Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Amicicia christi
1
¶ Questio ergo est. quare christus dominus suos fideles potius amicos dignatus est vocare quam seruos Et patet Io. xvi Uos amici mei esti si fece. quae praecc. vi. Et iterum c. xiiii. Iam non dicam vos ser. sed a. etc. Hoc quippe mirum est cum nullus principum suum seruum solitus sit vocare vel nominare amicum et frem. sicut fecit christus suis: Rsecundum doc. quod christus dominus sic voluit ex mira et ineffab li diuina charitate ad nos. Ex qua fecit primo summe admirandum nobis beneficium cum ipse deus pro nobis factus est homo
¶ Secundo ad huc mirabilius. cum non solum factus nobis similis homo mortalis: sed etiam seruus. etiam minimo rum seruorum vsque ad plantam pedis se humiliando. dum pedes discipulorum genibus flexis lauit. Et Luce. xxii ait. Ego in medio vtrum sum sicut qui minstrat. Denique tertio isuper mirabilisssme charitatis fuit: quod pro nobis nedum seruis sed malis et eius inimitis opprobria et ludibria: verbera: vincula et mortem acerbissimam sustinuit vt fdimeret a diabolo et in reges celestes promoueret.
¶ Sed ad quaesitum. Curnos amicos nomina uit: Prima ratio est: vt nos in voluntate ei conformes essemus. quia secundum philosophum et Hiero. Amicorum est idem velle et idem nolle
¶ Secunda ratio. vt non timore seruili sed amol re filiali ei deseruiremus in praeceptis scilicet obediendo Tertia vt certificati de eius amore: amicicie cuius est bonum velle amato: ipsum reamaremus. Ideo dixit sic: Uos amici mei estis si feceri. quae ego praecipio vobis Non enim dixit eritis in futuro. quia quod futurum est sepedubitatur. sed dixit amici mei estis per verbum praenens. quia quia praesens est certum est. Unde Ber. de diligendo deo dicit. Nomo se amari diffidat qui iam amat. dei enim amor quepraeuenit subsequitur scilicet vt reametur. Nam quomodo amare pigeat iam amantes quos amauit non dum amantes. Hec ille Ecceergo mira dei charitas qua nos amicos vocati. quia amari vult potius quam timeri.
2
¶ Sed quomodo possit vera amicicia esse inter deum et hominem Cum dicat philosophs viii. Ethi. quod vera amicicia non est domini ad seruum. quia sunt dissiles. Ami cicia enim est equalis ad equlem: Inferioris veroad super orem est timor et reuerentia: Superioris at ad inferiorem disciplia. Respondetur. quod sicut ibide philosophus addit. domini ad seruum inquantum seruus non est amicicia. sed secundum quod homo est sibi similis. ergo vt sic est amicicia inter eos. et ita est in proposito. quia deus factus est homo ergo vt sic est amicus
¶ Quod autem sit amicicia vera inter deum et homnine patet ex diffinitione amicicie ibidem per Aristoti lem data. quod amicicia vera est dilectio per quam ipsi amici beniuoli sunt ad inuicem et bona volunt propter se et hec non lateat apud eos: gratiaque alicus boni finis. In hadiffinitione secundum Tho. in scripto super liro Ethico. quod recollegit ex Alb. commento. e. lib. Ethico. notantur quattuor quae requiruntur ad rationem et integritatem vere amicicie intquoscumque.
¶ Primum est dilectio. scilicet boni veri simplicter vel salte apparentis secundum quid. alias non est diligibile. Unde Isido. de sum. bo. dicit. Amicicia tantum in bonis rebus habetur. Nam qui ea in malo vtuntur (inquit) non sibi amicisunt sed inimici. Hec ille. Ratio. quia diligere aliquem in malo et odire. Psalmus Qui diligit iniquitatem odit animam Secunum est reamatio. Ideo dicitur in diffinitione. quod est dilectio per qua sunt amici ad inuicenm. vnde si amans non reamatur no dicitur amicicia sed tantummodo amor. quia ibi noct communicatio vel vicissitudo amoris mutui secundum proportionem. quod requirit. amicicia. Exemplum. si ames inanima ta et irrationalia
¶ Tertium est beniuolentie apertio. Ideo dicitur quod beniuoli sunt et hec non latent. Nam. viii. ethi. diciu quod amicicia fundatur in beniuolentia quae vult bonum amicogratia amici et non propter proprium bonum. Unde cum homo amat panem que comedit vel vestem quam seruare vult. quia amat inquantum sibi est bonum proprium et non amato paet ni vel vesti etc. ergo non est amor amicicie sed concupiscentie proprii commodi. In hoc etia requiritur quod talis beniuolentia no sit lates apud eos scilicet amicos. alias esset amo occulte conscientie.
3
¶ Queritur ergo vtrum amicicie virtus magis consistat in amare quam in amari: Rse. secundum Rarne id est sum. cum Tho. in scip. super. viii. Ethi. et Alb. in conmento ibidem ponendo conclusionem. quod Amicicie virtus magis consistit in amare quam amari. probatur Primo ratio ne actionis. quia nobilius est bene agere vel operari quam bene pati. Cum ages sit nobilius et praestantius passo. ex. iii. et anima. Sed amare est bene operari Amari autem est poti bene pati. ergo etc. Minor patet ex diffinitione amiciciteo ii. Ethi. per Aristo. dit quod Amicicia est quae amicus est operatiuus eorum quae bona putat amico suo non propter seipsum: sed propter amicum. Isto modo alio diffinit Aristo. amiciciam praeter illam diffinitionem quae dicta est. §. praecedenti.
¶ Secundo probatur ratione laudabilis commendationis. quia illud magis pertinet ad virtutem amicicie quod in amicis est magis laudabile in vnoquoque eorum. sed hoc est amare potus que amari. quia amicus quisque magis laudabilis est ex eoquod amat quam quod amatur. ergo etc. Maior patet. sed Mior probatur. quia vnusqusque secundum propriam virtutem et non secundum alienam laudatur. et quia quod amamus aliquem est proprie virtutis. sed quod amemur hoc est virtutis aliene. ergo etc.
¶ Tertio ratione obligationis. quia melius est quod alii obligentur nobis quam nos obligemur aliis. sed cum amamus alios: illos nobis obligamus. cum vero amamur: aliis obligamur. ergo etc.
¶ Quarto ratione praemiationis. quia illud quo meremur et praemiamur est melius eo quo nec meremur nec praemiamur sed cum amamus nobis meremur et praemiamur. cum autem amamur alii merentur sibi et praemiantur ex hoc. ergo patet et his quod amicicia licet vtrumque requirat: tamen principalius est in amare quam in amari. vnde imperfectio amicicie est eius qu magis vult amari quam amare sicut est in fictis amicio.
¶ Ad praemissa est similitudo. Nam matres et patres quorum vehemens est amor ad filios magis gaudent et delectantur in hoc quod ament filios quam amentur ab eis. vnde scpdant filios nutricibus ad nutriendum et scientes eos esse filios suos amant illos nec tamen curant nec multum quae runt quod ab eis reamentur scilicet sufficit eis videre quod bene se habeant ipsi filii. et ita parentes amant filios quamuis non reamentur a filiis eo quod filii ipsi ignorant hos esse suos parentes. ideque reamant potius nutrices. ergo etc.
¶ Siobiicitur. quod amabili id est quod quis amat aliquando no et verbonum sed apperens. ergo non semper nobilius est amare quam amari. Dicendum secundum e. Alb. supra quod amare et amari possunt considerari dupliciter. Uno modo ex parte amabilis. et sic bene procedit obiectio. Alio modo ex parte amoris vel amiciciur et sic intelligitur quod amare est nobilius quam amari rationibus supraedictis.
¶ Ad propositum itaque in amicicia christi ad nos principalius et nobilius est. quod christus prioramat nos praeueniendo ex mera gratia charitatis sue. ad quod consequens et secundarium est quod nos christum reamamus Un scilicet Ioan. iiii. Diligamus dcum quoniam ipse prior dilexi nos. Hic Augustinus. lib. de catheci. rupdi. dicit. Nulla est maior inuitatio ad amorem quam praeuenire amando amam tem. et nimis durus est animus quisibi dilectionem vulimpendi et non vult rependere.
¶ Si dicas. christus vult propter suum amorem reamari. ergo reamari est nobi¬ lius tanquam finis. Dicendum quod non valet conse quentia quia christus vult reamari non nisi propter nostram salutem. quia scit quod nos esse non possumus boni nec consequentur beati nisi ipsum deum reamemus Totum ergo est ex dei charitate immensa ad nostrum bonum et salutem. Et quod amat et quod reamari a nobis optat cum ipse nullo indigeat. O ergo homo esto aminicus dei: quia hoc requirit a te deus. Disce etiam ex praedictis quod non tam valet vt tuameris a christo: ita quod tu non cures amare christum ef fectualiter sibi deseruiendo etc. sicut sunt qui de dei praedestinatione confidunt et tamen male viuunt
4
¶ Sed an sicut amare amicum melius est quam amari. pariformiter honorare melius sit quam honorari
¶ Primnc dicendo quod amari videtur esse propinquum ei quod est honorari. eo quod honor est quoddam testimonium de virti te eius et bonitate illius qui honoratur. Et similiter omne quod amatur amicabiliter amatur: quia bonum vel saltem arparens est
¶ Secundo dicendum: quod amari melius est et magis eligendum quam honorari. Ratio: quia id quod est secundum se eligibilc est melius eo quod est eligibile propter aliud. Sed amicicia est secundum se eligibilis: cum sit bonum praecipuum inter omnia exteriora bona. viii. Eth. Honorari autem non querunt aliqui propter ipsum honorem sed propter aliud scilicet Uel propter spem percipiende vtilitatis siue in nomine vel fama gloriosa vel commodis aliis. Aut vt videantur ex hoc boni pro edificatione pximorum. et hoc est licitum
¶ Tertio dicendum quod honorare melius est quam honorari. Cum secundum philosophum honor est in honorante. ergo sibi laudabilius. sicut et ama rem melius est quam amari. Et patet idem eisdem rationibus quo de amare et amari dicte sunt. §. praecedenti. Sic ad propositum de ipsa amicicia christi applicando pater quod melius est fore amicum phiscepi quam honorari publice in ec clesia canonizando. Unde maxime est amandus deus qui suos et amat et honorat. quandoque etiam in praesenti: sed maxime in futuro.
5
¶ Utrum amicicia sit virtus cuilibus homini necessaria in hac vita: Respondetur secundum Rarne. in summa cum Tho. super. viii. Eth. scp. Et Albertus in commento ibidem per conclusionem quod sic. pluribus rationibus
¶ Primo ratione virtutis adquirende. quia cuilibet homini necessafium est adquirere et habere virtutem. eo quod virtus bonum facit habentem et actum eius. Sed amicicia est quedam virtus moralis vel effectus virtutis vel reducitur ad virtutem: ergo est necessaria. Minor probatur. Primo quod sit virtus moralis. quia per cam scilicet amiciciam quilibet homo ad vnumquemque se habet sicut decet in factis et dictis.
¶ Secundo quod sit effectus virtutis amicicia. patet: quia virtus est causa amicicie per eam faciens hominem vt amet prox mum propter honestum quod est in illo. Tertio quod re¬ ducatur ad virtutem moralem. patet quia reducitur ad virtutem quae est iusticia. quia sicut iusticia reddit cuique equale. ita amicicia reddit cuilibet proportionabile. licet deficiat a ratione iusticie. quia non obligat amicicia ex debito sicut iusticia. sedsolum attemdit debitum honestatis et iuris naturalis societatis: cum homo naturaliter sit animalsociale et amicabie. i. Poli.
¶ Secundo amicicia est cuilibet necessariaad habendum eam ratione pacis conseruande. quia amicicia sst maxime ciuilitatis et communitatis ac concordie et pacs conseruatiua. sicut discordia est per opositum communititis destructiua. Unde Hiero. Concordia parue rs crescunt. sed discordia maxime dilabuntr e
¶ Siqueratur. Utrum amicicia sit magis necessaria in luitate vel communitate quam iusticia: Dicendum secundum praedicps quod sic. Ratio. quia illud quo habito non indigetur ab tero. ed econuerso: est plus necessarium. sed sic est in proposto. ergo etc. Nam habita iusticia nihilominus homies indigent amicicia ad inuicem propter charitates sire qua non est salus i. Cor. xiii. sed si vera haberetur mmicicia non indigerent homines iusticia proprie dicta. eo p nullus alterum lederet: quoniam amicus est alter ego. ix Ethi. et ita quilibet vellet alteri bonum sicut sibiipi. ergo etc.
¶ Tertio amicicia est necessaria ratione necessitatis supplende. Declaratur quo ad sex conditiones hominum.
¶ Primo amicicia necessaria est diuitibus et potentibus. Tum quo ad distributionem bonorum. quia in bonis fortune nulla est vtilitas si ex his quis nulli bene faciat. Tum quo ad conscruationem bonorum. quia bona fortune sine amicis conseruari non possunt. quia plres insidiantur eis. et quanto quis est in altiori statu tanto est minus securus. Eteni. Ecci. x. Omnis potentatus vita breuis. Sicut ergo arborquanto altior tato indiget pluribus radicibus et fulcimentis ne cadat. Sic in proposito. Tum denique quo ad ad quasitionem celestium bonorum et euasionem tormentorum ne cessaria est diuitibus et potentibus amicicia sanctorum et pauperum christi. Ideo Lu. xvi. Facite vobis amic. de mammo na iniqui. vt cum defe. recipi. vos in eter. tabernacula. Alias potentes potenter tormenta patientur. Sap. vi. Et quanto quis hic altior male vixit: tato altius in patibulo infernali suspendetur
¶ Tertio necessaria est iuuenibus quia proni sunt ad peccata et concupiscentias: quatus per amicos retrahantur.
¶ Quarto senibus. quia multos patiuntur defectus indigent amicicia ad subueniendum et maxime in morte¬
¶ Quito necessaria est tribulatis et patientibus vt inafflictione per amicos sermone et opere conselentur
¶ Sextuo etiam perfectis et felicibus. quia nemo eligeret viuere solitarius etiamsi omnia bona haberet: cum hbeo sit sibi insufficiens ad omnia seruitia necessariorum. et naturaliter animal sociale. de hoci sequenti. §. v.
¶ Ad propositum de amicicia christi applicado claret. quod chri amicicia est cuilbet summe necessaria. Tum quia est vrtus saluifica sine anon est vita eterna. Tum quia est eterne pacis in ciuitam: te celesti conseruatiua. Tum quia in omni neceitate omnibus stati busque vtilissima. et hec ex chritate diuina. ergo etc. i.
6
¶ Utrum dato quod homo sit felix adhuitur indigeat amicis. Cum enim felixr per se sufficientiam omnium bonorum habeat ergo non videtur indigere amicis. Sed in oppositum arguitur. quia habere amicos est maximum bonum super omnia bona exteriora. ex. viii. Eth. ergo carentia huius est infelicitatis. Respondetur secundum Rayne. et doc. supraedictos. quod Primo possumus loqui de felicitate perfecta quae erit in patria. Et sic ibi non requiritur ex necessitate societas amicorum. quia habebunt beati totam plenitudinem essentialis perfecte felicitatis in solo deo sufficienter nec indigent alio quam deo in quo sunt omnia bona. Sed tamen erit ibi societas amicorum de bene ese scilicet quo ad felicitatem accidentalis gaudii cum de societate sua in deum gaudent: vt dicit Aug. viii. super Gen. Et sic intelligitur quod Boetius dicit de consol. Nullius boni sine socio est perfecta possessio
¶ Secundo possumus loqui de felicitate imperfecta quae est invita ista secundum opinionem aliquorum. Et isto modo felix licet non indigeat amicicia quo ad vtile vel delectabile: tamen indiget quo ad bonum honestum et virtuale.
¶ Declaratur. Nam amicicie distinguuntur tres species sicuit et bonum amabile est triplex. Primo bonum simpliciter: quod dicitur honestum: quando amicicia est propter virtutem. puta quia virtuosus et bonus est quem amat id est ipse amicus. Et secundo est amicicia propter bonum secundum quid. puta propter delectabile in amico. vt est familiaris affabilitas. et huiusmodi. Et tertio propter bonum vtile id est vtilitatem licitam. Hec ex. viii. Eth. secundum Arist. Unde dato quod aliquis sit tam felix in hac vita quod non indigeat alicuius amicicia delectabili nec vtili: tamen adhuc indiget amicicia virtuali. Probatur quia alias non esset vere felix carens bono tali. quin potius carere amico vel dissolui ab amico est malum miserabile et quid confusibile et verecundabile. Quia per oppositu habere amicos est maximum bonum et quid iocunde beatitudinis honoris et glorie. Item carere vel dissolui est quoddam labile cum vnus fructificaret alium. Item est quid viduale. quia vnus amicorum est quasi custos et oculus alteri us. Ideo dicitur amicus quasi animi custos. Unde sicut carens tutore et oculo dicitur viduatus lorbatus. ita carensamico ex. ii Eth
¶ Ad propositum. Quicumque quantum cunque posset esse felix indiget amico christo super omnia ergo praeligenda est christi amicicia: sine qua nihil valent omnia. et qua habita habetur felicitas summa. tam in diuitiis: quia facit habere summum bonum scilicet deum id ies. Cor. i. In omnibus diuites facti estis in illo. quam in honore: quia scilicet coram omnibus angelis et beatis curie celestis. et toto modo honorat in iudicio. quam in fobilitate: quia frem christi et filium dei efficit. quam etiam in glorie maiestate. quia coronat i got.
7
¶ Utrum amicicia sit melior omni thesauro: Respondetur secundum Rayne. quod sic. Probatur primo rationibus. quia amicicia vitam conseruat. Inmorte quoque et post mortem amicus iuuat verus. Item amicicum trahit sursum ad deum vel ad virtutes. et pace generit. Hec autem non facit aurum sed deserit in morte ad peccatumque trahit: et litem generat contraria paci. ergo etc
¶ Secund ex sacra scriptu ra. Eccli. vi. Amico fideli nullaem comparatio et non est digna ponderatio auri et argenti. Ideo ibidem c. vii. dicitur. Noli puaricare in amicum pecuna scilicet accommodatam: differetem tibi reddere
¶ Terti probatur ex philosohia. Nam viii. Ethi. Aristo. dicit quod amicicia multo praeciosior est quam pecunia. Nullus enim nisi stultus eligeret viuere si ne amicis habens reliqua omnia bona
¶ Ad propositum. Certa et indubitabilis christi et amicicia. Item est praeciosissima et inextimabilis. est etiam verissima et iuariabilis. Ideo Eciix. Non derelinquas amicum antiquum: nouus eni non erit similis illi. vinum nouum amicus nouiius. Lyra. quia sicut de vi no nouo nescitur quale erit finaliter. sic de amico nouo hus mundi nescitur qualem fidelitatem tenebit Sed antiquum amicus est deus qui ab eterno nos praedilexit. Iste amicus cum dilexisset suos in finem dilexit eos. Io. xiii. Hic Au gusti. Elige tibi o homo prae omnibus amicum qui cum omnes alii tedeserueriur scilicet in morte iste solus te non relinquat: sed in regionem longinquam ad quam ire debes te perducat. ergo etc.
8
¶ Qualis amicicia sit habenda tamquam optima. Notadum est secundum Rayne. in sum. quod amitcicia quaedam est ficta et non vera. alia mala et cauenda etc. tertia vera et imperfecta. quarta optima.
¶ Primo amicicia ficta dicitur. autm quia est solo nomine. Ecci. xxxvii. Est amicus solo nomine et non re. aut quia ore et no cordoContra quod i. Io. iii. Non diligamus verbo et lingua: sed opere et veritate. Tals est amicicia mundi. quia prodnit nobis dilectionem in vita sed in morte concludit amaritudinem et inimiciciam cum diripit omnia bona temporalia et in iudicio insurget contra nos dum pugnabit orbis terrarum contra insensatos. Sap. v. Unde Ecci. Est ami cus qui conuertitur ad inimicicia etc. Seneca. Nullum maius malum habet homo occupatus et bonis suis obsessus quam quod amicos sibi putet quibus ipse non est. Aut Tertio fictus dicitur amicus. quia est occultus nec opere manifestatur. Tullius de vera amicicia. Ille est verus amicus qui omnia bona sua aliis communicat: et mala id est aduersa alio rum sua reputat. qui vero aliter amat fictus est amicus Hec. (le. Unde Prouer. xxvii. Melior est manifesta correptioquam amor absconditus. Hiero. hoc exponit sic. Melior est inimicus manifestus quam amicus absconditus. ille enim dum cognoscitur facile vitatur. iste vero dum non cogscitur praeualet.
¶ Secundo. alia est amicicia mala et cauenda scilicet qui est inter praeuos. De q Lu. xxiii. Facti sunt amici Herodes et Pilatus. Theophilus ibi dicit. Attende diabolum vbique coniungentem disiuncta vt christi paragat neces. Similiter mala amicicia est. quando quis licet bonus in se videatur: tamen amiciciam tet cum praeuo. sicut fecit Iosaphat cum Achab pessimo. Greg. in pastor. Cum incaute malorum amiciciis iungimur: eorum culpis leigamur
¶ Tertio. est amicicia vera sed imperfecta Et huol est species amicicie propter delectabile et pro pter vtilc. Potest enim esse vera amicicia huiusmodi: tamen est imperfecta. ed amicicia propter honestum est perfectioristis.
¶ Slergo queritur. Quali ordine se habent iste amicicie: Dicendum secundum eundem Rayne. quod infima est amicicia propter vtile. quia hec amicicia propter vti le non habet locumin beatis. Secundo altior est amicicia propter delecubile quam propter vtile. Tum ratione liberalitatis. quia vere amicicie ratio est quod sit liberal et non negociatiuaergo quanto est liberalior tanto verior et nobilior. Sd amicicia propter delectabile ma gis est liberalis quam vtilis. quae est quasi mercennariorum et negociatorum. Tum quia amicicia delectabilis magis accedit ad actum beati. quia indigent delectabili quasi forma essentiali beatitudinis: non autem indigent vtili ipsi beati. ergo etc.
¶ Quarta ergo amicicia est perecta et optima scilicet quo est propter honestum id est propter virtutem. Tum quia vult hona amicis per se propter bonum virtutis. sed alia amiticia vult propter bonum per accidens: vel secundum quid. vt tacum est. §. vi. Tum quia nihil inuenitur in ea contrarium amicicie vere vel defectuosum. quia est puie propter virtatem principaliter. In aliis autem amiciciis aut in vtilitas in causa amicicie aut delectatio licet minus principa liter. Tum quia alie amicicie maius appropinqunt amicicie male. Nam delectatio et vtilitas potest esse iter pranos amicos: sed amicicia honesti non
¶ Ex isis ad propositum claret quod amicicia christi est ineffabilit re omnibus summa et nobilissima. Primo quia est homstis sima et omnis amicicie comprehensiua et per consequens perectissima. In ea enim sunt non nisi virtuosorum amoret cum hoc bona summe delectabilia et vtilissima et cum hoc permanentissima.
9
¶ Sed ex dictis oritur difficultas Quare non potest esse amicicia vera prauorum cum tamen praepi quaerant conuiuere aliis et conuiuunt. Residere autem inconuictu pertinet ad amicicia secundum intentionem philosophi. ix. Eth. vbi dicit quod actus amicicie est consolatio cum amico. et sic puiuere. Respondetur secundum eundem Rayne. quod sicut dicit philosophuse. li. ix. Eth. Prauus nihil amicabile habet. nec ad se nec ad alterum. Nam teste sacra scriptura. Qui diigit iniquitatem odit animam suam. psalmus ergo ad se non habet amiciciam veram: nec per consequens ad alterum. Eccli. xiiii. ca. Qui sibi nequam cui bonus esse poterit: Ad obiectum autem quod prauus quaerit conuiuere aliis Dicendum quod hoc non quaerit propter amicum amore amicicie. sed aut ideo vt fugiat conuiuere secum. vel solitarie: quia homo natura liter est animal politicnmem aptum natum soctaliter conuiuere. Aut quaerit propter propriam vtilitatem conuiuere et fingit amicicia. Sed vt ibidem Arist. dicit. Qui fingit se esse amicum et non est: peior est eo qui fecit falsam monetam. quia quanto magis malicia est circa melius: tanto peior est ipsa. Sed amicicia est maxima inter bora exteriora. ergo si sit ficta erit peior omnium. Et multo plus in amicicia christi si se quis ficte habeat. quia simulata sanctitas est duplex iniquitas. teste Hieronymo.
10
¶ Item An ergo quando vnus amicorum factus est malus debeat statim solui amicicia eius: Respondetur secundum e. Rayne. cum Arist. supra quod ille qui factus est malus aut intorrigibilis est vel insanabilis. ita quod propter abundantiam malicie ad statum virtutis reduci non potet de facili. Et tunc a tali amicicia dissolui debet. Aut est sanabilis. et tunc non de pet dissolui statim sd expectari per aliquod tempus et adiuuari ad recupradum bonos mores. Sicut si quis amiserit substantam vel pecuniam non statim sinit esse perditam sed dligenter querit donec inue¬ niat si poterit. Multo magis debet sic fieri de amicicia que melior est quam omnis peccunia.
11
¶ Sed adhuc restat difficultas. Qualiter se debet habere amicus virtuosus et bonus post dissolutionem amicicie a praeuo. An scilicet familiariter debeat se habere ad illum: an sic reputare quasi numquam fuisset amicus. Hoc soluit idem Aris. et cum eo Rayne. dit quod quia oportet habere memoriam praeteri te consuetudinis et amicicie. Sicut extimamus quod quis magis debeat exhibere et largiri amicis quam extraneis. ita etiam his qui in praeterito fuerunt amici debet magis exhibere propter praeteritam amiciciam nisi in vno casu. videlicet quando abundans malicia et insanabilis in illo fuit causa dissolutionis amicicie praeterite. tunc enim quanto plus fuit amicus tanto plus extimandus est vt hostis et vitandus propter huiusmodi obstinationem in malo. Hec philosophus. ix. Eth. vbi praedictas omnes difficultates mouet et soluit. Ad idem Tho. in scripto. et Albertus in commento ibidem
¶ Ad propositum applicando de christi amicicia suo modo habet se christus amicus optimus ad nos. quia cum peccamus amicicia eius ad nos dissoluitur. nec tamen desistit sua beneficia largiri. quia solem suum facit priri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. Mat. v. Si autem conuertimur ad praenstentiam recipit nos iterato semper ad amiciciam ex charitate immensa. Si vero in obstinatione moriemur tanto durius bamnat: vt hostes.
12
¶ Qualia debet quios et siderare in homine quem in amicum sibi vult eliger. Notandum quod secundum Fram. maro. in secundmode. Item vbi supra. Tho. Alb. Rayne. aliosque recolligendo. In eligendo amico considerada sunt tria
¶ Tertio fidelitatis experientia Primo inquam criminis carentia. quia prauus non est eltgendus in amicii. vt in praemissis dictum est. Debet quo considerari vicet.
¶ Primo ne is quem eligis in amicusit superbus: quia nescit esse socius. Prouer. xi. Ubi superbia ibi contumelia.
¶ Secundo ne sit cupidus. Hiero. in epistola ad Castrimam. In amicis non res quaeruntur sed charitas.
¶ Tertio ne sit libidinosus. quia a tali inquinatur homo. Eccli. xiii. Qui tangit picem inquinatur ab ea.
¶ Quarto ne sit iracundus. quia facile amicicia perditur. Prouer. xxii. Noli esse amicus iracundo ne sumas anime tue scandalum
¶ Quinto ne sit iniustus. Aug. lib. i. solils. Amicicie legem iusficiam esse arbi tror qua prescribitur vt non minus nec plus quam seipsum quasque amicum diligat. Exemplum narratur quod sapiens muier docuit filium vt eum eligeret amicum qui pomum equaliter diuideret.
¶ Sexto ne sit proditor secretorum. Ec clesiastici. xxvii. Qui denudat arcana amici fidem perdit et amicum non inuenit.
¶ Ad propositum. Tases christus dominus vult habere amicos qui sint humiles: mundi contemptores: casti: mites: iusti et a peccati emendati etc.
¶ Secundo in eligendo amsco cesderari debet aptitudinis conuenientia. Nam aliqui sunt amicicie apti plus quam alii. Ut enim dicit Arist. viii. lib. Ethic. Iuuenes ex naturali complexione sunt apti ad amiciciam. quia ipsi multum gaudent ex naturali oplexione in affectu et aspectu familiarique colloquio et obsequio aliorum quae sunt opera amicicie causatiua. ergo prae aliis citius et facilius fiunt amici. Item secundo vt idem Aristo. dicit. Antiqui vel senes et seueri id est litigiosi et mordaces non sunt naturaliter apti ad amiciciam. Tum quia senes sunt naturaliter cacoges. id est suspiciosi: ideo non confidunt de aliis sed mala suspicantur de aliis: quae in praeterito exparti sunt de seipsis. Tum siet praesumentes nimis de suis sensibus aliis non concordant: per consequens non amicantur. Tum quia causatie ua opera amicicie fnuum scilicet colloquia: familiaria obse quia: et de aliis minus curant sibi magis intendentes ergo etc. Deni quae seueri et mordaces non sunt apti ad amiciciam. quia non concordant aliis: ne familiares sunt.
¶ Tertio aliqui omninosunt inepti ad amiciciam: vt sunt stulti. ergo vitandi. Prouer. xiii. Ami cus stultorum similis eis efficietur.
¶ Sed an melius sit amicicia coniungi cum uuenibus an cum senibus. Dicendum cum e. Rayne. quod iuuenes de facili fiunt amici vt dictum est. tamen non sunt omnino perfecti amici: eo quod non diu permanent in amicicia. sed sscut cito amant ita cito abea excidunt. Et quia in eis est amicicia magis propter delectabile societa tis: et in quiqusdam propter lucrum societatis. Unde iuuenibus conuenit amicicia vel competit sepe propter vtilitatem. Et talis amicicia competit etiam peregrinis vel viatoribus: quia tales seinuicem amant propter vtilitatem quam habent ad inuicem. Amicicia autem senum licet quandoque sit propter indigentiam subueniendi nature. deficienti tamen est stabilior et a passionibus magis quietata iudicio rationis quam in iuuenibus qui feruntur passionibus non dum roborati iudicio rationis. Ideo et si difficilius adquiratur amicicia senum: tamen melior est pro stabilitate.
¶ Sic ad propositum christis amicicia quodammotoi pariformiter est sic: quod iuuenes a principio ad esm acceptandam conuersi magis redduntur apti de cetero ex habitu generato. Thren. iii. Bonu est viro cum portauerit iugum pomini ab adole scentia sua. Sed senex dierum ma lorum difficiliu. sod fit christi amicus. tamen si dei gratia conuertetur stabilis fit obseruans se propter imminentem mort. enim: nisi esset seuerus reluctado deo et mordax conutra proximum et stultus in peccato.
¶ Tertio in eligendo amico consideranda est fidelitatis experientia. De qua fidelitate potest quis experiri.
¶ Primo ex parte secreti. Unde Petrus blesensis in libello de amicicia ait sic. Si fidem amici experiri volueris: non ei prius arcana cordis tui committas: sed aliqua exteriora etiam modica. de quibus non magnum emergat dispendium. tunc qui fidelis erit in minimo erit et in maiore fidetur. Et qui in modico iniquus est: et in maiore iniquus est
¶ Secundo experiri. potest quis ex parte obsequi et opris de fidelitante amicis: quia vt Greg. dicit probatio dilectionis est exhibitio ope ris. Ad propositum. christus his modis probat nos si simus fideles amici eius vere. Primo committendo nobis modica bona scilicetparalia: si fideliter dispensamus. Mat. xxiiii. quia in pauca fuisti fidelis: supra mul. te constituam. Secundo per opera in charitate.
13
¶ Queritur ergo Que sunt opera vel actus amicicie quibus probatur eius veritas: Respondetur secundum Rayne. cum Tho. in scripto. Et Alb. in commento libro Eth. quod tria sunt huiusmodi opera
¶ Primum dicitur beniuolentia. Unde Aris. viii. Eth. c. ix. dicit esse prouerbium vulgare. quod amicus ad suum amicum dicitet se habere sicut genum ad tibiam. quia hec maxime habent ad inuicem propinquitatem et beniuolentui am cum vnum vult alterum esse sanum. Et quia tibia sustentat genum ac genu ligat tibiam. alteroque fracto vel no tabiliter leso alterum non potest ambulare. Sic amicus ligat ac vnit sibi amicum et sustentat et commori vult cum amico
¶ Unde quero. Quid est praestantius An pro piquitas ait amicicia: Respondet Tullius de amicicia di. sic. In hoc praestat amiticia propinquitati quod ex propinquitate heniuolentia tolli potest: manente propinquitate. ex amicicia vero non. Sublata enim beniuolentia amicicie nomen tollitur. Proinde etiam Aristo. ix. lib. Eth. dicit quod beniuplentia est principium amicicie et in ea fundatur amicicia.
¶ Secundum opus amicicie dicitur concordiaquae consistit in affectu et in actu vnanimi scilicet quod eadem velint et nolint et eadem eligant in quibus consistit ratio concordie. Unde concordia dicitur quasi vnitas cordium. Ideoque Aristo. viii. Eth. c. ix. dicit quod prouerbialiter dicitur vna esse anima duorum amicorur scilicet per voluntatum concordiam.
¶ Primo quod concordia in speculatiuis vel consensus non pertinet ad rationem amicicie. puta siqui consentiant inuicem in hoc quod sol est maior terra. vel in opinionibus quae sunt de speculatiuis. Et ideo in iidiciis talibus nihil prohibet amicos consentire vel dissentire Ratio huius est: quia iudicium in talibus procedit er naturali ratione et per consequens ei illatione veritatis comcludendo necessario necessitate consequentie. Amicicia vero procedit ex electione: ergo non pertinet ad eam dissensus vel assensus talis conclusionis in intelli:ctu veritatis. Sed vt Aristo. li. iiii. dicit Duobus existentil hv amitis sanctum est inquit praehonorare veritatem. et sic manet amicicia in huiusmodi discordantia opinionum. nec propterea dissolui tur. Exemplum inter ordines sancti Dominici et sancti Francisci. praesertim Scotistas. licet sit multimoda opinionum discordia: tamen manet eorum amicicia in christo ad inuicem Secundo nota iuxta praefatos quod concordia in minihis non est de ratione vere amicicie: si cut nec discordia in minimis tollit eam. eo quod concordia attenditur circa magna vel notabilia:
¶ Tertio nec concordia in viciis pertinet ad amiciciam veram. quia vitiosus non praet ese amicus ex praedictis
¶ Concluditur ergo quod concordia est vnitas animi in operabilibus communibus et vtilibus correquisita ad ve¬ ram amicitiam. Unde quandm plurea consentiunt I vr domti netur. vel quod sit pugandum: tunc est concordia amicicie. si fiat pugna pro iusticia et electio debita. Similiter quando concordant et plebei et potentes in eodem principatum. tunc est vere amicicie concordia. Ratio: quia sic concordando quilibet hadet suam voluntatem et beniuolentiam. patet. ix. Eth. Sed quando quilibet sibi vult bonum proprium non curando de bono communi: non est concordia amicicie. imo ex hoc discordia oritur et dissensio et amicicia deparditur secundum e. philosophum supra
¶ Tertium opus amicicie dicitur beneficentia. qua consistit in effectu exteriori gratia illius scilicet amici. Nam si hec desit amicicia est ociosa. Unde Arist. viii. Eth. c. ix. dicit prouerbium esse. quod ea quae sunt amicorum communia sunt. Ad propositum: christus dominus probat veram tenere amiciciam per hec tria. videlicet Beniuolentiam: concordiam et beneficentiam. et hec in summo. Nam bonum vult nobis summum scilicet deum habere perpetua beatitudine. Item concordiam optat et pacen tenere conformari voluntate nostra in praeceptis implendis. vt habeamus vitam eternam et omne bonum. Denique omnia beneficiatam nature quam gratiae et maxime glore in celo nobis communicat. ergo patet charitas.
14
¶ Item que sunt signa quibus probatur et agnoscitur amicicia fore vera. Nota secundum scripturas et doctorum praedictorum et aliorum dicta ac philosophica documenta plura signa colligendo.
¶ Primum ignum cordiss est voluntatis conformitas. quia hoc ad concordiam pertinet. ix. Ethicorum
¶ Tullius de amicicia. Amicorum est idem velle et idem nolse in rebus honestis. Sic est et de vera amicicia ad christum. Unde Grego. homel. xxiii. Deum profecto non diligit qui ei in voluntate contradicit.
¶ Secundum in corde est amoris firmitas vt nunque frangatur vel interrumpatur. Eccli. vi. Si perseuerauerit fixus id est stabilis in amore erit tibi coequalis id est amicus. Unde dicitur amicus quasi animi custos quia custodit amorem in animo. Sic amor ad de um et proximum seruari debet. i. Io. iiii. Qui dicit diligo deum et fratrem odit mendax est
¶ Tertium in corde signum est recordationis sedulitas. Augus. super Ioan. Ubi amor ibi frequenter versatur animus. Sic amicus christi frequenter debet recolere de passione christi. Cantur. viii. Pone me vt sicgupr. super cor tuum
¶ Quartum est intentionis bonitas vt diligat. intentione bona id est propter virtutem. patet in praecedentibus. Sic chrs diligit vt boni simus.
¶ Primum collocutionis familiaritas qua augetur amicicia. ix. Eth. Sic colloqui debemus deum orando et laudando
¶ Secundum petitionis congruitas. Tullius de amicicia dicit. Ueri amici est nec turpia vel indecentia rogare nec ad praeces amici turpia facere. Et Eccli. vi. Noli fieri pro amico scilicet pximo inimicums scilicet deo. Sic licita a christo petamus etc.
¶ Tertium est confessionis veritas scilicet secreta aperiendo veraciter ne deci pere veli mus proximum. sic debemus peccata confiteri vere
¶ Tertio signa in opere sunt. Primum bencficem tie largitas. De qua §. xiii. Secundum in aduers fidelita Eccli. vi. Si possides amicum in tentatione posside illum. Seneca. Ob hoc praeciperue diligenda est paupertas. quod facit scire qui te vere dilexit. Sic christus in tempore tribulationis semper subuenit suis amicis