Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Dulia

1

1

¶ Dulia In qua magna claret dei charitas qua voluit reuereri sanctos suos. Nam vt dicit sanctus Bona uem. in i. dist. ix. arti. ii. q. iii. Quod nomen dulie tripliciter ter dicitur. Uno modo secundum quandam analogiam. Alio modo secundum antonomasiam. Et tertio modo secundum significationem propriam. Cum autem dicitur secundum analogiam tunc importat cultum debitum nature superiori siue creature siue creatori secundum aliquam rationem secundum quam creator communicat creature. vtpote secundum rationem dominii Et hoc modo accipitur in glosis. super illud psalmus. In ecclesiis benedicite deo domino. Gloria Deo: cui debetur latria. domino: cui debetur dulia. Cum autem accipitur secundum Antonomasiam. sic dicit debitam reuerentiam creatu re vnite vel assumpte per quem modum accipitur. superillud psalmus. Adorate scabellum pedum eius. Ubi dici tur quod hyperdulia maior debetur solum humanitati christi. Cum autem accipitur dulia secundum significationem propriam. sic dicitur honor vel reuerentia rationali creature exhibita. Et illo modo consueuit dulia accipi secundum communem vsum. Ex quo enim dulia quodammodo in cludit latriam. Ideo hic de dulia: hyperdulia et latria queruntur plura.

2

2

¶ Utrum dulia sit virtus distincta a latria: Et videtur quod non. quia eadem est species qua creditur esse credendum scilicet ipsa fides de christi diuinitate et humanitate. ergo eadem est species virtutis qua colitur esse colendum. sed huiusmodi sunt dulia et latria. Respondet sanctus Bonauen. vbi supra quod dulia et latria sunt diuerse species virtutis. Et ratio huius est. quia latria et dulia cosiderant exteriores cultus qui formalem habent differentiam secundum quod creature et creatori exhibetur. Alius enim est modus adorandi creato re: et alius adorandi creaturam. Et alia ratio motiua. et ideo alia virtus directiua in hac et in illa. propterea sunt diuerse virtutes.

3

¶ Ad argumentum vero dicendum quod non est simile de credendis et colendis. quia vna est virtus qua creduntur omnia credenda. quia habet vnam rationem mouente ad credendum se: vtpote summam veritatem. cuiusmodi sunt articuli fidei. Sed si credenda haberent rationes diuersas. vtpote cum credo homini quia verax est hec fidet et illa non sunt eiusdem rationis nec speciei. quia vna fides est virtus theologica. Alia spectat ad genus virtutis et cardinalis. quae quidem magis appellanda est credulitas quam fides. Et ideo dulia et latria diuersas considerant ra i tiones in creatore et creatura. ideo sunt diuerse virates.

3

4

¶ Utrum latria sit virtus. Respondetur quod sic. Et probatur secundum Scotum in. iii. dist. ix. art. i. Quia omnis bonus actus frequenter elicius natus est gigne. re virtutem. Cum ergo colere deum sit huiusmodi: sequitur quod latria inde genita erit virtus. Unde sicut qui se resilit in propriam paruitatem respectu magnificentie alicuius adquirit. exercitium terminorum reuerentie. Ita similiter quando extollit: quis superabundantur magnitudinem dei et frequentur adquirit virtutem latrie si fiat modo debito. Et si dicatur quia latria idem est quod pietas. vt dicit Augustinus. iiii. de ciui. dei. proprie pietas cultus dei dici solet: quem greci theosebiam vocant. Pietas autem donum est no virtus: ergo et latria Dicendum primo quod sicut supra patuit. dona non sunt nisi excellentes gradus virtutum. Uel dicendum quod pietas capitur tripliciter. Primo modo pro quodam habitu ferimur virtuose in proximos et consanguineos. Et sicu accipit Marcus tullius. iii. rheto. Secundo modo pietas dicitur idem quod compassio miserorum. et sic dicitur donum Tertio modo dicitur idem quod cultus dei in habitu. et sic accipitur ab Augustino.

4

5

¶ Utrum latria sit virtus cardinalis an theologica: Et videtur quod sit virtus theologica quia Augustinus. xiiii. de ciui. dicit quod sapientia vera est virtus ac praecipuus dei cultus. quae vno nomine greco theosebia appellatur. quod nomen nost ri pietatem dixerunt. Sed vt dicit Augusti. iiii. de ciui. Latria non est aliud quam theosebia. Theosebia autem non est aliud quam sapientia. Sapientia vero se tenet ex parte virtutum theologicalium non cardina lium. quia sapientia nominat supremum gradum charitatis. ergo videtur quod latria sit virtus theologica. li¶ Dicendum secundum sanctum Bonauen. vbi supra quod tam charitas quam sapientia nominant cultum dei actu interiori. Latria ergo cum de visui vocabuli idem sit quod seruitus respicit actum exteri orem. Et quoniam virtus quae respicit actum exteriorem versatur quidammodo circa actionem et est in genere virtutis cardinalis: hinc est quod latria est virtus cardinalis. Sicut enim infidelis si solum credat idolo non diceretur idolatra. sed infidelis tantum: quia non impendit cultum idolo. Sic fidelis si credat verum deum et non adoret non dicitur colere. quia latria vt dictum est considerat actum exteriorem sub ratione debiti. quia qui soluit quod debet facit actum iusticie. Ideo tatria continetur sub virtute cardinali que est iusticia. Rursus. quia species iusticie secundum quod ordinatur ad venerandum naturam superiorem est ipsa religio. Hinc est quod latria non solum est in genere virtutis tanquam in genere remoto: sed in genere virtutis cardinalis tanquam in genere subalterno In genere vero iusticie sicut in genere propinquo In genere vero religivnis sicut in genere proximo. Et sic patet quod latria est virtus cardinalis non theologica. Confirmatur. quia virtus theologica habet deum immediate pro obiecto. Latria veronon. sed honorem deo debitum. patet etiam. quia virtutes theologice non dicuntur nisi he tres. scilicet fides: spes et charitas: quarum nulla est latria.

5

6

¶ Utrum latria sit virtus specialis. Respondet sanctus Bonauen. in. iii. dis. ix. ar. ii. q. ii Quod latria nomsat habitum: nominat etiam cultum dei ad quem ille habitus ordinatur. Cultus autm dei potest accipi tripliciter. scilicet generaliter. proprie: et magis proprie.

7

¶ Uno modo dicitur cultus actus directus in deum sub ratione finis. et sic omnis virtus est.

8

¶ Alio modo dicitur cultus dei actus in deum directus: non solum ratione finis. sedetiam obiecti. sic est virtutum Theologicarum.

9

¶ Tertio modo dicitur cultus dei magis proprie: actus directus in deum non solum subratione finis et obiecti. sedetiam sub ratione honorabilis. et talis actus est actus adorationis. Sicut enim idolatria non dicitur quodcumque peccatum. sed illud quo creatura adoratur. Sic latria non dicitur quicunque habitus. sed ille secundum quem cultus adorationis impenditur: qui est habitus latrie. ergo Latria est virtus specialis.

6

10

¶ Quid sit latria. Respondetur quod latria est cultus soli deo debitus et exhibitus. Ubi tria tanguntur.

11

¶ Primo genus. cum dicitur Cultus a colendo. Cultus enim commune est et diuine reuerentie et create. Unde aliqui cultus solum aspiciunt deum sicut finem. sicut sunt cultus virtutum moralium in deum relatorum. Secundi aspiciunt deum sicut finem et obiectum. sicut virtutum theologicarum. Tertii cultus sunt qui aspiciunt deum sicut finem: obiectum et honorandum. sicut latrie cultus.

12

¶ Secundo tangitur propria differentia latrie. cum dicitur: Soli deo debitus. Est enim summa veneratio possibilis. Tum ratione summe veritatis. Tum ratione summe potestatis. Tum etiam ratione summe bonitatis. et quia talis est solus deus. ideo solum summo deo est applicanda.

13

¶ Tertio tangitur completiuum latrie. dum dicitur: Et deo exhibitus. quia si idolotalis cultus exhiberetur iam non diceretur latria: sed idolatria Et nota secundum Magistrum in. iii. di. ix. quod dulia est duplex. scilicet hyperdulia: et dulia.

7

14

¶ Quid sit hyperdulia. Respon detur secundum Alex. de ales in. iii. par. sum. q. xxx. quod hiperdulia est honor quidam valde magnus qui exhibetur creature rationali excellenti propter maiorem affinitatem: et coniunctionem ad deum. sicut humanitati christi et beati virgini. vt patebit clarius in sequentibus.

8

15

¶ Queritur quid sit dulia. Respodetur secundum Alex. vbi supra. et Bona. in. iii. di. ix. quod dulia qeon honor quidam communicabilis solum creature rationali non excellenti ex particulari participatione diuini doni.

16

¶ Dicitur Primo: honor quidam communicabilis solum rationali creature ad differentiam irrtionalium creaturarum: quibus nullus honor debetur. quia dicit philosophus. iiii. Ethi. Honor est exhibitio reuerentie in testimonium virtutis. Sed ex quo vt dicit idem philosophus. ii ethi. quod virtus sit habitus electiuus. Electio vero est actus intellectus et voluntatis: quibus carent irratio¬ nabilia. Dicitur secundo Non excellenti. quod dicitur ad differentiam christi et virginis gloriose qui dicuntur excellentes propter maxima affinitatem et coniuctionem ad deum quibus debetur excellens honor. ex quo omnis alia creatura rationalis caret tali excellentia. Dicitur tertio ex particulari participatione cuiusdam diuini doni propter vniuersale bonum quod solum potest esse in deo et in nulla alia creatura. quia vt dicit Commentator. iii de anima. Quodlibet vniuersale seu quaelibet propositio vniuersa lis se extendit ad infinita. Cum ergo solus deus habeat infinitam essentiam: bonitatem et potentiam: solus deus dicitur bonum infinitum quod docet latria

9

17

¶ Utrum humanitas christi sit adoranda latria: Respondetur secundum Alexan. de ales. iii. parte sum me. et sanctum Bonauen. ac Thomam in. iii. dist. ix. Quo debet adorari duplici adoratione. videlicet latrie et hyper dulie: secundum quod humanitas christi potest considerari dupli citer. Uno modo prout est coniuncta diuinitati. et sic debe tur ei adoratio latrie. Ratio est. quia tunc non adoratur ratione sui sed ratione diuinitatis secundum quam est equalis patri. Quod sic probatur. quia illa veneratione qua veneratur anima: veneratur caro anime coniuncta. Ergo a simili eadem veneratione veneratur humanitas vnita sicut ipsa diuinitas. dicente Athanasio in sycundum bolo: Sicut anima rationalis et caro vnus est homo: ita deus et homo vnus est christus. Unde super illud psalmus. Adorate scabellum pedum eius quoniam sanctum est dicit glori. Augustinus In christo terra id est caro sine impietate adoratur a nobis. quia nemo spiritualiter carnem eius manm ducat nisi prius adoret. Quod confirmatur exemplo. Eodem cim timore timetur ignis et ferum ignitum. Cum ergo natura humana verius sit vnita diuine quam ignis ferro sequitur: quod eadem potest humanitas christi adorati one adorari sicut eius diuintas. Nec obstat quod in christo non est confusio naturarum. quia vt dicit sanctus Bonanem. vbi supra Quamuis purpura et vestimentum non participat proprietates regis absolute communicat tamen in honore et reueretia. Honor enim non respicit hanc partem. vel illam sed respicit ipsam personam. ergo christi humanitas sic considerata est adoranda latria etc. Alio modo christi humanitas consideratur absolute vt esset a verbo dimit sa. et tunc non esset adoranda latria: cum non sit summum bonum. sed nobiliori specie dulie scilicet hyperdulie. quia caro christi secundum se considerata non exit terminos rrte.

10

18

¶ Utrum christi humanitas addalaliquam rationem adorabilitatis diuinitati. maxime quia per illam sumus redempti et glorificandi Et an ex hoc ad ma ius sibi teneamur quam si per eum solum creati essemus Super hoc Scotus geminam ponit viam in. iii. dist. ix. ar. iii. sed nullam determinat. Uerior tamen videtur prima que dicit. quod tota ratio adorabilitatis venit ex parte deitatis. Unde solum creatus a deo ita obligatur ei quantum ad latriam sicut creatus et redemptus ac glorificatus.

19

¶ Confirmatur exemplo.a Quilibet religiosus vouens. in ordine tenetur ad votum castitatis. rursus si sacros accipiat ordiunes. rursus ad idem obligatur nec plus quam prius: sed pro pter plura. quia primo solum erat obligatus ex voto religionis: postea etiam obligatur ex suscepto ordine. Aliud exemplum familiare: Si quis habeat ex voto ieiunare die veneris. et postea idem dies illi ieiunam: dus iniungatur in penitentia: ad illud ieiunium et uobs modis obligatur. Sic in proposito. Unde si per impossibile essent duo dii quorum vnus nos creasset: redomisset: et glorificasset. alius vero nihil nobis fecisset vtrumque deum teneremur latria honorare. quia vterque esset bonum infinitum. pluribus tamen rationibus teneremur ad honorandum primum quam secundum. quia creatio: redemptio: et glorificatio non sunt nisi quedam ex citationes et obligationes ad diligendum et honorandum deum.

20

¶ Nec obstat si dicas. quod plus tenemur christo gratias agere post incarnationem quam ante. ergo magis debemus ipsum venerari. quia dicit sanctus Bonauen. dis. vbi supra in expositione litteralir. quod gratiarum: actio non tantum respicit excellentiam dantis: sedetiam excellentiam muneris. Non sic autem est de adoratione.

11

21

¶ Utrum cultus latrie sit exhibendus imagini christi: Et videtur quod non. quia Exodi. xx dicitur. Non facies tibi imaginem neque sculptam simili tudinem. Si ergo prohibitum est imaginem fieri: multo magis adorari. Ad quod respondi scilicet Bonauen. in. iii dis. ix. ar. i. q. ii quod pro illo tempore quo deus nondum fuit incarnatus fuit prohibitum ne quis sibi faciat imaginem. Tunc enim cum deus omnino spiritus esset infigurabilis erat et in circumscriptibilis

22

¶ Post incarnationem vero secundum huma nitatem est bene figurabilis. Unde imaginum introdum ctio ad ecclesiam non fuit absque rationabili causa. Introducte enim fuerunt propter triplicem causam. videlicet propter simplicium ruditatem. propter affectuum tarditatem. et propter memorie labilitatem. Propter simplicium ruditatem inuente sunt: vt simplices qui non possunt litteras legere in huiusmodi scripturis et picturis tanquam in scripturis apertius possint sacramenta fidei legere. Propter affectus tarditatem similiter introducte sunt. vt videlicet homines qui non excitantur ad deuotionem in his que pro nobis christus gessit saltem excitentur dum eadem in picturis tanquam praesentia oculis corporeis cernunt. plus enim excitatur affectus noster per ea que videt quam per ea que audit. Propter me morie labilitatem. quia ea que audiuntur solum: facilius traduntur obliuioni quam ea que videntur. Ideo dispensatione dei factum est vt imagines fierent. quoniam ergo imago christi introducta est ad representandum eum qui pro nobis crucifixus est. nec offert se pro se sed pro illo. Ideo omnis reuerentia que ei offertur exhibetur christo. propterea imagini christi cultus latrie debetur. Ideo dicit Damasce. Honor refertur ad prototypum. id est ad imaginatum in quo nec idolatramus. quia non adoramus ratione sui immaginis: sed potius cuius sunt imagines.

23

¶ Nec pbstat si dicas. quod creatura viuens nobilior est non viuente. quia similior est summe vite. minus ergo sunt honore digne quam talpe et vespertiliones. Dicendum quod verum est de nobilitate reali: sed non sunt nobiliores nobilitate significationis. sicut sunt ima gines domini nostri Iesu christi

12

24

¶ Utrum cultus latrie matri chriti debeat exhiberi. Et videtur quod sic. quia caro christi consimilis fuit nature et consubstantialis carni virtinis. Sed christus secundum humanam naturam adorandus latria. ergo pari ratione humana natura in virgine eius matre. Respondet sanctus Bona. vbi supra arti. i. q. iii. quod caro christi non adoratur adorationet latrie inquantum caro humana sed inquantum est a verbo assumpta. Dicendum ergo Beatissima virgo Maria pura creatura est. et ideo ad honorem et cultum latrie non ascendit. Sed quoniam excellentissimum nomen habet: ita quod excellentius pure creature conuenire non potest: ideo non tantum debetur eni honor dulie sed hyperdulie. quia eam non solum homines verum etiam angeli reuereum tur quadam praerogatiua speciali. Ex hoc enim quod mater dei est: praelata est ceteris creaturis. ergo merito pre ceteris honoratur.

13

25

¶ Utrum cultus latrie sit exhibendus cruci christi: Et videtur quod non. Quia crux christi est pura creatura non vnita verbo. ergo si latria non debetur nisi soli deo per se et nature assum pte respectu persone. ergo videtur quod exhibere cul tum latrie cruci christi sit idolatrare Preterea ma ter christi plus approx. mat christo quam crux eius. et melior et nobilior est creatura. Sed virgo matur non est adoranda latria. ergo nec crux christi

26

¶ Ceterum crux christi nihil meruit vel demeruit: et non magis sentit laudem quam vituperium cum sit res insensibilis ergo ei nulla reuerentia est exhibenda. Respondet sanctus Bona. in. iii. di. ix. ar. q. iiii. Quod cum crux christi nec sit deus nec diuitati quid vni tum. ideo non est ei cultus latrie exhibendus per se. ideo non est adoranda nisi inquantum in ea adoratur christus. Neque est aliqua reuerentia exhibenda ei nisi ratione crucifixi. sicut nec imagini nisi ratione imaginati. et ideo cruci christi est cultus latrie exhibendus

27

¶ Propterea ad argumenium primum dicendum Quod crux non adoratur vt res sed vt signum rememoratiuum ducens in crucifixum: sicut et ima go ducens ad imaginatum.

28

¶ Notandum tamenquod dicit magister Ioannes Holot super libro Sapientie. Quod latria est honor soli deo debitus. ergo talis honor non debet exhiberi cruci vel imagini. quia qui honorat aliquid honore latrie confitetur illud esse deum. et aliud a deo esset deus. Ideo inquit videtur mihi dicendum: quod nec adoro crucem vel imaginem. quia est imago vel crux christi. sed adoro christum coram immagine vel cruce. quia excitat me ad adorandum christum

29

¶ Ad illud vero quod mater christi plus appropinquat christo qua crux: dicendum Quod matri christi de betur adoratio propria cum ipsa sit rationis capax. Unde cum virginem adoramus eius beniuolentiam ca ptamus et desideramus. Cum vero crucem adoramus non intendimus placere cruci: sed crucifixo.

30

Ad vltimum dicendum Quod sicut duplex est laus sic duplex est honor. Aliquid enim laudatur propter excellentiam sue nature sine meritis. sic res pulcra vtpote rosa. Aliquid vero laudatur propter virtutis strenuitatem. et hec respicit meritum. Et iste honor non est exhibendus cruci nisi ratione crucifixi. Alius honor potest illi exhiberi. Tum quia in ea pependit saluator noster Tum etiam quia fuit instrumentum nostre redemptionis. Tum insuper quia per praesentiam istius ligni multa beneficia sunt fidelibus impensa et multa miracula facta.

15

31

¶ Utrum latria sit exhibenda mem brls christi: Uidetur quod sic. quia corpus christi verum refertur ad corpus christi mysticum tanquam signum ad signatum. ergo si signatum sit nobilius signo corpus christi mysticum est magis vel eque nobile quam corpus christi verum. Sed verum corpus christi adoratur latria ergo et mysticum. Item eadem adoratione adoratur caput regis et alia membra. sed christus est caput ecclesie et adoratur adoratione latrie: ergo alia eius membra Preterea quodlibet membrum christi est imago christi. ergo si imago christi depi cta adoratur adoratione latrie: fortius immago christi viua.

32

¶ Respondet ad hoc sanctus Bona. dis. qua supra q. v. Quod absque dubio cultus latrie membris christi non est exhibendus. pro eo quod membra christi sumus secundum humanam naturam. Et taliter sumus membra vt tantum ratio membri non tollat rationem seruitutis. nec ponat equalitatem dignita tis. Et quoniam latria debetur creatori ratione sue maiestatis. hinc est quod membris christi non competit cultus latrie Multa enim distantia distat caput a corpore: ratione diuinitatis vnite.

33

¶ Ad argumenta vero dicendum. Ad primum. quod si loquimur de corpore christi vero prout deitati vnitum est. quod corpus christi verum multo nobilius est corpore suo mystico. quia corpus christi mysticum non est dei tati vnitum in vnitate persone sicut corpus christi verum quet non est ei exhibenda tanta reuerentia. Signatum vero tunc est nobilius signo: quando signatum est causa signi. non sic autem in proposito. Corpus enim christi non dicitur signum nisi inquantum latet sub sacramento et ratione ipsarum specierum continentium.

34

¶ Ad secundum vero dicendum Quod non est simile. quia caputregis cum membris eius simuis pliciter est eiusdem nature. Christus autem qui est caput nostrum praeter humanam naturam in qua communicat nobiscum naturam habet diuinam ratione cuius exhibetur illi latria.

35

¶ Ad vltimum vero respondet idem sanctus Bonauen. Quod membris christi non est exhibendus cultus latrie sicut christi imaginibus. quia illa imago in membris christi non se offert tantum vt ductiuam in aliud: sed vt rem rationalem et dignum honore. ideo honor sibi exhibitus non totaliter refertur ad figuratum sicut in imagine sculpta. Unde propter duplex periculum iunctum: et a parte adorantis et a parte adorati non debet deus adorari in suis membris latria. videlicet ne adoratus superbiat et extollatur per inanem gloriam quasi honor ille sibi impendatur. et ne adorans cadat in idolatriam aspi ciendo tantum ad formam humanam

36

¶ Utrum cultus latrie possit exhideri christi aduersario sine peccato. Et videtur quod sic. quia per ignorantiam excusari videtur quando angelus sathane transigurat se in angelum lucis. sicut qui ignoranter emit cuprum intendens emere aurum non damnificatur. ergo quindorat diabolum credens christum non peccat: Respondetur secundum sanctum Bona. quod honor latrie dupliciter potest exhiberi ad uersario christi Aut simpliciter: autm sub conditione. Si simpliciter tunc non potest esse sine peccato. quia offertur cultus latrie alteri quam deo. Et ideo ibi est peccatum idolatrie. Nec excusatur ratione ignorantie. Habet enim triplex adiuto rium per quod potest errorem euitare.

37

¶ Primum adiutorium sacre scripture quae dicit: quod multi in nomine christi venturi sunt mendaciter.

38

¶ Secundum est remedium orationis in terne vt illuminet cor.

39

¶ Tertium est suspensio credulitatis sue. Non enim debet omni spiritui credere. sed probet qui ex deo sunt. Qui enim cito credit in talibus leuis est corde. et fortassis etiam inflatus corde dum ad tales visiones idoneum se estimat. Unde huiusmodi appa ritiones potius formidande sunt quam optande. Narratur enim de quodam sancto patre Quod cum ei diabolus in specie christi appareret. ille clausis oculis dixit se in hac vita nolle christum videre. At diaholus eius humilitate confusus quanuit. Si autem adoret quis sub conditione. hoc potest esse dupliciter. Aut quia illa conditio est habitualiter aut actualiter considerata siue apposita. Si actualiter: sic non adorat luciferum sed christut. quia non stat adoratio nisi state conditione. Si autem illa conditio sit sub consideratione habituali. hoc modo non sufficit ad vitandum peccatum idolatrie respectu talis apparitionis. quia est insolita huiusmodi figuratio. ergo caute est procedendum In adoratione verorespectu sacramentialtaris sufficit conditio habituals. quia talis consecratio est consueta. nec adorans experiri potest de illo aliquo modo. sicut hic per orationem et alia adiutoria praedicta.

40

¶ Ad argumentum autem dicendum Quod intentio emedi aurum Aut solum fuit in mente aut etiam in sermone. Si solum in mente et non in sermone tunc emens non habet ius repetendi etc. Quod autem sit peccatum sic apparentem diabolum adorare patet. quia ideo ipse sic se transfigurat vt adoretur ideo adorari vult vt decipi at et peccare faciat. propterea licet diabolus sit creatura rationalis. tamen quia est obstinatus in peccato nulla debetur illi veneratio. Idem dicit sanctus Tho. in. iii. di. ix. arti. ii. q. iii de quolibet malo dum actu pec cat. etiam de praelato. Uerum est tamen quod actu tram seunte peccati honorandus inquit est praelatus: quia nescitur tunc an amore vel odio dignus sit. quia deus cor subi to immutat.

16

41

¶ Queritur qui sunt actus latrie. Respondetur secundum Alexam. de ales Quod sunt due species actu um latrie. Prime speciei actus sunt illi quos producit mediamn tibus virtutibus quibus imperat ordinans eos in dei reuerentiam. Et sic religionis actus per modum imperii ponitur Iaco. i. esse visitare infirmos: qui est actus elicitus a miseri cordia. et immaculatum se custodire qui eliciter a temperantia

42

¶ Secunde species actus sunt illi quos producit per se et immediate per quos ordinatur tantum ad deum: et inter eos habet aliquos interiores tanquam principaliores et per se. vt est deuotio et oratio. Aliquos vero exteriores quasi secundarios et ordinatos ad interiores quibus ipsa vtitur quasi signis ad excitandum mentem ad actus spiritu ales: et in aliquibus horum exteriorum corpus ad vene randum deo exhibetur. vt in adoratione. In aliquibus vero de rebus exterioribus offertur: et hec vel promittendo: vt in votis: vel in dando: vt sacrificiis: oblationibus primiciis: decimis et huiusmodi

43

¶ Utrum sacrificium sit actus latrie. Respondetur quod triplex est sacri ficium.

44

¶ Primum bone operationis: et istud est virtutum moralin. Psalmus Sacrificate sacrificium iusticie.

45

¶ Secundum orationis. et istud est virtutum theologicarum

46

¶ Hinc Augustinus. in enchyridi. Fide: spe: et charitate colitur deus.

47

¶ Tertium est immolationis. et istud est latrie. De quo Augusti. de ciuita. dei. Nunquam fuit ab initio aliqua secta que aliquibus sacrificiis et ritibus non distinguet.

48

¶ Utrum actus adorationis qui fit per genuflexionem sit soli deo exhibendus. Et argui tur quod sic per hoc quod Mardocheus noluit hoc modo adorare Aman. cus causa dicitur Hester. xiii. Lipenter inquit pro salute israel etiam vestigia pedum eius deosculari paratus essem. sed timui ne honorem dei mei transferam ad hominem. Similiter Apoca. xxii. dicit beatus Ioan. Cumque audissem et vidissem: cecidi vt adorarem ante pedes angeli qui mihi ostendebat. hec: et dixit mihi: vide ne feceris. et sequitur: Deum adora. Respondet Lyra super. iii. ca. Hester. quod licet. adoratio principaliter consistat in actu interioris men tis deum reuerentis: habet tantum ex consequenti aliquem actum seu aliquod obsequium exterius: quod est signum actus interioris: Et in hoc omnes doctores tam hebrei quam latini concordant. quod sit aliqua reuerentia vel scruitus exterior soli deo exhibenda: sed in particulari quae sit illa varie dicitur. Quidam dixerunt quod genuum flexio vnius vel duorum est huiusmodi. hoc accipientes ex verbis Mardochei vt supra dictum est. quos aliqui christiani secuti sunt dicentes. quod coram personis excellentibus licite possit vnum genu flecti: tamen soli deo sunt duo genua flectenda. Sed hoc dictum videtur mihi durum et contra sacram scripturam. quia dicitur. i. Reg. xxv. quod Abigail procidit super facie suam coram Dauid et adorauit super terram. Et similiter dicitur. iiii. Re¬. ist de Abdia. quod curuauit genua contra Heliam et praecatus est eum: quod non fecisset qui fuit propheta: nec Hylias fieri permisisset si genuflexio esset illicita. Et ide dicendum quod non est illicita genuflexio coram hominibus maxime quia ecclesia sciens vbique talem adorandimo dum et non predicat contrarium.

49

¶ Ad cuius ploniorem intellectum considerandum. quod aliqua de diuinis honoribus tracta sunt ad creaturas excellentes: partim timore: partim adulatione: et partim nimia bumilitate. non tamen sunt eis exhibita tan¬ quam deo. sed sicut creaturis eiuis excellentiam participtum tibus ratione sanctitatis vel dignitatis. de quibus est genuflexio. Et licet huiusmodi primo fuerint ex malo motiuo vel saltem minus bono introducta: Tamen ex quo comsuetudo inualuit: exhibentur licite creaturis excellentibus: dum tamen non sit intentio exhibentis talia hominibus exhibere tanquam deo. nec recipientis hoc modo recipere. Et sic per intentionem exhibentis et recipientis tollitur proprietas actus interioris latrie. remanet tantum aliqua seruitus soli deo exhibenda que est actus exterior latrie et signum actus interioris et oblatio sacrificii: que in nulla lege exhibetur alicui nisi ei qui pro deo habetur. Et hec videtur sententia Augustinide ciuitate dei libro x. dicentis. Multa denique de cultu diuino vsurpata sunt quae honoribus deferuntur humanis: siue humilitate nimia: siue adulatione pestifera: Ita tamen vt quibus ea deferuntur homines haberentur qui dicuntur colendi. Et sequitur. Quis vero sacrificium censuit nisi venerandi ei quem deum: aut sciuit: aut putanit: aut finxit. q. dicit nullus

50

¶ Ad argunentum vero dicendum Quod aliquid est licitum de se. ratione tantum alicuius circumstantie fit illicitum. Sic genuflexio Mardochei exhibenda Aman fuit licita. sed ex parte Aman recipientis fuit illicita: qui hoc modo querebat adorari vt regnum consequeretur et tanquam deus haberetur. sicut Nabuchodonosor rex Assyriorum Iudith. iii praecepit Holoferni vt omnes deos terre exterminaret: vt ipse solus deus diceretur. quod fuit llititum. ergo illi non exhibendum.

PrevBack to TopNext