Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Abraam
1
Abraam nota quod grande exemplum vel spectaculum charitatis deus mundo proposuit in patriarcha Abraam.
¶ Unde queritur Qualibus priuilegiorum gratiis deus praedilexit et nobilitauit Abraam: Respondetur colligendo ex doctoribus Theologiis quod pluribus.
¶ Primo patriarchali praelectione Nam vt dicit glossa Gen. xxvi. prius nominabatur Ram secundum quod aiunt hebrei id est visio vel multitudo secundum Hiero. Nam videbat deum per fidem veram et multorum pater extitit in fide. Deinde vocatus est Abram id est pater excelsus vel praelectus Tandem Abraam id est pater multarum subintelligitur gentium in christum credendarum. Unde ipsi deus promisit dicens In semine tuo quod es christus benedicentur omnes gentes Gen. xxvi. et Gal. iiii. ca. Unde deus ipsum sicut nomine praeextulit: ita et re vera praemagnificauit vt esset princeps dei inter homines. Gen. xxiii. Princeps dei esto inter nos et nobilissimus patriarcha. a quo denominantur hebrei quasi Abraici. Et omnes fideles etiam gentiles in christum credentes haberent talem patrem fidei catholice. vnde ecclesia canit in officio. Pater fidei nostre Abraam etc.
¶ Secundo praedilexit deus Abraam fidei firme praemitate. quia cum homines in mundo cepissent idolatrare: ipse Abraam inter chaldeos idolatras ignem adorantes: fidem vnius veri dei primo confessus est. Unde secundum Hiero. libro de hebricais quaesti. Et glossa Esa. xxix. quod Abraam cum nollet adorare ignem in ipsum proiecerunt Chaldei Abraam et Aaram fratrem eius. Et ibi Aaram expirauit. quia fuit modice fidei. sed Abraam vallatus incendio: liberatus est diuino auxilio propter fidei firmitatem. Et hoc recitat etiam Lyra Gen. xi
2
¶ Quare nanque deus precepit Abraam filium suum immolare: Respondetur secundum Lyram et omnes doc. quoniam manifeste in hoc deus praefigurare voluit quod deus pater vnicum filium suum ex maxima charitate pro totius mundi salute immolandum in cruce statuit. Unde dicitur Gen. xxii. Tentauit deus Abraam. Lyra id est per experientiam innotescere fecit: non propter se: sed propter aliorum totius mundi hominum in exemplum obedientie deo et charitatis fortissime: cum hoc praeceptum vt immolaret filium esset difficillimum et conueniens mysterio multipliciter.
¶ Primo quia innocentem filium suum Abraam immolare voluit ad dei praeceptum. Et christus fuit innocentissimus. Sed quomodo licebat
¶ Abrae innocentem occidere scienter: cum homo non esset animal immolaticium deo licite: Dicendum secundum Lyram quod Primo revelatio illa fuit facta taliter quod dubitare non poterat quin esset id sibi a deo praeceptum. Secundo quod sciebat quod quilibet quantumcunque iustus est debitor mortis ipsi deo pro peccato primi parentis. Et ideo deus potest huiusmodi debitum repetere quando vult et quomodo vult: propterea obedire voluit. Secus esset autem de praecepto alterius qui non sic esset dominus vite et mortis. quia tali non esset obediendum de occisione innocentis cuiuscumque hominis. Tertio quod Abraam credidit quod deus resuscitaret ipsum Isaac a mortuis vt compleret in eo suum promissum Gen. xvii. Reges orientur ex eo id est ex Isaac. Unde Heb. xi. Fide obtulit Abraam Isaac arbitrans quia a mortuis suscitare eum potens est deus. sicut et factum est tertia die de christo.
¶ Secundo conuenit mysterio: quia Abraam miraculose genuerat Isaac: cum esset Abraam senex centum annorum et vxor sua Sara sterilis et vetula annorum nonaginta. Similiter christus dei filius erat miraculose genitus ex pura virgine Maria. et in hoc praecellit ipsum Isaac.
¶ Tertio quia filium quem pre omnibus diligebat: et qui erat vnicus matri sue et singulare solacium: propria manu occidere debebat in desolationem mestissimam sui et matris: cum non speraret alium filium progeniturum. Et christus deo patri praedilectus: et virgini matri vnicum solacium: cuius animam gladius doloris pertransiuit in ipsius passione: occisus est deo volente pro mundo.
¶ Quarto quia cum maxima esset promissio ipsi Abrae facta de Isaac: vtpote quod in Isaac fieret sibi omnis prosperitatis et posteritatis semen: facto sibi praecepto a deo de nocte: non expectauit ortum solis ad exequendum mandatum. nec expectauit vt seruus suus surgeret ad sternendum asinum. sed ipsemet strauit ex charitate feruenti ad implendum dei praeceptum: vt Lyra dicit. Nec etiam seruis nec vxori reuelauit quicquam ne impediretur ab executione quoquo modo. Sed et sicut Qrigenes dicit super epistola Rho l. iii. Abraam gaudens vnicum immolabat filium: quia in eo non interitum posteritatis sed reparationem mundi et totius creature innouationem que per resurrectionem christi facta est cogitabat: et ob hoc deo obedire desiderabat. Unde et christus ex maxima dei patris charitate oblatus est: Ideo dixit Petro. Calicem quem dedit mihi pater non vis vt bibam illum etc. Et Lu. xii. Baptisimo scilicet sanguinis habeo baptizari: et quomodo coartor scilicet ex charitate vt perficiatur.
¶ Quinto quia Abraam secundum glossa Gen. xxii. ac Lyram: per triduum iter faciens peruenit ad immolationis montem vel locum: deo volente facere tantam dilationem: cum potuisset illuc venisse breviori tempore: eo quod locus Bersabee a quo recessit Abraam non distat nisi viginti leucis a loco immolationis id est a monte Moria. Ideo autem deus fecit tantam dilationem vt longitudine temporis viscera paterna compassione super filio cruciarentur. Et sic maior charitas et obedientia ad deum appareret ex diutina deliberatione. Denique conuenit etiam mysterio locus ille id est mons Moria. quia vt dicit
¶ Beda super Esdram. Ibi Dauid edificato altari in area ornan hiebusei obtulit postea holocaustum: quo iram dei placauit quam incurrerat populum numerando. Ibi etiam templum fuit edificatum a Salomone: ac altare holocaustorum. et tandem in passione christi per ineffabilem charitatem qua se obtulit deo patri hec omnia perfectissime sunt impleta.
¶ Sexto. quia Abraam videns locum procul tulit ligna holocausti de dorso asini et imposuit super Isaac vt portaret in dorso suo vsque ad locum immolationis. ipse vero portabat gladium ad occidendum et ignem ad incendendum. in figura domini Iesu baiulantis sibi crucis lignum
¶ Septimo. quia Abraam debebat Isaac non solum gladio occidere sed et totum eius corpus incendere et comburere ad honorem diuinum. quia praeceptum fuit quod offerret illum in holocaustum: quod totum incendebatur. ita quod de filio suo non remanerent nisi cineres: qui statim per flatum venti possent dispergi. et hec in figura quod christus incendio charitatis totus pro nobis exureretur in cruce tanquam assatus etc.
¶ Octauo. quia Isaac cum audiuit a patre quod vellet ipsum immolare ad dei preceptum: non restitit licet posset. quia tunc erat Isaac. xxxv. annorum. et per consequens fortior patre senissimo (secundum Lyram) nec fugit sed accessit voluntarie ad obediendum deo et patri. in figura quod christus oblatus est. quia ipse voluit. Esai. liii.
¶ Nono. quia Isaac cum patre altare construxit voluntarie et scienter ac ligna composuit atque ligari se permisit. quod fecit Abraam non quia timeret eum fugere vel rebellare. sed quia animalia quae deo in holocaustum offerebantur ligata lignis imponebantur. et hoc in figura ligationis christi scilicet antequam immolaretur. Quis ergo no admiraretur tante obedientie et talis ac tante charitatis spectaculum:
3
¶ Qualiter per arietem immolatum ab Abraam pro filio figuratur charitas: Respondetur secundum doctores theolo. colligendo. quod per hanc arietis immolationem optime est etiam charitas ineffabilis dei praefigurata pluribus modis.
¶ Primo in ipsa immolatione. quia secundum Origenem. in loco in quo immolatus est aries vel satis prope illum locum christus passus est. et non in deitate que impassibilis permansit. Cuius imago fuit Isaac qui interpretatur gaudium vel risus. et deus est gaudium eterne felicitatis Sed christus passus est solum in humana natura. cuius hic aries figura fuit etc. Et hoc fuit ineffabilis charitatis vt animam christus poneret pro nobis.
¶ Secundo. quia iste aries oblatus est in redemptionem et sanguis eius effusus pro homine. scilicet Isaac. sic fuit de christo. Unde et secundum Lyram. orabat Abraam in immolatione arietis quod deus acceptaret acsi filius eius propter deum fuisset immolatus. Et hoc prophetice intelligens de christo futuro. Ideo nominauit sic locum illum: In monte dominus videbit.
¶ Tertio. quia si queritur. Quomodo aries iste illut aduenit: Dicit Augustus. lib. i. de mirabilibus. cap. xiiii. et etiam Lyra. quod fuit ministerio angelico adductus. sicut et Abachuch per angelum translatus in Babylonem etc. et christi caro oblata angelo annunciante est concepta.
¶ Quarto ex arietis mira qualitate Nam secundum quod Genesis. xxii. dicitur. Iste aries inter vepres herebat cornibus. et christi caro cornibus crucis confixa adherebat. Item aries est animal mansuetum et charitatiuum erga hominem secundum Philosophos. sed quando prouocatur vt feriat: tunc primo retrocedit vt fortius percutiat cornibus. Eius tamen ferocitas mitigatur: si eius cornum iuxta aurem terebratur. Sic christus amorosus licet peccata hominum dissimulando retrocedere videatur quasi patientur. Sed vt Grego. dicit. Quos hic diutius expectat vt conuertantur: non conuersos durius damnat. Mitigatur tamen christus perterebrationem cornuum scilicet crucis si quis peniteat ad crucis recogitationem. Item arietem cum videt elephas timet et fugit. vt dicit Esculapius. Sic hostis diabolus fugit christo passo inuocato ab homine. In omnibus istis dei charitas erga nos ostenditur. ergo etc. Unde propter hec merito christus dicit Ioan. viii. Abraam pater vester exultauit scilicet ex feruenti charitatis desiderio vt videret diem meum ( inquit) vidit scilicet per fidem et gauisus est etc.
4
¶ Quare in genealogia christi primo dicitur. christus filius Dauid et postea Abraam. Nam scribitur sic. Liber generationis Iesu christi filii Dauid filii Abraam. Matth. i. Respondetur secundum Chrys. super Matth. et Hierony. in omelia concordat. et Ambro. super Lucam lib. ii.
¶ Primo dicendo quod in Genealogia domini isti duo scilicet Abraam et Dauid principalius praeponuntur. quia ad hos tantum facta est diuina promissio de christo ex semine eorum nascituro per virginem Mariam secundum carnem. vt sic vtriusque promissiones facte a deo ex charitate ad implete ostenderentur in christo Iesu.
¶ Secundo dicendum secundum eundem Chrys. quod christus tres dignitates habiturus erat. quia futurus erat Rex. propheta. et Sacerdos. Abraam autem fuit sacerdos. vtpote qui sacrificia offerebat. Genes. xv. et. xxii. Item fuit etiam propheta. Unde dominus dixit de eo ad Abimelech. propheta est et orabit pro te. Dauid autem rex fuit. ideo amborum filius nominatus est christus. vt vtriusque partis triplex dignitas originali iure cognosceretur in christo.
¶ Tertio quoque dicendum. quod Dauid quamuis ordine successionis posterior sit. tamen in ordine generationis praeponitur ipsi Abrae.
¶ Primo secundum Hierony. supra. vt generationis series texeretur. Si enim primo posuisset Abraam et postea Dauid rursus repetendum fuerat Abraam propter seriem texendam: vt Dauid filius Abrae ostenderetur. Secundo secundum Chrys. supra quia regni dignitate quae maior est quam dignitas nature Dauid praecedebat. ergo etc. Tertio secundum Ambro. supra quia plus fuit promissum Dauid quam Abrae. Nam Dauid promissum factum est de christo. Abrae de ecclesia. Nam Dauid iurauit dominus veritatem: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Sed Abrae promissum de sacrosancte ecclesie cetu in congregatione gentium et benedictione consequenda per christum cum dictum est: Benedicentur in te omnes tribus terre etc. Et quia hec omnia deus ex nimia sua charitate fecit pro salute generis humani. ergo patet mira charitas dei.
5
¶ Utrum ergo in Abraam christus fuerit decimatus sicut ex illo progenitus et in patribus primitiis sacrificiis ac decimis extitit praefiguratus: Respondetur secundum Guill. Scotis. super li. iii. di. iii. per. ii. ac Bonauen. et communiter doc. e. di. ponendo circa hoc conclusiones tres.
¶ Prima conclusio Quod decime: oblationes: et permitie in antiquis patribus erant incarnationis diuine praefiguratiue. Declaratur conclusio. quia primitie designabant ipsum vnigenitum dei filium qui dicitur primogenitus et primum ens vtpote verus deus fore nostrum liberatorem: ineffabili charitate a deo nobis in patribus repromissum. Item oblationes et sacrificia denotabat quod pro mundi liberatione et salute ipse dei filius deberet offerri deo patri pro sacrificio gratissimo et acceptissimo in crucis ara immolandus. Decime autem venerunt in Abraam figurantes quod in decima drachma perdita id est in humana natura nouem computatis ordinibus angelorum eramus per christum saluandi. Et ipse christus in humanitate veluti decima linea horologii Ezechie descensurus erat apparendo humano generi verus sol iusticie illuminaturus et curaturus ab omni morbo peccatorum perfecte
¶ Si autem queratur An Adam primus obtulerit deo aliquas primitias: Dicit idem Guil. in solutione secundi argumenti vbi supra quod quamuis non legatur in scriptura: quia non omnia scripta sunt: tamen verisimiliter potest dici quod obtulerit. Tum quia mente prae aliis praeditus fidem habuit incarnationis christi. Tum quia Abel et Cain eius immediati filii leguntur munera obtulisse et videntur id a patre didicisse etc
¶ Ex istis patet quod solum in communi et confuso deueniebatur per predicta in cognitionem incarnationis et redempitionis. sicuti siquis solum cognoscat hominem in animali etc. Ad hec. §. 6.
¶ Secunda conclusio. Quod in Abraam decimas Melchisedech tribuente decimati sunt qui erant in lumbis Abrae. Patet per apostolum Heb. vii. expresse. Item per Augustinum super Gen. ad lit. x. libro dicit quod sicut Adam peccante peccauerunt qui erant in lumbis eius: Sic Abraam dante decimas: qui in lumbis eius erant sunt decimati: et per consequens etiam tribus Leui a reliquis filiis israel decimas accipiens
¶ Item per rationem probatur. quia decimatio est actus figuralis: ergo futurum aspicit et non tantum praesens. Et ita non so¬ lum in propria persona praesente sedetiam in futura aliena potest quis decimari. Nam et secundum leges partus sequitur ventrem. ita quod a serua natus seruilis est conditionis. ergo a simili: parentibus decimas dantibus filius potest decimari et tenetur decimas dare.
¶ Tertia conclusio. Quod christus licet per decimas sit figuratus. non tamen censetur in Abraam decimatus. patet Primo per Augusti. x. super Gene. ad lit. dicit Ille non est decimatus cuius caro non feruorem vulneris traxit sed materiam medicaminis. sicut christus Secundo patet per Hugonem lib. de sacramentis expresse.
¶ Tertio per rationem. quia nihil potest decimari nisi quod habet et indiget a peccato curari. sed christus sine omni peccato fuit. ergo etc.
¶ Si obiicitur Tota caro christi fuit in virgine Maria que fuit in lumbis Abrae secundum rationem seminalem. eo quod virgo Maria concepta est ex mare et femina. et per consequens ipsa in Abraam fuit decimata. ergo et christus. Respondetur secundum eundem Guill. supra quod in hoc argumento est fallacia accidentis. Alio nempe modo fuit beata virgo in Abraam. quia secundum rationem seminalem. et Alio modo fuit christus in virgine. quia solum secundum rationem materialem: cum de purissimo sanguine christum virgo concepit. vt dicit Damascenus. Unde ad decimationem non sufficit fuisse in lumbis Abrae nisi descenderet ab illo secundum rationem seminalem. Christus autem descendit ab Abraam tantummodo secundum corpulentam substantiam et non secundum rationem seminalem. quia virtute spiritus sancti ex virgine est conceptus. ergo christus non fuit decimatus. Ex dictis patet dei charitas qua praefigurauit per christum nos liberandos etc.
6
¶ Sed quare deus voluit decimas dari etiam in tempore noue legis: cum tamen decime figurent christum futurum. sed quia iam christus aduenit. ergo talia figuralia cessare debuerunt: Ad hec colligendo respondetur ex Alexand. de ales iii. per. sum. et Bonauen. super. ii dis. iii. par. ii ar. i. q. i. et Guill. aliisque. quod decima tripliciter potest considerari.
¶ Primo vt est preceptum morale et de iure nature scilicet quod deus honoretur de propria substantia: sic quod aliquota pars detur deo seruientibus ad sustentationem. Isto modo fuit semper in praecepto simpliciter. vtpote de iure diuino secundum rationem iusticie. quae exigit: vt qui metunt spiritualia a ministris ecclesie dent eis temporalia. Unde Genesis. xlvii. Sacerdotibus in egypto cibaria ex horeis publicis dabantur. Sic ergo considerando decime manent etiam hodie in noua lege.
¶ Secundo consideratur vt est preceptum iudiciale scilicet inquantum determinat decimam dandam ministris. et sic ante legendatam fuit de consilio tantum. Nam Genesis. xxviii. Iacob vouit decimas quod vouere non potuisset si in praecepto fuisset. Sed postea in lege factum est praeceptum. Exo. xxiii. Isto secundo modo non obligant sicut nec alia iudicialia nisi prout praecipiuntur ab eo qui potest id est ab ecclesia. vnde sic sunt de iure positiuo et manent vt praecepta ecclesie in noua lege.
¶ Tertio modo consideratur decima vt quid cerimoniale siue fi¬ gurale. quia figurabant christum futurum id est Cor. xv Omnia in figura contingebant illis. Etenim decimam dare fuit signum perfecte curationis ab omni morbo peccatorum que expectabatur fienda per christum. Nam denarius est numerus perfectus: quia primus limes numerorum vltra quem non proceditur nisi replicando praecedentes numeros. Et ita qui dabat decimas protestabatur quasi in quodam signo ad se pertinere imperfectionem: reseruando sibi nouem partes substantie: et expectare perfectionem futuram per christum. Isto tertio modo decime sicut et alia cerimonialia cessauerunt ac prohibentur. In his concor. Rich. in. iiii. di. xvii. Et Tho. ii. ii. q. lxxxvii. licet canoniste plures aliter sentiant et male.
¶ Itaque ad quaesitum dicendum quod deus voluit in no. le. decimas dari non in figura futuri scilicet christi. Sed Primo vt ex nostris substantiis deum honorando et gratias deo agendo adquiramus gratiam spiritus sancti. Secundo vt per decimas mereamur bonorum temporalium et corporalium augmentum. Malach. iii xvi. q. i. decime Tertio vt ex charitate obediendo praeceptis iuris naturalis et moralis et ecclesie mereamur eternam gloriam. Ecce amor dei.