Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Apostolus
1
¶ Quare christus dominus. xii. apostolos et non plures elegit neque pauciores: cum tamen septuagi taduos discipulos elegerit: Respondetur secundum doc. theologos: quod sic congruebat mysterio diuine charitatis pluribus rationibus
¶ Primo propter designandam totius mundi saluatibnem. quam ex nimia charitate christus optabat. Unde Beda dicit. Hunc numerum apostolorum christus instituit certa causa mysterii vt scilicet mundi salutem quam verbo praedicarent suo numero commendarent. Ter enim quattuor faciunt duodeci. Et totidem apostoli ad praedicandum quattuor mundi partibus hoc est Orientali Occidentali Meridionali et Aqui lonari missi sunt. quia per eos fides sancte trinitatis in ipsis quattuor mundi partibus praedicanda erat. vt orbem quadratum fide sancte trinitatis insignirent et consequenter diligere verum deum docerent etc. Idem quoqe Beda super Lucam addit quod etiam bene so ptuagintaduo discipuli mittuntur. quia totidem linguarum mundi gentibus exteris euangelium praedicandum erat. Et iterum. Sicut inquit duodecim apostoli formam episcoporum monstrant: sic septuagintaduo discipuli figuram praesbyterorum tenent quamquam in primitiua ecclesia vtrique episcopi vocantur id est superintendemtes saluti hominum. Hec ex Bedu
¶ Secundo elegit christus duodecim apostolos propter ostendendam sanctitatis perfectionem. Nam secundum Arithmeticos duodenarius numerus est bis perfectus: eo quod continet bis sex. Senarius autem secundum eosdem est numerus primus perfectus simpliciter. vnde est numerus perfecte charitatis et sanctitatis siue castitatis. quia licet generatur non tamen generat aliquem numerum infra denarium existentem. Et quia producitur ex primo pari. id est duo. et primo impari. id est triadicendo Bis tria sunt sex. nec tamen producit aliquem numerum simplicem qui sit scilicet infra denari um. vt patet. Uoluit ergo christus eligere apostolot sub numero perfecte charitatis duplicato id est bissena rio. vt ostendat quod praedicatores et doctores veritat dicunt fulgere duplici charitate. videlicet Dei et proximi. sicut etiam dicit Greg. in home. Uel cum hoc duplici perfectione scilicet vite sancte et doctrine vere. Matth. v. Qui fecerit et docuerit hic magnus vocabitur. Item. de septuagintaduobus. §. ii.
¶ Si obiicitur. Quod ergo non debuit Iudam qui erat mallis cligere in apostolatum suum christus: Respondet Augustinus. super Ioannem sermone id lest ditens. Quare dominus vnum perditum inter duodicim habere voluit: nisi vt malos toleremus ne corpus domini id est ecclesiam diuidamus. Item illuo voluit etiam vt ostendat quia in ecclesia mali sunt mixti cum bonis. et quod ex malis deus bona elicit sicut in proposito.
¶ Tertio elegit duodecim apostolos christus propter scripture praefigurationem et imple¬ tionem. Unde glo super Actuum. xiii. dicit. Quod apostolos duodecim praefigurauerunt Primo duodecim filii Iacob. Secundo duodecim fontes in helyum deserto quos ibi repparerunt filii israel. Tertio duode. cim lapides preciosi in veste pontificis Aaron.
¶ Quarto duodecim panes propositionis. Quito duo decim lapides altaris. Sexto duodecim lapides de iordane leuati. Septimo duodecim boues subeneo mari. Octauo duodecim stelle in corona sponse. Apoc. xii. Nono duodecim fundamenta ciuitatis celestis ex. xii. lapidibus praeciosis. Decimo duode cim hore diei et menses duodecim ipsius anni. Io. xi. cap. Undecimo duodecim porte ciuitatis hierusalem superne. Duodecimo fructus duodecim ligni vite per menses etc. Que omnia praefigurauit et impleuit deus ex charitate ad mundi salute. ergo etc.
2
¶ Sed restat quomodo in numero lxxii. discipulorum charitas perfecta commendatur. Et dicendum secundum Ludolis. libro de medita. vite christi: aliosque. quod septuaginta consurgunt ex ductu septenarii in denarium. additisque duobus fiunt septuaginta duo. Et sic significant decalogi impletionem cum septem donis spiritus sancti Et per binarium superadditum significatur gemina charitas scilicet dei et proximi. que omnia debent esse in praedicatoribus euangelii. Unde et christus misit illos binos et binos ad praedicandum. et per consesuens septuagintaduo constat esse numerum charitatis. Est etiam hic numerus perfectionis. quia ibi concurrit senarius qui est perfectionis. vt dictum est §. 1. Nam senarius ductus in duodecim facit septuagintaduo. Unde mira dei charitas patet. quia apostolos christus dominus vtpote perfectiores misit duodecim tanquam episcopos qui debent esse perfectio res prae inferioribus in charitate. Sed discipulos misit. lxxii. pro figura quod in ecclesia debent esse plures praesbyteri curati ad sacramentorum dispensationem et praedicationem. patet di. xxi. c. in nouo. Et tales etiam licet enfra episcopos debent esse perfecte charitatis pro suo modulo supra communem populum. Postea dei charitas ne deficiat fides et pereat in hominibus salus misit pro amore inflanmando tempore tyrannorum imperatorum innumerabiles martus res. Tandem tempore hereticorum misit multos doctores Et postea pro edificatione fidelium confessores et scons ac sanctas nec non et religiosos. Et ita vsque in finem modi semper deus ex charitate promouet salutem hominum etc.
3
¶ Pro praeambulo no. ta Primo quod secundum Hiero. apis iterpretatur missus vel legatio. Nam apostols est nomen offici scilicet missionis. Et dicitur ab apo grece id est de latine. et stolon quod est missic Inde apostolus dicitur quasi de celo vel a deo missus. Et in hoc angelis assimilantur. quia vt dicit Magister. li. ii. Angelus est nomen officii non nature Nam angelus quasi nunclus dei grece nomina tur. Magnus ergo honorem apostolis quod sicut summi dei legati missi vel ambasiatores dicuntur tanquam an geli nuncii altissimi etc.
¶ Nota secundo quod August. ad Orosium. cap. xl. dicit. quod apostolis interpretatur missus vel legatus
¶ Apostolorum ergo quattuor sunt generainquit. Quidam mittuntur a deo: vt Moyses. et similir duodecim apostoli
¶ Secundo quidam a deo sed per hominem vt Iosue. Et similiter discipuli aposfolorum ab eis missi.
¶ Tertio quidam mittuntur inquit per homine tantum. sicut nostris temporibus multi fauore vulgi vel principum in sacerdotium surrogantur.
¶ Tertio ergo ad quaesitum respondetur Missio apostolorum a deo ad conuertendum mundum fuit maiori charitate eminens et precellentior angelica missione.
¶ Primo quia fuit potestatis plus miraculose. videlicet in attestando certitudinem fidei. Unde dicit Augustinus. in sermone de apostolis. Christus inquit dedit apostolis potestatem super demones vt vincerent. super languores vt curarent. super mortem vt eam contemnerent. imo pro amore christi in tormentis gauderent. super animas: vt a peccatis soluerent. super angelos: vt corpus christi conlecrarent. Et super omnem naturam elementorum: vt mutare possent. Hec ille. Et quia tamtam potestatem deus non dedit angelis missis. Leguntur etiam sepe angeli obedisse in praedicatione voceo pro audientibus variando ad intelligendum. patet §. vii. sed et deseruiuisse apostolis. vt patet in legenda sancti Iacobi maioris. et lancti Bartolomei. et sic de aliis. patet propositum.
¶ Secundo quia apostolorum missio fuit dignitatis magis amorose quam angelica missio. eo quod apostoli non tantum erant nuncii dei licut angeli: sed etiam testes domini per martyrium. quod non habet locum in angelis. Martyrium autem est excellentissime charitatis Io. xv. Maiorem charitatem nemohabet etc. Tertio quia apostolorum missio fuit salutis am plius copiose. eo quod totum mundum conuerterunt ad fidem et charitatem.
4
¶ Sed quare deus pro mundi conuersione voluit magis apostolos mittere quam angelos potentissimos. Et potius illitteratos homines parperes et paucos respectu hominum totius orbis: Respondetur secundum apostolum. i. Cor. i. et doc. quod quie sunt stulta et infirma mudi ignobilia et contemptibilia elegit deus vt confundat sapientiam seculi et fortia ne glorietur omnis carto in conspectu eius etc. Unde noluit deus angelos mit tere ne mundi conuersio angelice virtuti attribueretur: sed soli deo et eius mere charitati. Similiter nec potentes homines nec sapientes nec diuites misit: ne eoranto potentie vel sapientie et huiusmodi attribucretur. Item secundum Augustinus. super Ioan. sermone. vii. Ne quis se diceret tlectum a deo propter suam sapientiam vel potentiam et huiusmodi. Ac non ex mera charitate vel gratia dei. Ideo que deus benignus per piscatores voluit lucrari imperatores: multosque homines tam maiores quam minores veluti pisceo prensoo nor rete salutis ex charitate etc. Item voluit etiam per paucos simplices et idiotas contra delectabilia carnis et sanguinis ad legem eis comtrariam inducere in dei amore: vt miraculum tale esset commendabilius. Unde Berand. in epistola ad frens de monte dicit. Inter cetera miracula quae deus in terra gessit hec maximum super omnia enituit et cetera illustrauit. quod in paucis simplicibus hominibus totum modum et omnem sapientie eius altitudinem ac gloriam eius sibi subiugauit. In omnibus autem his patet dei charitas et ad apostolos et ad ecclesiam et ad totum modum.
5
¶ Utrum pre aliis sanctorum ordinibus apostolicus ordo censeatur in hierarchia angelorum superex altatus et per consequens praehonorabilis ab omnibus Respondetur quod sic secundum doc. praeserti secundum Fram. mayro. Et probatur pluribus rationibus quibus patet charitas dei in eis.
¶ Primo ratione meri torie praehonorabilitatis. Nam de apostolis canit ecclesia illud psalmus. cxxxviii. Nimis honorati sunt amici tui deus etc. Sed quia honor debetur (maxime apud diuinum iudicium pro merito vel praemio perfectionis in virtuti bus. vt patet per philosophum. iiii. lib. Eth. vbi dicit. quod prauus non est dignus honore. quia honor est praemium virtutis ita quod perfecte (inquit virtuti non fit condignus honor. in tellige nisi a solo deo qui iuste retribuit et vltra condignum in celo premiat. ergo sequitur quod ex dei charitate apostoli sunt nimis: hoc est pre aliis honorati: sicut fuit dignum. tamen infra honorem exaltationis matris dei.
¶ Secundo ratione iudiciarie dignitatis in qua precellunt apostoli alios sanctorum ordines. quia secundum Alexam. de ales. Cum deus iudicabit auctoritatiue: et christus inquantum homo delegata potestate. apostoli habebunt iudicare assessorie. Mat xix. Sedebitis super sedes. xii. iudicantes. xii. tribus israel. Alii autem sancti angeli approbatiue. Sed honorabilius est et dignius iudicare assessorie quam approbatiue. Ideo de apostolis canit ecclesia. Uos secli iusti iudices et vera mundi lumina etc.
¶ Tertio ratione plenarie gratie et charitatis. quia pre aliis fuerunt apostoli repleti spiritu sancto et christi charitate tanquam christo viciniores et per consequens perfectiores in meritis. ergo a nobis sunt valde honorandi prae aliis post virgine matrem christi: imitando pro nostro posse eos in charitate etc.
6
¶ Sed in quo ordine angelorum creduntur apostoli in celo exaltati: Respondetur secundum Francis. mayro. in sermane de apostolis. quod in ordine supremo videlicet seraphico
¶ Probatur primo ex status sublimitate quia vt docet Dioys. lib. de ecclesiastica hierarchia. Uummo ordini in ecclesia militante debetur summus ordo in ecclesia triumphante. Sed status apostolicus in ecclesia tenet summum ordinem vel locum. vt idem Dion. dicit. ergo patet propositum.
¶ Secunda ratione probatur ex christi vicinitate. quia ordo apostolicus vicinior christo extat in ecclesia: vt idem Diony. dicit. ergo et in telo debet esse in seruphico ordine qui est vicinior christuos.
¶ Tertio probatur ex ardenti charitate. Nam seraphin interpretantur ardentes in charitate. Sed vt Greg. in homel Accesserunt ad Iesum publicani etc. docet. Distincte conuersationes hominum inquit singulorum angelorum ordinibus congruunt vt in eorum sortem per conuersationis simi litudinem deputentur. Cum autem apostoli pleni spiritu sancto fue rint charitate seraphica in hac vita ardentes. ergo assumpti sunt in celo ad ordinem seraphicum. Unde et nos debemus apostolos deuotius honorare: vt ipsi et ineffabili charitate nobis suffragentur. Hinc apostolis spiritus sanctus apparuit in specie ignis pro ardore charitatis designando prae aliis. et in specie lingue pro nationibus linguarum cumnctarum conuertendis
7
¶ Sed quomodo verba apostolorum intellige re poterant gentes multarum linguarum dicit idem Franquod apostoli loquebantur prout volebant. Aliquando vna: aliquamdo altera lingua loquebantur iuxta idiomata gentium Sed hoc fuit maius meraculum quod vnica lingua loquendo in predicatione a diuersarum linguarum gentibus singutis intelligebantur. Et hoc fiebat dupliciter. Uno modo sic quod vna vox hebrea qua praedicabant sub eadem forma hebraice vocis veniens ad aures hominum alterius idiomatis intelligeretur. quod diuina virtute fiebat Alio modo sic: quod illa vox apostolorum hebrea antequam peruenisset ad aures hominum in aere esset variata per angelos. et sic sub forma proprii idiomantis produceretur ad aures audientium: atque sic intelligeretur. Et singula fec it deus ex charitate pro salute hominum