Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Mel et cera
1
ex El et cera. Que (stio. Unde producitur mel: Notandum secundum Auicen. vbi loquitur de simplicibus me¬
¶ Primum dicitur Naturale videlicet quod in aere concrescit naturaliter. Est enim occultus ros vel sucus roris ccle¬ stis tadens super flores et alias plantas vel arbores quem apes colligunt. Et aliquando est ros manifestus quem colligere possunt homines. Et eodem modo fit generatio mannatis. De quo vide vbi Impressiones §. xii. Unde talis substantia humoris in aere sic ros virtu te nature producitur et virtutem contrahit ab eo super quod cadit descendens rori permixtus ac residens in her bis: frugibus: et floribus. Et ita ex variis collectus temperat saporem in rebus. ideoque omnibus valitudinibus proficiens: omnibus antidotis miscetur.
¶ Sed Nota quod secundum e. Auicem. supra. ii liro canonis. Herbas super quas cadit huiusmodi ros: animalia praecipue oues vehennti comedunt appetitu. Et quia mel non decoctum soluit ventrem: ideo oues multum de eo comedentes fluxu ventrs moriuntur. et cum sit calidum et siccum: nutrit choleram in eis. ideoque morbide frequenter efficiuntur. Unde pastores periti tempus obseruant cum mella decidunt et oues ad pascua exire non sinunt quousque radiis solis in aere humor mellis ex herbis transferatur.
¶ Secundum genus mellis dicitur artificiale. videlicet quod apum labore et arte equidem et natura compontur. Unde secundum Isid. li. xx. Ety. ab apibus grece mel nomen habere probatur. Nam apis grece mellese dicitur. Et secundum Plinium lixi. ac Arist. Apes faciunt mel ordine huiusmodi. Primo a floribus sugen materiam: ceram fingunt. cellas ex cera faciendo: fauos construunt: qui sunt dulces et sapidi: quia mel intra ceram continent. Deinde domos per suis regibus construunt. deinde proles. postea mella
2
¶ Quid de Cera et qualiter sit discernenda cera melior: Dicendum secundum Bedam libro t nat. re. et Plinium li. xxi. et Diascor. aliosque: Quod in cera fauus latet quae pura est et odorifera. pabulum luminis: mollis est et fragilis: indurata ad ignem mollescit et quamlibet formam impressam recipit scilicet lirt tere vel sigilli. Fit autem cera expressis fauis: sed ante aquis purificatis ac postea in tenebris triduo siccatis.
¶ Item optima cera est et vtilissima pro medicinis quae est rufa et pinguis et odorata mellis odorem habens et munda: vt est pontica natione etc. Alba cera et pinguis secundam habet virtutem. Omnis autem apum cera mollit et calefacit: recens melior est: in sorbitione datur disentericis cum fauo ipso etc. Spiritualiter sic gnificat Cera christi humanitate sine concubitu pro. ductam in qua latuit fauus deitatis etc.
3
¶ Quale mel eligendum probatur et melius: Respondetur secundum Auicen. ii can. Plinium li. xi ac Aristo. et Diascor. quod bonitatis mellis apum probatio est vt sit vere dulcedinis: boni odoris: quia est simile auro: vt dicit Arist. et perlucidum. Item album melius est nigro: et glutinosum. Item mel capiendum est sereno die in plenilunio. quia tunc vberius capitur et pinguius. Uernale mel apum mundius est et dulcius est et melius autumnali. Post vernale melius estiuum Hyemale vero malum est. Item mel in vase secundum Plinium inferius mundius est quam superius. sed oleum ecomuerso scilicet superius est mundius et melius. Similiter aqua maris in summo: vnda maris dulcior est quam in imo: vt dicit Beda de imagine mundi. Sed vinum in medio vasis est melius. Spiritualiter Mel diuine dulcedinis et deuotionis si sit mundum inferius scilicet in corpore mundo per castitatem et puritatem ab omni peccato: melius est quam in minus casto: vel minus mundo ab inferiorum delectatione etc. Oleum autem misericordie et aquae maris id est compunctionis melius est si fiant intuitu superiorum id est dei scilicet pure propter deum. Sed vinum leticie de quo Psalmus Uinum letificat cor hominis. debet medium tenere. Nam letari in inferioribus feces habet peccatorum. In superioribus etiam leticiam: si non sit cauta vel timore reuerentiali moderata: superbia vel dissolutio comitatur etc.
4
¶ Quid de valore mellis vel virtute medicinali: Nota secundum Amb. in hexam. Aristo. Auicen. ii cano. Plinium li. xi. xx. xxix. Item Con stam. in pantheg. Diascor. et alios colligendo. Mel apum vulnera curat: illinitum: fauces sanat: prohibet putrefactionem corporis. Unde persica et cerasa ac huiusmodi corruptibilia optime seruantur in melle. et linimentum ex eo factum prohibet ac interficit pediculos et ledes: abstergit tenebrositatem visus: senioribus bonum sanguinem generat. Item mel in quo apes mortue sunt vel stant valet contra venena etc
¶ Sic spiritualiter deuotionis dulcedo talia efficit et deuotio que mortem christi vel sui id est hominis recolit comtra peccata valet. Item mel crudum manducantibus inflationem et ventositatem generat. etsi nimis sumatur valde nocet: Prouer. xxv. Coctum autem mel sine aqua et despumatum: minus habet acuminis et nocumenti prae ceteris crudis. Sed mel cum aqua multa coctum pectoris asperitatem lenit: et non inflat: nec vomitum prouocat. Item aqua mulsa id est melle dulcorata que dicitur mulsum quasi ex melle mixtum secundum Isi. lir. xx. est potio ex aqua et melle quam greci vocant Mellicratum. egrotantium cibis valet ardores refrigerando: anhelitum lenit: ventrem mollit: et tussi confert. Sed mulsum ex vino veteri est vtilissimum: reuocut cibi appetitum: et multis longam auget senectam: aluum mollit potu frigido pluribus sed ca lido sistit. Applica de deuotione. et de mellea aqua sapientie salutaris qua potat suos dominus deus ex bonitate sua etc.
5
¶ Quid sit mel siluestre De quo Matth. iii. dicitur quod esca Ioannis baptiste erat locusta et mel siluestre. Glosa et Lyra ibidem dicit quod mel siluestre dicitur illud mel quod inuenitur in truncis arborum: quod quidem mel in iudee terra vel deserto inuenitur abunde. Quandoque etiam in petrarum caueis Iuxta illud Deut. xxxii. Ut sugerent mel de petra oleumque de saxo durissimo. quia ibi vt Lyra dicit in saxis crescunt oliue ex quibus fit oleum. Unde terra promissionis dicitur terra lacte et melle manans. Item secundum Rabanum inueniuntur ibi folia arborum alba et tenera que manibus contrita habent saporem quasi mellis quo Ioannes vtebatur. Sed locuste¬ vt dicit: sunt parua animalia volitantia per modum saltus in partibus illis: et eduntur a pauperibus frixa ouandoque oleo etc.