Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Abba

1

1

Abba id est pater. De hoc Apostolus Rho. viii. dicit Accepistis inquit spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba pater etc. Ubi Lyra exponens dicit quod Abba pater duo sunt nomina idem significantia. Unum hebraicum scilicet Abba siue syrum: vt dicit Hierony. in interpraetationibus nominum hebraicorum. et non mere hebraicum. Alterum autem est latinum scilicet pater. Et per hec duo designat Apostolus secundum eundem Lyram duplicem dei paternitatem. Unam que est communis bonis et malis qua deus est pater omnium per creationem. Aliam que est specialis qua deus est pater iustorum per gratie adoptionem. Ideo ibidem subdit apostolus. Ipse enim spiritus sanctus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii dei.

2

2

¶ Itaque maxima dei charitas erga creaturas: presertim rationales claret in hoc scilicet Quod deus altissimus dignatur dici Abba pater creaturarum ex amore. Ideoque nos maxime tenemur ipsum deum reamare vt patrem: et deuote gratias agere.

3

¶ Utrum toti trinitati diuine conueniat dici Abba pater. vel soli deo patri: Et videtur quod soli persone patris conueniat: quia christus Marci. xiiii. ad patrem orauit sic. Abba pater omnia tibi sunt possibilia: transfer a me calicem istum

4

¶ Respondetur secundum Rayne. in summa vbi agit de dominica oratione qua dicimus: Pater noster qui es in celis etc. et doctores Quod pater vel abba quod idem est accipi potest aliquando in scriptura personaliter pro patre scilicet deo secundum eternam generationem verbi. Psalmus Pater meus es tu deus meus etc. Et sic christus dei filius naturalis locutus est supra Marci. xiiii. vt dictum est. Secundo aliquando Abba vel pater accipitur essentialiter id est pro essentia diuina que est vnica in trinitate et pater secundum creationem. Malach. ii. Nun quid non pater vnus omnium nostrum. Et isto modo deus trinitas tota dicitur pater noster. Unde sic accipitur cum dicimus orando Pater noster qui es in celis etc. scilicet pro tribus personis que sunt in vnica essentia creatrice diuina: et non pro solo deo patre. quia totam trinitatem adoramus

5

¶ Aduertendum autem quod diuina essentia id est ipse deus trinitas est pater noster. Primo creatione. et sic dicitur Abba vel pater non solum rationalium: sed et omnium creaturarum. Secundo est pater imaginis participatione. et sic est pater omnium angelorum etiam malorum. et hominum omnium tam fidelium quam infidelium. Deutero. xxxii. Nunquid non ipse est pater tuus qui creauit et feci scilicet ad imaginem

6

¶ Tertio est pater predestinatione. Et sic est pater omnium angelorum beatorum et hominum saluandorum. Unde de angelis dicit dominus Iob. xxxviii. Ubi eras cum me laudarent astra celi et iubil. omnes filii dei. Quarto deus est pater adoptione facta in christi incarnatione. Et sic non est pater an¬ gelorum sed dominus Est autem pater tantummodo hominum. ad Hebre. ii. Nusquam angelos apprehendit sed semen Abrae etc. Ultimo deus dicitur pater glorie hereditatione. et sic est pater omnium beatorum. Rho. viii. Si filii et heredes. Hec autem omnia consecuti sumus ex charitate dei liberalissima. ergo tenemur eum reamare etc.

3

7

¶ Quare deus amorosus voluit vocari a nobis abba vel pater magis quam dominus vel creator aut deus et huiusmodi. Et claret secundum Chrys. in oratione dominica: vbi noluit vt oremus sic: Domine deus qui es in celis sanctificetur nomen tuum. sed sic Pater noster etc. cum tamen quodlibet horum optime dici potuit. sicut et ecclesia canit in collectis di. Omnipotens sempiterne deus etc. Respondetur secundum Rayne. in sum. et alios doctores quod hoc deus voluit ex charitate pluribus rationibus

8

¶ Prima ratio dicitur debite reuerentie et per consequens exterrende offense. Nam patri debemus reuerentiam et timere paternam offensam ne degeneremus a similitudine patris id est dei qui peccatum non fecit etc. i. Pe. ii. Unde Malach. i. Si ego pater: vbi est honor meus scilicet reuerentialis. Et hoc voluit deus ex amore miserans nostri ne per peccatum periremus et non propter sui indigentiam. quia non indiget nostra honoratione vel reuerentia a nobis sibi exhibenda. Unde vt Beda innuit: Dei charitas voluit vt felicius nobis esset per aspera scilicet penitentie et tribulationis duci ad caelestis glorie regnum: quam per amena prata culpe et delectationis duci ad patibuli supplicitur Nonne et tu homo sane mentis sic tibi fieri praeeligeres etc.

9

¶ Secunda ratio prouocande amicicie. Nam deus benignus magis vult a nobis amari quam timeri. imo nec timorem exigit a nobis: nisi propter hoc vt timendo amemus eum: quo scilicet amore coniungamur deo. quia vt Augustinus dicit. Amor coniungit nos deo. Hic Ber. Siue inquit praecipiat deus siue flagellet siue comminetur siue promissione demulceat: nil aliud nisi vt diligatur optat. sed quia pater est nomen amoris et dominus est nobis timoris nomen. ergo etc.

10

¶ Tertia ratio dicitur pensande gratie. Ut enim Augustinus in sermone domini in monte. Hec est summa gratia exhibita populo christiano: vt dicere possit deum orando: Pater noster. cum nec esset dignus dici seruus dei. Unde in hoc. praecellit christianus omnem creaturam etiam angelos. quia est frater christi et filius dei.

11

¶ Quarta ratio prestande confidentie. Unde Chrys. super Matth dicit. Deus patrem se dici voluit magis quam dominum: vt nobis magnam confidentiam daret ad petendum: et spem largam ad impetrandum. quia serui non semper quod petunt impetrant. sed filio paternus amor nil iustum et decens negat. Esai. xlix. dominus dicit. Nunquid ob liuisci potest mulier infantem suum vt non misereatur filio vteri sui etc. Quod si quis dicat: mater plus diligit filium quam pater. ex. viii. Ethico. Contra hoc deus suum amorem praetulit: ibidem subdens. Etsi illa oblita fuerit: ego tamen non obliuiscar. ergo etc

4

12

¶ Qualiter probatur quod deus paterno amore maximo diligit creaturas ineffabiliter Respondetur colligendo ex Rayne. in summa vbi agit de amore. et Guill. super libro. iii. dist. xxxii. aliis quoque: quod potissime illud probatur rationibus tribus propter quas debemus et nos reamare deum perpetuo propter se et sine modo super omnia secundum Bernar.

13

¶ Primo ratione eternitatis. Quia deus ab eterno dilexit creaturas. quia deus ab eterno praecognouit creaturas quas facere voluit Dan. xiii. Qui nouit omnia antequam fecit. Sed deus nihil facit nisi volens et diligens. ergo etc. Minor probatur. quia deus nil facit nisi bonum. Gen i. Uidit deus cuncta que fecerat et erant valde bona. Summum autem bonum nequit bona non diligere cum dilectio sit boni.

14

¶ Siquis dicat. Licet amor dei sit eternus: tamen creature non fuerunt ab eterno. ergo etc. Respondetur secundum Tho. iii. scrip. senten. di. xxxii. ar. iii. Et .i. parte summe. q. xx. ar. ii quod quamuis creature in propria natura non fuerunt ab eterno tamen fuerunt ab eterno in mente seu prescientia diuina vel noticia. Et secundum quod omnes creature ab eterno in mente diuina habuerunt entitatem: ita habuerunt bonitatem. Unde per hoc quod deus ab eterno omnes res cognouit: ab eterno amauit. Hinc Rho. ix. et Malach. i. Iacob dilexi: Esau autem odio habui. scilicet cum nondum nati fuissent Et sic patet propositum. Confirmatur. Quia si dilectio dei non fuisset ab eterno: tunc sequeretur quod de non diligente deus postea inciperet fieri diligens. Et sic fieret mutatio in deo: quod est impossibile. ergo etc. Unde Augustinus. vi. de trini. dicit Absit vt deus aliquid temporaliter diligat. Elegit enim nos ante mundi constitutionem etc. Unde patet quod maxime debemus deum reamare: quia dignatus est ab eterno diligere

15

¶ Deniquam quia deus etiam in eternum diligit sine fine eos quos ab eterno dilexit. Nam ut Magister dicit iii. li. di. xxxii. Dilectio dei est vsia siue substantia dei. Cum ergo dei dilectio sit ipse deus: sequitur quod si inciperet deus diligere: vel aliquando desineret diligere: tunc deus inciperet vel desineret esse quod est impossibile. Unde et nos in perpetuum semper debemus reamare.

16

¶ Secundo ratione beniuolentie diuinalis probatur maximus esse amor paternus in deo ad creaturas. Quia cum amare sit velle bonum amato: ex. viii. Eth. et .ix. Unde deus neminem dicitur diligere affectu: eo quod affectus dilectionis passio est que non cadit in deum. Sed in deo est dilectio solum effectus: quia vult bonum dilecto. Sed quia deus vult bonum maximum creaturis ex sua liberali bonitate et charitate. ergo dei amor est maximus. Sed propter minorem huius rationis Queritur

5

17

¶ Quid est illud bonum maximum quod deus vult creaturis paterno amore? Respondet idem Rayne. supra cum Tho. li. iii. contra genti. ca. xxxvii. quod est assimilatio sibi. id est deo vel participatio ipsius dei

18

¶ Et ita vult deus omnibus creaturis seipsum communicare: quo bono maius esse non potest: cum deus sit summum bonum etc. Nam videmus etiam in creaturis quod paternus amor vult sibi assimilari filium. Sic in proposito. Deus autem in duobus vult creaturis assimilationem vel participationem sui. Primo in esse. et hoc omnibus vult creatis. Secundo in visione et fruitione sui: quod bonum vult creature rationali cuilibet voluntate antecedente. sed solis electis voluntate consequente. Unde deus amando suum esse et suam bonitatem vult eam diffundi secundum quod est possibile per communicationem et participationem sue essentie omnibus creaturis. et sue glorie omnibus electis Et hoc est bonum maximum et perpetuum: vt scilicet similitudinem dei creatura participet. Nam quaelibet entitas alia a diuina non est nisi similitudo diuine entitatis. et quelibet alia bonitas et felicitas participata non est nisi similitudo bonitatis et felicitatis diuine etc. Itaque pro tali et tanta dei beniuolentia debemus deum rediligere. quia ad hoc et propter hoc deus dilexit et creauit nos ab eterno preordinando: vt patet Eph. i. Elegit nos deus id est dilexit praedestinando. Nam electio praesupponit dilectionem etc. Addit: in ipso. quod Augustinus exponit iu glo. id est in christo qui est sapientia dei patris in qua nos elegit. Subdit ad quid vel propter quid elegit: vt essemus inquit sancti scilicet in virtutibus: et immaculati scilicet a peccatis. in conspectu eius id est vt cum conspiciamus. Addit: in charitate. quia non fecit hoc meritis nostris: sed mera diuina charitate vt reamemus deum. sicut exponunt etiam Ambrosius et Haymo

19

¶ Tertio probatur principaliter quod maximus sit et ineffabilis amor paternus dei ad creaturas ratione causalitatis. quia amor dei est causa omnis bonitatis: omnium rerum: et omnis amoris boni cuiuscunque: vt patet ex verbis Augustini i. de doctrina christiana. ergo est ineffabiliter praestantior

20

¶ Profecto si hec pensarent homines de dei paterno amore cognoscerent quod pre omnibus est deus reamandus. neque enim inueniri potest quispiam: non filius: non frater: non mater non pater: denique nullus amicus qui tantum diligat nos quantum amat ipse altissimus et piissimus pater celestis. Quod considerans Bernardus in medita. ait. Deus seipsum exhibuit mihi in patrem amantissimum. sed heu ego non exhibui me ei vt debui in filium: pudeat me tanto patre vixisse degenerem: et tamboni ac amorosi patris tammalum filium ipsum blasphemantem. Et quid dicam: Quid vltra facere mihi debuit quod non fecerit: Audeo dicere: si pater non esset obrueret me beneficiis. Instaurauit nanque aduersum me testes celum et terram atque omnem creaturam. et quod maximum est sanguinem vnigeniti filii sui clamantem scilicet quod summo amore diligit me deus. Ue ergo mihi si ingratus furo. Ue si non reamauero: quoniam requiretur super me sanguis ille iustus qui effusus est pro me in terra etc.

21

¶ Ad premissa plura vide vbi amor.

PrevBack to TopNext

On this page

Abba

1

2

3

4

5