Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Annunciatio domini
1
¶ Qo mira et immensa dei charitas commendatur in ipsa annunciatione dominica per Gabrielem ad Mariam facta per singula verba.
¶ Qualiter autem claret mira des charitas in annunciatione domini ex euangelio Notandum quod singula verba sacrti euangelii quibus hec sacrosctam incarnationis dominice annunciatio describitur sunt plena flagrantia charitatis diuine: vt patet prosequendo Primo quia dicitur Missus est: et quod a deo missus est. Secundo quia angelus missus est. Tertio quia Gabriel missus e. Quarto quia sine pluribus solus Gabriel missiest. Quito quia in ciuitatem Galilee missust est. Sexto quia in Naza. missus est. Septimo quia ad virginem missus est Octauo quia ad desponsatam viro missus est. Nono quia ad sponsam Ioseph de domo Dauid misses est. Decioquia ad Mariam missus est. Undecio quia ad orantem in cubiculo clauso hostio missus est. Duodecio quia ad salutandum in forma visibili decenti modo et tempore missus est. Hec seriatim Lu. i. ca. De istis ergo singuls et ad hec pertinentibus declarabitur in subscriptis quaestionibus
2
¶ Queritur nempe vtrum debuit mitti nuncius aliquis pro christi incarnatione et quare: quia cum deus immediate illabatur anime vtpote sibi intimissimus: secundum Aug. Pro dei ergo aduentum non exigitur medium vel ministe rium. Si dicatur quod propter consensum virgis habendum debuit praemitti nuncius. Arguitur quod non erat necessarium. quia christi conceptus fuit praenunciatus ab olim prophetia praedestinationis secundum quod Hiero. dicit in glo. Matt i. Et talis prophetia semper impletur sine arbitrio humano. ergo non debuit annumciari virgini: cum virgo beata sciuit certitudinaliter impleri Respondetur protinus ad hec argumenta secundum Guill. in. iii. li. di. iii. quod sicut quando dei filius incarnatus est praemissus est angelus nuncius: ita etiam non obstante quod deus ipse menti illabitur immediate sine hoc quod illabatur angelus: tamen sepius quando deus venturus est in mentem praemittitur angelus vt homi nem disponat praemonendo et excitando ad deuotionem ac instruendo etc. Denique secundum Tho. iii. scrip. di. iii. q. i. ar. i. Et iterum in. iii. parte sum. q. xxx. ar. i. Licet prophetia praedestinationis copletur sine nostro arbitrio. non tamen sine arbitrio nostro consentiente.
¶ Ad quaestionem ergo secundum e. praemissos doc. et etiam Alb. mag super Missus est. ca. i. Respondetur per conclusionem quod pro mysterio diuine incarnationis debuit praemitti a deo nuncius Pluribus autem patet rationibus
¶ Primo vt virginis intellectus illustraretur vel doceretur de huiusmodi mysterio diuine incarnationis: vt dicetur. i. §.4. Nam debuit prius per fidei cognitionem christum concipere mente quam carne. vnde Aug. de ver. do. dicit. Beatior est Maria fide christum in mente concipien do quam carne. Matrna cnim propinquitas nihil sibi profuisset nisi christum corde felicius quam corpore gestasset.
¶ Secundo vt virgis consensus expresse habetu. sicut enim in matrimonio carnali¬ prexigitur consensus. multo magis in spirituali ma trimonio: inter deum et naturam humanam amorosus consensus requiritur quoniam charitas est quae hominem vnit deo et copulat. vt dicit Aug. Ecce ergo charitas inter deum et hominem.
¶ Tertio vt virginis affectus et actus charitatiuus fore approbaretur. atet nobis in exemplum charitatis daretur. Nam sicut dicit Augustinus. deus non amat coacta seruitia sed spontanea et charitatiua vt sint meritoria. Sed quia ba. virgo ad dei seruitium sin gulariter et excellenter eligebatur ad dei seruitia: vt in vtero portaret: lacte aleret: balnearet: brachiis baiularet deum. etciis huiusmodi. ergo debuit nuncius praemitti de requirendo volutario obsequio: ad quod ex charitate se virto obtulit di. Ecce ancilla domini. Amplius in hoc voluit deus dare exemplum omnibus fidelibus vt charita tiue sciant se obligatos ad seruitia dei. Unde patet dei charitas in annunciatione dominica et mirabilis. Tum quia ex ineffabili charitate. Tum quia ad charitatem virginis requirendam
3
¶ Quare no per alium quod per angelum debuit annunciari diuine incarnationis mysterium: Respondetur secundum Guill. lib. iii di. iii. cum Bonauen. comcor. Tho. et Alb. vbi supra quod pluribus rationibus et quibus potiores tantummodo ponemus aliis dimissis ob brevitatem
¶ Prima ratio. Ex congruitate prime tentationis. Nam in primaria tentatione perditio hominis sic facta est. quod primo malus angelus allocutus quo mulierem scilicet Euam que pro tunc fuit adhuc virgo. Secundo eam induxit in dubitationem et inde in consensum. Tertio ex consensu traxit ad lapsum etc. Ita congrue debuit vt secundum Bernds. reparatio fieret per si milia opposito modo.
¶ Tertio ex consensu concepit dei filium. propterea canlt ecclesia. Femina damnauit sic femina saluauit.
¶ Secunda ratio est Ex dignitate honoris. quia ille annunciabatur qui est rex et angelorum et hominum omnium. et quia annunciabatur ei scilicet virgi: quae erat mundissima ac hominum atque angelorum regina mox futura. et quia etiam annunciabatur a summa dei maiestate ad eiusdem honorem: Ideo debuit fieri annunciatio hec per angelum et non per aliquem prophetam dei aut sanctum hominem: propter maiorem honorem summi scilicet regis christi. quoniam sicut angelus maior est hominie. ita honorabilius est vt angelus ministret christo quam solus homo Et etiam propter maiorem honorem regine angelorum ac est mundicie virginalis. Unde Hiero. in sermone assunptionis dicit. Bene angelus ad virginem mittitur. quia semper angels cognata est virginitas. Et denique etiam propter maiorem honorem maiestatis diuine cui angeli submi¬ nistrant: hominibus praesideum
¶ Tertia ratio additur ex charitate latioris amoris. quia diuina incarnatio fiebat ex dei charitate non solum ad hominis liberationem vel reparationem: sed etiam ad angelice ruine restaurationem. Ideo decuit quod tam hom scilicet virgo beata quam etiam angelus in hoc mysterio concurrerent: vt sic latior charitas scilicet exhibita vtrisque appareret in facto annunciationis. Patet ergo quod charitas fecit angelum mitti. Unde nec decuit virum mitti: vel mediante Ioseph nunciari. quia Maria nquoe fuit sub ptestate viri: nec ex viro concepit.
4
¶ Sed quaestio est ex praemissis Quomodo beata virgo Maria dicitur illustrata vel edocta ab angelode diuine incarnationis mysterio: cum ipsa esset superior angels: vtpote deo amabilior: Et plena fide credebat secundum prophetias christi incarnationem fiendam ex virgeie: iuxta illud Esa. vii. Ecce virgo concipiet et pariet filium etc. ergo non decuit nec indiguit ab angelo doceri Respondetur secundum Guill. et Tho. ac alios supra quod licet beata virgo quantum ad diuinam praeuisionem et quo ad dignitatem ad qua eligebatur esset superior angels: tamen quantum ad statum erat inferior protunc: quia erat in statu viatorum. angeli autem in statu comprehensorum. Denique nec intelligendum est sic quod ipsa beata virgo ab angelo docebatur de hoc quod diuina incarnatio fieri deberet: cum hoc ex prophe tiis bene sciret et iam plene crederet fiendam. Sed intelligendum est quod ab angelo docebatur videlicet de hoc quod in ea ppleretur hec prophetia. Dum enim actu legeret vt dicitur illud Esa. Ecce virgo conci. et pa. filium. Cum esset virgo prae aliis humillima. ex huilitate ergo seipsam omnino indignam iudicabat esse filii dei matrem eligendam. nesciebat ergo pro tunc adhuc quod ipsa foret illa virgo de qua prophete locuti sunt. sed ex deuotione optabat et orabat vt saltem mereretur videre illam virginem et ancillam fieri illi us quae dominum conciperet et pareret. Unde angelus apparens docuit eam efficiendam fore mox illam virginem matrem christi et angelorum ac hominum reginam. Unde nec in hoc fidet meritum in ipsa virgine est euacuatum quae iam credebat futurum. sed certitudo de seipsa habita est angelo edosente: de qua scilicet certitudine indigebat. Mira ergo dei sapientia et charitas patet.
5
¶ Unde congruebat non nisi Gabrielem mitti ad annuciandum christi conceptum. Cum quilipet angelus eque potuit deo volente hoc annunciasse beate virgini: Respondetur secundum Alber. mag. super Misus est. ca. xvii. Et Tho. ac alios super e. di. iii. li. iii. quod debuit sic Primo ratione diuine virtutis. quia secundum Gregorium et Hieronymum vno modo interpretatur sic: Gabriel id est virtus nostra deus. Ut ergo congruentius pateret quod diuina virtute conciperet virgo: debuit Gabriel mitti. Secundo ra tione mire fortitudinis
¶ Nam alio modo Gahriel interpretatur fortitudo dei. Ut ergo ostenderetur quia in incarnatione veniebat fortissimus ac potentis simus scilicet christus deus contra fortissimum id est diabolum ac debellandum et conterendum. et etiam opere tali miro modo fortissimo super omnia. videlicet vt deus fieret homo et econuerso: quod quidem fortioris miracli est quam totius modo creatio eo quod deus plus distat a creatura quam distet creatura queque a nihilo. ergo debuit annunciare Gabrielid est fortitudo dei
¶ Tertio ratione fortissime dilectionis. vt scilicet ostendatur quod tam forti dilectione charita tis deus voluit sibi vnire humanam naturam in virginis vtero vt nunquam in perpetuum etiam per mortem posset vnio ista dissolui etc. Ideo debuit mitti Gabrielid est fortitudo dei. Ecce ergo patet in hoc dei charitas
6
¶ Sed de quo ordine angelorum fuerit Gabriel nuncius incarnationis: Ad hoc Tho. ea. di. iii. ar. iii. quaestionis. ii dicit. quod fuit de ordine archangelorum et quod fuit summus in ordine illo
¶ Denique idem Tho. dicit. quod si queratur. Utrum fuit angelus sunmus simpliciter: Respondendum est quod non simplicir ter. quia nec fuit de summa hierarchia nec de media sed de infima hierarchia in medio eius: ordine scilicet archangelico. potest tamen dici summus vt idem Tho. dicit. Tum quia in ordine illo archangelorum fuit summus. Tum quia summa scilicet mysteria incarnationis quibus maius esse non potest annunciauit. et sic dicitur summus secundum quid intelligendo. Ad hunc ergo sensum accipienda sunt dicta doctorum scilicet Greg. Ber. et aliorum di. Gabrielem esse maximum
¶ Quare autem de ordine archangelorum et non de superioribus de buit esse nuncius incarnationis: Idem Tho. et Alb. supra dant rationes. Tum quia sic seruatur ordo quem statu it deus. vt summi spiritus mediantibus angelis infimo hierarchie illuminarent inferiora id est homines eis re uelando mysteria celestia. Tum quia sic tantum mysterium scilicet incarnationis propter honorem beate virginis per archangelum angelis et etiam inter archangelos supremum annunciatum est: et non per communes angelos qet fimos scilicet Tum quia sic charitas dei magis communicari omnibus ostenditur. cum inferiores angeli habeant a mediis et medii a superioribus et non econuerso ea que annunciant. et maxime ea que habent annunciare arcsangeli ad quos pertinet proprie dirigere actus huma nos qui in totam multitudine redundant. sicut fuit opus diuine incarnationis redundans in salutem totius generis humani etc. Et hec via scilicet quod Gabries fuerit archangelus vt iam dictum est communius tenetur ab ecclesia popularium
¶ Nec valet obiectio dicentium quod ex hoc sequeretur Gabrielem esse maiorem Michacle. cum etiam Michael dicatur archangelus: et tamen vbique terrarum in letania Michael praeponitur Gabrieli etc. quia hoc ideo est quod Michael est princeps ecclesie et quia multis priuilegiis prefertur. vt patuit li. ii. §. i2 §. de angel
¶ Item secundum alios Michael videtur esse de ordine praesecipatuum et inter eos summus. ergo bene praeponitur tanquam summus inter omnes angelos qui extra mittuntur Unde ecclesia canit eum esse principem angelorum et praepositum paradisi quem honorificant angelorum ciues etc. Et nota quodlicet praedictacommuniter teneantur. Sed tamen doc. Sco tum sequen. praesertim Guill. li. ii. di. ix. dicunt aliter scilicet quod esn probabilius per rationem quod Gabriel angelus annunciator incarnationis christi fuit de summo ordine scilicet seraphicocum sciuerit hoc christi mysterium prae aliis. Et de hoc latius habetur li. ii Angeli. §. sedo. Quecumque harum opinio num teneatur: patet dei charitas. sed magis claret secundum opinionem Scotistarum cum dicat de summo angelorum ordine missum fore pro annunciatione tamalti mysterii: tanalta charitate dici. Nec mirum quod cum ipsemet deus altissimus ex charitate immensa descenderit ad nos: ergo angelum superiorem miserit.
7
¶ Cur deus benedictus noluit plures angelos mittere ad annunciandum virgini Marie obreuerentiam eius et tanti mysterii: sed tantum vnicum solum scilicet Gabrielem: Ad hoc impurus Mahumetus in suo Alchorano videtur dicere quod plures sint missi. sed error est otraeuangelium. Respondeturergt secundum Alb. super Missus est. ca. xvii. alios quoque: quod non congruebat mitti plures: sed vnum
¶ Primo propter mysterii arcanum Non enim est arcanum quod multis est cognitum: eo quod multitudo repugnat secreto vel arcano.
¶ Secundo propter vnitatis mysterium vt alii addunt. quia vnica persona diuina scilicet filii et no plures assumebat in vnitatem persone vnicam naturam scilicet humanam in singulari vt esset vnus hom scilicet christus verus deus. ergo vnica persona angelica debuit mitti pro huiusmodi vnitate desiganda: et non plures.
¶ Tertio propter vnice dilectio nis signum: vt onderetur quod deus singulariter ex omnibus creaturis vnice dilexit humanam naturam gratia vnionis hypostatice. Et quia vt dicit Alb. supra si multi fuissent missi angeli non fuisset tam familiariter et amicabiliter. intimatum: nec per conseques tam singularis charitatis signum quod prius est multitudini reuelatum et per plures annumciatum. Nam quod rarum charum vilescit quotidianum.
8
¶ Utrum christi coceptionem cogruebat fieri in ciuitate regionis Galilee. Arguitur autem Primo quod non in ciuitate sed extra debuit fieri. Tum quia ciuitas quaeque magis abundat peccato scilicet quam ager vel villa aut mare. Tum quia christus natus in stabulo et passus extr ciuitatem et resurrexit. Secundo quod non in Galilea debuit concipi: sed in medio Iudee. Ad iudeos enim fuit missus Mat. xv. ergo etc. Ad hec Respondetur quod no nisi ex charitate voluit christus annunciari et concipi in ciuitate galilee: secundum Alb. supra ca. xxxiii. et. xxxiiii.
¶ Primo propterpeccatorum ad praestentiam inuitationem per intarnationis diuine amorem: ipsomet christo teste Mat. ix. Non venivocare iustos sed peccatores ad praenitentiam. Ideo voluit comcipi in ciuitate vbi homines sunt magis ociositati et delici ositati ac viciis dediti. Et notanter dicitur: Galilee. quod interpretatur trasmigratio: ad significandum quod non venit saluare peccatores in peccatis permanentes sed tramsmigrantes per poenitentiam de peccatis ad virtutes. Net obstat quod christus natus est in stabulo et passus est extra ciuitate ibique resurrexit. non enim est simile. quia conceptio christi conuenit in mysterium secretum. sed natiuitas et passio ac alia huiusmodi conueniunt in publicum exioplum scilicet nostre salutis ac mysterium. Et ita quod in Galilea concipi voluit fecit deus ex charitate in mysteri um secretum.
¶ Secundo voluit in ciuitate Galiles christus concipi ex charitate propter ciuilitatis celestis repraesentationem scilicet vt ostendatur quia homines per christi incarnationem facti sunt iam ciues celestis ciuitatia et domestici dei. Et hoc complebitur effectualiter in Galilea id est in tramsmigratione per mortem de praesenti ad vitam celestem.
¶ Tertio propter charitatis diuine extensi onem. quia ciuitas dicitur quasi ciuium vnitas scilicet per charitatem societatis. Et quia Galilea erat regio non solum a iudeis sed etiam a gentibus vt communiter inhabitata. Unde et Esa. ca. ix. dicitur. Galilee gentium populus qui habitabat in tenebris vidit lucem magi id est christum. Ideo licet christus principalius sit missus pro iudeis: tamen etiam gentibus erat promissus: vt patet Gen. xlix. quod ipse est expectatio gentium. Tamen vt ostendatur quod venit pro iudeis et etiam gentibus saluandis: debuit annunciari in ciuitate terre communis illis et istis: vt vtrisque charitas dei significetur extense exhibita.
9
¶ Quare nempe no alibi quod in ciuitate Nazareth voluit christus concipi et annnteciari: cum tandignissima conceptio filii dei decuit vt fieret in loco dignissimo: videlicet in templo fundato in hierusalem vbi habitare solebat gloria dei: et per consequens non in Nazareth. Respondetur colligendo ex Fran. Mayro. et Alberto vbi supra atque aliis doc Primo dicendo quod dignissimus locus pro hac sacrosancta conceptione fuit oratorium beate virginis Marie: quod dignius fuit pro tali mysterio quam tenplum iudaicum
¶ Primo quia certum est quod non loc dignificat vel sanctifiat hominem. sed potius econuerso homo sanctificat et dignificat locum. ideo dignitas loci pensanda est ab homine sanctificante Sed quia virgo beata habitauit in oratorio quae fuit super omnes sanctos etiam angelos dignissima: ibique exercebat nobilissimas operationes videlicet orationis ac contemplationis amoroseque deuotionis que magis grata erant deo quam omnia sacrificia quifiebant in materiali templo. ergo ille locus oratorium erat dignissimus huic sacre conceptioni.
¶ Secundo de cebat enim hoc mysterium fieri in secreto. ergo in oratorio secreto: et non in tempio publico.
¶ Secundoprincipaliter ad quaesitum dicendum quod ex charitate voluit christus in Nazareth concipi et nutriri: sicut praedxerant prophete vt allegatur Mat. ii quoniam Nazareus vocapaitur. Unde Esa. xi. Egredietur virga de radice iesse. hopraica veritas habet: Et nazareus de radice eius ascendet. Proinde christus dominus vt ostendat quales homines specialius ex charitate diligit ita vt in eorum cordibus con cipiatur per gratiam: voluit non nisi in Nazareth concipi. Nazareth quippe interpretatur secundum Hiero. Primo muneda. Secundo florida. Tertio sancta et deuota. Sicut ergo beata virgo quae concepit christum in corde et vtero fuit praedilecta deo vtpote virgo mundissima concipiens sine labe peccati. Fuit et florida omni virtutum flore quasi viola humilitatis: lilio castitatis: rosa charitatis: flore croceo pietatis. et sic de aliis. Denique fuit et sancta: quia fuit plenissime sanctificata in conceptione christi: ac etiam a sui creatione vel conceptione in beate Anne vtero sanctaet ab originali peccato preseruata. Fuit quoqe et deuotissi ma ardentissimo amore ad deum. Ita voluit deus ostendere quod diligit specialius tales homines atque eligit prosuo habitaculo in corde hominis huiusmodi per gratiam concipiet nutriri. qui videlicet imitari student beatam virginem pro posse vel modulo suo in mundicia a peccatis: et in floribus virtuosorum operum necnon in sanctitate vite perfecte ac in deuotione charitatis diuine etc.
10
¶ Quare christus voluit non nisi ex virgine concipi et ideo virgini annunciari: Respondetur secundum Bonauen. Rich. Tho. et communiter doc. super. iii. dist. xii. colligendo: quod sicut prophete praedixerant christum concipi et nasci debere ex virgine: Ita voluit deus fieri praecipue ex charitate: et propter charitatis in exemplum commedationem. Quod patet pluribus rationibus que accipiuntur ad id
¶ Prima ex parte honoris sanctissime diuine trinitatis: vt scilicet deo patri seruaretur dignitas paterna: nec talis honor paternitatis transferretur ad alium. quia cum christus sit verus deus: non decuit vt alium patrem haberet quam solum deum. Item vt dei filiuo seruaretur honor mundissime incorruptionis. quia caro sic assumpta est vt esset vebi dei caro. ergo sicut verbum sine corruptione in corde concipitur et in vocem sine corruptione egreditur ac profertur ore: sic carto verbi dei debuit sine corruptione concipi et nasci ex virgine. Unde Ioan. i. In principio erat verbum et verbum erat apud deum etc. Item vt etiam spiritui sancto honor seruaretur purissime sanctitatis et charitatis: quia habitaculum sanctum et mundum amat et eligit secundum integram mundiciam mentis et corporis. ergo debuit virgineum corpus et animam virginalem praeparasse pro digno habitaculo totius diuine trinitatis. In hoc autem consistit vera charitas: vt videlicet deus et tota trinitas summe honoretur et ametur. ergo etc
¶ Secunda ratio accipitur ex parte honoris virginis matris. quia dei filius ex summa charitate elegit ad talem maximam dignita. tem ipsam sui genitricem vt esset mater dei. ergo debuit eam honorare honore summo: cum hot spectat ad honorem filii Ecci. xvii. Gloria filiorum parentes eorum. Hinc et Exo. xx. Honora patrem et ma trem. Sed honor vel dignitas virginalis propter aureplam in ecclesia est praecellentior aliis. ergo tali honore decuit vt dei filius amaret matrem
¶ Tertia ratio ex parte humane regenerationis. quia finis incarnationis diuine est vt homines renascerentur et fierent filii dei. Et sicut christus secundum carnem natus est de virgine ad sanandum nos a corruptione: ita membra christi significaret de virgine ecclesia nascitura secundum spiritum et sananda a corruptione peccati carnis et mentis: secundum Augis. libro de virgini tate. et in ser. de Natiuitate. Ideo decuit christum concipi et nasci de virgine vt talem charitatem erga homines ostenderet quod puram regenerationem amaret. Ideo Ioan. i. Qui non ex sanguinibus id est seminibus neque ex voluntate carnis id est femine: et viri scilicet cognitione: sed ex deo nati sunt.
¶ Quarta ratio ex parte vniuersalis perfectionis. quia deus sic dilexit mundum vt nilperfectionis in eo deesset: vt dicit Aug. Sed quia secundum quod dicit Ans. li. i. Cur deus homo. Quattuor modis poterat deus hominem facere. Primo sine viro et sine muliere. sicut fecit Adam de terra. Secundo ex viro sine muliere: sicut fecit Euam de viri latere. Tertio ex viro et muliere similis sicut fit communiter. Quarto ex muliere sine viro. Primi autem tres modi iam praecesserant in mundo. ergo oportebat ad perfectionem completam vniuersi quartum modum induccere vt fieret homo ex virgine sine viro spiritus sancti opere et charitate in christi incarnatione exhibita. Unde claret charitas dei in eoquod christus ex virgine conceptus est tam ad ipsum deum quam ad matrem dei: quam etiam ad genus humanum et totum mundum.
11
¶ Quare dei filius voluit no de alia virgine quam desponsata concipi et annunciari: Respondetur secundum doc. communiter colligendo ex dictis plurimorum rationes plurimas quas hoc ponemus praesertim ad charitatem dei reducibiles expressius.
¶ Prima ratio accipitur ex charitate dei ad christi humanitatem vt scilicet paruulus Iesus a sponso virginis id est a Ioseph nutriretur: et eidem ac sue matri virgini sposus ipeministerium non suspectum exhiberet: praesertim cum imminebat persecutio Herodis et suorum complicium: siue in Egyptum fugiendo: siue redeundo.
¶ Secunda ratio ex charitate ad virginem matrem. vt scilicet nullo bono priuuaretur sed haberet omnis status bonum scilicet virginitatis: matrimonii: et tandem viduitatis. Et etiam vt per desponsationem ipsa ab infamia praeseruaretur: et a pena immunis redderetur: puta ne iudei in odium christi eam adulterasse reputarent et lapidassent: ac per conse quens christum tanquam illegitimum repudiarent. Sed quomodo per huiusmodi desponsationem ipsa virgo preseruata extitit ab infamia: cum sponsa que extra domum sponsi concipit redditur suspecta. sed de Ioseph et Maria dicitur Matthei i. quod antequam conuenirent inuenta est Maria ha¬ bens in vtero. ergo etc. Respondetur secundum Chrysost. et Lyram quod hoc non est sic intelligendum vilicet antequam couenirent ad habitandum mutuo in domo eadem. quia beata virgo sic fuit desponsata quod etiam iam tunc cum concepit christum simul erat habitans in eadem domo: licet diuersis cameris. Et quia sponsa que concipit in domo qua cohabitat sponsus non redditur suspecta: quia intelligitur fore conceptio maritalis. Secus autem si extra domum habitans conciperet. Unde in hoc fame beate virginis prouisum fuit. quia desponsata et in domo eadem habitans cum Ioseph post desponsationis primam fidem antequam interuenisset solennis celebratio nuptiarum concepit. Et propter hoc dicit scriptura quod scilicet antequam conuenirent ad celebrandum nuptias secundum morem communem pro copula matrimonii consum manda: licet talem copulam non intenderint consum mare carnaliter Ioseph et beata Maria: vt dicetur. §.. sed solam nuptiarum celebritatem. Consue tudo quippe erat apud veteres multotiens in domo habere desponsatas: et per plures dies antequam conuenirent orationibus vacare: vt patet Tob. pisi.
¶ Si dicas. Sequitur ergo quod in hoc facto data est occasio communi populo credendi beatam virginem fuisse cognitam a Ioseph antequam solenniter celebrate sunt nuptie: et ita christum esse filium Ioseph. quod est erroris occasio. Respondet Ambrosius super Lu. dicens. Maluit dominus aliquos de ortusuo quam de matris pudore dubitare. Et hoc ex charitate ad matrem. Ideo subdit. Sciehat enim teneram esse virginis verecundiam et lubricam famam pudoris. nec putauit ortus sui fidem matris iniuriis astruendam. Hec Ambro
¶ An autem postea fecerint solennem celebrationem nuptiarum: Cancellarius parisienss Ioannes Gerson in sermone quem fecit in Concilio Constantien. de natiuitate Marie dicit quod omissa est solennizatio celebris tam ve nerabilis coniugii: ne ibi suspicaretur amplius carnale quid
¶ Tertia ratio principalis accipitur ex charitate dei ad humani generis salutem. Et Primo vt hoc sacramentum sub desponsationis velamine diabolo celaretur: ne si diabolus huiusmodi mysterium cognouisset: fraudulenta nocumenta procurasset vt salutem hominum impediuisset etc. sicut dicit Origenes. Secundo vt sic testimonio ipsius Ioseph fides castitatis Marie ad salutem hominum certificaretur. Non enim talis vir iustus fouisset virginem Mariam et filium eius nutricio more nisi nouisset sacramentum diuinum. Tertio vt per desponsatio nem virginis significaretur desponsatio humane nature a deo ex charitate. Denique per hoc salus fecta ex charitate per lignum crucis a deo fabricatore totius orbis significatur. Unde Chrys. super Mat. dicit. Ideo Ioseph fabro lignario Maria desponsata fuit: quoniam inquit sponsus ecclesie christus scilicet fabricator totius orbis omnium salutem hominum operaturus erat per lignum crucis. Quarto per virginis Marie desponsationem constendere voluit deus quod ex charitate amat homines ad salutem non solum in statu virginitatis existentes sed etiam matrimoniales et viduas. ergo etc.
12
¶ Sed questio restat hic Qualitr virgo beata potuit desponsari manente proposito virginitatis voto obligato. Cum enim dicat Augustinus quod virginitatem vouentibus non solum nubere: sed etiam velle nubere damnabile est. Sed beata virgo iam ante conceptionem vouerat virginitatem: sicut probat idem Augustinus. libro de sanctam virginitate ex eo quod dixit ad angelum. Quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco. Quod profecto non dixisset nisi se virginem ante vouisset. sequitur est quod non potuit legitime contrahere sponsalia matrimonii: quia fecisset contra votum virginitatis. Item Con firmatur. quia in ista desponsatione beata vtrgo aut consensit in carnalem copulam: et sic peccauit contra votum: vt iam dictum est. Aut non consensit in illam: et sic nullum fuit matrimonium
¶ Si dicas quod contraxit cum adiecta conditione: dicendo. Contraho tecum sub hac conditione vt me non cognoscas. Contra. Talis conditio est contra bonum matrimo nii et contra eius substantiam. sed conditio quae est contra substantiam matrimonii adiecta impedit veritatem matrimonii. veluti si dicas: Contraho tecum si generationem prolis euites et huiusmodi: secundum theologos et canonistas extra de condi. appo. c. vltimo. et. xxii. q. iiii. Inter cetera. ac pluribus locis. ergo inter Ioseph et Mariam non fuit matrimonium nec desponsatio vera sub conditione etc
¶ Respondetur secundum Alb. super Missus est. ca. xl. ac Lho. et communiter doc. super iiii. dist. xxx. Duplex est perfectio matrimonii Una quantum ad esse. et quo ad hoc sufficit consensus verbis de praesenti expressus. quia vt Augustinus dicit Matrimo nium non facit copula carnalis: sed magis pactio comiugalis. Isto modo ergo inter Ioseph et Mariam fuit perfectum matrimonium pari voto continentie. Alia est perfectio quantum ad carnalis copule actum vel operationem. Et isto modo non fuit ibi perfectum matrimo nium. Potuit tantun talis desponsatio inter Mariam et Ioseph fieri manente proposito et voto continentie: quia poterant consentire in maritalem societatem: non in carnalem copulam absolute: facta tantum diuinitus inspiratione certifica vtrique de altero quod vellet virgo permanere. Unde vbi Augustinus vel aliquis sanctorum videtur dicere quod consensit virgo in carnalem copulam: hoc non debet intelligi absolute: sed si deus vellet virgo permaneret. Nec valet obiectio de conditione adiecta. quia bene secundum iura conceditur quod conditio inutilis et illicita ac inhonesta impedit matrimonium: sicut est euitatio prolis vel procuratio sterilitatis: aut adulterationis conditio et siles. Sed conditio vtilis ad salutem licita et honesta non impedit matrimonium: sicut est votum continentie. Cum etiam coniuges post carnalem copulam possunt pari consensu votum continentie emittere. etsi emiserint tenertur obseruare. Ex dictis patet ad argumenta soluio. Mira ergo dei sapientia hec optime disposuit ex charitate.
13
¶ Quomodo autem beata virgo et Ioseph ausi sunt vouere virginalem continentiam: cum scirent in lege veteri fore prohibitum Exo. xxiii. Non erit infecunda nec sterilis in terra tua. Respondetur secundum Tho. iii. parte. sum. q. xxviii. ar. iiii. quod beata virgo Maria habuit virginitate tribus modis. Primo habuit a principio semper in desiderio tantum modo. sed antequam angelus sibi annunciauit christi conceptionem non fuit ausa vouere simpliciter et absolute. quia in lege ve. qua expectabatur christus nasciturus praeceptum erat hominibus generationi insistere: vt patet Exo. supra tamen virgo beata desiderabat virginitatem sub conditione si deo placeret: deo committes suam voluntatem et desiderium
¶ Secundo postea habuit virginitatis votum in facto. quia postquam sibi innotuit tale votum deo fore acceptum: inspirata diuitus vouit absolute antequam ab angelo annunciaretur christi conceptio. et antequam a Ioseph desponsaretur: secundum Aug.
¶ Tertio habuit virginitatem ex communi cum Ioseph beneplacito. quia quando fuit desponsata ipsa simlis cum sponso suo ex communi voluntate et consensu votum virginitatis emiserunt: deo eis reuelante hoc sibi fore acceptu. Ex quo patet dei charitas ad Marium et Ioseph: et etiam ad nos in exemplo eorum.
14
¶ Quare naque deus sic voluit vt chrs conciperetur ex virgine desponsata Ioseph qui esset de domo Dauid: non alteri: nec de domo altera existenti: Respondetur secundum doco. quod deus sicut alia mysteria: ita et hoc voluit fieri ex charitate vel propter charitatem. Et patet
¶ Primo quidem ratione praefigurationis secundum Alber. super Missus est. ca id lestcum Bernardo similiter super Missus est. quia vt deus amare ostenderet in hominibus castitatem maxime virginalem: non decuit sponsum beate virginis matris sue praefigurasse nomine alicuius qui fuerit maritus per carnale copulam cum hoc foret sacrum coniugium virginis ad virgine Ioseph qui etiam fuit virgo purissimus vt probat Augustinus libro de coniugali bono. alia hoc sacrum matrimonium eorum claudicasset. Sed inter omnes sanctos patres veteris test. Ioseph magnus patriarcha commendatur de fidelitate et castitate erga vxo rem domini sui: ac obsequio: et de mysteriorum per somnia cognitione in Egypto et alibi: atque frumentorum sapienti conseruatione et distributione ne periret populus fame. Sequitur ergo quod sponsus matris dei debuit esse nomine Ioseph: praefiguratus per patriarcham Ioseph: quoniam et iste Ioseph sponsus Marie commendatur de fideli obsequio erga dominam suam scilicet matrem christi: et de castitate tanquam erga sponsam domini sui id est dei. et de celestium sacramentorum in somniis per angelum ipsi Ioseph reuelatione Mat. i. Ioseph fili dauid noli timere acci. Ma. coniu. t. quod enim in e. ne idcslc.ls. est. Et similiter dum in somniis monitus est fugere in egyptum: et iterum ide reuerti. et iterum in nazareth manere. Deide et frumtum id est panem viuum de celodescendentem hoc cst corpus christi seruauit diligentr pro modi salutte
¶ Sede de domo et familia Dauid regis debuit esse sponsus Marie matris dei. quia deus ex chartate pelegerat et promiserat se nasciturum de stirpe Deuid regis. vt patet Esa. xi. Et etiam psclicet Iurauit dominus Dauid veritatem et non frust. e. de fruc. ventris tui posuper se. etc. ergo et matrem et eius sponsum debuit inde habere vt per sponsum genealogizaretur mater et christus. ilco vecundedo ratione sanctitatis. quia cum beata virgo esset super omnia deo dilecta et sanctissima: decuit diuine charitati vt talem virum prouideret eidem in sponsum qui esset deo dilectissimus et sanctissimus: vt esset cum hoc testis idoneus virginitatis et sanctitatis illius ac custos et minister familiaris atque nutricius charitate amicicie coniunctus eidem phomnibus vnde et talis conuictus maritalis societatis valde requirit animorum concordiam: morum et actuum similitudinem ac generis ac parilitatis et huiusmodi. quia similitudo est causa dilectionis: sicut dissimilitudo est causa discordie. Sed talis creditur fuisse Ioseph. quia de eo scribitur Matt. i. quod erat iustu scilicet iusticia generali quae comprehendit omnem virtutem: ex. v. Eth. Sane ergo credendum puto quod nullus eo tunc sanctior et magis idoneus fuit diuino iudicio ad talem dignitatem inuentus. Unde deus praeordinauit vt scilicet Primo Ioseph ex omnibus hominibus mundi solus esset putatiuus christi pater et nutricius fidelissimus Et hoc priuilegium deus altissimus contulit sibi ext charitate singulari. Secundo priuilegium generositat regie Dauid sicut et Maria fuit. Tertio sanctitatis vtpote esset innocentissimus et iustus: omni virtute plenus. Quarto etiam virginitatis. quia secundum Aug. supra et doc. communiter: fuit virgo purissimus. quia cum christus in morte matrem non commendauit alteri quam virgini Ioanni: sequitur quod nec ipsi Ioseph antea commendasset nisi virgo fuisset. Unde liber de infantia saluato ris reprobatur vbi dicitur quod Ioseph antea habuit aliam vtorem. Quinto priuilegium maxime puritatis in animo Sexto diuine charitatis. Septimo consolationis in christo. Unde creditur secundum Ubertinum de Casali quod beata virgo intantum fuit certificata vt crederet indubitanter quoniam Ioseph nunquam vellet eam carnaliter concupi scere sed sibi purissimo diuino amore deseruire. Et in amplexibus christi Iesu maxime consolabatur. Item priui legia plura eius transeo. Unde patet quod beata virgo ex dei ordinatione et charitate debuit habere huiusmodi sponsum.
¶ Tertia ratio ex parte artis et conditionis propi conuenientiam mysterii charitatis et humilitatis. Si enim queratur. Cur deus noluit matrem suadesponsari alteri quam fabro lignario scilicet Ioseph: Respondetur breviter secundum e. Alb. et alios docr. quod tenendum est pro regula videlicet quod hec sancta desponsatio matris dei taliter et tali viro sancto debuit fieri vt et humilitas commendaretur nobis in exemplum. et sancta charitas: ac cum hoc significationi mysterii diuine incarnationis nostreque reparationis conueniret. Proinde beata virgo non debuit desponsari alicui regi magnoquia sic humilitas et charitas christi qua se humiliauit ad paupertatem propter nos non clareret. Nec debuit desponsari pastori: nec piscatori: nec alteris artis viro quam fabro lignario. quia licet humilitas in aliis claresceret: tamen non intantum conueniebat mysterio sicut desponsatio facta fabrolignario. quia per hoc ostenditur quod beata virgo desponsabatur a deo qui fabricauit omnia: et per lignum scilicet cruci operaretur salutem hominum ex charita te. et cum hoc humilitas matris dei nobis commendatur: cum tante dignitatis virgo est vxor fabri.
15
¶ Respondetur ex scriptura et doctorum rationibus quod non est credendum Ioseph tunc fuisse vetulum aute senem: sed potius iuuene. Probatur Primo. quia Esa. lxii. dicitur. Habitabit iuuenis cum virgine et gaudebit sponsus super sponsam Ibi gloria interl. dicit Hitabit iuuenis Ioseph cum Maria virgie etc. Unde patet quod debuit esse iuuenia ad commendandum diuinum miraculum prophetice descriptum de cohabitatione iuuenis cum virgie mundissima continentia. Secundo probatur ratione. quia hec desponsatio fiebat deo volente: vt Ioseph obsequium praestaret virgini et puero christo vsque ad etatem perfectam: siue fugiendo in Egyptum siue redeundo etc. et talia non potuisset facere si senio fuisset confractus. sed potius fuisset onerosus virgini.
¶ Tertio probatur quia castitas Ioseph commendatur. ergo debilit esse iuuenis. quia alias eius castitas non esset commendabilis
¶ Sed quante etatis annorum putetur verisimiliter fuisse Ioseph. Potest dici quod ex quo secundum Isid. libro etymol. xi. Etas iuuenilis seu virilis incipit ab anno. xxviii. et durat vsque ad annumilicet ibique incipit senectus. sequitur ergo quod fuerit vltra. xxviii. et citra silicet annum: vt esset ad nubendum aptus: sicut ferunt etiam historie. Nec obstat quod pictores pingunt ipsum Ioseph vetulum vel senem. Tum quia sicut Horacius dicit Pictoribus atque poetis quodlibet fingendi semper fuit equa potestas. Tum quoque quia ecclesia consueuit sic depingere ad significandum quod sicut dicitur Sap. iiii. Etas senectutis est vita immacula ta. Ita Ioseph fuit vite caste et immaculate ne homines carnales suspicarentur aliquid carnale de illo
¶ Unde autem fuit hoc quod Ioseph existens in robore virili et etate tandiu cohabitasatque conuiuens virgini in bomo: in mensa: in via: nunquam motus fuit ad comcupiscentiam: Dicendum secundum doco. quod hoc non fuit et vetustate Ioseph. nec etiam ex frigiditate nature in eo: sed fuit potissime ex virtute spiritus sancti et diuine charitatis dono speciali. Nam gratia fortior est quam natura: vt dicit Ambro. ergo plus potest gratia in reprimendo fomitem et conseruando castitatem quam natura possit pertrahere ad carnalem concupiscentiam. Item secundofuit etiam ex abundanti gratia in Maria. quia vt dicit Alexan. de Ales et Bonauen. in. iii. di. iii. Beata Maria quamuis esset virgo pulcerrima hoc tamen mirabile fuit in ea quod a nullo vnquam viro potuit concupisci carnaliter: quinpotius in aspicientibus ipsam omnis carnalis concupiscentia extinguebatur et corda ad castitatem mouebantur. Tertio fuit ex radiis quasi diuinis in facie virginis beate resplendentibus: vt dicit Berardus. Et de hoc alibi latius. Unde patet charitas dei mira ad Mariam et Ioseph.
16
¶ Sed querendum restat cur permisit deus amorosus inter tam sanctos desponsatos si bi suspicionem vel dubitationem de beata virgine matri dei: vt Ioseph voluerit occulte dimittere virginem. sicut dicitur Matth. i. Et arguitur. quia suspicio de aliquo bona et sanctam femina oritur in marito suo. secundum Alexa. de ales. et Tho. ii ii. q. lx. ar. iii. aliquando ex senectue scilicet mariti propter experientiam mali diutinam in seipso. Unde. ii Ethi. Philosophus dicit. quod senes sunt cacoges id est in deteri us extimantes praesertim sponsarum iuuencularum suarum facta.
¶ Secundo aliquando oritur suspicio ex affectione mala ad alterum. quia cum aliquis inuidet alteri vel irascitur ex leuibus signis opinatur malum de illo.
¶ Tertio ex propria malicia. Seneca lib. de moribus c oc habet omnis affectus vt in quo ipse insanit ceteros putet insanire. Sed quia Ioseph non fuit senex. vt ex praedictis patet: nec maliciosus. sed charitate plenus quae non cogitat malum i. Corum. xiii. Quomodo ergo permissum est a deo qui ipstum et sponsam Mariam sic praecellenter amauit tanta sanctitate etc Respondetur secundum doc. quod de ista materia sun varie opiniones. Una dicentium. quod Ioseph dubita: uit de virgine Maria et vehemente suspicionem incurrit. nec mirum fuit vt recitat Lyra super Matth. propter Marie absentiam longam. quia ipso Ioseph ignorante angelus aduenerat et virgo conceparat. et tandem licet ex licentia Ioseph visitauit Elisabeth. tamen ibi fui quasi tribus mensibus a Ioseph absens. Sed ista dpi. nio sic intelligenda est. quod talis suspicio in mente Ioseph non fuit omnino firma sed dubia. alias non est tenenda
¶ Alia est opinio verior quam tenent Grego. Origenes. et Chrys. atque alii dicentes. quod videlicet ipsi Ioseps videbatur impossibile credere quod beata virgo talis ceciderit. sed quod deus operatus est in ea secrete aliquid. et ex humilitate se reputans indignum tanto mysterio. cum esset iustus noluit traducere id est propalare. quia non erat certus de crimine. et quia mira de ea audierat et miraculose scilicet columba demonstrante ac deo reuelante ipsam desponsauerat. idao indignum se reputans: dimittere voluit occulte.
¶ Ad quesitum ergo dicendum. quod deus amorosus sic inspirauit eisdem et ordinauit. vt videlicet nec auderet Ioseph ex sui humilitate et reuerentiali timore requirere a virgine tale mysterium. nec ipsa beata virgo vellet ipsi Ioseph hoc reuelare sed tacere et deo committere quando voluntati diuine placeret tlia reuclari. Hec autem voluit deus ex charitate sic fieri vt per angelicam reuelationem sibi factam in somnis certio: redderetur Ioseph de castitate virginis. et per consequens omnes homines sic in fide ista certificarentur quod nequiret dubitari.
17
¶ Quare nempe nomem virginis Maria debuit esse quae christum habuit contipere: Dicendum colligendo ex dictis docor. quod potissime ex immensa charitate dcus sic voluit et prdinauit.
¶ Primo. Ex charitate ad christum dei filium. vt eius dignissima con¬ ceptio per steliam maris signaretur ex nomine sue mtris. quia Maria interpretatur maris stella. secundum Hiero et Bernar. super Missus est. Unde canit ecclesia in prosa. Sicut sidus radium parit virgo filum pari forma. Neque sidus radio neque mater filio fit corrupta.
¶ Secundo ex charitate ad virginem et eius praemium est altum meritum scilicet ex nomine designandum. quia stellamaris est in summo poli scilicet celestis: habens iuxta se septem stellas. Et licet videatur hominibus parua stellatamen est virtuosissima. Sic virgo dei mater erat ex dei charitate super omnes choros angelicos in celo exaltanda: et septiformi gratia spiritus sancti plena in vita ista. licet videbatur virgo humillima: tamen virtute plena Tertio ex charitate ad salutem hominum scilicet designandam per nomen maternum. quia sicut maris stella habet attrahere adamantem et magnentem ac ferrum. sic ergo designauit deus per nomen Maria: quod ipsa mater misericordie duros et ferreos peccatores ad salutem attra heret. Item stella maris habet dirigere nautas in ma ri ad portum optatum. sic Maria homines ad portum salutis habet dirigere. vt dicit Berardus.
18
¶ Qur nanque angelus in euangelio dicitur ingressus in oratorium virginis ad salutandum. Aut quomodo ingressus esse dicitur: An videlicet ianuis clausis: an apertis: an aliunde: etc. Respondetur quod verisimiliter secundum Alber. super Missus est. c. lxiii. Item Berande et alios recolligendo Credendum est primo quod deus licet potuerit et etiam angelus propter sue nature subtilitate et corporis etherei assumpti qualitatem: bene potuit vt aliunde quam per ostium cubiculi intraret virginis oratorium clausum. Tamen ex charitate voluit deus vt non nisi per ostium intraret. ad designandum fidelitatem et veritatem missionis a deo. Ioan. x. Qui non intrat per ostium ille fur est et latro. Licet hec auctoritas non sit ad propositum: tamen fidelitatem notat et pro tanto deseruit
¶ Secundo credendum est vt Berd. docet super Missus est. quod angelus non inuenit apertum oratorii illius virginis ostium. cui nimirum in proposito erat fugere hominum frequentiam: vitare colloquia: ne orantis silentium parturbaretur. Hec Bernardus
¶ Tertio dicendum quod ianuis clausis et non apertis angelus ingressus est. quia deo sic complacuit ex charitate Ad designam dum quod deus ipse pro hominum salute tale miraculum faceret. vt clauso virginis vtero ad nostram humanam naturam assumenda de celo descendens ingrediatur ac nascatur: vtero clauso manente. Unde Ezech. xliiii. prophetatum est. Porta hec clausa erit et vir non pertransibit per eam. quoniam dominus deus ingreditur et egreditur per eam.
19
¶ Sed quid agentem virginem protuncin oratorio angelus repperit vel in quo occupatam Respondetur secundum doc. colligendo quod repperit angelus tunc virginem occupatam in excellentibus operibus charitatis videlicet in lectione et contemplatione praesertim ac deuotissi ma oratione. Et vt dicitur sicut etiam tactum est supra §. iii. legens illud Esa. vii. Ecce virgo concipiet et pariet filium. Orabat cum lachrymis in secreto cubiculo clauso super se ostio. Suspirabatque prae desiderio et pete bat vt misericors deus mitteret filium in modum pro re demptione gencris humani. Et vt ipsa mereretur fore ancilla illius virginis quae christum paritura foret. Si enim Abraam desiderauit videre christi diem: similiter et prophete. multo magis Maria. Etsi Ioannes precursor domin i praenunciatus est suo patri Tacharie in oratione et incensi positione occupato. multo magis christus matri sue in oratione occupate annunciatus creditur. Item secundum Alber. supra Crat etiam protunc virgo tota deuotione eleuata per contemplationem ad familiaritatem diuinam dulcedine sensibilis gratie repleta miro modo quasi glorificata mente et facie etiam vt pie credo prae omnibus aliis sanctis: de quibus similia legimus priuilegia habuisse in contemplatione. vt Mosen Magdalenam: beatum Franciscum in raptu. et huiusmodi plures in quibus claritas exterior refulgens fuit testis claritatis interne etc.
¶ Sed qualiter beata virgo tunc putatur fuisse situata cum angelus aduenit: dicit idem Alb. supra quod creditur fuisse incuruati genibus. elcuat manibus et erectis in caelum ocul. Et angelo venienti re uerentur assurrexisse propter honestatem. et inclinato ca pite humiliter stetisse vsquequo locutus est angelus cum ea. Tandem iterum flexis genibus cum lachrymis deuotits sime ait: Ecce ancilla domini: fiat mi. etc. Unde talis modus seruatur apud fideles: cum de manu sacerdotis quasi angeli accipiunt corpus christi in eucharistia. Hec ille.
20
¶ Annuciatio domi ¶ ni quarto. videlicet dvisibili et honorabili. modo et tempore electo. Quod charitas dei claret quia voluit angelum virginem salutantem visibili forma apparere decentet
¶ Notamdum primo pro pambulo Quod secundum Augustinus. super Gen. ad litteram. xii. liro triplex est visio. Una corporalis siue visibilis. Alia imaginaria et spiritualis. Tertia mertalis et intellectualis.
¶ Prima fit per sensus corporis. Secunda pereffigies formatas in potentia imaginatina ad aliquid representandum: puta deum vel angelum. Sicut Esa. vi. vidit dominum sedentem super solium excelsum. E. Ezechiel vidit quattuor animalia: repraesentantia quattuor euangelistas. secundum Greg. et cum hoc significata intellexit Similiter Ioannes in Apocals. et sic de aliis visionibus imaginariis.
¶ Tertia est visio intellectuals. quia intellectu mentis cernitur. Sicut Dauid prophsetia in psalmus. mysteria christi mente reuelata sibi cecinit etc. Se¬ cundo ad quaesitum Respondetur dicendo secundum Guill. in iii. distin. iii. parte. iii. quod beate virginis visio de angelefuit perfecta ex dei charitate: ita quod in ea quaelibet praedictarum visionum fuit impleta.
¶ Primo namque ibi debuit esse visio corporalis. vt probat etiam Tho. iii. parte q. xxx. ar. ii Et. iii. scripto: di. iii. ar. i. pluribus rationibus. Prima ratio maioris certitud inis. quia in his quae visibiliter et corporaliter cernimus minus decipimur et certiores efficimur quam in his quae imaginaria sola visione apprehendimus. Uoluit ergo deus ex charitate certificare visione corporali.
¶ Secunda ratio maioris simi litudinis. vt sic deus qui est inuisibilis ex charitate voluit corpus humanum assumere et fieri in carne visibilis ita angelus inuisibilis in corpore visibili appareret
¶ Tertia ratio virginalis celsitudinis. quia praecelse dignitati virginis coueniebat vt charitas dei talem perfectionem sibi donaret. vt sicut ipsa dei filium tam mente quam carne conciperet: Ita in ista sacrrta annunciatione non solum mentali sed etiam corporali visione angeli reficeretur
¶ Secundo ergo in ista apparitione angeli iuxta dictum Guill. fuit etiam visio imaginaria propter completam et perfectam interiorum etiam sensuum delectationem. quia vt Diony. dicit in epistola ad Titum. Hec est causa quare sub corporalibus figuris diuina nobis proponum tur. vt vtraque hominis vita scilicet sensitiua exterior et interior ac intellectiua secundum suam proprietatem diuina contemplatione illuminetur et delectetur. Unde patet quod beata virgo cum aperta visione angeli habuit etiam imaginationes suauissimas de diuinis. dum cogitabat qualis esset ista salutatio. licet prius fuerit pauescens et turbata in sermone angeli: tamen statim post fuit letificata
¶ Tertio fuit etiam ibi visio intellectualis ex eadem ratione perfectionis. quia prae ceterhec est melior et perfectior ac completior. sicut beati dicuntur oculi apostolorum qui viderunt christum. Luc. scilicet oculomentali per fidem. et cum hoc etiam oculis corporalibus viderunt. Similiter beati qui non viderum scilicet corporaliter et crediderunt in mente. Ioan. xx. Sed qui solum corporali visione viderunt vt Pilatus Herodes et crucifigentes christum. omnesque huiusmodi non credentes ex sola corporali visione non dicuntur beati. ergo beata virgo que simul corporaliter et mentaliter vidit angelum ac certitudinaliter in intellectum credidit et cognouit a deo missum ex dei charitate beatissima dicitur.
21
¶ Quales honoris modos volum it ex charitate deus vt in apparitione ista et annunciatione obseruaret angelus. Notandum colligendo secundum doct. plures modos in sequentibus.
¶ Primo voluit et congruit vt non appareret in irrbnali specie. et hoc ex charitate pro virginis honore. et maxime pro dominica annunciatione. et cum hoc pro designanda hominum salute.
¶ Unde si queratur Quare non debuit angelus apparere virgini in specie serpentina sicut Eueapparuit: Respondetur secundum Alber. super Missus est. quod hoc non congruit propter calliditatem et deceptionem quam fecit serpens. Sed quare saltem in specie co¬ lumbeina non apparuit: cum in illa spiritus sanctus apparuit postea et secundum historiam dum Ioseph virginem desponsa uit per speciem columbe descendentem de celo. Io. seph dignum sponsum ostendit. Dicit idem Alber. supra ca. xx. quod in columbina specie non debuit apparere. quia illuminare veniebat virginem docendo. Illuminatio autem non conuenit columbe sicut nec alteri irrationali. quia nen possunt loquendo docere. Unde deus ex speciali charitate ad virginem vt honorabiliter eam salutaret allo quando angeum misit ne horresceret virgo animal irra tionale locquendo. et minus crederet de mysterio vel de nuncio cum sciret quod sanctis patribus veteris testamenti nunquam apparuit in irrationali specie angelus dei. Secundo voluit ex charitate deus vt angelus non appareret virgini nisi in humanali effigie. Et primo hoc propter dignitatem annunciationis tante. quia homo est dignissimum animalium is libro de animalibus. Ideo et in veteri testamento apparitiones ficbant in humana effigie patriarchis et prophetis Secundo propter humanationem christi designandam quam annunciabat.
¶ Tertio voluit apparere in forma viri non femine. Tum propter dignitatem. quia vir naturaliter dignior est quam femina. ex. i. Politer. Unde sicut in omnibus apparitionibus veteris legis angeli in forma virili: non autem feminea leguntur apparuisse Ita hic ma gis debuit sic fieri scilicet ex dei charitate propter dignisme annunciationis honorem. Tum propter conformitatem. quia christus. in sexu ipso virili vtpote perfectiori incarna ri debebat. Tum propter illuminationem. quia vir habet docere feminam. i. Corum. xiiii.
¶ Quarto voluit apparere quasi iuuenili etate. quia vt Dion. dicit. Iuuenile signat innouantis et semper vitalis virtutis perfectionem. sed puerilis et senilis etas defectum dicunt. Sed quia hic annunciabatur ille qui fuit perfectissimus secundum deitatem. et nouam assumpsit humanitatem. ergo sic honorari ex dei charitate debuit.
¶ Quinto in vultus vel. faciei cluritate. quia ex charitate dei tali honore debuit apparere angelus vt eius vultus esset rutilans atque radiosus. vt Aug. dicit. Et ratio. quia vt dicit Greg. beata virgo lumen eternum concipere et parere de buit vt illuminaret mundum. ergo etc.
¶ Sexto inhabitus simul candida radiositate. Non enim in sola facie rutilans fulsit: sed etiam in habitu et veste coruscauit. Unde Augustinus. in quodam sermone inducit beatam virginem quasi loquentem sic. Uenit ad me inquit Gabriel ille archangelus facie rutilans et vete coruscans. Ingressu mirabilis: aspectu terribilis etc. Sic autem fieri voluit deus ex charitate. Primo propter virginalem conceptum mundissimum. quia sine peccato concepit. ideo nil de nigro colore habere debuit. quia nigredo maculam designat. nec debuit habere vestem rubricatam vel bicoloratam sed tantum albam candidam et luminosam. quia sine libidine comcepit et sine dolore peperit verum lumen quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
¶ Secundo propter christum qui annunciabatur. quia ipse peccare non potuit. ideo totaliter alba in veste re¬ fulsit angelus propter christi honorem quoniam deus est lux et tenebre in eo non sunt vlle i ic. Ioa. i. Tertio propter hominem mundandum. quia ille annunciabatur qui ex charitate homines a culpa mundabat: atque a tenebris ignorantie et viciorum purificabat et celesti luci restituebat. ergo etc.
¶ Si obiicitur. quia christus annunciapatur qui passurus erat et sanguine redimebat. mun dum. ergo angelus debuit aliquid habere de rubeo coiore significante hoc. Esai. lxiii. Quare rubrum est vestimentum tuum: Respondetur. quod obiectio non concludit quia secundum beatum Diony. Omis apparitio debet visibiliter declarare illud inuisibile scilicet mysterium quod primo et principaliter ac per se intenditur. sed iste angelus non intendebat primo et principaliter annunciare nisi christi incarnationem. ergo no debuit habere vestem rubricatam. Hec omnia praedicta ex Alb. super Missus est. a. ca. xx. vsque. xxvii.
¶ Septimo voluit ex hoaritatr driua peringeum virginem honorare: et non solum communi honore sed reginali dignitate. vt pie creditur genua flectendo humillime et inclinato capite. sicut solet fieri reginali maiestati inter homines. Ratio. quia sciuit angelus deo reuelante: quod ipsa virgo mox fieret regina celi et domina angelorum et hominum. et quod est maxime dei veri mater et saluatrix seculi. et per consequens tali honore dignissima. ergo etc. Et hoc probatur etiam ecclesie vniuersalis consuectudine. quia sic depingitur. vbique quasi angelus genibus flexis humillime salutauerit virgine in ista annunciatione.
¶ Octauovoluit deus per angelum salutatione missa a sancta trinitate et insolita a seculo salutare ex immensa charitate: dicendo ex persona dei: Aue gratia plena etc. vt patebit. §. xxv. et sequenti. Nono et pluribus modis honorare voluitur Ex temporum anno: mense: die: hora de quibus subsequenter patebit.
22
¶ Quomodo tempus et etas eligi comgruebat pro dominica annunciatione ex diuina charitate. Respondetur breviter colligendo.
¶ Et Primo dicendum est secundum Tho. iii. par. sum. q. xxxv. quod interchristum et homines alios differentia est quantum ad tempus. eo quod alii homines concipiuntur et nascuntur. sub necessitate temporis. et ideo subiecti sunt tempori. sed ipse christus dominus conditor est omnium temporum. ergo sicut voluit sic sibi tempus elegit quo conciperetur et nasceretur. sicut et matrem sicut voluit elegit a qua conciperetur et locum elegit vbi conciperetur et nasceretur.
¶ Secundo dicendum. quod nos exquo non omnium temporum et locorum proportiones cognoscimus. ideo congruitatem temporis et loci. videlicet quare christus hoc tempore et non alio: vel hoc loco non alio conceptus sit autm natus: debemus accipere ex hoc. quia oportet sic fieri ex dei volunta te. quia deus omnium temporum dispensator ab eternocognouit et voluit eligere tale tempus congrilum in templum celeste
¶ Si contra predicta dicatur. quia Mattheus solum. xlii. generationes numerat. Dicendum quod hoc non obuiat. quia ipse genealogiam christi solum vsque ad Abraam deducit: non ad Adam: sicut facit Lucas. Et quia Mattheus intendit vt dicit Hiero. ponere tres texeredecades propter quod plura rescindit. patet ergo charitas etc.
23
¶ Primo de mense. quod ex omnibus mensibus congruebat ex charitate eligere mensem Martium pro dominica annunciatione et incarnatione. Declaratur secundum Fran. mairo. et alios pluribus rationibus
¶ Primo ra tione primitatis. quia Exo. xii. dicitur. d Martio. Mem sis iste vobis principium mensium primus erit in mensibus anni. Nam co mense cepit mundus initium vt putatur communiter. et eo mense ex egypto deus eduxit filios israel. ac summersit Pharaonem et exercitum eiu in mari. Ita conueniens erat vt eomense mundi reparatio per christum inciper: et homo liberaretur contrito diabolo.
¶ Secundo ratione nouitatis. quia secundum Isido. v. li. Etymol. Martius interpreta tur qasi mensis nouorum: quia renouari incipit tunc mundus. Nam sol tunc intrat primum signum scilicet Arietis. et sic noua incipit reuolutio celi. similiter terra incipit renouari herbis pullulantibus et arbores foliis etc. Sic in christi incarnatione multa sunt innouata scilicet noua salutatio angeli: noua conceptio virginis et huiusmodi.
¶ Tertio ratione luminositatis. quia tunc in equinoctio lux diei incipit crescere et tenebre noctis diminui. Sic in christi incarnatione lux gratie dei ad homines incepit: et tenebre viciorum diminui ceperunt dei charitate.
¶ Secundo de die Dicendum quod ex omnibus diebus pro conceptione elegit diem sextum id est feriam sextam. quia illa die Adam fuit creatus. et eodem die peccans de paradiso exclusus ergo eodem die christus nos redemit.
¶ Tertio de hora dicitur a deuotis quod angelus apparuit et salutauit virginem in sero quando est diei plenitudo. Iuxta quod Gatl. iiii. At vbi venit plenitudo temporis misit deus filium etc. Ideoque in sero ecclesia signum facit pulsando ad Aue maria. Et hoc videtur sensisse etiam sanctus Bona. vt in eiuo legenda insinuatur. Sed et dicitur quod durante scono dialogo inter angelum et beatam virginem vsque ad horam noctis medie ac tunc dicente virgine: Ecce ancilla domini fiat etc. christus incarnatus est Sap. xviii. Dum medium silentium tenerent omnia: et nox in suo cursu etc. Nam secundum Fram. maro. hec est hora charitatis diuine electa pro dei laude. Psalmus Media nocte surge. ad confi. tibi etc. Et pro exitu filiorum israel de egipto. Item pro natiuitate chri et pro captiuitate christi in horto ex charitate propter nos ergo etc. Addunt quoque denoti quod angelus non statim postquam beata virgo concepit christum discessit ab ea: sed permansit vsque ad auroram: sancto dialogo consolando virginem de diuinis plurima et celestibus enarrando. Et verisile est quod tanto tempor scilicetotius noctis illius conferebant tam prolixo colloquio sicut co¬ pro sua inntarnatione. et secundu hoc congruentie rationem dignam exquirere et assignare prout conuenieno est diuine sapientio et charitati ac eius iusticie ordini etc. Tertio itaque dicendum. quod christus dominus pro sua annunciatione et conceptione sanctissima voluit eligere
¶ Primo mundi etatibus sextam etatem. Quia vt dicit Bonauen. super. iii. di i. circa lit. Et etiam Fran: mayro. per sextam etatem significatur perfectio et completio. cum dicente Augustinus. iiii. super Genes. numerus senarius secundum arithmeticos est magne perfectionis. eo quod ex omnibus partibus suis aliquo modo sunptis constat. puta. pars sexta eius est vnum. et duosunt pars tertia eius: atque tria sunt pars dimidia. Item quattuor sunt due eius partes praeter tertiam partem que est duo. Item quinque sunt vna eius paropreter partem sextam: qua addita sex erunt. ad idem vbi apostolus. §. 1. Unde propter perfectionem numeri senarii deus sexto die consunmauit omne opus creationis et in septimo die requie uit ab omni opere. Item quia deus diligit perfectionem in omnibus. Ideoque senarius dicitur numerus charitatis diuine ad creaturas. et cconuerso. quia vinculum perfecti onis est dilectio. propterca diuinc charitati congruebat vt pro reparatione mundi per suum aduentum eligeret se xtam etatem mundi. ita quod prima etas ab Adam fuit vsque ad Noe. Secunda a Noe vsque ad Abraam. Ter tia ab Abraam vsque ad Moysen. Quarta a Moyse vsque ad Dauid. Quinta a Danid vsque ad christum Et ita sexta etas est computata a christo vsque finem mundi vel vsque ad antichristum. et sic elegit tempus charitatis
¶ Secundo ex annis elegit deus sextum millenarium annorum. quia secundum Orosium a principio mundi sexto millenario annorum currente conceptus est christus. vnde versus. Ante iesum duo. c. minus vno: milia quique. Et hoc permaxime congruebat mysterio incarnationis ex charitate. Tum quia senarius est numerus charitatis vt praetactum est vtpote in opersbus dei specialiter electum et obseruatum Tum quia sexto die ex nimia charitate deus condidit hominem ad imaginem et similitudinem suam ad totius mundi perfectionem vel complementum. Ideo secundum Bonauen. vbi supra. Secundus Adam id est chrs debuit sexto millenario annorum sicut et sexta etate in carnari ad totius mundi perfectionem et hominis praedilextionem.
¶ Tertso ex successu generationis humane elegit septuagisimaquinta generatione venire. qnia sicut patet Luc. iii. Ab Adam vsque ad christum fuerunt generationes. lxxv. Et hoc congruit secundum Francis. mayro. quia in hoc numero. videlicet. lxxv. sut. xv. lustrorum id est quinariorum numeri designantes. xv. gradus quibus imn templum dei ascendebatuir cum cantico. xv. graduum ad deum ex charitate orandum: laudadum et placam dum pro populo. etquia christus veniebat ad deum placanm dum pro toto genere humano ex charitate precioso sanguine per quinque vulnera praecipua fundendo in cruce. ergo. lxxv. generatione venire elegit. Item. xv. sunt terquique. tot autem gradibus ascendebatur in templum ad figurandum quod homo per fidem et amorem ad diuinam trinitatem et quique vulnera passionis christi ascendit gitabant de salutatione et de mysteriis magnis quae angelus virgini dixerat. ad que explananda vix sufficeret tota dies. licet euangelista breuit scripserit vt verbigratia de mysteriis diuine trinitatiset personarum ac solius filii incarnatione de quibus locutus fuit expresse angelus di. Ecce concipies et paries filium etc. hic erit magnus et filius altissimi scilicet dei patris vocabitur. et de spiritu sancto subdens. Spiritus sanctus superueniet in te etc. de quibus non potest creatura etiam angelica sufficientur effari. vt dicit Amb. Item de angelicis ordibus et de qua ips missus erat: et de mysteriis in salutatione ipsa implicite contentis ac huiusmodi
¶ Tandem finito sancto dialogo in aurora angelus conceptum iam adorans christum: et matrieius reuerenter valefacto in caelum gaudens ascendit. In cuius signum solet ecclesia in aurora pulsum facere ad dicendum: Aue maria. pro signo leuabunde gratiarumactionis pro filii dei incarnatione ex charitate salutis nostre.
24
¶ Quoto anno etatis vel temporis vite sue virgo creditur christum concepisse angelo annunciante De hoc aliqui dixerunt. quod copleto. xviii. anno conceporit. quia tunc feine sunt perfectioris etatis ad prolem fortiore vel perfectiorem gignendam: qualis debuit esse christus. Sed istud non concludit nec habet locum in proposito. quia spiritussanctus virgini tribuit perfectissimum adiutorium et plenam perfectionem nature ad concipiendum. Respondetur ergo melius quod sicut pie creditur. Beata virgo Maria a sui natiuitatis postque completos. xii. annos habuit in septembri quo mense nata fuit: computando septimo mense. videlicet martio sub sequente post septembrem. tuc scilicet in martio christum concesit. ita quod beata virgo desponsata est a Ioseph vt putatur inchoato mense martio vel circa medium eiusdem mensis: et tandem die. xxv. eiusdem mensis quacadit festum annunciationis marie christum concepit. videlicet currente iam tunc xiii: etatis virginis anno: atque postea expleto anno xiii. iterum in septembri et exinde nacta. xiiii. annum: christut in decembri peperit iam scilicet currente etatis sue. xiiii. anno. Hec autem probabiliter patent praecipue rationibus tribus.
¶ Prima ratio ex desposationis legitimo tempore Nam virgines quae in templo erant: mox vt ad annos nibiles perueniebant dabantur ad desponsationem: Sed secundum iura et leges annus nubilis vel desponsationis in masculo est: cum quis compleuit iam. xiiii. annum. In femina autem cum iam compleuit. xii. annum et nacta est. xii. annum in quo potest puella concipere. vt patet extra dedespon. impub. cap. Puberes. in textu et in gloEt ibidem. c. continebatur et C. Quando tutores et curatores esse desinunt ilicst fi. Item institutis. quibus modis tutcla finitur. in principio. Unde patet propositum. quod beata virgo. xiii. anno desponsata concepit.
¶ Secunda ratio. ex summe charitatis fonte. quia christus dominus incarnatus est ex charitate immensa propter nostram salutem operandam. ergo ex illo fonte charitatis festinauit sicut potuit et condecuit ad descendendum in virginis habitaculum optatum: vt quancito nostram salutem perficeret. sicut etiam dicit Psalmus. Exultauit vt gigat ad currendam viam. scilicet festinanter. a summocelo¬ egressio eius etc
¶ confirmatur quoque. quia post suam natiuitatem christus festinans ex charitate ad mortem. Dicit Luc. xii. Ego baptismo scilicet sanguinis habeo baptizari: et coartor donec perficiam illud. ergo ex charitate festinauit etiam ad incarnationem: cum non minus dignum esset sacramentum. Sed quia etas se qua puella potest generare incipit a. xii. annis iam completis: et durat vsque ad. xliiii. annum. ergo et.
¶ Tertia ratio ex charitatis donatione. quia amor charitatis sicut causat donum: ita etiam quantum potest et decet causat celeri tatem doni ad subueniendum amico. ergo donum incarnationis debet accelerari: et in idem redit.
¶ Prima quod peata virgo Maria etatis suo anno. xxvi. christum amisit et in templo repperit. quia christus tunc fuit annorum xii.
¶ Secundo quod beata virgo. xliiii. anno sue etatis currente fuit in nuptiis vbi christus aquam conuertit in vinum. et ex tunc praedicare cepit publice. quia christus erat inciiens quasi annorum. xxx. Luc. iii. c.
25
¶ Quod dei charitas claret in eo quo virginem salutauit prius: et sic tandem christum annunctauit.
¶ Quare nempe deus pro annuci atione virginem voluit praesalutare: Respondetur quod sic deus voluit ex immensa sua charitate qua incarnatus est Cui sic congruit et placuit
¶ Primo ratione humane. salutis. vt ostendat quia salute hominum optat. et ideo incarnari amat. Nam salutare est salutem optare. Unde secundum Aristote. ix. Ethic. salutationem impendere debe mus amicis quibus salutem optare debemus. Et etiam dominis vel maioribus pro signo reuerentie. ex. viii. Eth. Et maxime beneficis: diis magistris et parentibus. quibus reddere inquit equiualens non possumus. Sed quia deus benedictus voluit ex hominibus virginem Mariam in parentem eligere. et per ipsam omnes homines in amiciciam accipere fraternalem. ergo salutando charitatiue annumciari voluit.
¶ Secundo ratione materni honoris Nam quiam honorare decreuit virginem in matrem sibi deus peligendo. ergo amorosa salutatione praeuenit. Iuxta illud Exodi. xx. Honora patrem et ma trem
¶ Tertio ratione exemplificationis. vt ex emplum daret quod omnis creatura virginem matrem dei deuota salutatione et reuerentia amorosa hanoraret. et ex hoc vtilitatem saluificam obtineret. Nam primo virginem salutauit angelus Gabriel. et ex hoc honoratur ab ecclesia.
¶ Tertio Ioamnes baptista in vtero existens exultando salutauit et mox sanctificatus fuit gratia christi.
¶ Quarto eam salutant beati in celo. et in hoc maxime letantur. Unde Apot. iiii. Adorauerunt deum mittentes coronas suas ante sedem dei et agni. Hec sedes est beata virgo in qua christus quieuit etc. Unde et nos debemus deuote virginem crebro salutare: vt ipsius meritis veniam: gratiam: et gloriam consequamur. et a beata dei matre diligamur specialius. Unde Bernds. vt allegatur in libro Speculum virginis nominato dicit. Est tibi o virgo Maria quasi osculum amoris audire salutationem angelicam. quia totiens obtam oscilaris quotiens per Aue salutaris. Hec Ber. Ecc puipatet charitas dei.
¶ Nimirum dens sciens et salutatione virginis nobis salutem prouenire: pro nostri exemplo ex charitate qua nos diligit: ipse met etiam voluit virginem matrem pluries salutasse. et qui dem
¶ Primo in annunciatione. Nam vt dicit Alb. magnus super Missus est. Hanc salutationem angelus non a seipo loquendo dixit quasi in persona propria: sed in persona dei a deo patre et filio et spiritusancto transmissam.
¶ Secundo salutauit virginem matrem christus deus post resurrectionem quandotcidem apparuit. secundum deuotos doctores di. Salue sancta parens.
¶ Tertio. in assumptione eidem festiue occurrendo Iuxta illud. iii. Reg. ii Surrexit rex in occursum matris et adorauit eam. scilicet salutando honorifice et charitatiue: et thronus matri eius positus est: que sedit inquit ad dexteram regis Sic in proposito. Ex charitate ergo deus nos sic honorauit in christo et matre.
26
¶ Sed quare deus vult et nos salutatione angelica frequenter salutare Mariam in tota ecclesia: cum iam chri conceptio annunciata sit et consummata ac in effectu completa: Respondetur. quod deus benedictus ex charitate nimia pro nostra salute ordinauit in ecclesia frequentari salutationem.
¶ Primo. quia hec salutatio est deo summe ac cepta. patet Primo. quia cam solus ipse deus trnitas pater: filius: et spiritus sanctus edidit et per angelum in sua id est dei persona annunciandum mandauit. vt tactum est in praecedenti
¶ Secundo patet. quia deo tamntum placuit hec salutatio: vt ea facta ad virginit vterum de celis descenderet et homo factus: se vsque ac miserias nostras et mortem humiliaret.
¶ Tertio. quia tantum placuit diuine charitati: vt per eam incho aret humani generio liberationem et totius mundi reparationem. ergo deo est accepta.
¶ Secundo principaliter. quia hec salutatio angelis est valde iocunda: et demonibus maxime tremenda. Unde Bernardus. libroqui dicitur Speculum virginis dicit. Celum ridet angelus gaudet: mundus exultat: infernus contremiscit: demones fugiunt cum dico: Aue Maria. Hec ille. Ratio huius est. quia angeli gaudent in celo super vno peccatore penitentiam agente. Lu. xv. quanto magis super omnium homium salute qae inchoata est hac saluta tione. Et per consequens demones contremiscunt tanquam a tenitrum de ipsa. iuxta illud Can. vi. Pulcra es et decora filia hieruslum scilicet Maria terribilis scilicet demonibus vt castrorum acies ordinata.
¶ Tertio principali ter hominibus est multum fructuosa. quia per singulaverba insinuatur dei charitas. quae meritis beate Marie excludit ab hominibus quaeque damnationis mala et inducit bona saluifica.
¶ Primo cum dicitur Aue id est sine ve scilicet culpe et pene gehenne: notatur damnationis et culpe euasio. Secundocum dicitur Gatra plena: innuitur gratiae adquisitio ex plenitudine illius
27
¶ Utrum salutatio hec sit omnium aliarum salutationum excellentissima: Respondetur secundum antorem compendii li. iiii. c. ii. Qui putatur Aureolus: quod sic. Et hoc patet primo ex salutantis auctoritate. quia tota trinitas sic per angelum salutauit virginem. vt patet. §. xxv. et infra.
¶ Secundo ex nuncii et persone salutate id est virginis matris dignitate. quae fuit sublima ta dignitate materna dei.
¶ Tertio ex modi salutandi qualitate. Nam iste modus salutandi indicat virginis summam innocentiam: cum dicitur Aue et summam gratiam: dicendo gratia plena. Et summam gloriam scilicet marrnitatis diuine: dicendo Dominus tecum scilicet non tantum in mente sed et in ventre. sicut exponit Augustinus. Denique indicat singularem super omnes praerogatiuam: cum dicitur Benedicta tu in mulieribus
¶ Quarto praecellit hec salutatio ex summa charitate qua deus voluit ad ipsam incarnari quod est summa gratia. vt dicit Aug.
¶ Si obiicitur. Quia salutatio quam tenuit christus dicendo Pax vobis: videtur fore excellentior. Tum quia ab excellentiori id est christo prolata. Tum quia pacem inter deum et homines iam factam annunciauit. Pax autem est maximum bonum et iocundissimum. secundum quod dicit Aug. quia conius bonum et per consequens diuinius. et ii. li. Eth. ergo etc. Respondetur quod rationibus supraedictis praefertur ialutatio angelica: sed salutatio chri bene praefertur ratione proferentis. tamen simpliciter loquendo salutatio angelica potest dici excellentior. Tum quia ta illa quam ista a deo edita et pro lata principaliter. Tum quia salutatio angelica includit in se et implicite continet etiam istam scilicet Pax vobis. imo et vniuersaliter omnes modos salutandi in sacra scriptura repartos. Nam reparitur quaedam saluatio quae est salutis optatiua. vt Rex in eternum viue. Et Salue rex. ii. Regum. xvi. Hec autem ibi continetur: cum dicitur Aue Item quaedam salutatio inuenitur gratiae desideratiua. vt Aupostolis scribit. Gtra vobis etc. Hec includitur ibi cum dicitur Gnia plena. Item quaedam est gaudii. Tob. v. Gaudium tibi sit semer. Et quaedam pacis annunciatiua. Io. xx. Pax vobis. Et he includuntur cum dicitur Dominus tecu. etc. Item que dam est benedictionis. Ruth. ii Benedicat tibi dominus. hec includitur cum dicitur: Benedicta tu in mulieribus Et ita ex omnibus conflata videtur. Itaque claret dei charitas in tali salutatione destinata pro nostra salute etc
28
¶ Quare salutatio pro annunciatione domini debuit per Aue inchoari: Ratio quaestionit: est. quia modus salutandi per verbum secunde persone fieri habet a seipso personaliter et non ab alio. vt patet cum dico alicui ex persona mea: Gaude vel vale et huiusmodi. sed Aue est verbum secunde persone et angelus salutare debuit virginem non a seipso sed a deo. ergo non debuit dicere Aue: sed potius Gaudium tibi sit: autem simile. sicut Raphael salutauit Tobiam etc. Respondetur secundum Alb. super Missus est c. lxiiii. et sequi. quod cum duplesit modus salutandi. videlicet per seipsum et per alium. multo amicabilior et nobilior est ille qui fit per seipsum quam per alum. Hec ergo salutatio amicabilissima et perfectisi ma non debuit fieri tanquam per absentem et per alium. see tanquam praesentis ad praesentem et per seipsum. Recto ergo modo praesentialiter angelus per Aue salutationem inchoauit. Tum quia deus trinitas praesens praesentem vit ginem salutauit. Tum quia angelus praesens virgini numciauit impleri optando. et ita deus tam in angelo quam in virgine praesens. quia vbique deus praesens est: in presentia per Aue salutauit angelo proloquente. et sic patet. Sicut videmus quod in praesentia regis loquitur voluntatem regis referendo alicui in praesentia quasi ex orregis proloquens aliquis palatinus regi astans autem episcopus regi gratus etc.
29
¶ Sed cur non salutauit virginem angelus dicendo Salue: sed Aue. nec alio modo salutandi quocumque: dicendo pax tibi: vel Gaude: aut salus tibi. et huiusmodi: Respondetur secundum cum dem Alb. supra.
¶ Primo dicendo. quod hic annunciabatur totius humane salutis inchoatio primo et pricipaliter. Sedquia salus humana initiatur per remotionem culpe et miserie ac pene: quod designatur per Aue id est sine ve. ergo salutatio sic debuit per Aue inchoari. nec debuit dici Salue quod praesentiam adepte salutis importat. et similiter de ly Gaude: et Pax tibi. quia hec et huiusmodi pro futuro complenda erant. et sic patet.
¶ Secundo dicendo. quod sutr omnia hoc verbum Aue correspondet mysterio que designabatur: quod maledictio Eue in benedictionem mutabatur Marie secundum Augustinus. in sermone de natiuitate. Nam hoc nomen Eua per litteras conuerter do sonat Aue. Ideo canit ecclesia: Sumens illud Aue Gabrielis ore fun. nos in pace mutans nomenEue.
¶ Tertio dicendo quod Eua impositum hoc nomen habuit post peccatum quo omnes filios Ade damnauit que antea Uirago id est de viro sumpta vocabatur Genes. iii. Eua autem interpretatur calamitas a cadendo. lib. Catholicon. Et quia christus ex charitare veniebat omnes peccatores scilicet filios Eue a casu liberare. ideo dictum est Aue per conuersionem nominis huiusEua: ad designandum charitatem dei erga peccatores. Salue autem et gaude et pax pertinet ad iustos. ergo etc.
30
¶ Qualiter beata virgo per Aue salu¬ tata sine omni ve sit dicta. cum scilicet tunc erat in hac mise ra vita: Respondetur secundum Alb. super Missus est. ca. lxiiii. et sequen. aliosque Quod veraciter dicta est Maria Aut id est sine ve.
¶ Primo quia fuit sine ve mulierum. cum sine ve concupiscentie ac erumnarum fuit in conceptu. et sine ve doloris in partu. et sine ve corruptionis et grauitatis in vtero. vtpote sine omni grauamine grauida. ergo etc.
¶ Secundo beata virgo fuit sine ve communi hominum quia sine ve infirmitatum in corpore. et sine ve miserie. videlicet laboris: fatigii: et aliarum humanarum miseriarum in praesenti. Eteni vt Aug. dicit. sine omniinfirmitate vsque ad mortis trasitum vixit in purita te nature. licet autem sustinuerit famem et sitim: labores: fatigas et huiusmodi miserias. tamen secundum doct. bene dicitur quod fuit sine ve in talibus. quia non erant ei penose. sed charitatis diuine dulcedine plena gaudebat in penuriis: scien. quia diligentibus deum omnia cooperantur in bonum. Rho. viii. Denique fuit beata virgo etiam sine ve doloris in morte et corruptionis post mortem ergo etc. Tertio beata virgo fuit sine ve clerparum et per consequens penarum futurarum. Nam fuit sine ve originalis peccati: secundum nostros docts. vt alibi dicemus. Et etiam sine ve mortalis ac etiam venialis peccati. Et hec omnia deus voluit ex charitate tam ad matrem quam ad nos vt per merita sue in nocentie nobis peccatoribus suffragia quaeque et a peccatis omnibus cautelam et gratiam promereatur. et deus in ipsa eius puritate honoretur ab omnibus. Idcirco ex charitate deus voluit eama sic per Aue salutari etc.
31
¶ Quare in hac salutatione angelno nominauit virginem proprio nomine. quia tunc angelus non dixit Aue maria gratia plena etc. sed sine proprio nomine dixit. Aue gratia plena. Uerumtamen postea ecclesia addidit: vt nos dicamus Aue Maria proprie nominando. Respondetur secundum Alb. super Missus. c. lxvii. Quod angelus non apposuit nomen proprium Marie.
¶ Primo propter eminentiam dignitatis. vt scilicet noue dignitatis nomine eam nominaret Grtra plena. Et sic designaret quod status dignitatis¶ Marie mutabatur. ideoque et nomen Maria miutauit in hoc nomen Grtra plena. Nam in collatione ma gnarum dignitatum solet fieri mutatio nominum. vt patet in papa. qui quando creatur nomen sibi mutatur. Unde ex de voluntate fecit sic angelus propter honorem dignitatis noue ad quam Maria dei charitate promouebatur. quatums impleretur etiam illud Esa. lxii. Uocabitur tibi nomen nouum quod os domini nominauit. Denique etiam secundo angelus non apposuit nomen proprium Marie: sed Gratia plenam nominauit propter excellentiam gratiosita tis. quia beata virgo erat ex dei charitate ta excellentissime gratie susceptiua: vt plus suscipere puracreatura non potuerit. videlicet quod esset mater dei. quod nulli creature concessum est praeter eam. Unde Gratia plena conuenit proprie pro nomine proprio Marie dici ab angelo. quia gratia est excellentissmum donum dei etc.
¶ Si obuciatur. quia deus christus dicitur magis proprie plenus gratia. non obstat: quia christus est datiue et fontaliter gratia plenus. Sed beata virgo intelligendo de gratie plenitudine suscepti¬ ue textat pre omnibus proprie. ergo sic nominari debuit. Tertio id fecit angelus dei voluntate propter euidentiam diuine propinquitatis vt significet quod deus ex charitate immensa voluit virginem gratia plenam nominari. quia per eam voluit appropinquare humane nature vniendo et gratie plenitudine pro modulo vnicuique hominum elargiri. Ideo ipsa canitur mater gratie. Nec mirum quod ecclesia in salutatione exoranda ad didit nomen Maria. quia hoc fecit causa deuotionis sicut dicemus alibi
32
¶ Quare non salutauit dicendo Aue mater dei: aut genitrix dei futura et huiusmodi: Dicit idem Alb. quod non debuit dicere Aue mater dei. quia nondum erat pro tunc mater dei. nec debuit (inquit dicere Aue dei genitrix futura. quia debebat primo certificari de consensu virginis. sicut dictum est supra. §. ii. et sequentibus. Et suo modo de pluribus huiusmodi dici potest.
¶ Unde cur angclus tali succincta salutatione solum nouem dictionum locut sit cum potuisset aliqua determinatiua addere: dicendo: Aue gratia super omnes plena dominus omnipotens vt dominus exercituum est tecum: et alia quaecunque similia: Dicendum secundum Iacobum de voragine in suo marialiro quod deus sic dici voluit potissime ad insinuandum charitatis erga angelos et homines: vt videlicet solum nouem dictiones ibi ponerentur: non plures nec pauciores: ad significandum quod angelica ruina ex hominibus foret reparanda in nouem choris angelorum per hanc salutatio nem ac christi incarnationem etc. Ecce ergo dei charitas
33
Cur angelus dixit: gratia plena et non dixit: gloria plena. cum gloria sit potior quam gratia: Respondetur secundum eundem Alb. supra. c. lxviii. quia sio annunciabatur initium et origo gratie transfundende in humanum genus primo et principaliter. Gloria autem dicit consummationem gratie. ergo etc. ¶ Item cur non dixit spiritu sancto plena: sed gratia plena: Respondetur secundum eundem Alb. quia gratia latius se extendit et communior est. scilicet ad gratiam gratisdatam et gratumfacientem. sed spiritus sanctus dic solam gratiam gratumfacientem ergo ad insinuandum latitidinem omnis gratie etiam gratisdate plenarie fore in virgine ex dei charitate: dixit gratia plena potius etc. Unde Hiero. in sermone ad Paulam et Eusto. dicit Ceteris per partes datur gratia: Marie vero tota plenitudo omnis gratie infusa est.
¶ Sed qualis sit ista plenitudo gratie in Maria: Respondetur secundum Rich. et Bonauen. et etiam Tho. iii. scrip. dis. xiii. q. i. ar. ii atque Alb. supra et communiter doctores. Quod plenitudo gratie est quadruplex.
¶ Prima dicitur sufficientie. quando quis tantum gratie habet quantum sibi sufficit ad salutem. talis est in quolibet fideli qui est sed ne mortali peccato et in gratia. sicut scyphus dicitur plenus vino quando secundum congruentiam est impletum vt no: licet non vsque ad summum.
¶ Secunda est plenitu do abundantie quando quis supra statum communem habecopus tam gratie. sicut dicitur Act. vi. Stephanus plenus gratia et fortitudine etc. Et de apostolis c. ii. Repleti sunt omnes spiritus sancto etc. Talis est quoque ad similitudinem plenitutus nis in vase vsque ad summum eius orificium vel riui a flumine abundantis.
¶ Tertia est plenitudo singulario excellentie. videlicet vltra praedictas quando in aliquo est tnexcellens gratia prae aliis sanctis quod non solum caret a principio semper mortali peccato: sed etiam omn i veniali. Si cut fuit in beata virgine in qua nil erat peccati. nec erat aliquid in ea quod non ordinaretur in deum. Hec plenitudo est etiam effluentie ad similitudinem in vase pleno vt effluat. vel ad similitudinem fluminis
¶ Quarta est plnitudo efficientie fontalis et supereffluentie in omnia re dundantie. Talis fuit et est in christo. Io. i. Uidimus eum plenum gratia et veritate. Itaque christi plenitudo est sicut fontis. sed beate Marie est sicut fluminis a fonte effluentis et transfundentis. Item sanctorum apostolorum plenitudo est sicut a fonte et flumine in amnem vel lacum deriuate aquae. Sed plenitudo communis electorum est sicut riui ex praedictis descendentis. Et hec omnia ex dei charitate. ergo etc.
34
¶ Quare angelus dixit virgini: dominus tecum: et tam simpliciter et absolute nil aliud addendo vel aliter dicendo cum plura videantur quae ibi potius dixisse debuerit vt patebit statim: Respondetur secundum Alber. breuiter super Missus est. c. ccxi. colligendo et secundum alios. quod in hoc dicto angelus intendebat hec tria.
¶ Quo ad primum et secundum perfecte expressit et sufficienter dicendo Dominus tecum. quia dominus impositum est nomen a potentia. et absolute solius dei proprium est Antonomasice per excellentiam. Nam alii sunt domini et serui etiam respectibus diuersis. ergo dicendo dominus sufficienter expressit deum. Similiter dicendo: dominus tecum: significauit dei potentiam vt crederet virgo. quia domino non est impossibile omne verbum. Luc. i. et per consequens magis inclinaretur animus virginis ad consentiendum domino quasi opotenti qui sicut vult potest naturas quasque muta re et omnia facere.
¶ Denique quo ad tertium sufficientur expressit singularem modum essendi domini cum virgine. Unde Bernds. Longe inquit excellentius tecum dom nus quam cum aliis sanctis. quia in aliis est deus tantum spiritualiter in corde. Sed tecum et spiritualiter et corporaliter scilicet in vtero. Et hoc videtur innui: cum dicitur Dominus tecum. Non enim dixit: dominus in te. quia hoc est commune sanctis. Sed dominus tecum: quasi cum te tota in anima et in corpore per singularem excellentiam. Nam ly cum dicit consociam simultatem anime cum corpore et per consequens totalitatem. Fuit ergo pre aliis cum Maria dominus singulari modo essendi et excellenti. Tum per singularem vnionem potio nis sui sanguis ad deum. De quo eius sanguine formatum est corpus christi virtute spiritus sancti et vnitum deitati. Tum per excellentem operationem conceptionis virginalis. Tum per excellentiam exaltationis vt esset mater dei et totius mundi domina.
¶ Ex his soluun¬ tur plura dubia. videlicet Cur non dixit Pater tecum cum ly pater sit nomen amoris: sed dominus nomen est timoris. Malach. i. Si ego dominus vbi est timor meus. Item nec dixit Trinitas tecum. Nec dixit: deus tecum. Nec dixit: spiritus sanctus tecum. Dicendum quod talia non sic sunt nomina demonstratiua omnipotentie dei. sicut est dominus. vt patuit. Item cur non dixit: dominus in te: patuit. Item cur non dixit. Tu cum domino: quia ideo: ne daretur intelligi quod beata virgo actiue cooperata sit cum deo in christi conceptione. Hec omnia ex Alberto supra
35
¶ Quare angelus salutando virginem dixit Benedicta tu in mulieribus. et non dixit Benedicta tu in virginibus. Nec dixit Bendicta in hominibus: cum esset super omnes viros et mulieres veraci ter benedicta. Nec dixit: Bendicta in omnibus creaturis cum excelleret omnes: Respondetur secundum e. Alber. supra. c. ccxii. et alios. quod licet veraciter potuit talia dicere: tamen ex dei voluntate et charitate de buit potius dicere si cut dixit Bendicta tu in mulieribus. quia in hoc dicto intendebat exprimere vel innuere
¶ Primo in virgine maledictionis exemptionem. quam vielicet maledictionem communiter mulieres incurrerant. vt patet Geneiii. Multiplicabo erumnas tuas: in dolore paries filios etc. A quibus beata virgo fuit exempta dei dono
¶ Secundo intendebat singularem prae omnibus mulieribus gratie collationem et praecellentem omnimodam benedictionem Ita quod nulla alia accepit tantam gratie benedictionem Et omnes quas alie habuerunt ipsa habuit eminentius Nam cum coniugatis habuit prolis benedictionem et insuper virginitatem. cum viduis castitatem incorruptibi lem. et cum virginibus perseuerantiam perpetue virginitatis insuper fecunditatem
¶ Tertio intendebat dicere eam tam benedictam vt per eius gratiae benedictionem euacuata sit Eue maledictio ab hominibus quo ad culpam. Unde propter praedicta debuit angelus dicere Benedicta tu in mulieribus. Ad significandum quod sicut orta est maledictio per mulierem in hominibus ita per mulierem vnam in mulieribus est euacuata et benedictio restituta. sicut Augustinus. dicit in secummode de natiuitate Marie. Propterea non erat tam conueniens dicere: benedicta tu in hominibus. quia tali desi gnationi non tam expresse conueniebat. vt patet. Nec debet dicere: in virginibus. ne putaretur quod beata virgo solam virginum benedictionem haberet non aliarum. Similiter si dixisset Benedicta tu in omnibus creaturis. non ita expressisset significari quod per mulierem sit euacuatio maledictionis quae orta fuit per mulierem. Mira ergo dei charitas qua sic voluit nos saluari.
36
¶ Sed cur non dixit angelus virginiBenedicta tu pre mulieribus sed in mulieribus. cum tamen magis conueniret figure et veritati etiam Iuditf. xiii. scriptum Benedicta filia tu prae omnibus mulieribus Respondetur quod licet vere potuit dici et equiualeret in sententia ac comueniret figure dicte de Iudith: Ueruntame pro causdiuine charitatis melius fuit dixisse in mulieribus quam prae mulieribus.
¶ Primo ne heretici occasionem ha¬ perem scilicet dicendi quod ipsa virgo fuerit supra hominem et non vere mulier. et sic christus pro amore nostro non carnem vere humanam assumpserit.
¶ Secundo vt virginis humilitatem commendaret cordi illius qua se reputabat vnam inter muieres: et non esse prae aliis.
¶ Tertio vt significetur singularis dei dilectio ad eam. Et cum hoc omnium aliarum mulierum in ipsa et propter ipsam a deo dilectio. quia plus vel maius est aliquam diligi in omnibus et honorari in cumctis mulieribus quam vnam solam diligi prae omnibus quae tamen non diligitur in omnibus. Uoluit ergo deus ex charitate vt dicatur Benedicta tu in mulieribus non prae mulieribus. ad designandum quod omnes mulieres intendit diligere et honorare per virginem Mariam et propter ipsam. per quam honorem quem Eua perdidit genus femineum ex dei charitate recuperauit. ergo praesertim mulieres debent virginem diligere. viri quoque ei deuote seruire et propter eam bonas mulieres honorare. quia omnibus salus est ex ea.
37
¶ Quid de ecclesie additione facta ex dictis Elisabetus scilicet Et benedictus fructus ventris tui. Ad hoc nota certa pucta.
¶ Primo quod angelus non addidit id in salutatione hac ratione. quia nondum tunc erat christus fructus eius ventris. sed postea cum consensit di. Ecce ancilla domini fiat mihi etc. prout dicit Alb. supra c. ccxliii. tamen ecclesia apposuit.
¶ Secundo quod ibi non dicitur Benedictus filius ventris tui. secundum e. quia filius est commue nomen ad genera tionem carnalem: sed fructus sine corruptione gignitur ex arbore: sic christus ex virgine. vt etiam dicit Berands
¶ Tertio cur non dicitur Benedictus nios virginalis ventris tui vel vteri Cum tamen Esa. xi christus scribatur flos. Egredietur inquit virga i est Maria de radice Iesse et flos id est christus de radice eius ascendet: Respondetur quod et si potuit dici flos tantum congruentius dictus est fructus. ad designandam iam perfectam generatione christi. Nam flores quando producuntur in arbore nondum est perfecta generatio. sed quando fructus producitur tunc est perfecta generatio. Christus autem in in stanti conceptionis fuit perfectus homo formatus et deus ergo etc. Item secundo ad designam ) lum quod sicut homo cecidit per fructum ligni non per florem. sic per fructum vteri virginalis reparari debuit. Tertio quia si cut fructus reficit homines: sic christus dulcedine gratiae et glorie ex immensa charitate. Unde secundum Hiero. in secunmode assumptionis. Omni admiratione digna fuit hec salutatiotam angelo quam Marie et hominibus
¶ Item lectorem quequam huius operis volo esse rogatum ne me censere veit reprehendendum de superfluitate. pro eo quod de¬s ipsa Annunciatione domini et salutatione angelica multa quae satis abundantius scripsi in libro iam antea a me edito qui dicitur Stellarium beate virginis Marie: iet hoc etiam opere repetiueri. Et similiter de aliis pluribus concurrentibus materiis huiusmodi fecerim. quia talia aliter tractani alibi scilicet per modum sermocinationis. et aliter hoc oper scilicet per per modum quaestionis et ratiocinationis. singula quaeque ad charitatem diuinam reducendo. Et quia decreui vt pro facilitate habeat vnusquisque lector pro manibus ad legendum hoc quod quaerere alibi tederet pro occurrenti materia etc.