Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Conceptio
1
¶ Primo conceptio est secundum Priscianum quedam species allothete que dicitur Sylepsis. Et est dissimilium clausularum per vnum verbum conglutinata conceptio. Fit autem talis conceptio quattuor modis. Per genera scilicet numeros personas et casus. que pertinet ad grammaticam. ideo pertranseo.
¶ Secundo dicitur mentis noticia interior. secundum quod dicimus Iste concepit hoc in animo. et sic quaeuis cogitatio potest dici conceptio mentis
¶ Tertio conceptio dicitur quiditas intellecta. secundum quod dicit Algazael in sua metapho ica. quando intellectus est certus de vno conceptu. Differt tantum secundum vimvocabuli quiditas et conceptus. quia quiditas dicit solum obiectum cognoscibile: vtpote puram ipsam rei entita tem potentem concipi: adhuc abstractam ab ipsa possidente conceptionis passiue secundum quod dicit Auicem. in principio. v. metaphysice. Equinitas est tantummodo equinitas Conceptio vero seu conceptus nominat ipsam quiditatem intellectam ita quod dicit quoddam constitutum ex conceptione passiua et quiditate. Et sic patet quod quiditas dicit vnum per se: sed conceptus vnum per accidens. Et de huiusmodi conceptionibus non expedit tractare in proposito
¶ Quarto conteptio dicitur naturalis in matrice feminali. et talis est ad nostrum propositum Que est duple scilicet passiua et actiua Sicut conceptio gloriose virginis passiua fuit a sanctis parentibus suis Ioachim et Anna. Conceptio vero cius actiua fuit: quando dei filium in suo sacrato concepit vtero. Ubi dei mogna claret charitas erga nos.
2
¶ Circa quam queruntur plura. Primum: An an conceptionem talem fuerit sanctificata. Secundum An in conceptione fuerit sanctificatal
¶ Primum circa conceptionem passiuam virginis Marie quaerebatur An ante conceptionem suam fuerit sancti sicata. Et videtur quod sic. quia dicitur Rho. xi. Si radix est sancata et rami sunt sancti. Sed sic se habent perentes beate Marie ad ipsam sicut radix ad ramum Si ergo in parentibus beate marie virginis potuit esse sanctificatio et infusio sanctitatis. et ramus scilicet beata virgo potuit in eis sanctificari Respondet Alex. de ales. iii. parte sum. q. ix. Quod duplex qest sanctificatio scilicet sanctificatio nature et sanctificatio persone Sanctificatio persone est per praesentem gratiam. Sanctificatio nature non erit nisi per futuram gloriam. quia ibi sanctificabitur natura scilicet gloria. prout innuitur. i. Cor. xv. In resurrectione enim sanctificabitur ipsa. quia tunc fiet secundo qui scriptus est Ubi est mors victoria tua: vbi est mors stimulus tuus Et appellat stimulum fomitem. Sanctificatio autem quae est per baptismum et quaest per praesentem gratiam non est sanctificatio nature sed solum persone. sed fomes adhuc remanet in natura post baptismum: et transfunditur per generationem in tota naturam. propter hoc non est generatio sine peccato: quia natura non est sanctificata. Ideo necesse est vt quod generatur in generatione contrahat peccatum. Et propter hoc beata virgo non potuit in perentibus sanctificari. quia radix beate virgis id est perentes eius non potuerunt sanctificari quantum ad naturam: sed quantum ad personam. In generatione enim humana radix est natura quae funditur et inde procedit ramus. Persona vero in tali generatione non transfunditur et per conseques nec sanctitas eius Ide dicit Bernard i in epistola contra Lugdunen. canonicos. Dicitur ne sanctificata quatus iam sancta conciperetur ac per hoc sanctus vocarel conceptus. Et obiicit contra hc. Non valuit ante sanctam esse quam esset: sed non erat antequam conciperetur. ergo non potuit sanctificari antequam conciperetur.
¶ Ad argumentum dicendum quod licet perentes beate Marie fuerint sancti quantum ad personam non tamen quantum ad naturam. ergo sequi non debet quod beata virgo ex ipsis genita propter illos sit sancta. Nec apostolus loquitur ibi nisi de illis qui imitantur sanctorum patrum mores et exempla. quia tunc sic illi radices sunt sancti sic etiam rami id est samctitatis imitatores sanctificabuntur.
3
Secundo queritur. An beata virgo potuit sanctificari in conceptione sua: Et quod sic videtur. quia non est minus potens virtus sanctificatio nis quam sit virtus inficiens. sed caro infici potest anteanimationem. ergo pari ratione ante anime infusionem. imo a fortiori potest sanctificari. cum opposita nata sint fieri circa idem. Si ergo beate Marie concessum est quantumcumque congruum est concedi pure creature. videtur quod caro eius ante animationem fuerit sanctificata.
¶ Item conceptio gloriose virginis fuit ex legitimo matrimo nio: et de parentibus sanctis: et de matre sterili et secundum quod narrat quedam historia videtur quod ipsa concepta fuerit virtute spiritus sancti. Si ergo illa conceptio quae st secundum legitimum matrimonium et secundum sanctispiritus ad iutorium est sancta et immaculata. videtur quod caro virginis in ipsa sua conceptione fuerit sanctificata. sed ante fuit conceptio quam animatio. ergo fuit ante sanctificata quam animata. Ad quod Respondetur secundum scilicet Bonauenin. iii. dis. iii. ar. i. q. i. quod caro beate virginis ante anitm tionem non fuit sanctificata: non quia virtus non potuerit carnem virginis purificare antequam animare. sed quia sanctificatio habet esse per aliquod donum gratuitum suparadditum: quod quidem non habet esse in carne sed in anima Ideo si caro beate virginis dicitur sanctificari. aut hoc intelligitur mediante gratia existente in eius anima vel mediante gratia existente in animabus parentum. Constat quod non mediate gratia existente in eius anima. quia tunc esset oppositum in adiecto. videlicet quod caro sanctificatur ante eius anime creationem: et tamen sanctificetur per virtutem gratie illius anime. sequitur enim. quod idem sit prius et posterius in vno et eodem.
¶ Si autem intelligatur hoc fieri per gratiam quae collata fuit animabus parentum: hoc non potest esse triplicir ratione
¶ Prima quia ratio sanctificandi non habet transfundi a parente in prolem: eo quod proles non est in parente secundum animam. ergo nec in parente habet sanctificationis gratiam.
¶ Secunda ratio. quia hoc si esset possibile quod sanctificatio deriuaretur a parente in prolem sicut originalis iusticia: nunquam tamen deriuatur coitu libidinoso. quia tunc duo opposita essent simul et semel in vno eodem Et ideo dicit Berardus. Forte inter amplexus maritales sanctitas ipsi conceptioni se immiscuit vt simul sam ctificata fuerit et concepta. sed hoc ratio non admittit quomodo sanctificatio absque spiritu sanctificante: aut spiritus sancti societas cum peccato fuit: aut quomodo peccatum non fuit vbi libido non defuit.
¶ Tertia ratio est. quia esto quod sanctificatio adesset et libido defuerit virtute diuina: non tamen decuit. quia hoc qest solius beate virginis prerogatiua. Hec Bona uen. Uerumtamen sam. Bonauen et Tho. in ea. di. dicunt. quod non potuit caro virginis sanctificari ante animationem tius per gratiae infusione. verum est. quia gratia sanctificans debet esse in anima: seu potius in volutate. ex quo est accidems. sed quia caro virgis potuit sanctificari sanctificatione per dedicationem ad cultum dei non est dubium: sicut scificantur inaniata. puta: templa calices vestes et similia.
¶ Ad primum vero obiectum respondet idem Bonauen. quod non est simile quod caro potest infici ante animationem ergo etiam sanctificari. quia generatio carnis ex carne est carnalis et non spiritual. ideo magis habet transsundi carqo viciosa quam sanctam ex parentibus sanctifica: is per gratiam.
¶ Ad secundum respondet Alex. de ales vbi supra quod coniugalis communitus consideratur prout est actus persone vel nature. Prout est actus persone: sic est voluntas mouens. prout est actus nature: cunc est ibi natura mouens: sed differentr. quia inquantum est ille actus a voluntate mouente: sic etiam ibi mouet charitas. Inquantum est a natura mouente: sic etiam ibi mouet fomes peccati. quia sic ille actus ordinatus est ad peccatum Ade et ex fomite peccati. Uoluntas enim mouet ibi secundum ordine charitatis: et a parte illa est meritorius. Natura autem mouet ibi secundum inordinationem. et a parte illa est libido in commitu et peccatum. sed conceptio sequitur ad comitum et respicit naturam mouentem et non voluntatem Ideo perentes Ioa. bap. licet fuerint sancti: tamen generaueruit Ioannem cum peccato. Et ideo conceptio beate Marie virginis a parentibus suis fuit cum causa peccati originalis: non tamen cum pec cato originali. ex quo caro illa tunc non fuit animata.
4
¶ Notandum igitur secundum Lyram super v. c. Rho. Quod originalis culpa a carne prouenit in anima sibi coniuncta. sicut liquor bonus inficitur ex corruptione vasis in quo ponitur. sic et peccatum originale prouenit ex carne causaliter: sed tamen in anima est subiectiue et formaliter Sicut infirmitas est in cibo corrupto causaliter tantum. quia cibus non est infirmitatis susceptiuus. In corpore vero cibato formaliter est et subiectiue. Et ideo celebritas conceptionis virginis gloriose non debet referri ad diem conceptionis in vtero matris sed ad illius animationis diem. Quia omnes celebritates statute ab ecclesia sunt fundate super scaicntitatem vt nullo die pro aliquo sancto solemnnizet: in quo persona illa sanctam non fuisset. cui honor ille defertur Animationis dies autem gloriose virginis fuit sanctificata per illius praeseruationem a peccato originali. et per copiose gratie tunc collationem. vt patebit posteaIdeo rite illa dies conceptionis ab omnibus deuotis de bet celebrari. exquo sancta sic instituit ecclesia et ipsum fetum indulgentiis valde priuilegiauit
5
¶ Tertio queritur An in infusione anime beata virgo fuerit sanctificata. Hoc est quaerere An anima illa sanctissima contraxerit in vnione ad corpus peccatum originale vel non
¶ De istaquestione due sunt opiniones solennes. et cuiuslibet opinionis argumenta sunt bene ab aduersa parte solubilia: ita quod certitudo huius opinionis non potest demonostrari: quia contingens est secundum domini voluntatem. Demonstratio autem vt dicitur.ili. Posteriorum est impossibilium alio modo se habere. Et tales opiniones in ecclesia quandoque tenebantur vt vera. sicut ppinio magistri sententiarum in. iii. di. xxii. quod christus in triduo mortis homo fuit. sed modo reputatur falsa. Similiter illa: quod virgo Maria non dicatur matur dei sed mater christi que determinata fuit in comcilio Ephesino. eo modo ista opinio. Utrum beata virgo fuit sine originali peccato concepta: fuit dubitata aliquando a doctissimis viris. Nuc tamen modernis tenporibus praeualuit vt doctores et etiam deuotiores veram et indubitatam teneant Et ideo antequam accedam ad declarationem illius quaestionis Est notandum Quod secundum Guill. in. ii dist. xxxi. et Francis. marro. tria redruntur ad hoc quod peccatum originale contrahatur Primo quod caro sit traducta a parentibus transgressoribus. quia si deus nunc formaret vnum hominem de terra pura. ille licet esset vere homo non tamen peccatum contraheret originale.
¶ Secundo requiritur quod a primis parentibus fiat propagatio naturaliter. quia si quis supernaturaliter conciperetur ex virgine sicut christus non contraheret originale peccatum. Tertio ad contrahendum tale peccatum requiritur quod talis persona sit artata et non sit speciali priuilegio excepta a lege communi data hominibus. quia si gratia singulari esset praeseruata a deo: non contraheret originale peccatum. sicut nos tenemus de beata virgine. Cum us tamen contrariam opinionem primo recitemus et ad illam argumenta probantia soluamus. Tenent quidem aliqui licet pauci. quod beata virgo fuerit concepta in originali peccato prius. et postea de illo sanctificata. Quod sic probant di. Nihil in fide catholica pro vero tenendum est quod sacro canoni et ecclesie doctoribus repugnat. Sed ponere beatam Mariam fuisse absque originali conceptam est huiusmodi. igitur etc. Maior patet per Augustinus. in epistola contra manicheorum fundamentum. Euangelio inquit non crederem nisi quia ecclesie catholice credo Sed minor probatur. Tum quia ex canone bibliead Rhoma. v. Omnes in Adam peccauerunt et egent gratia dei. et ita non excipit Mariam. Tum secundo ex canone iuris. de conse. dist. iiii. c. Firmissime. Et sunt verba Augustinus. ad Petrum di. Firmissime tene et nullatenus dubites omnem hominem qui per concubitum viri et mulieris concipitur cum peccato originali nasciTum tertio auctoritate doctorum. Unde Leo papaSicut nullum liberum a peccato repperit: ita liberandis omnibus venit.
¶ Ad hec et consimilia argumenta respondetur vernica responsione communi Quod omnes tales auctoritates intelliguntur de lege communi non de priuilegio. Maria autem exempta fuit per priuilegium. Dico tamen ad dictum apostoli quod omnes peccauerunt quantum est de se: sed in Maria affuit gratia dei. Ad auctoritatem vero Augustini dico. quod dicit illa auctoritas: qui per concubitum. Maria autem non fuit qui sed que. ergo in hoc nihil probat. Ad dictum vero Leonis quod Iesus pro liberandis omnibus venit Dico quod verum est. Sed alio modo liberauit beatam Mariam. quia antequam contraheret originale peccatum. Aliter ceteros. quia post contractum
¶ Secundo arguitur sic: argumento heati Bernardi in epistola ad canonicos Lugdunen. Si Maria fuit sanctificata ne peccatum contraheret originale. autfuit ante conceptum aut in conceptu. sed neutrum est dicendum. ergo etc. Maior patet sufficienti diuisione Sed minor probatur. Primo non ante conceptionem: quia illud quod non est nequit sanctificari. cum sanetificatio sit accidens et requirat subiectum in quo sit. Nec in conceptu: quia tunc libido inerat. Libido autem est causa peccati originalis.
¶ Ad hoc dicendum quod minor negatur pro vtraque parte. Primo enim sanctificata est maria in carne ante animationem. eo modo quo res inanimate consecrantur ad dei cultum vt patuit supra Secundo sanctificata est in anime infusione. non a peccato quod inerat: sed quod infuisset nisi affuisset gratia. Et ideo si beatus Bernds. dicit quod libido inerat si intelligit in commixtione seminum conceditur: sed nihil ad propositum. Si autem intelligitur in naturarum coniunctione negatur. Nec mirum si argumentum non habcatur insolubile. quia sicut dicit Gilbertus: Dominus Bernardus non nouit omnia
¶ Tertio arguitur sic. Si beata Maria peccatum orliginale non habuit: per christum ianua celi sibi aperta non fuit. sed hoc est falsum. ergo etc. Maior patet. quia clausio celi propter peccatum originale facta est. Sed minor probatur. quia dato casu possibili quo scilicet si maria mortua fuisset ante christum euolasset ad caelum. et ita christus non esset caput humane nature et primogenitus in multis fratribus. quod magnum esset inconueniens
¶ Respondetur ad hoc quod beata virgo non habuit peccatum originale fuit a christo vnde vere redempta est. Etsi in casu antechristum mortua fuisset secundum sententiam Scoti videtur quod ad limbum iuisset. sicut sancti patres mundati ab origia libro Deus enim sic decreuerat quod licet christi passionem acceptaret praeuisam ad remittendum peccatum originale omi credenti illam expresse vel implicite: non tamen remittat penam scilicet carentiam diuine visionis propter illam passionem vt praeuisam tantum: sed vt praesentialiter exhibi tam. Et ideo in christi morte fuit ianua celi aperta etiam peate virgini quae non habuit peccatum originale: tamen nisi a christo reseruata fuisset habuisse
¶ Ad idem dicit Alexan. de ales. in. iii. parte summe q. ix. Quod duo sunt quae prohibent visionem corporale scilicet defectus visus vt cecitas et defectus luminis. Sic ante christi mortem homines quidam prohibebantur a dei visione vtroque modo. sicut idolatre incircumcisi. Quidam propter carentiam luminis sicut sancti patres in limbo: quibus diuinum lumen glorie tunc non lucebat. Ex quilbus et consimilibus patet Quod tenentes illam opinionem quod beata virgo fuit in originali peccato concepta non possunt demostrare imo nec ef ficaciter persuadere quod beata virgo fuerit. concepta in originali. Nec talis praeseruatio Marie in aliquo derogat honori christi: qui illam suam dignam matrem praeseruauit.
6
¶ Secunda itaque opinio verior e communior est. quod in conceptione maria non contraxit peccatum originale. Uocoautem hic canceptionem illius animationem. quia in conceptione seminum a parentibus nomen conceptio corporis virginis non dicitur directe sed materia corporis. Nec conceptio corporis dicitur conceptio marie. Et quod forma datur esse rei. Forma vero substantialis corporis est ipsa anima. Ideo in animatione corporis Marie dicitur etus conceptio quae extitit sine originali peccato.
¶ Cuius. quidem modum talem Primo imaginor in vtero beate Anne materiam corporis Marie fuisse sanctifcatam a viciosa corruptione. Secundo in anime infusione ne contraheret originale in qua sanctificatione et gratia illi collata est. Tertio sanctificata est in alicuius virtutio vsu et executione. Non enim est dubitam dum hoc. quia si Ioannes baptista in aduentum christi vsum virtutis habuit. multo magis Maria in sua comceptione. et sic existens in vtero ter fuit sanctificata. extra vterum iterum ter. Primo in conceptione verbi diuini. Secundo in spiritus sancti missione super ipsam et apostolos. Tertio in sua assumptione gloriosa: Et iste sanctificationes gradatim ascendunt. Unde immunitatem virginis Marie a peccato possumus probare argumento Scoti in. iii. di. iii. q. i. Quod quia perfectit simus mediator habet circa aliquam personam actum perfectissimum mediandi possibilem: non dubium quin actiste sit respectu matris sue. sed hoc non esset nisi praeseruasset a peccato originali per sanctificationem. igi tur etc. Minor probatur. et Primo per respectum ad deum: cui christus dominus reconciliabat. Certum est enim quod nobilior est modus reconciliandi aliquem ante contractam inimiciciam quam post. et ita nobilius fuit. quod Maria nunquam fuit inimica dei.
¶ Secundo probatur minor comparatione ad malum. quia malus malum et peccatum est originale quam veniale. sed quia omnes theologi tenent eam non habuisse veniale. dicente Augustinus. dces natura et gratia. De matre domini dum de peccatis agitur: nulam volo prorsus habere quaestionem. Si ergo non decuit Mariam habere peccatum veniale: multo minus originale. sicut qui dilectam sibi personam praeseruat studiose a parua lesione: multo fortius a morte cum potest. sed deus hoc facere potuit. quia non est impossibile apud deum omne verbum.
¶ Tertio probatur minor ex persona Marie. quia magis ex hoc erit obligata dilecto filio suo qui eam liberauit a luto peccati ante casum quam si post casum releuata fuisset.
¶ Confirmatur hoc multiplici congruentia tam ex parte diuine maie statis quam ex parte materne dignitatis quam etiam ex parte peccati feditatis.
¶ Primo itaque decuit Mariam praeseruari ex parte diuine maiestatis. Tanta nam que est maiestas dei. quod nullis legibus artatur. sed orbem totum suis subdit legibus. qui sicut potuit legem condere: ita sua auctoritate potest suspendere. et etiam cum viderit illam reuocaret vel cum quibus vult dispensare seu priuilegiare. Unde diuina maiestas Primo instituit legem circuncisionis obseruandai sub anathemate. Geness. xii. Masculus cuius praepucii caro circumcisa non fuerit: peribit anim illa de populo suo. Et hanc ipsam legem datam quando voluit suspendit ad tempus quadraginta annis quando hebrei fuerunt in deserto. vt patet Iosue. v. Deinde in tempore gratie illam firmam circumcisionis legem penitus reuocauit. dicente Apostolo Gal. v. Dico autem vobis quoniam si circumcidamini christus nihil vobis proderit. Sic deus instituit quod omnes descendentes modo seminali ab Adam contraherent originale peccatum. in qua dispensauit cum Maria matre dei cui non decuit aliquando matrem habuisse exosam Cum lex Exodi. xx. dicat: Honora patrem tuum et matrem. Unde Francis. marro. in. iii. distin. iii. dicit. Quod peccatum originale est quedam irregulari tas qua quis detinetur ne promoueatur ad ordinem angelorum. Sed sicut papa ponit legem vt ille qui corruptam duxerit in vxorem no promoueatur ad orditnes sacros. Papa tamen potest primo hanc legem destruere. Secundo suspendere. Tertio priuilegiare quem vult. Quarto dispensare. Sic in proposito dei maiestas que ab alio non dependet Mariam a lege communi priuilegiauit praeseruando ab originali. quia apud legisconsultum: imperator ea lege est exemptus. imperatrix vero de priuilegio.
¶ Secundo decebarMariam praeseruari ab originali ratione materne dignitatis. Tantam siquidem hec virgo habitura erat dignitatem vt deum verum pareret et mater dei esset. Insuper ex hoc exaltaretur super omnes angelorum choros. prout de ea canit ecclesia dicens. Exals tata est super choros angelorum. ideo decuit vt angelicis priuilegiis esset honoranda. Angeli autem erat creati in innocentia sine aliquo peccato. et non est ve risimile quod aliqua creatura peccato infecta angelis omnibus fieret prelata. Et hoc est quod innuit An sel. lib. de concep. virgi. dicens. Decebat vt illius hominis scilicet christi conceptio fieret de matre purissima que ea puritate niteret qua maior sub deo nequit intelligi. Nulli autem est dubium quin angelisint sub deo et quod caruerint peccato omni. ergo decuit matrem tanti dei ab omni peccato preseruari.
¶ Tertio hoc idem decuit ratione feditatis peccatioliginalis. Cuius tanta est feditas quod quamcumque antm mam infecerit protinus in odium dei ponit: potestati diabolice subiicit et eterne damnationi obligat. donec virtute passionis christi emundetur. vt dicit Augustinus de fide ad Petrum. Et allegatur de conse. dist. iiii. dicens. Firmissime tene et nullatenus dubi tes omnem hominem qui per concubitum viri et mulieris concipitur cum originali peccato nasci: impietati subditum: mortique subiectum. et ob hoc natura fi lium ire. a qua nullus liberatur nisi per fidem mediatoris dei et hominum. Hec ille. Ex quibus sequitur quod vituperium videretur christo habere matrem peccatricem ac potestati diabolice traditam. et aliquando sibi vsque ad eternam damnationem exosam. quam sic pruilegiauit vt ab incineratione corporis preseruauit. Modo certum est quod maior est corruptio mentis quam corporis Maria vero fuit virgo tam mente quam corpore. Ideo propter feditatem peccati originalis dicit Francis. de mayro. Quod si ma riam in puris naturalibus constitutam oportuisset vnum ex duobus eligere. videlicet aut cadere in peccatum originale aut priuari dei visione: preeligisset care re visione dei. Ratio sua est: quia minus malum est carentia diuine visionis quam incurrere in peccatum originale: quia vocantur filii ire. ergo propter praedicta decuit et ita factum fuit. vt beata virgo praeseruaretur ab on peccato tam originali quam actuali veniali atque mortali
7
Cuius quidem causam et modum luculenter scribit sanctus Bonauen. in. iii. dist. iii. ar. i. q. ii dicens. Ad predictorum intelligentiam est notandum Quod quidam dicere volunt in anima gloriose virginis gratiam sanctificationis praeuenisse maculam peccati originalis. Rationem autem huius assignant. quia decebat animam gloriose virginis sanctificari excellentissime super animas aliorum sanctorum. non solum quantum ad abundantiam sanctitatis sed etiam quantum ad accelerat ionem temporis Ideo in instanti creationis sue fuit sibi gratia infusa. et in eodem instanti anima infusa carni. Sed quia omnium mobilium motor est sapientia. et nescit tarda molimina spiritus sancti gratia. ergo multo potentior est gratia quam natura. Hino est quod effectus gratie sanctitatis magis praeualuit in carnem quam effectus feditatis in animmam. et ideo cul pam non contraxit. Hec autem positio videtur fulciri multiplici congruentia. Tum propter christi precipuum honorem quem decebat de matre purissima fieri. Tum propter virginis prerogatiuam singularem que debuit in dignitate sanctificationis ceteros sanctos et sanctas preire. Tum etiam propter ordinis decorem. vt sicut fuit persona immunis ab originali: et in carne et in anima. siue in causa et in effectu. Et persona vtroque modo habens originale. si cesset persona media: que quodammodo haberet et quodammodo non haberet. Et ista est beata virgo que mediatrix est inter nos et christum: sicut christus inter nos et deum. Et hoc dicunt sonare verba Ansfuit ea puritate qua maior sub deo nequit intelligi. In hoc entim orem esse respectu filii. et superiorem respectu aliorum sctorum. Et ideo quasi rationem mediam huius multiplicer congruentie voluerunt quidam apponere additiones. insu per illud quod non repugnat veritati sacre scripture et fidei christiane veritati inquam non repugnat imo potius consonat: si quis mysteria eius attendat. Beata ergo virgo Maria signata fuit per arcam. anima vero beate virginis signata fuit per vnam in qua positum fuit mamna. Cum ergo vrna illa prius fuerit impleta manna quam posita in arta. prius saltem per naturam sanctificata fuit animma beate virginis quam carni vnita. Fidei etiam christiane non repugnat pro eo quodicunt ipsam virginem ab originali peccato liberatam per gratiam. que quide pendebat et ortum habebat a fide et capite christo sicut alie gratiae sconrum Et iterum licet illa gratia praeueniret anime infectionem non tamen puenit carnis feditatem. Et ideo ratione illius feditatis iuste remanserunt in virgine penalitates. Gratia enim sanctificationis non obuiat pene sed culpe. Et hinc est quod beata virgo penalitatibus fuit obnoxia. et per christum liberata ab originali peccato. sed aliter quam alii. Nam alii post casum erecti sunt. virgo Maria quasi in ipso casu sustentata est ne rueret. Si cut exemplum ponitur de duobus cadentibus in luto. Et per istam viam effugiunt auctoritates et rationes quae contra eos adducuntur dicentes non concludere quod beata virgo habuit infectionem originalis peccati quantum ad effectu: sed quantum ad causam solum
8
¶ Notandum quoque est quod circa hanc opinionem adherere videntur specialiter isti quattu or doctores erga virginem deuotiores scilicet sanctus Bonauentura: sanctus Thomas: sanctus Bernardus et Alexander de ales. Qui si modo superessent tenerent secundam opinionem tan quam indubitatam. quod sic potest patere. Primo enim sanctus Bonauen. fauere videtur opinioni secunde. sicut patet ex suis dictis in. iii. dist. iii. ar. i. q. i. in solutione quarti argum. dicens sic. Preterea nullius conceptionis solemnnitatem celebrat ecclesia nisi solius filii dei in
¶ Annunciatione beate virginis Marie. Sunt tamen aliqui qui ex speciali deuotione celebrant conceptionem beate virgis. quos nec ommino laudare nec simpliciter audeo reprehendere. Non omni no approbare audeo. pro eo quod sancti patres qui alias solemnitates virginis spiritu sancto docente statuerunt. qui etiam magni amatores et veneratores beate virginis fuerunt solemnizare non docuerit. Beatus est Bernar. praecipuus virginis amator et honoris eius zelator: illos reprehendit qui conceptionem eius celebrant. Statuta etiam vniuersalis ecclesie de sanctorum celebritatibus omnia fundata super sanctitatem vt nulla die pro aliquo solemnnizet: in quo vel pro quo persona sanctam non fuerit cui honor ille defertur. Si ergo sanctitas non fuit in virgine ante anime infusione non videtur vsquam securum conceptionis illius etiam solennitatem celebrare. Non etiam audeo reprehendere. quia vt quidam dicunt hec solemnnitas celel rari non cepit humana inuentione: sed diuina reuelatione. quod si verum est: sine dubio bonum est solennizare in eius conceptione. Sed quia hoc autenticum non est non compellimur credere quia etiam contra fidem rectam non est: non compellimur negare. Potest etiam esse quod illa solennitas potius refertur ad diem sanctificationis quam conceptionis. Et quoniam dies conceptionis fuit certa: et dies sanctificationis incerta. ideo non irrationabiliter solennitas diei sanctificati onis statui potuit in diem conceptionis
¶ Nec immeri to. quia quamuis diem conceptionis non oporteat celebrari pro co quod non fuit sanctitas in concepto. possunt tantum irreprehensibiliter gaudere anime sancte pro eo quod tunc inchoa tum est. Quis enim audiens virginem de qua salus mundi processt conceptam gratias deo exoluere negligat et omittat exultare in deo salutari suo: nisi qui ergagloriosam virginem minus deuote afficitur. et ma gis considerat praesentia quam futura. et magis etiam considerat boni defectum quam fundamentum. Eteni. si filius regis claudus nascatur qui sit a claudicatione in processu temporis liberandus. non est de claudicatione dolendum sed potius de natiui tate gaudendum. Per hunc modum si quis in die conceptionis eius solennizat attendens magis sanctificationem futuram non videtur dignus redargui. Et ideo dixi quod tales nec vituperare audeo nec laudare Et ideo mirandum non est si spiritus sanctus inhabi tans in cordibus fidelium magis deuotionem ipsorum erga virginem inflammat quam erga alios sanctos et sanctas. Hac etiam de causa quotidie de virgine gloriosa facimus officium speciale iuxta ordinem sancte rhomane ecclesie. licet pro beato Petro apostolorum principe so lummodo ter in anno facimus officium. Quacumque quo hora: quacumque die aliquis fidelium cum totis praecordiis et visceribus honorat virginem: increpandus non est pertinaciter. ne ipsius virginis animaduersio incurratur quai auxiliatrix et amatrix est omnium fidelium suorum laudatorum: sicut illi qui tales sunt experimento multiplici cognouerunt. Hec ibi. Et in secunda quaestionem eiusdem di. dicit. quod hec positio: quod beata virgo fuit concepta in originali peccato est communior: rationabilior: et securior. Communior inquam. quia omnes fere inlud tenent. Rationabilior. quia esse nature praecedit et se gratie. Securior etiam est. quia magis consonat fidei: pietati: et sanctorum auctoritati. pro eo quod omnes sancti cum de materia illa loquuntur: solum christum excipsunt ab illa generalitate qua dicitur: Omnes peccauerunt in Adam. Nullus enim inuenitur dixisse de his quos audiuimus auribus nostris virginem Mariam a peccato originali fuisse immunem. Hec ille. Ex quibus elicere possumus. qua scilicet Bonauen. magis adhesit prime opinioni. Primo. quia festum conceptionis ecclesia non statuit celebrandum. Secundo. quia tunc illa opinio fuit comnmunior. Tertio quia videbatur rationabilior. Quarto. quia securior: modo autem totum oppositum reperitur spiritu sancto ordinante.
¶ Primo sanctam rhomana ecclesia festum conceptionis instituit et indulgentiis priuilegiauit. Secundo hec opinio est modo communior quasi per totum mundum. que opinio si tempore Bonauen. sic fuisse illi proculdubio adhesisset. quia dicit in. iii. distin. xl. in expositione littere prope finem post varios modoo dicendi. Utrum sacramenta vete. testa. conferebant gratiam. et subdit: Ideo hic repetii: non propter hoc vt noua superadderentur. sed vt ostenderetur quod a communi positione non dissonat. cui pro viribus meis in omnibus praecedentibus libris adhesi tanquam vie securiori. et sicut sceito et possum mihi et aliis consimilibus parum intelligentibus persuadeo adherendum. et quoniam per totum librum hoc diligentius obseruaui: vt in his quaestionibus dubiis et difficilibus in quibus non potui deprehendere quo esset via communis (quia sapientes opinantur contrarie sapientibus sic vnam partem tanquam magis probabilem sustinerem: vt tamen aliam minime improbarem. Hec ibi
¶ Tertio quia illa opinio si tempore sam. Bonauenture videbatur rationabilior: modo vero econtrario. quia hono: matris redundat in filium.
¶ Quarto quia illa opinio tunc erat securior: nullo penitus contradicente. quia non legobatur publice: modo vero publice in parusius et aliis studiis et praedicationibus publice contrarium doctu. ergo si scilicet Bona. super uiueret staret iutr sua dicta. et istam: quod b. virgo est comcepta sine originali teneret quam ecclesia approbat. ratio dictat: reuelatio firmat: et publica doctrina manifestat.
¶ Secundo denique quo scilicet Tho. si modo viueret teneret be. virginem sine originali peccato conceptam. si sua verba velit defendere. Na in. iii. par. sum. q. xxvii. vbi querit. Utrum per sanctificationem in vtero fue¬ rit consecuta vt nunquam peccaret. Respondit Quod illos quos deus ad aliquid eligit ita praeparat et disponit vt ad id ad quod eliguntur inueniantur idonci. secundum illud. ii Corinth. iii. Idoneos nos fecit ministros noui testamenti. Beata virgo fuit clecta vt esset matis dei. Et ideo non est dubitandum quod deus per suam gratiam eam ad hoc idoneam reddidit
¶ Secundum quod angelus ad eam dicit. Inuenisti gratiam apud deum Ecce concipies. Non autem fuisset idonea mater dei si peccasset aliquando. Tum quia honor parentum redundat in prolem. secundum illud Prouerb. xvii. Gloria filiorum parentes eorum. et per oppositum ignominia matris ad filium redundasset. Tum etiam quia singularem affinitatem habuit ad christum qui ab ea carnem accepit. Dicitur autem. ii Corinth. vi. Que conuentio christi ad Belial. Tum etiam quia singulari modo dei filius qui est dei sapientia in ipsa habitauit. non solum in anima: sed etiam in vtero. Dicitur autem Sap. i. In maliuolam animam non introibit sapientia: nec habitabit in corpore sub dito peccatis. Et ideo simpliciter fatendum est quod beata virgo nullum actuale peccatum commisit. nec mortale nec veniale. vt sic in ea impleatur quod dicitur Cantic. iiii. Tota pulcra es amica mea et macula non est in te. Hec ille
¶ Stantibus his Arguo quod beata virgo fuit concepta sine peccato originali quia ipsa no commisit actuale peccatum etiam veniale. et hoc per dei gratiam. Modo quicunque aliquam personam praedilectam preseruaret ab omni lesione minima. magis conueniret quod illam preseruaret a lesione maxima et potissime ab ipsa morte dura. Sed peccatum veniale a quo virgo praeseruata est spiritualis lesio est minima. quia stat cum gratia nec obligat ad eternam penam. neque ponit in dei odium a quo fuit preseruata. ergo a fortiori debuit preseruari a maxima lesione spirituali: imo a morte: quam causat peccatum originale. ita quod ponit in odium dei et sub potestate diaboli et carentia visionis dei. quod fieri nullatenus debuit in Maria propter tria praemissa que tangit sanctus Thomas immediate. quia deus quemcunque ad aliquam dignitatem elegit: illi secundum gradum dignitatis gratiam infundit. Sed matrnitas filii dei est dignissimus gradus sanctitatis creature pure collatus. ergo deus ex gratia singulari debuit beatam virginem ab omni peccato praeserua re vt esset idonea mater dei sine omni peccato. quia secundum sanctum Tho. non fuisset idonea matur dei si aliquando peccasset. Tum secundo quia honor parentum redundat in prolem. sicut filii magnatorum etiam minus valentes honorantur propter parentes. et econuerso filii et filie etiam boni infamantur propter viciosos parentes. Sed filium dei decet immensus honor. ergo et matrem maximus. Unde idem sanctus Tho. vbi supra in argumento contrario allegat Augustinus. lib. de natura et gratia. De sanctam virgine maria propter honorem christi nullam prorsus dum de peccatis agitur habere volo quaestionem. Inde enim scimus quod ei plus gratiae collatum fuerit ad vincendum ex omni partem peccatum quod concipere et parere meruit eum quem constat nullum habuisse peccatum. Hec Tho. Tum tertio. quia si beata virgo contraxisset originale peccatum: anima eius fuisset saltem in potentia maliuola: et corpus absolute subditum peccato. ergo secundum sanctum Tho. in ea non habitasset sapientia dei patris christus: qui tamen nouem mensibus habitauit. ergo in corpore non subdito peccatis. Tum quarto ex suppositione scienti Thome beata virgo non commisit peccatum veniale. Sed si originale peccatum contraxisset tandem ipsa commi sisset et veniale. Probatur per Augustinus contra Iulianum hereticum. Pro fecto inquit si christus minor existens originale peccatum habuisset grandioris atatis accessu actuali non caruit set. sane quia maior existens actuale non habuit: minor existens originale non habebit. Hec ille. Parimodo si beata virgo originale peccatum habuisset: venialiet posterum non caruisset. quod est contra praedictum sanctum Tho. Sed quia ipse tunc contradictores non habuit: aliquando ipsam asseruit conceptam in peccato originali. sicut in iii. dist. iii. et etiam alibi. Tamen in ipsa opinione animum non firmauit. Ideo in i. dist. xliiii. q. iii. asseruit ipsam fuisse immunem funditus a peccato originali et actuali et ita est tenendum
¶ Tertio de beato Bernardus. abbate magister Ioannes Baconis ordinis Carmelitarum rerert. Quod beatus Berand. in visione cuidam monacho post mortem cum quodam signo magno apparuit ditens hoc ideo habere. quia Mariam posuerat in peccato origina li fuisse conceptam
¶ Quarto similiter de Alexandro dicit Sco tus. quod iuxta vite terminos tractatum edidit egregi um: in quo efficaciter ostendit beatam Mariam ab omni peccato fuisse immunem. qui tractatus in vniuersitate Tholosana per octo annos publice fuit ostensus. hunc qui dem ediderat tractatum: quia cum ex officio habebat lectionem in schola continuare. In die tamen conceptionis virginis Marie subita tactus infirmitate legere nullatenus poterat. Cumque a quodam monitus fuisset. quod beata virgo se vindicaret de eo. ex quo ipsam in originalir fuisse conceptam affirmaret. Qui ilico contrarium tracta tum edidit et solitam infirmitatem euasit. Insuper diuinis etiam reuelationibus ipsa vericas est firmata. Deus eim non potest esse testis falsitatis qui non nulis praeserti Helsino abbati reuelauit. vt patet in lectionibus festi conceptionis. Unde tenentes et probantes virginem Mariam in originali conceptam fuisse vbique in praesenti reportant confusionem procurate beata virgine. Nec in futuro habebunt excusationem si ipsorum opinio (sicut teneo falsa fuit. quemadmodum nos qui rationibus reuelationibus et potissime pietate moti. ac considerata illius virginis et matris dignitate firmiter tenemus eam immumen ab omni labepeccati. Ideo illius intercessione eternam speramus digne remunerationem.
9
¶ Utrum in sanctificatione in vtero in vtrgine fuerit extincta fomitis concupiscentia: et Et arguitur quod non. quia ipsa debebat tendere ad summam perfectionem. ergo non debebat ab ea remoueri quod est promotiuum ad virtutem: sed fomes est promoti uum ad virtutem. quia sicut dicit Augustinus. hac ratione remanet in nobis fomes post haptismum scilicetad exercitium virtutis.
¶ Respondetur secundum Ale¬ candrum de ales in. iii. parte. qa. ix. quod fomes respicit naturam et respicit personam Inquantum respicit naturam: in prima sanctificatione non remouebatur fomes a virgine. Sed in secunda: in qua mundata fuit caro eius vt esset principium ad christi carnem. Et hoc vt de ipsa carne virginis sumeretur caro sine peccato que verbo vniretur. Fomes vero inquantum respicit personam habet duplicem effectum scilicet pronitatem ad malum et difficultatem ad bonum. De quibus Apostolus ait Rhoma. vii. Non enim quod volo hoc ago bonum quantum ad difficultates boni: sed quod odio malum facio: quantum ad pronitatem mali. De quo subdit Alexa. Credo inquit firmiter quod beata virgo in prima sanctificatione quantum ad personam ita purgata fuit: et a peccato et a fomite prout dicit pronitatem ad malum et difficultatem ad bonum: quod nihil in persona sua remansit purgandum sed solum in natura.
¶ Ad argunentu vero respondetur Quod promotiuum virtutis est duplex sicut promotiuum sanitatis. Est enim promotiuum in sano et in egro: tamen non est idem promotiuum sanitatis in vtroque. quia vinum est pro motiuum et conseruatiuum in sano: sed in egro febricitante non. imo prouocaret maiorem egritudi nem in eo. Similiter aqua est promotiuum sanitatis in egro sed non in sano. Similiter fomes in natura lapsa et egra est promotiuum virtutis per accidens: sed non in natura sana. Unde si Adam non peccasset fomes non esset promotiuum ad virtutem. fomes enim promouet virtutes in imperfectis: sui fortiter resistunt peccato. Sicut dicit apostolus. ii Corinth. xii. Datus est mihi stimulus carnis mee: ne magnitudo reuelationum extollat me. Et iste stimulus prouocabat eum ad humilitatem Qui si fuisset in tant a humilitate in quanta fuit beata virgo quae dicebat: Respexit humilitatem ancille sue. non fuisset Paulo necessarius stimulus carnis. Sic beate Marie virtutes non fuit necessarium fomitem promouere.
10
¶ Consequenter queritur Utrum per¬. ctificationis gratiam mundata fuerit ab omni actuai peccato. Uidetur enim magister dicere in. iii. dist. iii. quod no in prima sanctificatione sic inquiens Mariam totam spiritus sanctus praeueniens a peccato prorsus purgauit Et hoc intelligitur tempore conceptionis filii sui. sed nullus purgatur a peccato nisi qui habet peccatum. ergo etc.
¶ Respondetur secundum sanctum Bonauen. in iii. dist. iii. ar. ii. q. i. Quod beata virgo Maria per sanctificationis gratiam fuit ab omni culpa actuali ta mortali quam veniali immunis. vt dicit beatus Augustinus. Et hoc congruebat aduocatam humani generis vt nullum habere peccatum quod suam conscientiam morderet. Unde Bonauen. Audiui inquit notari quod ipsa cuidam persone reuelauit quod non reprehendebat eam corsuum in omnt vita sua. Congruum etiam erat vt beata virgo Maria per quam aufertur nobis opprobrium sic vinceret dia bolum vt nec ei succumberet ad modicum. Unde deus ipsa exponit Augustinus et Bernd. illud Genes. iii. Ipsa conteret caput tuum. Si ergo suggestio est caput diaboli: nulla suggestio cadere habuit in mentem virginis. Uerumtamen dicit Lyra exponens praedicta verba. Licet beata virgo sit tentata: in nullo tantum superata. Congruum etiam fuit vt illa que sic placuit deo vt mater vnigeniti sui fieret sic esset immaculata mente sicut carne.
¶ Ad dictum vero Magistri dicendum. quod peccatum aliquando dicitur culpa: sic non intelligitur. Aliquando pena peccati: sic a peccati pena fuit purgata
¶ Sed diceres. Utrum vere poterat dicere in oratione dominica: dimitte nobis debita nostra: Dicendum quod sic. non ratione sui: sed ratione aliorum membrorum christi. Ideo ad alios sanctos dicere pro se illam orationem pertinet: non ad beatam virginem que ab omni peccato fuit immunis.
¶ Confirmatur secundum Guill. quia vituperium videretur christo habere matrem peccatricem. vnde si potuit peccare potuit in peccato perseuerare et sic damnari. quod est absurdum dicere. Ideo dicit sanctus Bonauen. di. vbi supra q. iii. quod in secunda sanctificatione tempore: scilicet conceptionis filii non solum fuit ei gratia sanctificans data: sedetiam confirmans. et hoc. quia filio suo intantum fuit coniuncta vt nullo tempore permitteret eam a se separari: propter quod notandi sunt gradus diuinorum beneficiorum. Christus enim qui fuit sanctus sanctorum facultatem habuit vitandi omne peccatum et impossibilitatem committendi aliquod peccatum. Alii vero filii hominem difficultates habent ad vitandum peccatum et necessitatem ad committendum. et hoc quidem competit omnibus generatis de massa peccati. Ab hac ergo massa liberata fuit virgo Maria in prima sanctificatione. libera fuit etiam in secunda. et data est ei potestas vitandi omne peccatum mortale. In secunda data est ei potestas vitandi omne peccatum. Et hi tres gradus sanctificationum patent in Hieremia: Ioanne baptista: et Maria virgine. Nam prima conditio fuit Hieremie: Secunda Joannis. Sed ista triplex virginis Marie. quia cum sanctum sanctorum gestauit in vtero suo: tunc sanctificata fuit conformiter filio suo: non tantum quantum ad impotentiam peccandi: sedetiam quantum ad impossibilitatem labendi in peccatum. Unde sicut impossibile fuit propter honorem filii sui vt alium haberet filium sic impossibile fuit vt vnquam vlterius haberet peccatum. Sicut etiam impossibile fuit vt carnis virginitas violaretur in qua dei filius habitauerat. Sic impossibile fuit vt mentis sanctitas aliqua culpa macularetur. Ad cuius testimonium valet. quod iudei asserunt: hoc mirum fuisse in virgine Maria. quod cum esset pulcerrima: tamen a nullo vnquam viro fuit concupita. nec vilipendendum est istud testimonium infidelium. oportet enim testimonium habere ab his qui foris sunt. Hec Bonauen
¶ Sed diceres. An deus potuit facere virginem impeccabilem per naturam: Respondet Anselmus. et post eum Guill. quod non. quia repugnunt creature. sicut effici deum. Et hoc est quod dicit Grego. in moralibus. Natura angelica etsi contemplationi auctoris inherendo in statu suo immutabilis permanet: eo tamen ipso quo creatura est in semetipsa vicissitudinem mutabilitatis habet. Mutari autem ex alio ad aliud ire est. et in semetipsa stabilem non esse. Unaqueque enim res quasi tot passibus ad aliud tendit quot mutabilitatis sue motibus subiacet. Sola autem natura incomprehensibilis a statu suo nescit moueri. que ab eo quod semper idem est nescit moueri. Hec ille. Unde Alexan. de ales in. iii. parte. q. ix. dicit. Quod triplex distinguitur status scilicet Status innocentie: status nature lapse: et status glorie. In statu innocentie est potentia ad non peccandum vel peccandum In statu nature lapse est necessitas ad peccandum In statu glorie non erit potentia peccandi sicut patet in angelis confirmatis. ita in gloriosa virgine post conceptionem filii non remansit potentia peccandi.