Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Adventus dei

1

¶ Aduetus dei. E mira claret dei charitas in ipsius aduentum ad nos

2

¶ Primo quidem in aduentus diuini pluralitate.

3

¶ Nam Questio est

1

4

¶ Quot modis christus deus aduenit ad nos: Respondetur ex scripturis quod pluries presertim scilicet quattuor modis.

5

¶ Primo aduenit in carnem. Ioan. i. In propria venit. Et verbum caro factum est.

6

¶ Secundo aduenit in mentem. Ioan. xiiii. Siquis diligit me. Ad eum veniemus scilicet tam pater et spiritus sanctus quam dei filius.

7

¶ Tertio aduenit ad hominis morte. Mar. xiii. Esto te parati quia qua hora non putatis filius hominis venturus est

8

¶ Quarto ad iudicium finale. Luce. xxi. Uidebunt filium hominis venientem etc. Hino ecclesia quattuor dominicis celebrat de aduentum: et vtima septimana sepius incompleta: ad significandum praedictum aduentum quadruplicem. Et quod quartus aduentus scilicet ad iudicium erit ad vitam quae nunquam finem habebit. In his claret dei charitas

9

¶ Nota vt Ber. ser. de aduentu dicit. Aduentus primus scilicet in carnem est maxime humilitatis ex charitate ad homines. Secundus scilicet in mentem est in homines desiderabilis amorositatis. Tertius scilicet ad mortem est contra homines scilicet reprobos amarissime formidabilitatis propter rationem reddendam. sed electis est aduentus consolabilis charitatis propter vocationem in celum et traductionem. Quartus aduentus est ad iudicium scilicet super homines. Et quidem reprobis terribilis est: quia iuste damnationis. Electis autenmeterne praemiationis. et ita summe charitatis.

2

10

¶ Sed quomodo deus aduenire in mundum dicitur cum vbique praesens sit: Respondetur secundum Bernd. ser. de aduen. ac Nico. de Lyra super Ioan. i. et communiter doc. quod dicitur venire in mundum deus non sic quod prius ibi non fuerit: quia vbique semper praesens est per essentiam et potentiam ac praesentiam in omnibus. Sed per efficientiam nouam apparendo nouo modo secundum quem incipit esse alibi vbi prius latebat: talem effectum nouum antea non faciendo. Exemplum. Sicut rex qui prius est in ciuitate aliqua per potentiam et existentiam occultam in suo castro: quando manifeste venit personaliter ad ciuitatem sedens in hronum ad concionandum: tunc dicitur illuc venisse. Sic christus rex in throno carnis assumpte dicitur aduenisse. et similiter in mente per gratiam vbi prius sic non erat id est secundum talem effectum. Ac similiter in aliis: puta in throno iudicii mortis et finalis. Secundo charitas claret aduentus dei in eius praeordinata possibilitate. De qua hoc prosequendo

3

11

¶ Queritur

12

¶ Utrum deum aduenisse in carnem per vnionem censeatur possibile: Responsio certissima est per scripturam et fidem quod sic. Et etiam per rationem secundum Scotorls. dist. i. li. iii. q. i. quia vt dicit Richar. de sancto Uic. Deus plus potest facere quam homo vel creatura possit dicere vel intelligere. Sed angelica creatura dicit Lu. ii. Apud deum non est impossibile omne verbum. Et homo potest credere incarnationem. ergo etc.

13

¶ Difficultas tantum est Quia deus non est componibilis cum sit actus purissimus et infinitus nulla carens perfectione. Omne autem componibile caret perfectione eius cum quo componitur. ergo deus non est vnibilis alicui sicut nec componibilis

14

¶ Respondetur secundum Scotorlis. quod bene conceditur actum pulum id est deum non esse componibilem eo modo quo pars componitur cum toto vel vnitur quia sic careret aliqua perfectione. sed est vnibilis. Unde notandum secundum Guill. c. di. i. ac Lyram supet soan. i. Concor. Rich. ac Bonauen. e. di. i. li. iii. quod differunt Compositio: mixtio: et quauis huiusmodi mutatio ab vnione. Nam compositio exigit vtrumque componentium esse finitum. et in potentia ad constituendum tertium aliquod compositum scilicet vt patet in composito ex materia et forma. Hoc autem non requirit vnio. Sicut patet in proposito. quia diuina natura quae est infinita: nec potest esse in ea potentia cum sit act purissimus: et tamen vnita est humane nature finite sine compositione verissima vnione. Unde Euthices errauit dicens quod ex verbo et carne facta est vna natura sicut et vna persona: quod est impossibile.

15

¶ Rursus Mixtio fit ex pluribus actuexistentibus aliquod vnum resultans ex illis: sic quod tale mixtum non est aliquod illorum ex quibus est. nec illa manent formaliter in ipso mixto. Sicut patet in mixtione elementorum in corpore mixto. quia mixtum non est aliquod elementorum: nec ipsa simul sumpta formaliter manentia: eo quod tunc mixtum non esset aliquid vnum: sed plura. et ita per miytionem non possibile fuit vnio¬ nem fieri dei et humane nature. quia sequeretur sic: quod christus nec esset deus nec homo contra scripturam veteris ac noui testamenti. denique nec quaecumque mutatio potuit fieri in deo. vt infra. §. vii. patebit.

16

¶ Sed ad vnionem sufficit quod indepedens terminet dependentiam alterius ad ipsum. Sicut et in proposito. vt dicit Scotorels. supra Quia enim suppositum diuinum est infinite subsistentie et independens. Humane nature autem dependentia est nata habere personam pro termino et non naturam. ergo personadiuina independens post naturam humanam in seiposustentare vel substantificare ac terminare eius dependentiam ad ipsam. Et hec est icarnatio diuina. patet infra. §. xi clarius. Et hec fecit deus ex charitate.

4

17

¶ Sed quali relatione refertur deus ad humanitatem tali aduentum: cum in deo non possit cadere accidens. xii. Metaphys. et per consequens deus non potest referri relatione ad extra

18

¶ Respondetur secundum docto. subli. iii. di. i. q. i. ar. i. et cum eo Guil. quod si consideramus ex parte dei sic solum est relatio rationis. eo quod deus non potest referri relatione ad extra reali etc. Sed ex parte nature assumpte considerando est relatio realis. Est eni proprie relatio extrinsecus adueniens deo. Ex ista itaque parte scilicet nature assumpte tres sunt vniones. Prima anime ad deum. Secunda corporis. Tertia coniunci scilicet humanitatis. Et quod distiguantur iste vnliones patet. quia fundamenta earum. Unde secud Guil. ista relatio non debet dici proprie relatio dependent ad causam effectiuam. quia sequeretur ex hoc quod omnis creatura esset verbo vnita cum dependeat a deo vt a cas. sed potius dicitet dici quod est relatio substantificati ad substantificans. Sicut exemplum aliqualiter hemus in subiecto respectu accidentis. Na accidens habet comparari ad subiectum: Uno modo imodum informantis: et hoc es imperfectionis tam in se quam in subie cto. Alio modo per modum substantificati in subiecto substantificante: et hoc est perfectionis in subiecto. Relinqutar ergo in mum quod est imperfectionis et attribuatur deo. Secundum quod est per fectionis: ad idem infra. §. x. et sequenti. Unde patet dei charitas ex quae voluit sibi humanam naturam. sic vnire: vt homo reamaret deum.

5

19

¶ An huius aduentus vnioni repignet improportionabilitas: Arguitur nempe. quia omne vnibi le reliquo vnibili aliqua proportione comperatur. sed deus est infinitus et humana natura est finita. finiti at ad infinitum proportio nulla. viii. phys. ergo non possunt vniri. Respondetur colligendo secundum Guil et Scotorel. ac Rich. de medi. vil. e. iii. lib. di. i. ar. i. q. i. et Bonauen. quod proportio est duplex.

20

¶ Una dicitur commensurationis quae est certa commensuratio secundum quantitatem vnius rei ad aliam. et sic habet ee inter finita. quandoque determinata proportio sicut bicubitus in respectuad cubitum continet duplum. et quandoque indeterminata: sicut dicitur apud geometricos. quod inter diametrum et costa ic uo dranguli non est proportio. nec inter angulum rectilineum et angulum contigentie est proportio. patet in figuris Isto modo de proportione loquendo bene conceditur quod finiti ad infinitu non potest esse vlla proportio: deter minata et rationalis scilicet: vt dictat Commentator super supradicta autoritate Physices. Sed ad vnibilia non requiritur talis proportio quantitatis. quia dato quod mare esset infinitum: adhuc posset in eo spongia immergi et vniri sicut nunc: vel metreta: non obstante quod esset improportionabilitas.

21

¶ Alia dicitur proportio ordinis quae est vnius rei ad aliam conuenientia vel habitudo secundum ordinem. Et hec sufficit ad vnibilia. Sic autem finiti ad infinitum proportio esse bene conceditur. Sicut in propo sito inter deum creatorem infinitum et creaturam finitam quia rationalis creatura habet proportionem ordis ad deum: cum sit ad imaginem et similitudinem dei facta. Corum enim quae habent similitudinem facilis est vnio. secundum ordinem ergo natura humana apta nata est vniri deo immediate: licet inter eos non sit proportio commensurationis Nec aliquo modo virtus diuina ad corpus humanum vel naturam finitur. Sed vt Damascenus dicit Id quod erat increabile et infinitum manet increabile et infinitum. Et quod erat creabile et finitum mansit finitum et creabile.

22

¶ Si dicatur Potentia creature non potest extendi quantum extenditur potentia dei. Respon detur secundum Tho. e. di. i. li. iii. quod hoc non requiritur ad talem vnionem. Sed sufficit quod sit talis proportio quodam modo similis proportioni que est inter materiam et formam. Nam materia se habet in ordine vt perficiatur per formam secundum quandam proportionabilitatem solam: licet non omnifariam. videlicet quod sicut forma potest dare esse: ita materia potest recipere idem esse. Et hoc modo etiam mouens et motum: atque agens et patiens dicuntur proportionabilia. Nec oportet quod potentia passiua recipientis scilicet materie que ex se habet recipere formas quasi in infinitum successiue: ac potentiam forme commensuretur que eam habet perficere. Denique potentia passiua materie non proportionatur commen suratiue ad potentiam etiam agentis artificis. quia artifex potest per vnam artem in ligno inducere plures formas: vt arce et sedis: et figuram pulcram quam tamen lignum si sit nodosum non recipere potest: vel non nisi vnam formarum recipit Et sic patet quod ibi non est proportio commensuratiua potentiarum: sed solum ordinis ad aliquod esse recipiendum per formam inducendam. ergo etc. Unde exclamans prae admiratione tam improportionabilis diuine vnionis Hugo libro de charitate dicit. O charitas tu vulnerasti impassibilem: eternum fecisti mortalem: et infinitum fecisti temporalem. Hec omnia fecisti vt corda nostra penetrares.

6

23

¶ Utrum aduentus dei distantis improportionabiliter a creatura ponat repugnantiam huius vnionis: Ratio huius quasiti. quia plus distat deus creator a creatura quam distent duo contraria. Sed contraria non possunt simul vniri. iiii. Metaph. ergo nec deus creature. Maior patet. quia deus et creatura sunt primo diuersa: aut solum in transcendentibus conueniunt. Contraria vero sub eodem genere sunt sicut albedo et nigredo sub color¬ Respondetur secundum Guill. et Scotorlis. supra quod non est simle. quia contraria ad inuicem formaliter repugnant: nec habent conuenientiam ordinis: ideo vniri non possunt. Sed creator et creatura formaliter non sic repugnant: imo habent conuenientiam ordinis que est ratio vnibilitatis. Denique quia conuenientia in aliquo communi vel disconuenietia huiusmodi nihil facit ad huiusmodi vnionem vel obuiat: quia certum est quod minus conuenit anima scnum sit spiritus cum corpore quam conueniat corpus cum corpore: et tamen anima cum corpore vnitur et facit vnum per se. sed sortes et plato: vel corpus cum corpore non faciunt vnum per se.

24

¶ Ad idem est etiam Confirmatio. quia charitas est ad vniendum fortior quam natura. quia vnit creatorem in infinitum distantem cum creatura: vt dicit Augustinus super Ioan. ergo plus potest quam natura que nec finita cotraria potest vnire. Et quia sic factum est in aduentum christi. ergo quanto de maiori distantia deus descendit ad nos: tanto plus est amabilis. Proinde Augustinus. et glors dict. Sola charitas christum incarnari fecit. Etsi piget amare: pudeat non reamare

7

25

¶ Sed quid de alis repugnantiis Aduentus huius diuine incarnationis. Quoniam vt pro regula habetur secundum Ansel. In deo quodlibet inconuenies quantumcunque minimum est impossibile. Sed ex hac incarnatione sequuntur multa inconuenientia er consequens deo impossibilia.

26

¶ Primo: quia si deus homini vnitur: sequitur quod patitur. quia sicut vnire vel incarnare est agere: ita vniri vel incarnari est pati. diuinitati aut repugnat pati: cum sit actualissimus

27

¶ Secundo quia deus si vnitur: sequitur quod aliquid sibi additur. et aliquid deum de nouo denominaret.

28

¶ Tertio quia sic sequeretur quod deus cum tali addito esset in potentia ad constituendum tertium: que sunt inconuenientia. Respondetur plura alia transeundo. quod sicut dicunt Guill. et Scotorl. e. di. i. sequendo doc. subti. Ad primum obiectum est aduertendum quoniam secundum modum granmaticalem vniri vel incarnari licet sit pati: non tamen secundum rem: sed secundum vocis significationem tantummodo. Quia teste Prisciano Quedam sunt verba quae in voce actiua significant passionem: quoniam habent sensum passiuum: vt intelligo: video. Et econuerso Quedam in voce passiua significant actionem: vt est vniri: incarnari Nam dato quod in nobis intellectio causetur penitus ab extrinseco vt a deo: adhuc diceremur intellige re. Et tamen cunc intelligere est quoddam pati solum: ex. iii de anima. Item incarnare et incarnari habent se sicut amare et amari. Sed amari non est pati. ergo etc. Unde doc. subti. dicit quod incarnari non est passiuum correspondens ei quod est incarnare secundum rem sed vocaliter tantum. Passiuum autem reale sibi correspondens est assumi. Dicendum ergo quod tam vnire quam vniri ex parte dei actiue se habent: et ex parte assunpte creature se habent passiue. Ista autem vnio in christo effectine est a tota trinitate: vt dicetur alibi. et Ad secundum inconueniens dicendum secundum Guill. quod vnio et consimilea relationes non sunt intrinseo ed extrinsecus aduenientes. Et ita denominare habent deum extrinsece de nouo: vt patuit. §. 2. Tasis quippe denominatio sicut et vnio dei cum homine nullo modo derogat bonitati et perfectioni dei. sed potius dignitatem et nobilitatem manifestat et bonita tem dei ex charitate secundum Rich. e. dist. ii. Sicut deo ab eterno bono non derogat esse intempore causam rerum vel creatorem et conseruatorem create bonitatis: quamuis creata bonitas improportionabiliter sit inferior bonitate increata.

29

¶ Ad tertium inconueniens secundum Richar. et Bonauenturam quod deus est sustentans quidem omnem creaturam. Unitur quoque cuilibet creatu re intime per influentiam generalem bonitatis sue: sed non sustentat per vnionem hypostaticam id est qur in vnitate extat suppositi per se: nisi tantummodo naturam humanam sibi vnitam in christo. Et tali vnione deus et homo non est in potentia ad constituendum tertium. quia sic esset compositio vel mixtio. vt dictum est. §. 3 Unde diuina persona non est vnita huma ne nature eo modo quo materia et forma vnium tur faciendo tertium scilicet compositum. nec eo modo quae elementa vniuntur in mixto. nec eo modo quo nutrimentum vnitur nutrito. nec eo modo quo accidens vnitur subiecto. quia in predictis modis fieret mutatio vel possibilitas mutationis in vtroque extremorum. deus vero est immutabilis. Sed ista vnio in christo facta est ita quod in sola humana natura mutatio fuit: cum de non existente in actu facta fuit existens actu in diuina persona vt natura in supposito. quia in eodem instanti humanitas in christo fuit verbo dei vnita vt natura supposito. Natura enim humana christi non est suppositum. quia in christo nullum aliud est suppositum nisi persona filii dei: vt alibi dicemus. Sic ergo non sequitur inconueniens. quinpotius mysterium maxime charitatis diuine claret in hoc quod talem mogum vniendi preordinauit.

8

30

¶ Utrum vnio naturarum in christo veniente in carnem sit ratione comprchensibi lis: Respondetur secundum Thomam. iii. scrip. dist. i. ar. ii. quod non est comprehensibilis ratione demonstratiua. Probatur. quia vt dicitur Hebre. xi. Fides est de non apparentibus. Et maxime de illis que ex mera dei voluntate proueniunt. Sed huiusmodi est incarnatio que est articulus fidei. ergo ad incarnationem probandam ratio demostratiua haberi non potest. Et qu a nec in contrarium habetur: quo niam cum demonstratio faciat scire et sit verorum certitudinaliter: ex primo Posteriorum: oportet quod omne quod demonstratur verum sit certitudinaliter: et eius contrarium falsum. Ideo de hoc certitudini fidetur inherendum est. Et sufficiat defendere quod non est impossibilt diuinam incarnationem esse factam Unde Chrysostomus in Homelia de Natiuitare domini ait sic¶ Scio (inquit) quod verbium caro. factum est. sed quomodo factum est nescio. Miramini: quia ego nescio. omnis creatura ignorat. Proinde valde amandus est deus qui ex charitate pro nostro merito augendo voluit huiusmodi fidei mysteria esse nobis occulta et sola fide tenenda: quoniam vt Grego rius dicit Fides non habet meritum cui humana ratio prebet experimentum etc. Et quia nos ad talem fidem vefitatis elegit ac vocauit. Et etiam quia tammirabili charitate nobis misericordissime subuenit: quod supraomnem rationem non nisi ab ipso solo deo liberali volun tate exhiberipotuit taminfinite distantium vnio vnitate persone.

9

31

¶ Qualiter ergo ostenditer declaratiue quod sit possibile deum per vnionem aduenisse in incarnatione: Nota secundum Scotorlis. Guill. Aliosque doc. li. ii. e. di i. plures vias

32

¶ na via est indepandentie diuinalis. Et hec osteditur medio doc. subi. q. i. ar. ii Quia omne independens simpliciter inquantum independens potest terminare dependentiam alte rius ad ipsum quod natum est habere talem terminum

33

¶ Sed sic est in proposito: vt tactum est. §. i. Nam secundum e. doc. subti. Siquis diceret quod diuinum solum verbum non potuit istam terminare vnionem: Aut hoc sibi repugnabat inquantum diuina persona: Aut inquantum hec persona diuina. Non primum: quia ista terminatio non ponit compositionem aut potentiam passiuam in terminante id est in verbo diuino: quod dicitur incarnatum: non tamen passiue sed actiue: vt declaratum est. §.

34

¶ Nec aliquam in deo innuit imperfectionem: sed potius perfectionem. Item Non etiam secundum scilicet inquantum hec persona. quia cum eque sit independens diuinum verbum sicuti pater non magis sibi repugnat posse terminare hanc vnionem quam patri. Ex qua ratione clare innuitur quod ratio terminationis huius vnionis est independentia. Secunda via est ad idem ratione prioris et posterioris. Quia certum est quod prius potest esse absque suo posteriori: puta animal sine homine et huiusmodi. Sed singularitas nature est prior personalitate vel supposito. ergo potest separari ab eo. et per consequens ab alio supposito sustentari. Et sic fuit in incarnatione. quia natura huma na fuit absoluta a supposito proprio et suppositata snpposito diuino

35

¶ Si obucitur. Ex hac ratione sequeretur quod natura specifica cum sit prior natura singulari posset in re esse sine singulari: quod est error Plationis. Respondetur quod non est simile. quia sin gularitas est idem realiter quod ipsa natura. Et ideo no potest esse in re natura nisi sit singularis. Suppositum autem non est idem realiter quod natira super positata.

10

36

¶ Sed dubium occurrit e his. Quid ergo addit suppositum vel persona supranaturam: Respondetur secundum Scotorlis. supraquod Aliqui dicunt quod addit praecise negationem dependentie et non aliquid positiuum. Et hec opinio bene potest teneri.

37

¶. Quia est triplex negatio dependentie. Una actualis mi te. Nlo cuiiois. eo tinto. lis. Et omnes iste reperiuntur in diuinis personis. quia nec actu dependent: nec apte nate sunt dependere: nec possunt dependere. Due autem prime sufficiunt in creaturis ac personalitatem. Et propter negationem dependentie. actualis natura humana in christo non est persona. propter defectum autem secunde dependentie anima separata non est persona. Alii dicunt quod suppositum non dicit praecise negationem dependentie: sed cum hoc addit aliquid positiuum. alias anima separata esset persona: cum non dependet: quod est comtra plurimos. Teneatur quod placet: quia vtrumque potest teneri: cum prima opinio excludit animam seSi queratur ergo. Quid facit ista

38

¶ sparatam. vnio: Dicendum cum Guill. supra quod ista vnione natura humana que suppositaretur supposito proprio suppositatur diuino supposito: quia actu dependet a diuino verbo. Et hac dependentia non dependeret si in proprio esset supposito: sed haberet pro prium esse personale scilicet humanum.

39

¶ Tertia via declarans possibilitatem incarnationis est Eminentie perfectionis. quia secundum regulam Dionysii Quicquid est perfectionis in creaturis debet eminentius deo attribui amota omni imperfectione Sed sustentare naturam in substantia est perfectionis Informari autem accidente est imperfectionis. ergo amo to hoc secundo: primum potest manere in deo. Et ita potest sustentare humanam naturam sine informatione vel imperfectione. Certum enim est quia suppositum diuinum est infinite subsistentie et potentie. ergo potest naturam humanam in seipso sustentare.

40

¶ Confirmatur. quia quod non repugnat nature diuinle perfectioni nec persone diuine: potest poni in ea. Sed sic est in proposito ergo etc. patet.

11

41

¶ Quid nanque est diuina personam vniri humane nature: Rich. li. iii. e. dist i. dicit quod nihil aliud est quam diuinam personam scilicet verbi que ab eterno fuit hypostasis id est suppositum respectu diuine nature: iam in tempore esse hypostasim humane nature. vnde natura humana est deo vnita tanquam natura supposito non in esse per eam constituto sicut suppositum creatum constituitur in esse per suam naturam. sed supposito constituto in esse per aliam naturam scilicet diuinam. quia persona filii dei non constituitur in esse per naturam humanam cuius est suppositum ex tempore. sed per diuinam cuius est suppositum ab eterno

42

¶ Itaque vt dicit Scotorls supra Intarnatio nihil aiiud est nisi terminatio depeudentis nature humane ad suppoitum diuinum. Et sic non ponit limitationem vel compositionem vel imperfectionem. Sicut enim non derogat deo esse in creatura per essentiam: presentiam: et potententiam: nec propterea deus dependet a creatura: sed econuerso. nec mutatur creando: et non derogat vnire sibi hominem per gratiam et gloriam: sed maxime charitatis est beneficium. Sic in proposito. ergo tenemur reamare.

43

¶ Tertio principaliter claret charitas dei in aduentum christi ex suppositatione nature humane.

12

44

¶ Qualiter persona filii dei potuit suppositare humanam naturam: Respondetur secundum Rich. lib. iii. dist i. arti i. praenotando. Quod nulla creata substantia potest in seipsa existere: nisi praesupposita influentia cause prime. a qua omnis creatura dependet tam quae a causa creante: conseruante et sustentante. Et quia hec influentia cause prime id est dei est voluntaria ex bonitate et charitate sua qua diligit omnia quae fecit. Sap. xi Ideoque sicut vult potest adesse ad hoc vt substantia maneat quidem sed non operetur. sicuti fecit quando ignis a dens in fornace babylonis non combussit tres pueros. Ita etiam potest adesse ad hoc vt existat: non quidem in seipsa sed in alio. Dico grgo(inquit) quod deus adesisic nature humane in christo quod nunquam innixa est in existendo in seipsa. Sed deus per suam omnipotentiam dedit existere in persona filii dei vt in supposito. Ideo que non est nisi vnum suppositum in christo. Hec Rich.

45

¶ Ad hec exempla plura manuducentia ponuntur ad intelligendum huiusmodi vnionem. licet minus sufficientia et in pluribus dissimilia. Quia vt Hilarius dicit. Comparatio inquit terrenorum ad deum nulla est nec exemplum sufficiens rebus diuinis ratio humana praestabit

46

¶ Onum et praecipuum exemplum secundum Bonauen. suptr li. iii. dis. vi. clarius. Et concor. Rich. et Tho. Quando ramus vnius arboris inseritur in stipitem alterius. tunc vtraque arbor seruat propriam natura. et tamen vna a bor substantificatur in stipite alterius. ita quod vnuest stipes vtriusque. Et sic ibi vnus ramus qui erat ien naturam fit ramus alterius per insertionem. atque excelletioris praedominatio trahit inferiorem ad suam natum ram. Suo modo diuina persona facta est per vnionem in humana natura. sic quod vtraque seruat propriam naturam in vnitate persone. Et quia non est mutua dependentia: ideo non est tertie nature constitutio. Sed quoniam est ibi alterius id est diuine praedominatioe excellentissima Oportet ergo quod diuina natura trahat inferiore id est humanam ad vnitatem. Quia vero trahere non potest sine transmutatione et conuersione ad vnitatem nature. ne cesse ergo est quod scilicet eam trahat ad vnitatem persone: vt vna et eadem hypostasis sit diuine nature et huma ne. Et ita humana natura substantificatur suppositata in diuina natura etc.

47

¶ Aliud exemplum de vnione suppositi creati cum sua natura. puta Petri cum humanitate. Sicut enim natura scilicet humanitas sustentatur vel substantificatur reali existentia pin suo supposito scilicet in petro. Sic humana natura in comparabiliter excellentius sustentatur in dei filio. Et quia hec fecit deus ex immensa charitate ad hominem. ergo est multum a nobis reamand Quare namque tantam charitatem deus nobis exhibuerit Audi Berands. in sermo ne dicentem sic. Uidens inquit deus homines effectos omnino carnales: tantam eis dulcedinem scilicet charitatis in carne assumpta exhibuit: vt merito durissimi cordis sit si quisquis eum toto affectu non diligit.

48

¶ Quarto charitas dei in aduentu claret ex temporalitate

49

¶ Questiones ergo sunt secundum quodruplex tempuscsit Innocentie. Culpe. Gratie et Iusticie etc.

13

50

¶ Utrum coueniens fuit dei filium aduenisse tempore innocentie a principio mundi id est ante pecctum hominis: Respondetur secundum Rayne per conclusionem quod statim a principio mundi non tam congruebat filium dei ante peccatum incarnari. Ratio. quia Matth. ix. Non est opus valentibus medico sed male habentibus. non enim veni inquit vocare iustos ad penitentiam sed pectatores. Cum ergo christi incarnatio sit medicina contrrapeccatum vt homo liberetur a peccato. ergo non debuit dari anteaSi obiicitur. quia incarnatio processit ex immensa dei charitate. Ephe. ii Propter nimiam charitatem qua dilexit nos deus cum essemus mortui viuificauit nos in christo. Sed amor charitatis sicut causat donum: ita etiam celeritatem doni. ergo a principio debuit christus ex charitate aduenire vt subueniret amico. id est homini etc. Respondetur secundum e. Rayne. quod amor discre tioni debuit adiunctus esse. et sic discretio charitatis donum non debuit accelerare antequam expediret ei cudaretur. Non autem expediebat humano generi accipert hoc donum tunc. Tum vt experimento prius disceret quantum eo indigeret. et per consequens charius acceptum haberet Tum quia si a principio mundi in statu inocentie christus fuisset incarnatus: putasset homo quod hoc donum ex natura et non ex mera gratia sibi esset collatum. et sic non tam magnipenderet nec tamferuenter deum reamaret. ergo optime dilatum est hoc donum pro charitate inflammanda. Per hec autem dicta non intendo contra opinionem docto. subti. sentire: quae dicit. quod etiam si homo perstitisset in statu innocentie: deus ex charitate incarnatus fuisset. quia ibi non dicit quod a principio munm di fuisset deus incarnatus sed absolute loquitur pro aliquando. sed hoc loquor pro principio modi vel temporis. quod tium scilicet non tamcongrucbat peum icarnari scut postea tractum temporis.

14

51

¶ Utrum post peccatum immediate iam tempore culpe commisse debuit christus aduenisse: Reipondetur per conclusionem quod non. probatur secundum Tho. iii. scrip. di. i. Et. iii. par. q. i. ac Rayne. in sum.

52

¶ Primo. vt peccatum hominis innotesceret et sic homo cognosceret sed indigere liberatorem: et ita etiam humiliaretur cum ex superbia peccauerat: ac infirmitatem cognoscens: medicum misericordie quaereret et inueniret

53

¶ Secundo. vt verbidignitas id est christi regia maiestas claresceret praeconizando aduentum eius per plures patriarchas et prophsetias. sicut solet preconizari aduentus regis terreni vt se praeparent homines. Unde Gal. iiii. Glo. dicit. Quanto maior iudex veniebat tanto praeconum series maior praecedere debebat:

54

¶ Tertio. vt imperfectio preparatoria ad perfectionem praecederet. Nam vt dicit Hugo de sancto victore. Sicut medicus corporalis egroto quaedam praeparatoria praebet medicamenta antequam dat medicina perfectam: Sic deus antequam mitteret filium tanquam perfectam medicinam praemisit imperfecta praeparatoria scilicet legem et sacrificia in veteri testamento praefigurat ua aduentus christi etc. Et ita patet quod ex charitate dedistulit pro nostra vtilitate competentiori suum aduentum Si obiicitur. quod maior fuisset vtilitas si a principio saltem post commissam culpam christus aduenisset eo quod plures homines fuissent saluati. Iuxta illud Matth. xi Olim si in tyro et sidone facte fuissent virtutes penitentiam egissent etc. Respondetur secundum Bona. et Rich. ea di. i. li. iii. q. vl. et concordat Guill. scotis. quod deus boni commune praeponit bono priuato. Et hoc requirit ordo charitat et naturalis iuris. quo membrum putridum praescinditur: ne totus homo pereat et deus praecepit extinguere: maleficorum vitam perimere. vtpote bonum priuatum illorum propter bonum commuescilicet publice rei. Ideoque cum ordo vniuersi et commune bonum electorum hoc requireret vt deus suam incarnationem differre vsque ad sextam etatem mundi non debuit accelerari propi priuatam vtilitatem aliquorum existentium in prioribus etatibus temporum. Dicendum etiam secundum Guill. quod propter huiusmodi retardationem aduentus nullus damnatus est electorum quos deus praeuidit ab eterno saluandos: quorum numerus nec augerinec minui potest. ergo dato quod christus a principio venisset non plures saluarentur etc. Placuit autem deo ondere iusticiam in aliis scilicet reprobis: et misericordiam ac charitatem in elets. ego etc.

15

55

¶ Utrum christus suum aduentum debuit differre vsque ad tempus extremum iusticie id est iudicii in modi fine. Respondetur per conclum. quod non. probatur secundum Tho. iii per. sui. q. i. ar. vi.

56

¶ Primo. quia si tandiu venire christus distulisset: fidei vere noticia atet diuine maiestatis reuerertia et deuotio morumque hoestas extincta fuissent in terris. quoniam vt Hiero. dicit in testamento. Mundus quanto crescit scilicet etate: tanto decrescit scilicet deficiendo a bonitatis quod maxime erit in fine quando abundabit iniquitas et refrigescet charitas. christo teste Mat. xxiiii. ergo etc.

57

¶ Secundo vt per christum daretur modo pris gratia quae est via ad gloria ergo sicut tempus iuuentutis senectutem pecessit secundum Aug.

58

¶ Tertio quoque quia in fine modi erit tempus perfecte glorie in fesurre ctione. ergo ante illud tempus venire debuit vt per christi gratiam praepararentur homines ad gloriam. Ideo Abach. iii. In medio annorum notum facies etc. Et ita patet dei charitas erga nos. quia aduenit congruentissimo tempore quod dicitur tempus gratia Et realiter gratia spiritus sancti idem est quod charitas secundum doct. subti. vt per suum aduentum de plenitudine eius omnes acciperimus gratiam. Io i. et per consequens fidem et charitatem.

16

59

¶ Sed quaere tempus aduentus ppli dicitur tempus plenitudinis. Iux apostolum Gal. iiii. Cum Augustinus. libr re tracta. tempus incarnationis assiulat iuuentuti quae non est matur. etatis plearie. sli. quod secundum Tho. iii. per supra. Aug. assimlat quidem iuuentuti propter feruorem fidei: vigoremque charitatis quia fides per dilectionem operatur. iuuenes autm sunt feruidi in opere. Merito tanteum apostolus assimulat plenitudi temporis di. supra At vbi venit plenitudo temporis misit deus filium etc.

60

¶ Prim secndum glo. et Guill. e. di. li. iii. concor. Tho. quia veit completo tempore quo praefiniuit patr mittere

61

¶ Secundo. quia dei promissic in hoc fuit impleta de filio.

62

¶ Tertio. quia figure et prophetie tunc sunt complete.

63

¶ Quarto. quia tunc venit dominus temporis qui mundum vniuersum impleuit gratia fideu.

64

¶ Punito quia venit christus sexta etate mundi secundum August supra. Et in sexta die mundi creatio fuit completa. atque die septimo requieuit deus Gen i. Ita quoque decebat vt in sexta etate mundi recrearetur per christum. Unde sicut precessit plenitudo nature in principio mundi et secuta est iam in medio plenitudo gratiae. ita sequitur tertio plenitudo glorie in fine modi. Et hec omnia ex dei charitate pro nostre salutis vtilitate etc.

17

65

¶ Item quare dicitur christus in tempore plenitudinis factus ex muliere et sub lege. vt patet supr c. auctortae apostoli. Gal. iiii. At vbi venit plenitudo tem peris misit deus filium suum factum ex muliere factum sublege. cum dicatur in symbolo: Genitum non factum consubstantialem patri: Respondetur secundum Rayne. in summa. quod filius dei christus secundum diuinam natura dicitur genitus non factus. Sed secundum humanam naturam aliquomodo est factus quia humana natura quam assumpsit est creatura. Non tamen filius dei proprie potest dici factus simpliciter loquendo. sed dicitur filius dei factus homo. Unde Aug. in glo. dicit. Non te offendat quod ait apostols: factum ex muliere. cum confiteamur natum. factum autem non confitemur nisi hominem. Deus vero non fit nisi dicatur quod fit vt aliquid alicui. sicut dicitur: Domine refugium factus es nobis. Manens enim deus factus est homo vt fieret quod non erat: non vt periret quod erat. Bene ergo dici: factum ex muliere. Nec moueat te quod ait: factum ex muliere. Non dicit ex virgine: quia ipsa matur domini in scriptura dicitur vtroque nomin scilicet et virgo et mulier. patet Ioa. ii. Quid mihi et tibi mulier. Et xix. Mulier ecce filius tuus. Similiter et hoc dicitur mulier a sexu non a corruptione

66

¶ Quare autem dicitur. christus sub lege cum venerit tempore plenitudis id est gratie: Dicendum secundum Guill. et Bona. e. di. i. Quidam dicuntur sub lege qui coguntur timore legis. et sic christus non fut sub lege sicut nec etiam alii iusti scilicet quantum ad motiuum. quiamouentur custodire legem non tiore pene: sed amore iusticie. Unde i. Tin. i. Iusto non est lex posita

67

¶ Alio modo dicuntur aliqui sub lege quantum ad causam vel nascendi modum. Et sic omnes qui nati sunt in peccato dicuntur sub lege. quia propter peccatum tollendum sacramenta legis instituta sunt. et lex propter transgressionem scilicet reprimendam vel puniendam posita est. Gal. iii.

68

¶ Tertio quidam dicuntur sub lege quantum ad obseruantie actum. Christus itaque dicitur sub lege non primo modo scilicet quantum ad motiuum. nec secundo modo. quia sola voluntate ex amore impleuit legis praecepta. non timore pene nec ex necessitate cum esset sine omni peccato et natus sine peccato. Sed solum dicitur sub lege tertio modo quia actu obseruauit legem. Unde sic christus fuit sublectus triplici lege ex charitate sola. vt dicit Rayne. in summa. Primo legi nature. quia fascia ligatus pannis inuolutus lactatus fuit. et huiusmodi

69

¶ Secundo legi scripte. quia circumcisus oblatus fuit. et huiusmodi

70

¶ Tertio legi diuie id est patrne obedientie. quia inocenter passus: traditus et occisus fuit. quae omnia ex immensa charitate ad nos fecit vt reamaremus deum. ergo etc.

71

¶ De tempore et etate aduentus plura vbi Annuciatio domini. §. xxii. et sequen.

72

¶ Quinto claret charitas dei in aduentum ex sexus vtriusque conuenustate. Quoniam christus ad ueniens virilem sexum in seipo: et femineum sexum in sua matre honore decorauit ex charitate.

18

73

¶ Queritur ergo Utrum christus aduenire debuit in sexu virili: Respondetur secundum e. Guill. li. iii. dist. xii. concor. Tho. iii. scripto e. dist. xii. ar. i. q. ii per conclusionem. quod quamuis deus potentia absolutapotuit aduenire in qualicunque corpore: seu masculio sexu seu femineo. Tamen de congruo debuit christus esse vir et non in sexu femineo.

74

¶ Probatio de potentia absoluta est clara. quia sexus est differentia material non formalis. eo quod non variat specitum imo eiusdem speciei sunt mas et femina. x. Metaph ergo deus eque potuit humanitatem accipere in hoc vel illo sexu.

75

¶ Sed quo ad secundam partem de congruentia probatur conclusio. Primo ex idiomatum communicatione. quia inter naturam assumptam et assumentem debet esse communicatio idiomatum. Si ergo christus est set mulier: hec esset vera. Christus est dea. sicut ista modo Christus est deus quod non recte sonat. tum quia deas idolatre colebant in modo. vt Dianam Ephesii. sicut legitur in Actibus apostolorum. Et Uestam virgines rhomane ac pagani. quam vocabant deam Uestam id est terram. eo quod vestia tur herbis et aliis rebus. sicut dicitur libo Catholicon. Et de hac dea legitur in legenda scet Agnetis. Unde deam esse christum errori faueret. Tum maxime quia ex libo. de animalibus mulier est mas occasionatus respectu viriid est imperfectus. In deo autem nulla potest esse imperfectio ergo christus debet esse perfectissimus. et per consequens vir.

76

¶ Secundo probatur ex praecellenti conditione. quia sexus virils praecellit femineum. Primo in principando. quia omnes tam viri quam femine ex vno principio sut scilicet ex viro producti. etiam Eua ex Adam Ita conformiter ex vno viro christo debuerunt regenerari.

77

¶ Secundo in virtute vir praecellit scilicet in agendo. ergo christus cuius virtute liberati sumus debuit esse vir.

78

¶ Tertio in praesidendo. quiacilicet Cor. xi. Caput mulieris est vir. Et quia christus debuit esse caput ecclesie et eminentissimus omnium. ergo vir.

79

¶ Tertio probatur secundum Tho. supra quia christus venit vt doctor: vt rector: vt pugnator prohomine quae non competunt femine.

80

¶ Si obiicitur. quod christus ex quo de sola virgine natus est debuit Marie virginiin sexu assimilari: sicut proles parenti: Respondetur secundum e. Guill. quod sufficit assimulatio in specie: non tamen requiritur in sexu. Unde et matres per naturam plus desiderant portare filios quam filias. et plus gaudent cum pepererint masculum. vt dicunt expositores super Ioa. xvi. Item hoc etiam magis conuenit charitatis diuine mysterio. quia secundum Grego. et philosophum. lib. Eth. Constantinum et alios physicos. ac Egidium de regimine princi. In muliere amorlicet vehemes sit plus passionatus sed timorosus. tamen in viro est fortior et animosior naturaliter. ergo. Sic christus cum sit vir significat nos amare fortiter vsque ad mortem: vt reamaremus eum forti charitate etc.

19

81

¶ Utrum christus aduenire debuit conuenienter: ex femina nascendo: Ad quod respondetur secundum Tho. iii. parte. q. xxxi. arti. iiii. Et. tertio scip. dist. xii. ar. i. q. ii aliosque per conclusionem. quod sic. probatur

82

¶ Primo propter vtriusque sexus honorationem in christi aduentum et salutem vel glorificationem: ne sexus femineus tanquam vilior conteneretur. quia christus ex charitate venerat vtrumque sexum saluare. Hec est ratio accepta ab Augustino in li. lxxxiii. quaestio. Ideo idem etiam in libro de agone christiano dicit. Nolite vosipsos contennere viri. filius dei virum suscepit. Nolite contennere feminas: filius dei natus est de femina.

83

¶ Secundo christus de femi na debuit nasci propter vere incarnationis ostensionem. quia vt Aug. in epistola ad Uolusianum dicit. Si omnipotens deus hominem vtcumque formatum non ex materno vtero crearet sed repentinum inferret aspectibus hominum opinionem confirmaret erroris: quod hominem verum suscepisi se nullo modo crederetur.

84

¶ Tertio propter humane generationis perfectionem et elus diuersitatis. impletionem quia vt dicit Ansis. Deus quattuor modis potuit hominem creare

85

¶ Primo sine viro et femina. sicut fecit Adam ex limo

86

¶ Secundo ex viro sine femina. sicut fecit Euan¬

87

¶ Tertio ex viro et femina: vt communiter omnes homines na scuntur

88

¶ Quarto ergo restabat pro perfectione vt produceretur ex femina sine viro. quod impletum est proprie in christo.

89

¶ Denique christus quarto debuit sic venire propter reparati onem. Nam reparatio debuit corrstndere ruine per oppositum. Ideo sicut mulier fuit principium perditionis. quia Eua prius peccauit quam Adam: Ita salus nostra initiata est per muliere scilicet virginem Mariam. Unde canit ecclesiafemina damnauit: femina saluauit. Et sicut per virum id est Adam peccantem intrauit originale peccatum et mors inmodum. ita per virum scilicet christum debuit consummal ri opus nostre salutis et vita

90

¶ Sed arguitur in oppositum. quia Iob. xxv. dicitur. quod non potest apparere mundus natus de muliere. In christo autem nulla immundicia esse debuit. ergo non debuit christus ex muliere nasci: cum femi na patitur immundiciam. Respondetur secundum e. Tho. supra

91

¶ Primodo dicendo quod in conceptione vel natiuitate ex femina non est immudicia aliqua inquantum est opus dei: sed prout est ex peccata proueniems scilicet cum quis ex libidine concipitur. quod non fuit in christo

92

¶ Secundo dicendum quod etiamsi esset aliqua immundicia in femina: filius dei nullo modo inonaretur ex ea. vt dicit Aug. li. contra qunque hereses. Si sol radius inquit sordes cloacarum siccat nec eis inquinatur: multo magis splendor lucis eterne quaecumque irradia uerit mundare potest: ipse pollui non potest. Ex dictis claret maxima dei charitas quae omnes vtriusque sexus homi nes aduenit saluare et glorificare. nec spernit quantumcumque immundos dummodo a peccati immundicia conuertatur ad poenitentiam et deum diligant etc.

93

¶ Sexto charitas dei claret in ad uetu chri supra merita ex mera libalitate.

20

94

¶ Questio ergo est. Utrum sancti patres veteris testamenti meruerit vt adueniat in carnem filius dei. Ratio quaestionis est. quia qui meretur aliquid: meretur etiam hoc sine quo illud haberi non potest. Seancti patres veteris testamenti merebantur vitam eternam quae haberi non poterat nisi per aduentum filii dei in carnem. ergo merebantur eius incarnationem. Sed ad hec secundum Rayne. in sum. Respondetur. quod maior huius rationis vera est de concomitantibus vitam eternam. non de praecedentibus vel ducentibus ad eam. Nimirum aliqua sunt concomitantia vitam eternam. sicut visio: fruitio: impassibilitas et huiusmodi. de istis verum est quod qui meretur ista meretur vitam eternam sine qua hec haberi non possunt. Alia sunt praecedentia et inducentia ad vitam eternam vt principia merendi. sicut gratia et incarnatio diuina a qua omnia merita hominum habent efficaciam. et tleria principia non cadunt sub merito sicut nec gratia. alias non esset gratia secundum apostolum. Unde concluditur quod omnes patres a principio mum di mereri non potuerunt aduentum christi in carnem nisi ex congruo desiderando deuote et expectando. Congruum enim erat vt deus exaudiret obedientes sibi. et ideo ex mera charitate venit. Ad idem in sequentibus.

21

95

¶ Sed an aliqui sancti patres alivel simul omnes sancti noui et vete. testa. aduentum meruerit filii dei.

96

¶ Pro praeambulo notandum secundum Bonauen. in. iii. di. iiii. et Guill. eo. libro dis. xviii. et alios meritum distinguitur.

97

¶ Primum est meritum interpretatiuum scu abusiuum. dum aliquis facit aliquod opus de gonere bonorum malo fine et intentione. sicut qui dat elemosynam pro vana gloria: vel qui dat cum murmure. Talia enim aliquando remunerantur a deo: saltem temporali remuneratio ne ex immensa dei largitate: Sicut inuitur in Nabuchodonosor cui dixit Daniel: Peccata tua elemosy nis redime. et sic meruit restitui in regnum post amentiam.

98

¶ Secundum meritum dicitur de congruo. et est dum quis facit opus bonum ex genere et propter deum: tamen facit extra charitatem: Sicut dum quis facit bona in quibus se disponit ad gratiam: licet sit in peccato tamen de congruo meretur sibi dari gram primam pro dispositione ad gratiam

99

¶ Tertium dicitur meritum de condigno. quando quis facit opus bonum propter deum in charitate. Et dicitur meritum condigni. quia talis ex tanta charitate meretur tantam gloriam ex dei gratia etc Aureolus inter hec ponit etiam meritum digni quo vir iustus orans pro alio penitente dignum est vt exaudiatur vel pro peccatore vt conuertatur. non quia peccator dignus sit: sed quia iustus dignus est exaudiriNotandum denique quod meritum condigni sicut idem Ouill. dicit ea. dist. xviii. arti cilicet et potest trahi ex dictis sancti Tho. ea. dis. q. v. dicitur tripliciter

100

¶ Primo quando de indebito fit debitum: Sicut dum aliquis conuersus a peccatis primo motu charitatis meretur si bi vitam eternam faciens eam sibi debitam que prius sibi debita non erat. Exemplum habemus in latrone serto penitente.

101

¶ Secundo. quando quis meretur vt quod erat sibi debitum minori merito: magis iam mereatur: sicuti dum quis proficit de virtute in virtutem.

102

¶ Tertio quando quis meretur vt quod eratvno modo meritum: alio modo etiam mereatur: veluti quod erat meritum de condigno secundum charitatem aut secundum vnum actum rursus mereatur secundum vsum aut etiam secundum alium actum etc.

103

¶ Ad quesitum itaque respondetur per conclusione secundum eundem docto. lib. iii. di. iiii. quod neque sancti patres ante christum existentes. neque nos. neque simul omnes mereri potuerunt huiusmoi christi incarnationem loquendo de condigno merito: sed tantummodo de congruo. Et patet primo auctoritate apostoli Titum. iii. Non ex operibus iusticie que fecimus nos sed secundum suam misericordiam saluos nos fecit. Et ad idem Magister. li. iii. di. v. cum Augustinus. in Enchy. dicit. quod modus quo natus est christus de Maria insinuat nobis gratiam dei quam homo nullis praecedentibus meritis obtinuit.

104

¶ Idem probatur secundo ratione. quia hec vnio hypostatica dei hominis est eminentissime charitatis diuine. et maxime dignationis est etiam principium et ratio omnis meriti. quia nemo meruit a principio mundi nisi videlicet in fide et cognitione mediatoris christi scilicet aut explicita aut implicita: etiam in angelis. ergo non est sub merito

105

¶ Item confirmatur. quia meritum humanum non se extendit vltra conditionem humanam. Humana autem conditio in hoc consistit vt quis mereatur aliquam deitatis et bea titudinis participationem. sed quod tota plenitudo deitatis habitet in homine: hoc excedit conditionem huma nam. Excedit etiam meritum humanum et omnis creature etiam angelice. eo quod bonum vel meritum omnis creature non potest esse sufficiens causa boni totius nature. In carnatio autem christi est reformatiua totius humane nature. ergo incarnatio christi non potest cadere sub me rito etiam totius creature

106

¶ Sed an sancti patres meruerunt huius aduentus christi accelerationem: Idem Guill. dicit quod sic. Unde super illud psalmus. Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exurgam: dicit dominus. Ibi glosa dicit. Exurgam id est. mittam filium propter gemitum pauperum. quia pro malis gemunt et de peccatis conteruntur. Et sic patet quod accelerationem de condigno meruerunt sancti: non tamen vnionem in se. Uere itaque mira est dei charitas erga nos cum tantum et tale beneficium contulit quod omnia merita excedit.

22

107

¶ Utrum beata virgo Maria meru erit aduentum christi et incarnationem: Ratio quaestionis est. quia canit ecclesia de ipsa: sicut et cecinerunt angeliRegina celi letare alla. quia quem meruisti portare alla. Resurrexit etc. Ac etiam in collecta completorii dicitur: Ut dignum filii tui habitaculum effici mereretur etc Respondetur secundum e. Guill. li. iii. distin. iiii concordis. Tho. e. dist. ac. iii. parte summe. q. ii art. xi. quod primo loquaendo de merio condigni non potuit illud mereri beata etiam virgo Maria: cum hoc praecellat omnem creatu ram. Et patet ex rationibus dictis. §. praecedenti. Secundo loquen do de merito congrui: ipsa meruit portare dei filium propter suam puritatem. et sanctitatem. Decebat enim quod mater dei esset virgo purissima et omni sanctitate perfectissima Unde dicendum quod beata virgo Maria ante incarnationem christi et annunciationem meruit incarnationem prae aliis merito congrui. et vt eligeretur in dei matrem propter perfectionem sanctitatis

108

¶ Sed tertio loquendo de merito digni. sic post annunciationem habito iam eius consensu: tanta copiositate gratiae superuenit spiritus sanctus in eam quod non solum habuit congruitatem sed insuper etiam dignita tem. ita quod ex infusa tunc sibi gratia tantum gradum sanctitatis meruit vt nedum congrue sed etiam digne posse temmtrndi. Et adistum sensum canuntur ab ecclesia praedicta qui suntur in ratione inducta videlicet. quod beata virgo meruit de congruportare christum. Et quod insuper vt dignum (inquit non splicongruum: sed dignum habitaculum effici mereretur coperante spiritu sancto etc. Et ita patet quod merito digni mo ruit. Sed tantum vt praemissum est merito condigni id mereri. Ipsa etiam virgo non potuit. Condignum enim dicit equo dignum secundum proportionem meriti ad praemium vel bene ficium Hoc autem beneficium incarnationis excedit omne meri tum. quia siue dicamus deum fieri hominem: siue dicamus mulierem virginem fieri matrem dei vtrumque est supra statum qui debetur creature. Ideoque tam hoc quam illud est bengnitatis diuine et gratiae solius non ex meritis. quoniam hobeneficium est totius nature reparatiuum. Meritum auteviatricis marie non extendit se ad totam naturam.

109

¶ Sed an ipse christus meruit beneficium incarnationis praestari nature humane. Respondetur secundm Thon. supra et doc. quod impse solus meruit de condigno quia solius christi meritum extendit se ad totam naturam Item vnio incarnationis diuine in esse personali est dignitatis infinite et per consequens beneficium charitatis infinite. ergo meriti infiniti et transcendentis totum modium Hinc Hugo libro de charitate dicit. Magnam vim habes o charitas Tum sola deum trahere potuistiad terras. Nescio inquit quid maius in laudem tuam dicis re possum quam quod deum de celis traxisti et hominem de tera ad celum subleuasti. O anima mea dilige gum qui te sic amauit.

110

¶ De aduentum christi plura vbi super

PrevBack to TopNext