Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Concupiscentia
1
¶ Concupiscentia. In qua claret charitas dici. quia per eam trahit nos ad se. Nam licet peccatum originale deleatur in baptismo: tamen remanet concupiscentia vt per eam exerceamur et resistamus et meritum adquiramus. propterea dicitur Osee. xi. In vinculis Adam traham eum. Ueruntamen ipsa concupiscentia est prohibita Exo. xx. Non desiderabis vxorem proximi tui. non seruum: non ancillam: non bouem: non asinum: neque omnia que illius sunt
¶ Utrum hec duo praecepta que sunt de non concupiscendo vxorem et rem proximi sint praecepta legis naturalis: Et vide¬ tur quod non. quia dicit apostolus Rhom. vii. Concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret Non concupisces. Respondetur secundum Astexanum in summa libr i. ti. xliii. Quod illa praecepta sunt legis naturalis. quia sicut in code nostro est scriptum quod malum non est faciendum. ita etiam quod malum non est concupiscendum. Apostolus vero loquitur in persona illorum in quibus lex naturalis cerat intantum obscurata quod nesciebant quod concupiscentia esset peccatum. sicut Iosephus reprehendit Polibium historiographum persarum dicentem. Q¶ Antio chus illustris miserabiliter mortuus fuit eo quod voluit spoliare templum Diant. Sed ipse dicit. Nam qui nullatenus egit peccatum sed tantum cogitauit nullo reatu teneri. Et id eo concludit ibidem. quod mortuus fuit propter peccata que fecerat in hierusalem. Sed bicere quod actus interior voluntatis nullius sit reatus nisi aliquo modo prorumpat in actum est mustum irrationabile. cum ratio peccati magis accipiatur a mala voluntate interiori quam ab actu extem riori. quia si nullo modo est voluntarium nullo modo est peccatum. vt patet in pueris et amentibus. Secunda difficultas Utrum in dictis praeceptis prohibeatur interior actus concupiscentie in primo motu aut in delectatione vel in consensu. Respondet Astexa. vbi supra quod tripliciter potest concupiscentia sumi. Uno modo potest dici appetitus vegetabilis Et talis concupiscentia prout est inordinata est a fomi te mouente id est a corruptione originalis culpe. Et isto modo non est peccatum nec est prohibita: sicut dicente philosopho Cecum natum non reprehendimus de carem tia visus: sed illius potius miseremur. Alio modo concupiscentia post est dici appetitus sensibilis. et hoc prout est inordinata est a mouente sensualita te cum fomite. ita quod prima concupiscentia est in suggestione. Secunda in delectatione. neque hec prohibetur diuino precepto simpliciter sed tantum secundum quid. quia non erat prohibendum ne concupiscentie sint in nobis quia hoc est impossibile nobis. Sed prohibentur ne equamur eas in consensum. secundum illud Eccli. xviii. Phost concupiscentias tuas ne eas. Ire autem idem est quod consentire.
2
¶ Tertia difficultas Utrum mala voluntas et opus sint duo peccata. Respondetur secundum Alexam. de ales in expositione praeccptorum Quod quando voluntas et opus exterius considerantur in radice scilicet libidine et intentione sunt idem peccatum formaliter: intellige si sunt coniuncta vt causa et effectus. Si vero consideratur voluntas in se et opus in se: sic sunt diuersa peccata. quia alie sunt circumstantie bono actui debite exteriori quam voluntati. quia diuersificam tur modus: locus et tempus. et quaedam alie licet circumstantia finis sit eadem. Si ergo vt dicit Augustinus peccatum est actus incidens ex defectu boni. Alius autem defectus est hinc: alius indeergo secundum hoc aliud peccatum intellige materialiter. Similter esset aliud quando sunt secundum aliud et aliud tempus ita quod in¬ termedio cadat aliquid aliud. quia sic sunt diuerse auersiones. et sic formaliter diuersa peccatam.
3
¶ Quarta difficultas. Quare se orsum prohibetur voluntas et opus magis in mechia et furto quam in aliis: Respondet Alexam. vbi supra quia dele ctatio mechie et vtilitas diuitiarum sunt propter se appetibilia inquantum habent rationem delectabilis vel vtilis. Et ideo debent in eis prohiberi opus et comcupiscentia. sed homicidium et falsitas et impietas habent in se horribilia. Et ideo non fuit tam necessarium illa prohiberi
4
¶ Quinta difficultas. Quare magis prohibentur in speciali auaricia et luxuria quam alia peccata: Respondetur quia propter improbitatem libidini: citius progrediuntur in opus exterius. Nihilominus etiam alia omnia capitalia peccata prohibentur implicite. Supert bia enim prohibetur in adoratione dei et honoratione proximi. Inuidia et ira in prohibitione homicidii. Acidia in sanctificatione sabbati. Auaricia in prohibitionem furti. Luxuria et gula in prohibitione adulterii et mechie. etc.
5
¶ Sexta difficultas. Quare duo precepta ponuntur ad repressionem concupiscentie seorsum Respondet Lyra super. xx. c. Exodi. quod ideo. quia bonum diui ditur per vtile et delectabile: ita quod est alia ratio bont vt ilis et delectabilis ita quod aliquando contingit vt aliquis habes pronitatem ad vnum non habet pronitatem ad aliud imo aliquando abominationem. sicut aliquis concupiscit vxorem alterius qui tamen non concupiscit alias res ipsius. quia abominabitur furtum vel rapinam. Ideo ad reprimendam istam concupiscentiam duplicem debuit assignari duplex praeceptum. Hebrei tamen dicunt quod est vnum praeceptum tantum Primum vero praeceptum diuidunt in duo: ita quod primum in cipit ibi. Ego sum dominus deus tuus qui eduxi te de terra egypti. per quod praecipitur affirmatiue quod ille habeatur pro vero deo qui eduxit filios israel in tot signis mirabilibus. Secundum ibi. Non habeh deos alienos. In quo prohibetur negatiue ne cultus latrie alteri impendatur.
6
¶ Septima difficultas Utrum ista concupiscentia transeat a parentibus in prolem. Respondet sanctus Tho. in. ii dis. xxxiii. ar. i. in solutione secndi argumenti quod sic. sed non culpa. Nam quidam defectus tranteunt a perente in prolem. quidam vero non. Uerbi gratia. Qui dam sunt defectus et accidentia corporis. Et hi transeunt a parente in prolem. Sicut leprosus generat leprosum: podagrus podagrum. sic natura corrupta concupiscentia naturam similiter corruptam. Quidam vero defectus vel accidentia animme sunt. et ista non transeunt per generationem a parente in prolem. Si cut gram maticus non generat filium scientem gramaticam. sic nec bonitatem aut maliciam suam parens transmittit in prolem. quia filius assimi latur patri in natura sed non in persona