia est ex qua cum aliquo fit aliquid. Et hec eadem existit sub vtroque termino mutationis: puta generationis et corruptionis. Item scilicet Physicorum idem diffinit sic. Materia est subiectum primum vniuscuiusque ex quo aliquid fit cum insit per se et non secundum accidens. Dicitur: primum id est primarium: propter materiam secundam siue proximam que non est subiectum primarium: sed secundarium. Dicitur: vniuscuiusque. Et hoc refertur ad formas rerum. nec debet capi distribu¬ tiue: sed particulariter pro alicuius. Dicitur: ex quo fit aliquid scilicet compositum. Nam materia et forma immediate constituunt vnum compositum. ex. ii de anima. Dicitur: cum insit i et intrinsece sit principium propter principia extrinseca: sicut sunt causa efficiens et finalis. Per hoc etiam exclue ditur privatio que non manet in composito sed corrumpitur. Dicitur: per se. et debet construi cum illa particula: ex quo aliquid fit per se id est essentialiter propter partes integrales compositi. Dicitur: non secundum accidens. et debe construi cum illa: cum insit scilicet non secundum accntens. per quod excluditur priuatio que accidit materie vt sit priuata ista forma: sicut dicit Albertus.
2
¶ Que sunt proprietates materit Notandum secundum e. Guill. supra sequen Magistrum Nico laum Boneti discipulum Scoti qui in primo sue philosophi dicit quod Materia prima est ens limitatum forma liter et quiditatiue. ita quod prius diuidatur ens in ens illimitatum simpliciter: quod soli deo conuenit. et in ens limitatum quod est commune decem praedicamentis. Et hoc ens limitatum extat materia prima
¶ Cuius Prima proprietas est quod Materia secundum philosophos diuiditur in mate riam primo primam: et materiam secundam que etiam diciu materia proxima. Et hec diuisio conuenit enti limitato. Ditur autem materia secunda et proxima quae est sub vlti mata forma specifica: vt humanitasur. cuius respectudicitur materia secunda remota animalitas et corporei tas et sic de aliis: ascendendo vsque ad ens limita. tum quod erit materia primo prima communiter se habens ad decem praedicamenta.
¶ Secunda proprietas materie prime: quod nec est quid: nec quale: nec quantum: nec alicur praedicamenti. vii. Metaph. sed est in potentia ac vnum quodque praedicamtum. abstrahit enim tanquam entem limitatum a qualibet praedicamento sicut superius ab inferiori. Ex quo sequitur quod esse substantiam accidit materie prime sicut inferius superiori.
¶ Tertia proprietat: quod materia prima est in pura potentia denudata ab omni forma scicet Physicuis. et propterea ibi dicitur: nonens. et secundum Aug. dicitur prope nihil. quia non est vt sic ens inactu formali. solum quippe formaliter dicit entitatem in commni supra praedicamenta et illam differentiam quod dicitur limi tatum.
¶ Quarta quod est ingenerabilis et incorrupti bilis ic.t Physicus. Licet enim non sit eterna: tamen abstrahi a generatione et corruptione quae est indiuiduorum. vnde determina tiue non generatur nec corrumpitur: sed solum subiectiue.
¶ Quinta quod semper tendit ad maleficium et appetit formam. Etsi hoc non facit in aliquibus vt in celo vel angelis: non ratione sui est: sed ratione adiunct scilicet forme vel dono dei etc.
¶ Sexta quod materia ma est vna respectu omnium. et hec etiam conuenit enti limitato quod includitur quiditatiue in qulibet decemgenerum. Ex quo infertur quod quodlibet decem praedicamentorum vel generum habet materiam primam et quaelibet eius species et quodlibet indiuiduum. Unde Aristo i. de gener. dicit. Eadem est materia omnium generabilium et corrupti bilium. Intelligitur secundum aliquos eadem specie: non numero vide. §. vi. et se.
¶ Septima proprietas quod materia prima est infinita in genere entium et imperfectissima in entibus rationis. quia semper inferius aliquid addit superiori formaliter: sicut homo animali: et animal corpori. et sic de aliis. Ditur autem materia prima esse infinita in potentia suscipiendi formas quascumque successiue in perpetuum
¶ Ex dictis patet quod entitas materie dicit entitatem distinctam a forma positiua. licet aliqui opinionem tenuerint de hoc oppositam. Et probatur quia materia praesupponitur generationi. Forma vero adquiritur per generationem de nouo. Talia autem non sunt idem. ergo etc. Item quia Materia manet: forma corrupta Item primum receptiuum est materia. et primum receptum est forma. sed idem non recipit se. ergo etc. fi
3
¶ Utrum in creaturis spiritualibus materia sit ponenda eiusdem rationis sicut in corporalibus Respondetur secundum Guill. e. di. iii. per conclusionem: quod in creatu ris angelicis et spiritualibus eiusdem rationis est materia metaphysica: licet non materia physica sicut et in corporalibus.
¶ Pro declaratione notat idem Guill. quod tres extant modi sciendi vel considerand scilicet Mathe maticus Physicus: et Metaphysicus. Physicus est cum motu tam secundum esse quam secundum considerari. quia physca considerat de re et agit de ea secundum quod est mobilis Sed mathematicus modus est de rebus cum motu secundum esse tantummodo: sed non secundum considerari. quia est de quantitate coniuncta rebus mobilibus. non tamen considera eas inquantum sunt coniuncte motui. Metaphysic vero modus est de abstractis a motu tam secundum esse quam secundum considerari. sicut sunt rerum essentie abstracte considerate: et intelligentie: ac deus ipse benedictus.
¶ Itaque secundum Bonauen. e. di. iii. q. ii de Materia possumus varie loqui. Uno modo: sicut de ea considerat physicus naturalis. videlicet vt est principium generatio nis et corruptionis. Et sic materia est solum in inferioribus corporalibus. Et ita physica materia non diciut eadem in corporalibus et spiritualibus: etiam dato quod angelici spiritus ponantur esse compositi ex materia et forma quia in corporalibus materia habet esse generabile et corruptibile. sed non in spiritualibus. Nam physicus considerat materiam secundum esse: non secundum essentiam: abstrahendo.
¶ Alio modo de materia loqui possumus metaphysi. ce: sicut considerat metaphysicus materiam et naturam omnis creature secundum essentia et quiditatem abstrahendem Et quia abstracto omni esse non est reperire diuersitatem in materia: ideo dicit vnam esse materiam per essentiam in spiritualibus et corporalibus. Non loquor(inquit Bonauen. de identitate secundum essentiam numeralem. sicut sortes se nex est idem sibiipsi puero secundum substantiam vel essentiam. sed loquor secundum identitatem nature communis: vt sicut omnes anuli de auro dicuntur eandem materiam secundum essenti am habere: licet numero varientur.
¶ Ideoque cum hanc quaestio nem pertractat theologius potest sic vel sic eam tractare quia omnis scientia deseruit theologie. Si ergo tractat physice: dicit non esse eandem materiam corporalium et spiritualium. Si autem metaphysce: dicit eandem esse materiam illorum per essentiam. quia eiusdem rationis. et vniuoce dicitur communiter de eis: non equiuoce: tamen differens est in eis secundum esse materia. Sed quoniam nobiliori modo iudicat me¬ taphysicus quam scientie inferiores. Ideo illi qui ponunt materia esse eandem in spiritualibus et corporalibus altius eleuati melius iudicauerunt. Sicut et Augusgis libro de mirabilibus sacre scripture ca i. iudicauit sic tenendum qui fuit maximus metaphysicus. Hec omnia ex Bonauen. Proinde quamuis opinio Thome et Egidii sit: angelos non bre materiam. melius tamen tenendum censeo cum Scotistis et Bonauen. qui ponunt cum Augustino esse angelos compositos ex materia et forma. et quod eadem sit materia metaphysica: licet non physica in eis et corporalibus
¶ Sed quod Materia metaphysica sit eadem in corporalibus et spiritualibus Probatur secundum praedictum Guill. supra sic. Illa sunt vnius rationis formalis quae habent vnum nome et consimilem diffinitionem: vt patet ex dictis Philosophi in antepraedicamentis. dicit Uniuoca sunt quorum nomen est commune: et ratio substa id est essentie seu quiditatis est eadem. Sed sic est in proposito. Nam loquendo meto physite ens limitatum est prima materia. et sicut corpus nominatur vel est ens limitatum: sic et angelus. Item diffinitio materie seu ratio formalis scilicet quod ex cacum aliqu i est cum forma aliquid fit: ita habet veritatem in angelo sicut in corpore: loquendo metaphysice. quia angelisunt compositi ex materia et forma: vt latius ostensum est vbi Angeli. §. xxiiii. et sequentibus. ergo etc.
¶ Sed quod materia physica non sit eadem in angelis vel animabus rationalibus et incorporalibus patet secundum e. Guill. et Bonauen. quia ista materia physica subiecta est generationi et corruptioni et variis aliias mutationibus quibus non sunt angeli subiecti. imo nec hoc modo eadem materia extat in celis et in his inferioribus.
4
¶ Utrum materia physica includat nateriam metaphysicam: vel sit primo diuersa ab illa: Respondet ide Guill. ibidem: quod includit eam: et etiam aliquam aliam differentiam ratione cuius inest sibi ista variabilitas. sicut homo includit animal et addit rationale per quod extat risibile
¶ Et quo patet quod illa materia metaphysica est velut quaeda inquit catena quae ligatur intrinsece vniuersum sicut extrinsece per respectum ad finem primarium scilicet opificem et principem.
¶ Sed que est nobilior An materia physica: An metaphysica: Respondet idem Guill. quod inquantum physica materia includit metaphysicam et addit propriam differentiam: ratione illius additi positiui nobilior est physica ma teria quam metaphysica. Loquendo vero praecisiue: longenobilior est metaphysica quam physica. quia reparitur in spiritualibus vbi non est physica materia.
5
¶ Sed quali vnitate est vna materia in angelis et corporalibus An numero: an specie: an genere: Idem Guill. e. di. iii. dicit: quod neutro istorum modorum: sed modo transcendenti. Ens quippe limitatum transcendit decem genera: et ita non est in eo vt sit identitas generifica aut specifica seu numeralis: sed prior his videlicet transcendens genera.
¶ Si autem queratur An genera habeant rationem materie metaphysice. Dico inquit idem Guill. quod loquendo metaphysice Genera sunt materia et habent rationem materie. et differentie sunt forme et habent rationem forme. Ex quibus etiam patet quod eadem est materia metaphysica substantiarum corruptibilium et incorruptibilium. Patet eodem medio. quia idem est genus eorundem scilicet substantia. ergo habetur propositum Ad idem se. §. vi
6
il¶ Qua ergo ratione materia prima dt vna omnium: cum sit distincta in creaturis corporalibus et spiritualibus Bonauen. e. di. iii. q. iii. dicit poitionem philosophorum esse: videlicet quod Materia in quibuscumque est per essentiam inquantum prima est vna et vna numero. Ratio qia materia hocipsum quod est omnino est ens in potentia: ideo oportet quod in quibuscumque est sit per essentiam numero vna. Hec ratio: inquit Bonauen. est bona. quia cum materia sit omnino ens in potentia: ideo per suiessentiam nullum habet actum: nullamque formam. ergo nullam distinctionem. Et quia non est omnino nihil: quia est ens creatum a deo. ergo vna existens est in potentia ad formas infinitas distinctas. Unde non dicitur vna vnitate generis: nec speciei. quia non est forma velis: cum sit in potentia ad informadum diuersis formis. ideoque non est vna vnitate vniuersalitatis: sicut est forma humanitatis de pluribus praedicabilis. Neque etiam vnitas ista materie est vnitas indiuiduationis: siue per continuitatem sicut mons est vnus: siue per actualem simplicitatem sicut angelus est vnus. Sed si habet vnitatem: habet homogeneitatis vnitatem. Hec autenvnitas sola manet in diuers. sicut patet si de codem auro fiant multa vasa: illa sunt de auro vno vel eodem per homogeneitatem vel vnigeneitatem qua quaelibet pars dicitur autem sicut et tota materia. Et tamen aurum quod est in vno vase non est idem per continuitatem eim quod in alio vase est. Unde hec vnitas materie potius in materialibus est possibilitatis quam actualitatis. ac potest dici vnitas homogeneitatis que amplior est quam vnitas cuiuscumque velis et generis generalissini propter possibilitatem ad infinitas formas vnde dicitur inquit vna numero. sicut ouis carens signo: respectu ouium habentium signum dicitur esse ouis signata. quid scilicet cognoscitur per non signum. Sic materia omnium dici potest vna: transcendente scilicet entitate supra omnia genera signata specie vel indiuiduatione. Et sic dicitur vna omnium sub ratione essentie communis omnibus creatis inquantum est transcendentis entitatis limitate in potentia ad omnes formas etc. Itaque deus bonus pro multiplicier rerum diuersitate ex tali materia est laudabilis sapientie.
7
¶ Utrum ergo materia physica celi etiam empyrei sit vnica et eiusdem rationis sicut corporum omnium non solum quantum ad essentiam: sicut iam in praecedentibus dictum est. sed etiam quantum ad esse: Respondetur secundum Guill. in. ii. di. xii. quem sequor. licet dist. xiiii. art. ii. Scotorlis. aliter sentiat: et aliorum opiniones sint varie: quas amore brevitatis transeo
¶ Et est comclusio Guill. quod vnica est omnium corporum materia. et ratio materie vna. Probatio. Quorumcumque est vna forma essentialis seu ratio forme: eorum est vna ratio materie. quia secundum Philosophum proprius actus est a propria forma. sed forma corporeitatis est eiusdem rationis in omnibus corporibus. igitur et materia est eiusdem rationis. Et confirmatur ex intentione scripture et glosarum. vbi innuitur: quod materia prima condita est primo: ex qua postea alia cuncta facta sunt corpora. ergo sequitur quod vnica sit in omnibus
¶ Si obiicitur Quia simul erat factum caelum empyreum. Nam teste Beda: quattuor erant facta simls. Celu empyreum: et in eo angeli: et materia prima: et tempus. Dicendum inquit idem Guill. quod licet simul tempore sit factum caelum empyreum cum materia prima. quia ita innuit glos dicit In principio creauit deus celum et terram id est celum empyreum et materiam primam inferiorum omnium sub illo. Nihilo minus prior est materia priuma caelo empyreo ordine quodam nature procedentis ab imperfectiori ad perfectum. Et ista prioritas sufficit vt materia sit vnica celo empyreo et aliis corporibus.
8
¶ Sed Quo potest esse materia eiusdem rationis in corruptibili et incorruptibili: cum corruptibile non possit fieri incorruptibile: nec econuerso: Respondetur secundum Guill. e. di. xii. et etiam Rich. e. di q. viii. quod hoc argumentum nihil facit. Si enim corporum corruptibilium et incorruptibilium non esset eadem materia: eo quod non possunt transmutari ad inuicem: pari ratione solis: lune: et aliarum stellarum non esset eadem materia: cum non possint tramsmutari ad inuicem. quod tamen falsum est. quia habent eandem materia celestem. Sed causa huius diuersitatis in materia illorum et istorum hec est potissima. quia corpus incorruptile sicut caelum non est compositum ex contrariis: nec habent contrarium: nec annexas qualitates actiuas vel passiuas contrarias. Ideo dei dono sunt incorruptibiles. Sed corpora corruptibilia ex contrariis composita sunt et habent contrarias qualitates actiuas et passiuas ex elementis. Unde quod dicunt Philosophi materiam tendere in maleficium ex ci. Physicis. et similia: de bet intelligi de materia vt ad corruptibilia limitatur.
¶ Ex quo patet defectus sancti Tho. qui in. ii scrip. e. di. xii. q. i. pelegit sequi Auerroim ponente celestia distigui in materia a corruptibilibus et elementis: cum tamen melius et subtilius locutus sit Auicenna ponens materiam eiusdem rationis in celestibus et elentis
¶ Si autm queratur: secundum quale esse materia physica dicatur vna in corruptibilibus et incorruptibilibus. secundum Bonauen. e. di. xii. ar. ii. q. i. Dicendum quod vnitas materie potest intelligi Uno modo quantum ad essentiam scilicet secundum esse quod materia habuit ante productionem. Secundo modo quantum ad esse primordiale in productione incompletum. Tertio secundum esse si mpliciter completum post productionem perfectam etc. Et secundum istos tres modos sufficiat distigui esse maPrimo mo scilicet secundum esse essentie quod ha¬ (terie. buit materia ante productionem suam: subiecta forme entitatis solum. Sic dicitur materia metaphysica: vt patuit ex praedictis. Et isto modo sine dubio vna fuit materia per essentiam in celestibus etiam angelis et en corporalibus: vnitate entis transcendentis limitati etc.
¶ Secundo modo secundum esse primordiale incopletum maeria habuit in principio productionis esse substantiale et corporeum et extensum quantitate: sicut moles magna habens formam: non tamen formam mixtionis: quoniam mirtio fit ex elementis quae tunc in principio nondum erant distincta. sed habebat forma imperfectam: vt patebit in sequentibus.
¶ Tertio mod scilicet secundum esse simpliciter completum post productionem absque dubio distinguebatur materia celestium et terrestrium quantum ad esse perfectum sub formis. quia sub vna forma scilicet terrestri est materia subiecta priuationi et corruptioni et transmutationi. Sed sub alia scilicet celesti non. ergo etc
¶ Unde primo modo materia omnium ponitur eade in creaturis etiam spiritualibus et corporalibus loquendo metaphysice. scilicet secundum materialem essentiam compositionis: vt patuit in praecedentibus: etiam de angelis. quia sunt compositi
¶ Secundo mo scilicetscundum esse extensum substantiale et corporeum eadem est materia celestium corporum et inferiorum: et ita corruptibilium et incorruptibilium. In vtrisque enim est materia vnigenea: cum sint substantia corporee. et passio etiam materie in vtrisque est vnigenea scilicet dimensio: extensio. et etiam qualitas vnigenea scilicet perspicuitas: opacitas: et densitas: et raritas etc. ergo in celestibus et terrestribus est vna materia communis scilicet primo et secundo modis.
¶ Sed tertio modo bene distincta et alia est materia celestium a materia terrestrium. Et per hec soluuntur obiecta pro et conra et autoritates quae intelligende sunt vel primo modo vel de secundo modo: aut tertio. Unde cum Philosophus dicit. x. Metaph. Necesse est diuersum esse genere incorruptibile et corruptibile. Huiusmodi et similes autoritates secundum Rich. e. di. xii. q. viii. intelligende sunt de genere physico: inquantum scilicet sunt in rerum natura. habent enim esse diuersum naturaliter scilicet incorruptibile et corrupti pile. Unde quamuis corpora quae sunt naturaliter corruptibilia: et incorruptibilia supernaturaliter (sicut sunt corpora humana glorificata) sint in eodem genere et eadem specie: et illorum sit vnica materia etiam numero: quia idem numero corpus hominis resurget in gloriam etc. tamen corpora quae sunt naturaliter incorruptibilia: vt celestia non sunt in eodem genere physico cum corporibus corruptibilibus naturaliter. sed habent materiam distinctam tertio modo praedicto. licet sint in eodem genere logico vel metaphysio scilicet in genere substatie corporee hoc est secundum esse primo modo vel secundo. s
9
¶ Utrum materia sit creata cum forma in principio rerum. Respondetursecundum Guill. e. di. xii. per conclusionem quod sic. Probatur. quia omne quod est in loco circumscriptiue habet formam. quia ad minus habet vbi: quod est quidam respectus: et ita quaedam forma. Sed materia talis in principio erat in loco circumscriptiue. vnde dicit Hugo de sanc. Uic. Erat inquit terreum hoc elenntum medium vno locosubsidens ceteris in vna confusione permixtis et circumquaque in modum nebule expassis. Hec ille. ergo habuit tormam: cum esse in loco circumscriptiue competit corpori vel habenti formam et modum corporis.
10
¶ Que erat ista forma sub qua materia in principio fuit creata: Respondetur secundum e. Guill. supra quod erat quaedam forma imperfecta: non mixtionis. quia ad mixtionem quae fit ex elementis debuissent praecessisse elementa: cum mixtio non fit nisi ex elementis. Et tamteo tunc a principio nondum erant elementa distincta. sed erat quaedam forma imperfecte habens modum incorporeita tis in potentia. sicut materia quam informabat ad formas elementorum: prout embryo est in potentia ad animam vegetatiua et sensitiuam. Sic potest dici in proposito.
¶ Sed cuiusmodi erat forme: Dicit idem Guill. ibidem et communiter doc. quod erat ad modum nebularum: cuius pars empyreo proximior erat clarior. peri vero inferior opaca. quemadmodum videmus in lana quae in vno loco est rara. in alio est spissa. Nullum tamen tunc erat elementum in sua forma. et etiam nullum caelum nisi empyreum quod a principio fuit creatum in forma completa: secundum Rich. dist. xii. li. ii. q. vi. et Guill. Patet vbi Dies. §. xii.
11
¶ Sed an talis materia in principio facta fuit leuis aut ponderosa vt mouereus aliquo motu: Respondet Guill. supra quod nec erat leuis nec ponderosa. quia iste sunt proprietates elementorum. Unde nec mouebatur ad sursum: quia sic fuisset leuis. nec ad deorsum: quia fuisset grauis. nec circulariter: quia sic fuisset nature celi. Nam loquendo proprie: nec habebat sursum nec deorsum: nisi respectu ad celum empyreum. Ad hec. §. xiii.
¶ Unde si queratur. Quis fuit eius locus: Dico inquit quod loquendo generaliter de ista materia: non habebat locum secundum sed totum. quia locus deberet ambire locatum. Et quia caelum empyreum erat ex hac materia prima. nil aut ambi ens est vltimo illi celo nec maius. ergo non est vltimum caelum in loco proprie. et per consequens nec ista materia Sed loquendo de ista materia vt erat distincta ab empyreo: sic locus eius erat caelum empyreum quo ambiebatur. Nam ad modum nebule erat expassa ab hinc inferius per totum circumitum vsque ad ipsum caelum vltimum scilicet empyreum tangens illud per circumitum ne esset vacuum in rerum natura.
12
¶ Sed An ipsa materia prima cum illa forma qua creata fuit faciebat vnum per se: et in quo erat praedicamento: Dicendum quod ex illa materia et forma resultabat vnum per se compositum informe tamen respectiue ad formam perfectiorem. et erat in praedicamento substantie. quia erat corporea substantia vel moles habens formam substantialem quae posset perfici vlterius diuersis formis.
13
¶ Quibus nominibus nuncupatur ipsa materia prima: Nota secundum Guill. e. di. xii quod lo¬ quendo de materia prima non quidem secundum essentiam qua dicitur ens limitatum et metaphysica materia. sed secundum esse hoc est prout materia est contracta ad esse quoddam infra celum empyreum. Et sic de physica materia loquendo: plura habet nomina in sacra scriptura et theologia. Primo dicitur materia a matre quasi mater: ex vteratio cuius id est ex essentia eius cuncta sunt producta: ideo a Platone dicitur mulier. et ab Auerroe. ii. Metaph dicitur fundamentum nature.
¶ Secundo in biblia dicitur terra: a terendo: eo quod pedibus teritur. Et quia terra est infima inter elementa: sic materia est infima in rerum natura creatarum
¶ Tertio dicitur inanis. quia ex se est si ne omni robore et fortitudine: cum robur ei non sit nisi a forma
¶ Quarto dicitur vacua et inuisibilis et inconposita. Nam vbi transsatio nostra habet Terra autem erat inanis et vacua. Alia translatio habet Terra autem erat inuisibilis et incomposita. Dicitur autem vacua. quia caret quacunque perfectione forme secundum se. vnde a Platone dicta est turpe. Item dicitur inuisibilis. quia in praesecipio non erat actu terminata loquendo proprie. visio autem est colorum in actu terminato. Denique dicitur incomposita. quia quasi in confuso cuncta facienda in ea latita bant in potentia
¶ Preterea Quinto dicitur tenebrapropter suiobscuritatem. Unde Gen. i. Et tenebre erant super faciem abyssi etc. Dicitur etiam Abyssus ab a quod est sine et byssus quod est genus lini candidissimi. Hec autem materia fuit sine candore obscura.
¶ Sexto quoqe nominatur aqua Gen. i. Spiritus domini ferebatur superaquas. quia sicut aqua valde flexibilis est: sic materia prima cum esset quasi aqua nebulosa flexibilis de se est ad omnem forma.
¶ Septimo a greci nominata est chaos id est profunditas vel confusa caligo scilicet omnium rerum commixtarum: vt dictat Papias. Ditur etiam chaos aliquando distantia magna abyssi. Luc. xvi. Inter nos inquit et vos chaos magnum firmatum est. Nam ista materia confusa fuit extesa magna distantia vsque empyreum. ergo etc. De hac Guillermus d Conchis dicit sic. Illud quidem mixtum cum impleret omnem locum vtique non mouebatur de loco ad locum. circulariter tantum moueri poterat. quia ex omni genere mobilium mixtum erat Hec ille. tamen actu non mouebatur: vt dictum est. §. xi. Ex praedictis omnibus claret dei sapientia mira et bonitas laudabilis.