Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Decima
1
¶ Decima. In qua magna claret dei charitas. ex quo christus dominus fuerit praefiguratus in veteri testamento in decimis primiciis et sacrificiis. Primiciis designabatur vt dicit Guill. in. iii. dist. iii. Quod noster liberator primum ens esse debebat et primogenitus sacrificiis praefigurabatur quod pronobis offerre per mortem se debe bat. sed in qua natura nondum exprimebatur. Ideo in decimis Abraam exprimebatur. quod computatis nouem choris angelorum in decima drachma id est humana natura eramus liberandi. Unde dicit sanctus Bonauen. in. iii. dist. iii. art. i. q. i. Quod decima tio fuit actus moralis: figuralis et sacramentalis. secundum quod fuit actus moralis: sic decimatio dicitur alicuius certe partis donatio ad sustentationem eorum qui seruiunt domino et deputati sunt diuino cultui. Et hoc modo decimatio perseuerat vsque modo. Secundum quod decimatio est actus sacramentalis: sic decimatio est alicuius partis donatio ad curati onem morbi originalis a tempore scilicet Adam vsque ad tempus Abrae. cui in remedium data fuit circumcisio. Secundum autem quod decimatio est actus figuralis Sic decimatio est decime partis donatio: ad prefigurationem curationis vniuersalis que futura erat per oblationem christi. Duobus primis modis accepta recipit tantum tempus praesens. quia non datur nisi quod habetur. et non curatur nisi quod habet morbum
2
¶ Utrum christus fuerit in lumbis Abrae decimatus Et videtur quod sic. quia dicit apostols Hebreorum. vii. quod Leui pronepos Abrae decimatus fuit in Abraam. quia eo decimas dante Melchisedech adhut Leui in lumbis eius erat. Similiter christus erat in lumbis Abrae quando decimas dedit. ergo christus etiam fuit decimatus in Abraam. Respondetur secundum sanctum Tho. in. iii. parte. q. xxxi. quod secundum intentionem apostoli opo tet dicere. quod christus in lumbis Abrae non fuit decimatus. Cuius rationem dicit maius esse sacerdotium Mel chisedech sacerdotio leuitico. per hoc quod Abraam decimas dedit Melchisedech: adhuc Leui existenti in lumbis eius. ad quem pertinet legale sacerdo tium. Si autem etiam christus in Abraam decimatus esset eius sacerdotium non esset secundum ordincm Melchisedech. sed minus. Et ideo dicendum quod christus non est decimatus in lut bis Abrae sicut Leui. quia ille qui decimas dat noutir partes sibi retinet et decimam alii tribuit. quod est perfectionis signum inquantum quodammodo est terminus omnium numerorum qui procedunt vsque ad decem. Inde est quod ille qui decimas dat protestatur se imperfectum: et perfectionem alii tribuere. Imperfectio autem humani generis est propter peccatu: quod indiget perfectione eius qui pectatum curat. Curare autem a peccato est solius christiIpse enim est agnus qui tollit peccata mundi. vt dicitur Io. i. Figuram autem eius gerebat Melchisedec Ideo per hoc quod Abraam ei decimas dedit prefigura uit se velut in peccato conceptum et omnes qui ab eo descensuri erant indigere curatione: non solum secundum corpulentam substantiam: sed secundum rationem seminalem. et quia christus non fuit sic in Abraam vt ab eo deriuaretur perrationem seminalem. sed solum per corpulentam substantiam non indigens curatione qui medicinam vulneri at tulit. ergo non est simile de Leui et Christo in lumbis Abrac existentibus. et per hoc patet argumentum. Hine etiam est quod sacerdotium non sequitur carnis originem. sed gratiam spiritualem. Et ideo potest esse quod pater alicuius pontificis det decimas alicui simplici sacerdoti. tanquam minor maiori. et tamen filius eius est maior simplici sacerdote: non propter carnis originem sed propter gratiam spiritualem a christo habitam.
3
¶ Utrum solutio decime sit de iure nature: Respondetur secundum Alexan. in. iii par. sum. tui concordant Rich. in. iiii. dis. xvii. et san. Tho. ii. ii. q. lxxxvii. quod solutio decime
¶ Uno modo est de iure nature et morale: inquantum conscientia dictat. quod deus est honorandus de propria substantia. et quod aliqua pars substantie detur ad sustentationem mini strorum dei. et ideo hoc semper fuit in precepto. Unde Genes. xlvii. habetur. quod sacerdotibus egypti cibari ex horeis publicis ministrabantur.
¶ Secundo modo solutio decime dicitur iudiciale inquantum determinat certam scilicet decimam partem dandam ministris dici secundum rationem equitatis. vt si ipsi recipiunt ab illis spiritualia: dent illis temporalia. Ideo precipiebatur Et odi. xxiii. et Numeri. viii. Sed ante legem fuit de consilio. quia vt dicitur Genesis. xxviii. Iacob venit decimas soluere: quod facere non potuisset si fuissi in praecepto.
¶ Tertio modo solutio decime est quid cerimoniale: et figurabat perfectionem christi. vt praedictum est. Ideo inquantum solutio decime est cerimonia le omino in noualege recessit. Inquantum vero est merale: remansit. Inquantum etiam est iudiciale non obligat: nisi prout praecipitur ab eo qui potest. Unde inquantum est morale solutio decime dicit san. Tho. ii. quodlibe. q. iiii. ar. iii. Quod nulla consuetudo corntraria soluit hominem ab obligatione reddendi decimas. quia hec obligatio fundatur super ius diuinum et naturale. ideo semper tenentur homines reddere decimas: si ecclesia exigat: contraria consuctudine non obstante Et in terris in quibus est consuetudo quod decime souantur: ipsa consuetudo quasi postulat decimas. ideo peccaret mortaliter qui no redderet. Sed in terris in quibus non est consuetudo communis quod decime dentur et ecclesia non petit: videtur ecclesia remittere dum dissimulat. alias homines italie et orientalium partium damnarentur qui decimas non soluutm. Et post hec idem sanctus Tho. Rectores ait ecclesiarum non bene facerent in illis terria si exigerent in quibus non est consuetum dari quando probabiliter crederent ex hoc nasci scandalum aliquod
4
¶ An curatus cui non soluuntur decime nec habet vnde valeat in parochia viuere potest nesubtrahere diuina: Respondetur quod non. alioquin censeretur simoniacus. i. q.cilic. Nullus qui sacram communionem dispensat a percipiente gratiam aliquid exigat Et sequitur. Si vero aliquid exegerit deponatur sicut imitator simoniace fraudis. Unde sacramenta ecclesiastica sunt adminstranda libere. et tandem consuetudinem bonam obseruare potest cogere per censuram et clessasticam. vt patuit extra de simonia. ad apostolicam. super his prauas exactiones fieri prohibemus et pias consuetudines praecipimus obseruari. Statur mus vt libere conferantur sacramenta. sed per episcouum loci veritate cognita compescantur qui maliciose nitum tur laudabilem consuetudinem imitari. Ergo malefaciunt curati qui vexant parochianos pro soluendis probaptismo vel communione antequam illis libere conferant.
5
¶ An oblationes sint de iure nature: Respondetur secundum Guill. in. iii. dis. iii. Quod lex naturalis non est nisi dictamen legis diuine. Sed istuo dictamen dictat vt in cultu diuino occupatis de tenporalibus subueniatur. quod fit in oblationibus. Secundum vero Alex. de ales in. iii. parte summe oblationes sunt triplices.
¶ Tertia autem quotidiana seu vsualis. Et he tres donationes vt deo seruientibus subueniatur legis sunt nature. Secundum autem parochie scita vel consuetudines sunt vel iuris positiui vel loco iuris retinentur. pre sertim secundum seruientium deo indigentiam. Quod enim sint legis scripte patet Exodi. xxiii. No apparebis in comipectu meo vacuus: intelligendo de oblatione vsuali. Hinc Anastasius papa. xvi. q. i. Statuimus vt siquis oblationes ecclesie vel decimas quas populos dare debet tenere contenderit communione priuetur. intelligequo ad oblationens inter viuos. De oblatione autem causa mortis dicit concilium Cartaginem se. xiii. q. ii Qui oblationes de functorum. aut negat ecclesiis: aut difficulter reddunt tanquam necatores egentium excommunicentur. Et intelligitur: dum tales peruipendunt praeceptum ecclesie quia si non habent non possunt reddere.
6
¶ Sed diceres: Ad quid valet solutio decimarum vel oblationum: Respondetur secundum Decreta: quod valet ad multa. Primo propter diuine voluntatis impletionem. Deus enim praecepit Malach. iii. di. Inferte omnem decimatione in horeum meum vt sit cibus in domo mea
¶ Secundo solutio decimarum valet ad temporalium multiplicationem. Hec enim domini dei iustissima est consuetudo vt si tu illi decimas non dederis tu ad decimam reuoceris. Hinc. xvi. q. vii. Maiores. dicitur Antiqui patres copiis omnibus abundabant. quia decimas dabant. Modo autem hoc tollit fiscus quod non accipit christus. Da¬ dia ruera impio nuiti quod ion is dire iicerdetur. propterea dicitur Malach. iii. Quia mihi non reddidi stis decimas et primicias: idcirco fame et penuria maledicti estis.