Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Conceptio beate virginis

1

1

¶ Conceptio beate Marie actiua in qua concepit dei altissimi filium Iesum christum. Que quidem conceptio fuit mirabilis supra cursum nature dum virgo deum et hominem concepit in suo virginali vtero.

2

¶ Utrum conceptio christi sit miraculum omnium miraculorum. Et quod non videtur. quia nulla creatura producit opus miraculosum. sed conceptio christi attribuitur beate virgini quae est pura creatura. Dicitur enim recte quod virgo christum concepit. ergo videtur quod non sit miraculosa sed naturalis.

3

¶ Ad hanc quaestionem respondet sanctus Tho. iii. parte sum. q. xxxiii Quod sicut Amb. dicit libro de incarnatione. Multa in hoc mysterio et et secundum naturam inuenies et vltra naturam. Si enim consideremus id quod est ex parte materie conceptum quam mater ministrauit totum est nature. Si vero consideremus id quod est ex parte virtutis actiue: totum est miraculosum. Et quia vnumquodque magis iudicatur secundum formam quam secundum materiam. et similiter secundum agens quam secundum patiens: Inde est quod conceptio christi debet dici miraculosa et supernaturalis. propterea argumentum nihil concludit. quia conceptio christi beate Marie non attribuitur tanquam principio actiuo. Sed quia ministrauit materiam conceptui et etiam in vtero eius hec conceptio celebrata est. De qua infra clarius dicetur

4

¶ Ad propositum dicit sanctus Thomas in quaestiosibus disputatis de potentia dei Quod deus mirabilia tripliciter facit scilicet Aliquando supra naturam creaturarum inquantum facit aliquem effectum quem nullo modo natura facere potest. Sicut facta fuit incarnatio filii dei vt virgo pareret et deum pareret. Aliquando facit deus mirabile contra naturam creature. sicut quondo in natura manet contraria dispositio ad effectum quem deus facit. sicut tres pueros conseruauit illesos in camino ignis remanente in igne virtute comburendi. quia illorum vincula combussit ac ministros regis consumpsit. Aliquando vero deus facit mirabile praeter naturam quando scilicet producit aliquem effectum quem natura potest producere: non tamen illo modo. Sicut cum aliquando sanat in instanti quod natura non posset facere: sed successiue. Unde Augusti. de ciui. dei dicit. Quicquid mirabile fit in hoc mundo profecto minus est quam totus hic mundus id est celum et terra et omnia que in eis sunt: quae certe deus fecit. Nam omni miraculo quod fit per hominem maius miraculum est homo. Quamuis ergo miracula visibilium naturarum videndi assiduitate vilescunt. tamen cum ea sapenter intuemur: et vsitatissimis variisque maiora sunt. Idem super Ioam dicit. Maius opus est: vt ex in pio fiat iustus quam creare caelum et terram. iudicet qui poest vtrum maius sit iustos angelos creare quam impium iustificare: Certe si equalis vtrum quaem potentie. tamen hoc est maioris gratie. Sed hec praedicta absolute non dicuntur miracula. Unde dicit Lyra super illud Actur. v. Ut veniente Petro saltem vmbra illius obumbraret quenquam illorum. Quod si considerantur miracula ex parte virtutis actiue: vnum non est maius alio. quia omnia fiunt virtute diuina infinita: cum sint opera totam virtutem nature create transcendentia. Si au est considerentur quantum ad rem factam. sic vnum est maius aliovt suscitatio mortui quam curatio leprosi: et curatio lcprosi quam curatio subita languidi. Similiter si considerentur quantum ad modum faciendi. sic maius est curare leprosum vel languidum solo verbo quam tactu et per vmbram quam per verbum. Uerbum enim est aliquid procedens ex homine habens virtutem. sed vmbra nihil est prsaeius: sed tantum privatio lucis ex interpositione corporis opaci. Ideo quantum ad subiectum miracli dicit sanTho i. per. q. cvi. ar. viii. quod incarnatio verbi dei est miraculum miraculorum. quia est via ad alia miracula credenda inducens. Et hoc est quod dicit Berarnds. in sermo. de vigilia natiuita. A seclo non est auditum. quod sublimitas et vilitas conuenerunt in vnum. Nihil enim deo sublimius: nec limo vilius: et tamen deus descendit in limum.

5

¶ Confirmatur per illud Prouerb. xxx. Tria sunt mihi difficilia et quartum penitus ignoro. Quod exponens Lyra dicit. Tria sunt mihi difficilia id est capacitatem intellectus transcendentia. Et que sunt illa subditur. Uiam aquile in celo. hanc viam tenuit christus in sua ascensione. Uiam colubri supra petram. hanc viam tenuit christus in sua resurrectione. Christus enim passus per serpentem designatur. Ioan. iii. Sicut ex altauit Moyses serpentem in deserto: sic exaltari oportet filium hominis. Christus autem passus et sepultus in sepulcro lapideo: inde mirabiliter exiuit in sua resurrectione. et sic tenuit viam colubri super lapidem. Uiam nauis in medio maris. hanc tenuit christs bominus in sua conuersatione. quia in hoc mundo tanquam in mari procelloso expositus fuit pressuris et tribulationibus. Et viam viri scilicet perfecti in adolescentula. Hec est vera littera. quia sic habetur in hebrco. Et dicitur hic adolescentula beata virgo Maria que in iuuentute christum concepit virtute spirirussancti: quod fuit valde mirabile. Propter quod dixit Hieremias. xxxi. Nouum creauit dominus si per terram. mulier circundabit virum. quia christus in vtero virginis fuit vir perfectus scientiis et virtutibus ab instanti conceptionis. et in natiuitate exiit clauso vtero virginis. Et ideo de hac via viri in adolescentula dicit Salomon hoc esse quar tum quod penitus ignorat. Unde dicit Hieronymus in sermone de assumptione virginis Marie. Igitur d natura non habuit: vsus nesciuit: ignorauit ratioe: nens non capit humana. pauet caelum: stupet terra. creatura omnis etiam celestis miratur. hoc totum est quod per Gabrielem Marie promittitur et per spiritum sanctum adimpletur.

6

¶ Ad argumentum vero dicendum Quod christus dicitur naturalis filius hominis inquantum habet naturam humanam veram per quam est filius hominis. licet eam miraculose habuit. Sicut cecus naturaliter illuminatus videt naturaliter per. potentiam visiuam quam miraculose accepit. Sed diceres: quod conceptio christi ex parte virtutis actiue sit naturalis. quia in illuminatione ceci quamuis potentia visiua miraculose detur: tamen per acceptam potentiam visiuam naturaliter videt. Sed spiritus sanctus virgini potentiam genera tiuam dedit ergo naturaliter generauit. Dicendum quod ex emplum no est simile. quia ceco illuminato datur potetia visiua sine contraria dispositione visui. Sed virgini non est data potentia generandi manente virginitate que est contraria dispositio ad generandum niin miraculose.

2

7

¶ Queritur deinde cum magister in iii. di. iii. dicat. Copulauit sibiipsi ex scissimis et purissimis ipsius virginis sanguibus nostre antiquae conspersionis carnem. Augustinus vero dicit. quod assumpsit sibi carnem de carne virginis. Et hoc videtur conuenientius didi. quia caro proximior est carni quam sanguis. Quid itaque de hoc tenendum sit Respondet sanctus Bonauen. in expositione lite di. qua supra Quod per purissimos sanguines intelligit humores qui propinqui sunt ad corporis formatione. ex quibus caro christi formata fuit. Ille autem humor aliquando vocatur caro: aliquando sanguis: aliquando semen. et hoc secundum diuersam comparationem. Saguis enim dicitur in comparatione ad illud vnde processit Caro in comparatione ad illud quod ex ipsa fit. semenvero quantum ad formam quam habet. Unde licet carosit carni propiquior in via speciei: sed non in vriagenerationis. quia caro nunquam conuertitur in carnem nisi prius conuertatur in humorem. et sic reite dicitur caro sanguis et semen materia de qua st corpus christi formatum diuersis tamen respecti bus. dicit Guill. quod ista tria differunt. Corpulenta ratio. ratio seminalis et semen. Quia corpulenta ratio solum dicit quod quis habeat corpus: formam et rationem. Ratio autem seminalis dicit quod fiat modo na turali per concubitum viri et mulieris. Semen vero dicit quddam incompletum ad completum.

3

8

¶ Queritur etiam Utrum corpus chrissti in primo instanti conceptionis fuerit formatum Et videtur quod non. quia dicit Augustinus. lib. lxxxiii. quaestionum Non absurde. xlvi. annis dicitur fabricatum esse templum quod corpus christi signabat. vt quot anni furunt in fabricatione templi tot dies fuerunt in cor¬ poris dominici perfectione. ergo videtur quod christi corpus non fuerit in instanti conceptionis formatum. Respondet ad hanc quaestionem sanctus Tho. iii. parte summe. q. xxxiii. quod in conceptione corporis christi tria est considerare

9

¶ Primo quidem motum localem sanguinis ac locum generationis.

10

¶ Secundo formationem corporis ex tali materia

11

¶ Tertio autem augmentum quo producitur ad quantitatem perfectam. In quorum medioratio conceptionis consistit. Nam primum est conceptionis praeambulum Secundum autem conceptionem consequitur. Primum autem non potuit esse in instanti: quia hoc esset contra ipsam rati onem. Motus enim localis corporis cuiuscumque cuius partes successiue subitrant locum est successiuus. similiter et tertium oportet esse successiuum. Tum quia augmentum non est sine motu. Tum etiam quia procedit ex virtute anime iam in corpore formato operantis: quae non operatur nisi in tempore. Sed ipsa formatio corporis in qua principaliter ratio conceptionis consistit fuit in instanti duplicir ratione.

12

¶ Primo quidem propter virtutem agentis infinita scilicet spiritus sancti per quem corpus christi est formatum. Secundo ex parte persone filii dei cuius corpus formabatur. Nonenim erat congruum vt corpus humanum assumeret nisi formatum. Si autem ante formationem perfectam aliquod tempus conceptionis praecessisset non posset tota conceptio attribui filio dei. que non attribuitur ei nisi ratione assumptionis. Et ideo in primo instanti quo materia adunata peruenit ad locum generationis fuit perfecte formatum corpus christi et assumptum. Et per hoc dicitur filius dei conceptus: quod aliter dici non posset Ad illud vero quod obiiciebatur dicendum est Quod verbum Augustini non refertur ad solam formatione corporis christi: sed ad formationem simul cum determinato augmento corporis christi domini etc.

4

13

¶ Queritur consequenter Utrum beata virgo Maria se habuit actiue in conceptione christi Iesu: Respondetur quod de hoc sunt opiniones. Prima est sancti Thome in. iii. parte vbi supra et. iii. dist. iii. quod beata virgo se in ipsa conceptione habuit tantum passiuedicens. quod sicut cetere mulieres solum habent in generatione se passiue. ita et beata Maria. adduces pro se illud. xv. de animalibus. vbi Aristo. comparat virtutem seminis a patre: et materiam ministratam a matre ligno de quo artifex facit sactanum. Sed ista opinio communiter non est tenenda. nec dictum Aristo. cogit. Qui in tendit dicere Quod in generatione agens praencipalius est pater: minus principale vero mater. Nec oportet quod similitudo in omnibus teneat: vt sicut lignum se penitus habet passiue: ita mulier se habeat. Nam vir et mulier in generatione se habent sicut potentia et obiectum. Et sicut potentia est principalior causa noticie secluso obiecto: obiectum vero minus principalis. sic pater principalior causa est prolis matur autem minus principa lis. Secunda ideo opinio est probabilior: quae est Scoti in. iii. dist. x. di. Quod beata virgo non minus fuit mater christi Iesu quam alie matres suorum filiorum imo plus quia totum tribuit quo ad matrem. sed alie matres concurrunt in generatione filiorum. ergo et Maria. Quod probatur. quia potentie eiusdem rationis conse quuntur formas eiusdem rationis. Mas autem et femina sunt eiusdem rationis. vt dicitur. x. metaphosophice. ergo sicut vegetatiue potentie sunt actiue in mare: ita in semina. licet non eque intense. ita et generatiua. et

14

Confirmatur per hoc: quod aliquando filius plus assimilatur matri quam patri. et ita oportet quod mater in generatione agat. quia agens quantum potest intendit sibi assimilari effectum. hoc etiam patet ex hoc: quia ma tres sepe plus diligunt filios quam patres. vt dicitur viii. Eth. et non filii parentes. Cuius ratio dicitur. quia ausa efficiens plus diligit suum effectum quam effectus suam causam. Et hoc videtur tenere Damasce. in suis sententiis dicens. Quod dedit Marie spiritus sanctus vim generatiuam. nec valet quantum ad hoc opinio sancti Bona. in. iii. di. iiii. ar. iii. q. i. ponentis Quod data est virtus actiua Marie ad generandum: et genuisset actiue nisi praeuenta fuisset a spiritu sancto et hoc inquit sufficit vt dicatur agere. Et dat exemplum de virga Aaron. quae si habuisset virtutem producendi florem et fructum. licet tunc non produxisset: tamen egisse dicere tur. exquo per alium praeueniebatur opus eius. Sed hoc reprobat Scotus vbi supra dicens. quod si ignis esset perfecte actiuus et haberet passum approximatum: et tamenm praeueniretur ab alio fortiore calefaciente lignum: nullo modo ille ignis esset agens respectu illius. Et si esset gignere ignem: esse patrem nullo modo diceretur. Ita in proposito licet Maria posset concurrere nisi praeueniretur. non tamen dicetur agere nisi concurrat. Ideo dicendum est quod beata Maria se habuit actiue in huiusmodi generatione. Quod sic probatur. quia dato quod ista generatio fuerit in instanti vt praedictum est. quia si Maria non egit in generatione: hoc prouenit ex vna trium causarum scilicet quia non habuit actiuam potentiam respectu termini inducti vel terminorum inductorum Aut secundo: quia non potuit agere secundum illos terminos hoc modo inductos. Aut tertio: quia si potu it tamen preuenta est a virtute maiore. Oppositum patet per singula. Primum non. quia vt dictum est Maria verius fuit mater quam alie mulieres. Cum ergo alie habeant actiuam potentiam in generatione: vt patuit supra ergo et beata Maria. Nec secundum impedit. quia aliqua media requiruntur vni virtuti imperfecte ad agendum quae tamen non requiruntur virtuti perfectiori. Sicut licet homo non posset moueri nisi transeat per medium ad extremum. tamen potest corpus christi de celo ad terram venire non transeundo medium. Ita cum perfectior sit causa spiritus sanctus et Maria in huiusmodi generatione quam vir et mulier poterit attingere Maria terminum generationis sine mediis alterantibus. quod tamen nequit vir et mulier. Nec tertium impedit: quia spiritus sanctus est causa libera Et ita sicut potest praeuenire ita potest non praeuenire. Et credendum quod totum quod potuisset Maria sibi reliquit.

15

¶ Nec tamen dicendum est: quod christus fuerit conceptus per rationem seminalem. quia ratio seminalis exigit ambas causas naturales scilicet virum et mulierem. Hic autem sola Maria fuit cooperante spiritu sancto. et sic ipsa egit in christiqum ione.

5

16

¶ Utrum caro christi in parentibus fuerit aliter quam caro aliorum hominum secundum legem propagatio nis: Respondetur secundu scilicet Bonauen. in. iii. di. iii. ar. iiii q. ii quod dupliciter est loqui de carne christi. aut quanti ad materiam vnde sumpta est. aut quantum ad forma secundum quam anime christi coniuncta est et a verbo in vnitatem persone assumpta

17

¶ Si loquamur de carne christ secundum materiam vnde facta est caro christi: sicut conceditur quod peccato fuit obnoxia. quia ante christi conceptionem tota massa humani generis corrupta erat: nec aliqua portio carnis a corruptione in Adam fuit reseruata: quam Adam transmisit ad Noe: et ille deinceps ad posteros. quia sic non diceretur christus de semine Dauid: sed tantum de semine Ade. et sic sancti dicunt. quod nec virgo genuisset christum: sed sicut deferens extitisset: que admodum aqua comportatur ad canale: quod dicere est erroneum.

18

¶ Si autem loquemur de carne christis quantum ad formam. sic nunquam peccato fuit obnoxia quia nunquam habuit illam formam quod esset maculata Ideo hec est impropria: caro christi fuit peccato obnoxia Et similiter hec: caro christi fuit ex parentibus seminaliter traducta. pro eo quod in omnibus quantum est de vi sermonis praedicatum non attribuitur subiecto ratione materie tantum. sed ratione materie sub tali forma. et ideo praedicte tanquae improprie et false locutiones sunt negandem: nisi proferantur cum determinatione ratione scilicet materialis principii. si autem alicubi absolute proferantur: sunt exponende¬

19

¶ Nota tantu. quod hec est impropria: Caro christi fuit peccato obnoxia. sed hec magis impropria: Caro christi fuit seminaliter traducta. hec aute magis impropriet falsa: Caro christi fuit decimata secundum quod magis et ma gis. In praedictis locutionibus Caro accipitur ratione forme.

6

20

Sed di. quare corpus christi productum fuit successiue. sicut dicitur Luc. ii Puer autem crescebat. et tota euangelica historia fatetur quod fuit puer et lactatus et deinde vir. Respondetur secundum Bona uem. in. iii. di. iii. ar. v. q. i. Quod deus hoc fecit congrue petissime triplici de causa. Primo ad confirmandum fidei veritatem. Secundo ad commendandum humili. tatis virtutem. Tum Tertio ad conseruandum vniuer sitatis legem. In hoc enim fidei veritas confirmatur: di manifeste ostenditur per conuersationem et similem modum proficiendi in etate quod christus veram et non phantasticam ca nem assumpsit: et hoc quidem valde fuit oportunum et optimum. quia sine fidei veritate nullus est fructus incarnationis. Humilitatis etiam virtus in hoc commendatur. dum dei filius qui est rex regum factus est paruulus. et qui prius nullo indigebat: lacte materno pascebatur: pannis inuoluebatur. et alia plura gessit opprobria infantilia: quod fuit opportunum. quia potissimepter hoc descendit de celo: vt superbiam extirparet Uniuersitatis est lex conseruatur. quia deus vnicuique natur concessit propriam operationem. nec vtitur miraculis vbi natura pe se sufficientr potest operari. et quia natura in christo satis sufficient poterat corpus christi ad perfectam quantitatem deducere. ita quod in nullo derogaretur eius dignitati. ideo noluit tempus anticipare. vt tanquam vniuersitatis iustus administrator: vnumquodque iuxta virtutem sibi competentem operari sineret. Et hoc quidem conueniebat quia naturam nolebat perimere sed reparare. Et in hoc insinuat quod maior potestas vsum inferioris potestatis non debet sine causa priuare. Et sic patet quod valderationabiliter deus corpus christi ad perfectam quantitatem molis deduxerit per temporis successionem. Idem subdit in. ii q. di. Hoc est enim miraculum miraculorum quod femina concipiat deum. Et ideo ad sue mirabilis potentie ostensionem subito formauit illud corpus quod natura non potest formare nisi successiue. Sed augmentum corporis poterat natura perficere. ideo illi relictum est.

PrevBack to TopNext