Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Fides
1
¶ Fides primo qua tum ad acceptionem in qua maxima reucet dei charitas. secundum Magistrum in liii. dist. xxiii. Accipitur Fides tribus modis. scilicet Pro eo quo creditur et est virtus. Pro eo quo creditur et non est virtus. et Pro eo quod creditur et aliud est ab eo quo creditur. Et videtur quod insufficient distinguat ipsam fidem. Uidemus enim ipsam fidem aliquando accipi pro ipsa conscientia: secundum quod dicitur Rhon. xiiii. Omne quod non est ex fide peccatum est: quod non continetur sub aliquo praedictorum. Iuxta hoc queritur Quot modis dicatur. Et respondetur secundum Alexan. de Ales in. iii. parte summe. et sanctum Bonauen. in. iii. dist. xxiii. in expositione litterali: quod decem modis. Aliquando eniu accipitur prosponsione: sicut i. Timo. v. Primam fidem id est sponsionem irritam fecerunt. Aliquando pro fideli tate: sicut Hieremie. vii. Periit fides et sanctus deterra. Aliquando pro conscientia. Rho. xiiii. Omne quod non est ex fide peccatum est. Aliquado pro sacramento fidei: prout dicit Augustinus ad Bonifacium. quod non est aliud paruulos habere fidem quam habere fidei sacramentum. Aliquando pro assensione conclusionis per rationem probate: secundum quod dicit Boecius Arguntum est ratio rei dubie faciens fidem. Aliquando pro cogflitione comprehensionis. Rho. i. Iusticia dei reuelatur ex fide in fidem Glo. in fidem spei que dicitur fides: quia fidutissima et certissima est. Aliquando pro habitu fidei informis. Iaco. ii. Fides sine operibus mortua est. Aliquando pro habitu fidei formate. Rho. i. Iustus ex fide viuit. Aliquando pro actu fidei: secundum quod dicit Augustinus Fides est credere quod non vides. Aliquando pro obiecto fidei: secundum quod dicitur in symbolo Athanasii. Hec est fides catholica etc. De omnibus autem himodis contingit dicere Fidem secundum quandam analogiam pro eo quod in omnibus reparitur quaedam ratio et assensus credulitatis cuiusdam: licet non vniformiter. De his autem decem modis Magister solum tres assumit. Et illi sunt qui faciunt ad suum propositum principale scilicet ad fidei diffinitionis explanationem.
¶ Notandumque quod in fide tria sunt. scilicet Ipsa credillitas siue materia credendi: quod tollitur per infidelitatem. Secundum habilitas tendendi in deum: vt debitus modus et discre tus tendens in deum: quod tollitur per desperationem qua efficitur homo inhabilis ad tendendum in deum. Tertium ipsa tendentia id est intellectus et voluntas moti per gratiam quod tollitur per omne peccatum mortale. Primum est quasi terra. Secundum quasi germen. Tertium quasi fructus. Sicut enim terra infertilis est sine germine. et germem inutilis est sine fructu: Sic credulitas sine debito modo tendendi in deum. Et iste modus sine gratia inutilis est. Unde circa hanc acceptionem fidei quaeruntur plura.
2
¶ Utrum fides sit virtus. Et videtur quod non. quia Philosophus. ii Eth. diuidens virtu tem: diuidit in intellectualem et moralem. Uirtutes intellectuales sunt quinque. scilicet Sapientia. intellectus. scientia. ars. et prudentia. Morales vero sunt quattuor Iusticia. temporantia. fortitudo. et prudentia. Et he proprie dicuntur virtutes: quarum nulla est fides. ergo etc. Respondetur secundum sanctum Bonauen. dist. qua supra ar. i. q. i. Quod absque dubio fides qua in deum credimus non tantum est virtus: verumetiam auriga virtutum: quoniam in ea consistit rectitudo vite secundum regulam iusticie. Iustum enim est vt intellectus nostr ita captiuetur et subiaceat summe veritati sicut affectus noster summe bonitati. Sed subiacere summe bonitati non potest anima recta: nisi intellectus summe veritati propter se et super omnia assentiat: et affectus summe bonitati adhereat. Hanc autem rectitudinem non habet quis nolens sed volens. Si ergo capti uatio intellectus in obsequium summe veritatis spectat ad rectitudinem vite: voluntas qua quis vult se captiuare est voluntas recta. et habitus quo mediante ad hoc adiuuatur facit ad rectitudinem volunta tis. Ergo si iusticia non est aliud quam voluntatis rectitudo. et fides non est aliud nisi habitus quo in tellectus noster voluntarie captiuatur in obsequium christi: Restat quod habitus fidei spectat ad rectitudinem vite secundum regulam iusticie. et ideo habet in se rationem vere virtutis. Nec solum habet rationem vere virtutis: sed magis aurige virtutum tam theologicarum quam cardinalium. Sine fide enim non est cognitio summi et veri boni. Sine cognitione vero non potest esse expectatito et dilectio. Cognitio enim preambula est et dirigit affectum ad expectandum et ad desiderandum. Ideo necessario fides spem et charitatem praecedit tanquam regula et auriga ipsarum. Rursus sine cognitione summi boni no potest esse recta intentio. Hoc autem solum fit recta intentione quod fit ad honorem dei. Sine vero recta intentione nullus actus virtutis recte incedit. Quoniam ergo actus vere fidei est quo mediante summum bonam cognoscitur. hinc est quod fides dirigit nostram intentionem. Et per hoc regula est omnis operationis bone et virtutis meritorie. Et ideo merito virtus et virtutum auriga appellatur.
¶ Ad argumentum vero dicitur quod non valet argumentum arguere ab autoritate negatiue. Sicut non sequitur: Philosophus non dicit expresso initium mundi: ergo mundus non habuit initium. Philosophus enim fuit infidelis. ideo ipse non intellexit ridem: spem: et charitatem: que sunt virtutes infuse: Ideo de illis nihil tractauit.
3
¶ Queritur in speciali quotuplex est: Respondetur secundum omnes theologos in. iii. di. xxiii. quod duplex est scilicet formata et Informis. Fides formata est illa que est cum charitate que quidem forma virtutum dicitur. Informis vero fides est habitus fidei sine ipsa charitate.
¶ Utrum autem fides informis sit in genere virtutis: an non: Et videtur quod non sit virtus. quia omnis virtus aut est theologica: aut cardinalis. Sed fides informis neutrum illorum est. Primo non est theologica. quia non tendit in deum. Deinde nec virtus cardinalis: ex quo est circa bonum creatum. ergo non est in genere virtutis. patet sufficienti diuisione. Respodetur secndum scilicet Bonauen. dist. qua supra. ar. ii. q. i. Quod virtus dupli citer consueuit accipi. scilicet Proprie et Communiter. Proprie nanque dicitur virtus: recta ratio perducens in finem Et hoc modo virtus est principium operis meritorii. Et sic solum habitus gratia informati dicuntur virtures. Alio modo virtus dicitur communiter habilitas reetificans potentiam aliqua rectitudine iusticie et vigorans eam circa opus difficile: quamuis non perducat eam in finem. Et hoc modo virtutes politice informes dicuntur virtutes esse. Hoc etiam modo fides informis habet esse in genere virtutis. Per illum enim habitum quodammodo rectificatur hominis voluntas dum captiuatur in obsequium christi ad assentiendum prime veritati propter se et super omnia. vigoratur enim vt credat non apparentia: et vitet erronea. sicut patet in multis christianis charitate carem tibus qui libenter audiunt doctrinam fidei et horrent hereticam prauitatem. Et sic talis fides non dicitur ideo informis quod careat forma fidei virtutis: Sed ideo quia caret charitate que proprie est forma virtutum. Si enim mullam formam haberet: iam non diceretur fides. Quod autem informis fides sit virtus: probatur per Augustinum libro de vera innocen. dicit. Cum cete re virtutes possint et bonis et malis esse communes sola dilectio est propria et specialis virtus piorum atque sanctorum.
4
¶ Utrum fides informis sit habitus adquisitus vel infusus: Respondet sanctus Bonauen. vbi supra q. ii quod si loquamur de fide quantum est materiale in ea. videlicet quantum ad cognitione illam qua cognoscimus qui sint articuli fidei: sic fides est per auditum: et per addsitionem secundum legem communem. Nemo enim scit qui et quot sunt articuli fidei nisi legendo aut audiendo didice rit: nisi hoc habeat per priuilegium speciale. Si autem loquamur de fide quantum ad formale videlicet quantum ad illud quod facit assentire Dicendum est quod quedam fides sicut informis est per adquisitionem: et quaedam per infusi onem. Nam quidam assentiunt veritati audite: moti humana persuasione: vtpote propter amorem vel reuerentiam dicentis: vel propter miracula: vel argumenta. Et talis fides est adquisita: nec habet rationem virtutis. quia sublata humana ratione nullius est vigoris. Quidam uuntem assentiunt veritati fidei propter diuinam illustrationem: sicut illi qui innituntur prime veritati super quania et propter se. sicut multi christiani qui non habent charitatem. et in talibus fides est per infusionem. voluntarie enim consentiunt veritati fidei concomitante diuina illustratione.
5
¶ Utrum fides formata et informis sint eadem: Respondetur secundum Bonauen. quod in fi de informi tria sunt. scilicet Habitus: vsus: et defectus scilicet informitas. Quantum ad defectum non sunt idem. quia charitas illum defectum euacuat. Quantum etiam ad vsum non sunt funditus idem. Fides enim formata credit meritorie. Informis vero non. Quantum autem ad habitum sunt penitus idem. Dum enim homo peccat mortaliter: ille idem numero habitus qui per charitatem formata fides dicebatur: nunc absentia charitatis dicitur fides informis. Ex quo patet quod non est idem formata fides et informis et adquisita. Fides enim informis est infusa sicut et formata: cum idem sit habitus. Adquisita autem non. Esset enim oppositum in adiecto. Unde dicit Sco. in. iii. dist. xxiii. Quod non apparet necessitas ad ponendum fidem infusam nisi ecclesie et doctorum autoritas poneret. Eadem enim que per infusam credimus fidem: credimus et per addsitam. Quod patet exemplo. Nam si vnus puer iudeorum non baptizatus nutriatur cum christianis: certum est quod non habebit fidem infusam: et tamen illa ea dem poterit credere quae christianus: si addiscat fidei articulos. Et vnde hoc nisi fide adquisita.
6
¶ Utrum in demonibus sit fides informis: Et quod non videtur: quia fides informis est virtus infusa. Demones autem post lapsum non meruerunt aliquam virtutem infusam. In contrarium tamen dicitur Iaco. ii Demones credunt et contremiscunt. Respondet Bonauen. dist. et ar. quibus supra. q. iii. Quod fides informis dicitur duobus modis. Quedam que innititur prime veritati propter se quamuis non tendat in ipsum amando. et talis fides non dicitur in demonibus. Alia est fides informis que innititur veritati articulorum fidei propter aliquam rationem creatam. Et hec vt praedictum est nullius virtutis est. et talis fides potest repariri in demonibus. habent enim aliquam noticiam et credulitatem de articulis fidei: que quidem potest dici fides siue credulitas. Et illa cognitio in eis partim fuit indita a prima conditione: partim ex adquisitione. A prima enim conditione habuerunst cognitionem de deo que tunc non fuit fides sed cognitio contemplationis dici potest propter absentiam enigmatis. Peccato tamen superueniente et enigmate subse quente: illa cognitio meruit dici fides: cum sit cognitio enigmatica de his que pertinent ad diuina Quantum autem ad articulos pertiuentes ad christi humanitatem est in eis cognitio adquisita per multa miracula et experimenta. et quasi quadam extorta necessitate dum vident eos qui christo credunt. et illi conformantur non posse damnari: manifesta ratione coguntur credere fidem credentium in christo veram esse. et ex hoc etiam perterrentur. Propter quod dicit beatus Iaco. Demones credunt et contremiscunt. Prout autem informis fides est habitus infusus virtuosus et etiam voluntarius: sic reparitur in christianis viatoribus et peccatoribus et non in demonibus. Tum quia ipsi non sunt pti ad suscipiendos habitus infusos. Tum quia voluntas eorum magis prona est ad impugnandum veritatem et pietatem quam ad assentiendum ei. Et per hoc patet responsio ad obiecta.
7
¶ Utrum fide informi bonis operibus mereatur quis bona temporalia: Et videtur quod no. quia talis est extra charitatem. De quibus dicit Apostolos i. Corum. xiii. Si habuero omnem fidem ita vt montes transferam: charitatem autem non habeam etc. Respondetur secundum Alex. de Ales in. iii. parte summe. qa. lxxiiii. quod nullus seruit deo sproprie loquendo nisi qui facit quod de us praecepit et sicut praecepit. Unde qui facit aliquid de genere bonorum sine charitate non seruit proprie deo. et enim faciat quod deus praecipit: tamen non facit illud ex charitate quae est impletio legis: sicut dicit Apostolis Rho. xiiii. Onem quod non est ex fide peccatum est id est inutile. Et ideo ex tali opere proprie loquendo non meretur quis aliquod honum temporale. Sed contrarium dicit Iosephus de Alexandro magrga qui habuit tatam fidem licet informenvt possetmontes Caspios coniungere et iudeos intus concludere. Quod et factum est. Respondetur quia Alexander hoc credidit posse a deo fieri: ideo obtinuit. non quod ipse hoc meruerit illa sua fide absolute et merito condigni: nisi merito congrui. Operatio enim miracum lorum ratione vtilitatis congrue quandoque fit per fidem informe: vbi fides leuat hominem supra posse nature. ideo deus implet illud desideratum opus non postulantem. et hoc ratione reuerentie sui nominis.
8
¶ Sed d. Quare operatio miracuorum magis attribuitur virtuti fidei quam aliarum virtutum: Respondetur quod Fides fatetur omnipotentiam dei magis quam alie virtutes. Potentie autm magis atri¬ buitur operatio miraculorum. ergo fides etiam informio quandoque meretur de congruo operationem miraculorum. Ad dictum vero apostoli dicendum Quod fides sine charitate nihil prodest ad vitam. nec meretur bona temporalia de condigno.
9 (2.1)
Fides secundo de ipsius quiditate quid sit. Cuius quidem varie a sanctis assignantur diffinitiones Sed contra videtur quod fidei debeat esse diffinitio vnica: ex quo vnius rei vnum sit esse. et diffinitio est oratio indicans quid sit esse rei. ergo etc. Respondet sanctus Bonauen. in. iii. dist. xxiii. in expositione litterali quod virtus fidei secundum quod multipliciter habet considerari: habet diuersimode notificari. Consideratur enim fides quantum ad genus proprium. Et sic diffinitur ab Augustino Fides est virtus qua creduntur que non videntur. Consideratur secundo quantum ad obiectum et principium motiuum. Et sic diffinitur ab Augustino ad Constantium. Fides est illuminatio mentis ad summam veritatem. Consideratur nihilominus quantum ad actum proprium. Et sic diffinitur a Damasceno. Fides est inquisitus consensus circa primam veritatem. Consideratur etiam in ordine ad subiectum. Et sic diffinitur a Dionis sio libro de di. no. Fides est vnicum credentium fundame tum: eos collocans veritati. Consideratur etiam quantum ad assentiendi modum. Et sic diffinitur a Hugo. libro de sacramentis. Fides est certitudo quedam de rebus absentibus supra opinionem et infra scientiam constituta. Consideratur etiam quantum ad finem vltimum. Et sic diffinitur ab Apostolo Hebre. xi. Fides est lubstantia sperandarum rerum argumentum non appa rentium. De qua diffinitione dicit Alexan. de Ales vbi supra allegans Hugonem: quod diffinitio praedicta non indicat quid sit fides. sed signat quid facit. Disponit enim ad ea que in patria habebuntur et cognoscentur. habebuntur affectu. cognoscentur intellectu. Inquantum disponit ad habere dicitur fides sperandarum rerum Inquantum autem disponit intellectum ad cognoscere dicitur argumentum non apparentium. Et ista ratio apostoli non datur per genus et differentias. sed datu per comparationem ad principales actus fidei. Sed clerius dicere videtur circa diffinitionem apostoli sanctus Bonauen. vbi supra dicens. quod tunc diffinitio est recti assignata quando nihil continet superfluum: nihil etiam diminutum. Et hoc quando per ipsam ipsius diffiniti essentia plenc indicatur: et ab omnibus aliis separatur. Hoc autem est reparire in proposito siquis attendat. Nam ipsa secundum essentiam suam aliquid respicit ex parte intellectus. et aliquid ex parte affectus. Habet enim affectum stabilire et intellectum illuminare. Et inquantum affectum stabilitat dicitur substantia siue fundamentum. Inquantum autem intellectum illuminat dicitur argumentum. Debet enim diffinitio totam essentiam diffiniti in se concludere et aperte notificare. Quoniam ergo habitus virtutis dupliciter notificari habet. videlicet per finem vltimum: et per suuin obiectum. Finis autem ipsius fidei consistit in eterna beatitudine quam speramus: et ina in rebus sperandis. Obiectum autem comsistit in veritate non visa: et ita in rebus non apparentibus. Debet etiam diffinitio diffinitum ab aliis omnibus separare. Et quoniam fides formata distingui habet a fide informi: et etiam ab obiecto cuiuslibet virtutis. A fide inquam informi distinguitur inquantum totam fabricam spiritualem sustentat. Ab aliis autem virtutibus inquantum veritati non vise facit adherere Ideo quantum ad primum dicitur substantia sperandarum rerum. Quantum ad secundum dicitur argumentum non apparentium. Et diffinitio praedicta nihil continet dimi nutum: nec superfluum. nec in ea est clausula: dictio: vel syllaba ociosa. sed habet verituatem: conuertibili tatem: euidentiam: et sufficientiam adeo perfecte vt nec peritissimi philosophorum possent eam artificialius et completius assignare.
10 (2.2)
¶ Sed diceres: Uidetur quod in ista diffinitione sit defectus veritatis in hoc quod dicit fidem esse substantiam. Aut enim accipitur ibi substantia proprie. Aut communiter. Si ibi accipitur proprie: cum substantia diuiditur contra accidens: et fides sit accidens: falsum est fidem esse substantiam. Si autem substantia ibi accipitur communiter pro essentia: et essentia vniuscuiusque non differt ab eo cuius est essentia. fides autem differt a rebus sperandis: impossibile est fidem esse substantiam rerum sperandarum
¶ Respondetur secundum sanctum Bonauen. vbi supra. Quod substantia dicitur dupliciter. scilicet Proprie: et Transsumptiue. Proprie quo quidem dicitur quattuor modis. scilicet Substantia forma. substantia materia. substantia compositum. et substantia que est essentia vniuscuiusque. Transsumptiue dicitur substantia illud quod habet aliquam proprietatem substantie dicte aliquo istorum modorum. Cum autem fides dicitur substantia: hoc non dicitur secundum quod hoc nomen substantia sumitur in propria significatione. sed secundum quod sumitur in significatione transsumptiua. Dicitur enim substantia quia est fundamentum fabrice spiritualis: ad similitudinem materie que praebet fulcimentum formis et accidentibus. Et sic accipitur hoc. ergo diffinitio vera.
¶ Si dicas. Adhuc nihilominus diffinitio videtur esse falsa in hoc quod dicit fidem esse non tantum substantiam: sedetiam argumentum: quoniam nulla virtus est argumentum: nec ecouerso. Si ergo fides est virtus. ergo non potest esse argumentum. Si tu dicas quod argumentum ibi sumitur transsumptiue: Uidetur quod nec proprie nec transsumptiue debet dici fides argumentum non apparentium. Si enim proprietas argumen ti est quod arguit mentem et conuincit eam de eo ad quod est faciens illud esse clarum et apertum. videtur quod ibi sit implicatio duplicis contradictionis: cum dicitur esse fidem argumentum non apparentium. Que enim habent argumentum hocipso apparent esse vera. Que etiam argumentum hocipso conuincuntur esse vera. ergo ratio argumenti repugnat tam rei non apparenti quam ipsi habitui fidei. ergo est implicatio oppositorum. Respondet sanetus Bonauen. quod argumentum similiter dupliciter ditur scilicet Propsie et Transsumptiue. Proprie enim argumentum acc pitur secundum quadruplicem acceptionem. Nam Uno modo dicitur argumentum ratiocinatio secundum quod diuiditur in quattuor species scilicet Syllogismum: Inductionem: Entimema: et Exemplum. Alio modo dicitur argumentum prolixe siue breuis collectio. Tertio modo dicitur argumentum ipsum medium in quo consistit tota vis argumentationis. Quarto modo dicitur argumentum ipsa maior propositio in quo consistit firmitas totius illationis. In omnibus autem his acceptionibus argumentum dicitur. quia mentem arguit et in luminat ad aliquid intuendum et ei firmiter adherendum. Et secundum hanc proprietatem potest dici argumentum transsumptiut quicquid illud sit quod mentem arguit et illuninat ad videndum aliquid occultum. Et hoc modo dicitur fi des argumentum rerum non apparentium: quoniam ita facit intellectum eis assentire. Sicut argumentum verum facit assentire conclusioni probate. Et per hoc patet respensio ad obiectum
¶ Si adhuc. obiiciag dicit quod istadiffinitio potest conuenire ipsi spei. Spes enim est substantia rerum sperandarum: et etiam argumentum non apparentium. quia per spem certificamur nos esse habituros res quas non videmus. ergo videtur quod ista descriptio conueniat ipsi spei. Dicendum quod licet et spes quodammodo possit dici substantia sperandarum rerum. non tamen potest dicifundamentum sicut fides.
11 (2.3)
¶ Queritur quomodo possit declarari aperte quod fides debeat esse fundamentum omnium virtutum. Respondetur quod tripliciter scilicet Autoritate. ratione. et sic militudine
¶ Primo inquam autoritate. Dicit enim Augustinus de fide ad Petrum. Fides est bonorum omnium fumdamentum: humane salutis initium: sine qua nemo potuit vnquam ad numerum filiorum dei peruenire. Est enim fides tale fundamentum ex quo cetere omnes virtutes oriumtur: et in quo sustentantur
¶ Secundo hoc potest declarari ratione processionis. Dicit enim Philosophus. ii metaphysice quod in nullo genere causarum contingit procedere in infinitum. sed deuenire ad vnum primum in illo genere ex quo omnia illius generis descendant. quod patet etiam in numeris. quia omnis multitudo ab vnitate origina tur. Sic oportet vnam virtutem dare a qua cetere originentur que est fides
¶ Tertio hoc idem declaratur similitudine. Sicut artifex primo fundamentum ponit. postea edificium inde distendit. Sic est in virtu tibus quarum fundamentum est ipsa fides: dicente apostolo i. Cor. iii. Ut sapiens architector fundamentum posui id est fidem. Et paulo post dicit. Fundamentum alitur nemo potest ponere praeter id quod positum est
12 (2.4)
Arguitur quod fides non sit funda mentum virtutum. Quia dicit glo. super illud Luc. x. Neterreamini quod fortitudo est fundamentum fidei. ergo etc Similiter Bernards. dicit quod praeciosus fundus est humilitas in quo fundatur fides. ergo etc. Ad hec respondetur secundum Alexan. in. iii. parte summe. q. lxxxi. quod fides dicitur fundamentum ratione spiritualis edificii: vt supra dictum est. Et glosa etia super epistolam Heb. xi. dicit. Fides est fundamentum omnium bonorum: quod nemo mutare potest sine quo non est bona edificatio. Dicitur autem fides fundamentum in via. quia est primus habitus quo homo supra se ascendit. Sequens vero est species quae est paries quo animus erigitur ad attingendum magnitudinem glorie celestis. Charitas autem est sicut summum siue tectum quod eleuatur vsque ad sublimitatem glorie. Dicitur itaque fides fundamentum respectu sperandorum. hoc est respectu eternorum bonorum secundum quod in spe sunt. Speramus enim videre verum: speramus attingere gloriosum: speramus plene diligere summum bonum ex fide disponente animam. Et ista subsistunt in ipsa. ergo est fundamentum virtutum omnium
¶ Ad obiecta vero dicendum quod fundamentum in virtutibus potest dici duplicur scilicet Ratione generationis. et Ratione conseruationis
¶ Ratione generationis Fides est fundamentum. Ratione vero conseruationis cetere virtutes: sicut fortitudo non quantum ad habitum: sed quantum ad opera in quibus firmatur fides ne cedat passionibus. Similiter humilitas dicitur fundamentum fidei inquantum custodit cam. Unde Grego. Soli ruine crescit quod edificant qui ante molem fabrice humilitatis fundamentum non procurant.
13 (2.5)
¶ Utrum homo cognoscat se habere veram fidem certitudinaliter: Et videtur quod sic. quia dicit Augustinus. et allegat Magister in. iii. dist. xxiii. dicit Fidem ipsam videt quasque in corde suo esse si credit: vel non esse si non credit. Ad quod respondet sanctus Bonauen. dist. qua supra in expositione huius autoritatis Quod cognitio qua anima cognoscit illud quod habet in se est cognitio cuiusdam experientie. Per hoc enim cognoscit aliquis se habere fidem dum ad seipsum introrsus ingrediens experitur vtrum sit promptus ad credendum sicut de aliis habitibus virtutum et aliis quae latent introrsus. Quoniam ergo anima non potest experientiam habere nisi de eo quod est in ptestate sua. et ideo de eo quod respicit actum anime: cum experientia dicat vsum alicuius potentie. Hinc est quod quando aliqua sunt in anima ita quod reddunt eius potentiam habilem ad aliquod opus: talia possunt cognosci ab ipsa anima certitudinaliter. Unde si aliquis est habilis ad aliquod opus: certissime scit se habere illum habitum. sicut fidelis habitum credemdi: et amans habitum amandi. Quando vero aliqua sic sunt in anima quod non respiciunt vsum alicuius potentie: sicut character vel sicut deformitas culpe praeterite vel gratia. quia a talibus non potest anima habere experientia nec certam noticiam: non possunt cognosci. Et quoniam de fide secundum quod reddit habilem ad credendum: certissima potest haberi experientia. secundum autem quod suum credere est deo acceptum: certa experientia haberi non potest sed solum coniectura.
14 (2.6)
¶ Queritur que est certitudo fidei: Respondetur secundum Alexan. etc. Quod quedam habent tertitudinem ex seipsis. Quedam vero ex aliis. Ex aliis certitudinem habent vt ex principiis conclusiones. et ex articulis fidei que sequuntur ad articulos: vt quia deus est iustus ideo reddet vnicuique secundum opera sua Que autem habent certitudinem ex seipsis sunt tribus modis. Nam quedam habent certitudinem ratione euidentie vt principia que sunt per se nota: vt quelibet affirmatio vel negatio pedicatur. Quedam vero habent certitudinem ex informatione conscientie. Et hec est certitudo fidei formate vel informis. Cum enim prima veritas ipsam fidem inspirat: sic conscientiam in format vt sicut aliquis cogitur consentire isti verita ti. Omne totum maius est sua parte: ita per habitum fidei in fusum ipsa informatione conscientie cogitur consentire veritati prime propter se. Unde sicut qui negaret hoc Oem totum maius est sua parte: contra suam scientiam negaret: Ita qui fidei articulos negaret contra suam consceiam faceret. Quedam etiam habent certitudinem sensus experientie. que certitudo per modum gustus est vel tactus talis certitudo est in virtutibus respectu suorum obectorum. et in fide formata respectu credibilium primo veritatis. Fidem igitur cognoscimus certitudine euidentie si ipsam habemus sicut et alias anime passiones: vt gaudium: tristiciam. Fidem vero quae est illud quod credimus cognoscimus certitudine informationis conscientiae. et hoc fide formata vel informi. et certitudine sensus ex perientie. Insuper si credatur fide formata.
15 (2.7)
¶ Utrum fides sit certior quoa scien tia: Respondet sanctus Bonauen. in. iii. di. xxiii. ar. i. q. iiii. quod cum comparamus certitudinem fidei ad certitu dine scientie potest esse dupliciter. Nam vno modo scientia potest dici aperta visio in patria. Et hoc modo non dubium quin scientia praecellat fidem. Alio modo dicitur scientia cognitio quam quis habet in via. Et ista potest esse dupliciter. Aut respectu illorum quorum est fides. aut respectu aliorum cognoscibilium. Si respectu illorum quorum est fides sic simpliciter loquendo certior est fides quam scientia. Unde si aliquis philosophorum cognoscit aliquem articulorum ratiocinando: vtpote deum esse creatorem: vel deum esse remuneratorem: nunquam tanten ita certitudinaliter cognoscit per suam scientiam sicut verus fidelir per suam fidem. Si autem loquamur de scientia secundum quod est cognitio aliorum cogscihilium: sic quod am modo certior est fides quam scientia. et quodammodo contrario est certitudo speculationis. et est certitudo adhesionis. Prima quidem respicit intelle ctum. secunda verorespicit affectum. Si loquamur de certitudine adhesionis sic maior est certitudo in fidequam sit in habitu scientie: pro eo quod vera fides magis facit ad herere ipsum credentem veritati credite quam aliquo cientia alicui rei scite. Uidemus enim veros fideles nec per argumenta: nec per tormenta: nec per hlandimenta in clinari posse vt veritatem quam credunt: saltem oretenus negent. quod nemo sciens sane mentis faceret pro aliquo quod cognoscit. Stultus enim esset Geometra qui pro quacumque conclusione geometrie auderet subire mortem. Unde verus fidelis etiam si sciret totam scientiam mallet illam totam scientiam perdere quam vnum articulum igorare: adeo eni adheret veritati credite. De certitudine ergo adhesionis verum est fidem esse certiorem scientia philosophica. Si autem loquamur de certitudine speculatonis: que quidem respicit intellectum et muda verita tem: sic maior est certitudo in aliqua scientia quam in fide: pro eo quod aliquis potest aliquid per scientiam ta certitudinaliter nosse quod nullo modo potest de eo dubi tare. nec aliquo modo in corde contradicere: sicut patet in cognitione primorum principiorum. Et hoc modo verum est quod scientia sit certior ipsa fide. et sic fides est infra scientiam et supra opinionem. Ex quibus patet theologiam non esse proprie scientiam: cum fidei innititur. et ita habere euidentiam ex ratione obiecti: que tamen est conditio scientie: vt dicitur i. posteriorum. Unde infertur quod non est Theologia scientia subalternata theologie beatorum. vt dicit sanctus Tho. in. ii. ii. Cuius oppositum tenet Scotus in. iii. di. xxiiii. rationibus efficacibus.
16 (3.1)
¶ Fides tertio qua tu ad ipsius subiectum: In qua videlicet vi anime sit vt in subiecto: Uarie sunt opi niones. Quibusdam videtur quod sit in voluntate. Et pro bant per Tullium diffinientem virtutem et dicentem. Uirtus est habitus voluntarius. Si ergo fides est virtus est in voluntate. Et etiam conantur probare ratione tali. In illa inquiunt potentia est virtus sicut in subiecto que est principium actus virtuti debite. Sed nullus assentit veritati non vise nisi quia vult. Ex go si principium credendi habet ortum a volunta te necesse est fidem esse in ea tanquam in subiecto. Similiter in illa aiunt potentia anime est virtus meritoria in qua est culpa demeritoria. Sed omne peccatum secundum Augustinum adeo est peccatum inquantum voluntarium. Respondetur secundum Guill. in. iii. di. xxiii. quod fides est in in tellectu. Cuius ratio. quia in eadem potentia est virtus theologica in qua est dos illi succedens. sed cum visio diuine essentie que succedit fidei sit in intellectu. ergo et fides. Quod sic confirmatur. quia virtutibus theologicis tota anima reformatur. sed nec spes nec charitas reparitur in intellectu per quas reformaretur. ergo fides per quam intellectus reformatur est in intellectu. Ideo Augustinus fidem diffiniens dicit: quod fides est cogitare cum assertione. cogitare vero est actus intellectus: sequitur ergo quod et fides sit in intellectuQuia dicit Philosophus libro de somno et vigilia quod eius est uctus cuius est habitus et econtra. Propterea beatus Gregorius exponens illud Rhoma. x. Fides ex auditu dicit dat intell ectum dum de auditis intellectum illustrat. Nec est vt Guill. dicit tenendum dictum sancti Tho. in. iii. di. xxiii. ar. ii. q. iii. quod habitus fi dei sit simul practicus et speculatiuus. sed princi paliter est speculatiuus. quia prime innititur veritatis Practicus vero inquantum dirigit in opus. Sed hoc non videtur quod idem habitus sit practicus et speculatiuus cum sint differentie opposite. Ideo simpliur citer est dicendum quod fides est habitus practicus. quia etiam visio que fidei succedit est practica. Hoc testatur apostolis dicens. Finis legis est dilectio omni cre denti. Nec obuiat premissis quod dicit Hugo desancto Uictore. scilicet Quod materiale fidei est solum in intellectu: sed formale in voluntate. Uoluit enim dicere quod quo ad hoc quod fides habeat vltimum suum complementum oportet quod tendat per ilectionem in voluntate. Iuxta illud dictum Apostoli: Fideo per dilecto nem operatur.
¶ Notandum circa hoc dictum sam. Bouentu. in. iii. dist. xxiii. arti. i. q. ii qui post multas positiones de fidei subiecto tandem dicit. Ut autenhec planius fiant ascendendum est altius ad videndum subiectum virtutis in generali quod quibusdam praesuppositis intueri possumus satis plane. Uirtus enim est secundum quam consistit laus et meritum. sicuculpa secundum quam attenditur vituperium et demeritum. Uir tus etiam est habitus reddens potentiam facilem respe etu alicuius actus. Si est virtus principium est laudis et meriti: necessarium est eam poni in illa potentia que est principium primum operis laudabilis et merito rii. Nam si poneretur in potetia inferiori. tunc virtus potentie naturalis imperaret virtuti gratuite. Si quo liberum arbitrium principium est meriti et demeriti: ne cesse est omnem virtutem in libero arbi. poni.
¶ Rursus cum habitus sit in ea potentia circa cuius actum explicat difficultatem et virtus sit habitus. necesse crit eam repariri in ea potentia sicut in subiecto quam ad opus habilitat. Quoniam ergo quedam virtutes explicant actus rationalis. quedam actus concupiscibilis. quedam actus irascibilis. Ideo quasdam necesse est poni in rationali. quasdam in concupiscibili. et quasdam in irascibili. His praesuppositis facile est videre quid sit subiectum fidei. Si enim fides virtus est circa quam consistit laus et meritum. necesse est quod ipsa in libero arbi. ponatur.
¶ Rursus si fides habitis est per quem intellectus captiuatur in obsequium christi et innititur prime veritati propter se. necesse est quod habitu s fidei sit in intellectu secundum rationem speculatiui. et quoniam intellectus non habilitatur ad assentiendum ipsi veritati prime secundum suum iudicium: sed secundum voluntatis imperium. ideo fides non respicit intellectum tanquam pure speculatiuum s.ilsecet necessarium est quod ipsa sit in intellectu secundum quod est ab effectu inclinatus.
¶ Rursum quoniam ipsum velle credere est essentiale iptus fidei. hinc est quod habitus ille non tantum respicit intellectum vt speculatur summam veritatem. sedetiam ipsum affectum Ex quibus patet. quod fides inquantum est virtus respicit liberum arbitrium vt subiectum. inquantum vero est habitus quodammodo respicit intellectum speculati tuum et eius actus qui est credere verum. Quia vero in quodammodo intellectum extensum: et eius actum quo est credere voluntarie siue credendo in deum tende. re. Quodammodo ipsum affectum et eius actum qui est velle assentire ei quod ratio ex se non potest attingere.
¶ Si obiicias. Quod ista non possunt simul stare. quia cum fides sit habitus simplex: et vnus habitus simplex sit in vna potentia tanquam in subiecto. non videtur quod posset omnes illas potentias tanquam vnum subiectum respicere
¶ Ad hoc dicendum. Quod nihil impedit vnam et eandem virtutem dicere esse simul in libero arbitrio et ratione et voluntate. quia liberum arbitrium non dicit potentiam di st inctam a ratione et voluntate secundum rem et essentiam. Imo secundum Augusti. liberum arbitrium complesci¬ bilem et rationalem. Et ideo nullum inconueniena est quod vnaqueque virtus que reponitur in vna istarum potentiarum secundum quod habitus: reponatur in libro ar. secundum quod est virtus et meriti principium. Similiter nullum est inconueniens ponere vnum habitum esse in ratione et vountate: ita quod vnum illorum respiciat quantum ad actum naturalem. alterum quantum ad actum formalem. Sicut habitus scientie quantum ad aliquid respicit memoriam scilicet quo ad retentionem speciei: et quo ad aliquid intelligentia scilicet quo ad facilitate conuersionis. et tamen dicitur vnus habitus simplex. quamuis enim potentie distincte sint: nihilominus tamen continuari habent in vno subiecto: ratione cuius potest esse in eis vnitas proprietatis. Sicut vna sanitas potest esse in multis mem bris corporis interius: et vna honestas in multis exterius. Ex his potest haberi quid sit sub iectum fidei. Nam licet inquantum virtus meritoria sit in libro ar. Inquantum tamen habitus reddens potentiam fatitem ponenda est in potentia cognitiua: quoniam ad fidem pertinet cogitare et illuminare et rationem reformare et intellectum captiuare. Ipsi etiam fidei succedit videre. que omnia respiciunt cognitionem. Et licet fides respiciat actum potentie cognitiue: non tamen omnino pure: sed inquantum habet affectionem concomitantem et quodammodo possidentem. Et ideo necesse est ponere quod fides quodammodo sit in affectione. Et hoc ideo: quia est habitus voluntarius et amor ordinatus. Et talis nature est actus eius quod ad ipsum nemo potest cogi inuitus. Unde et apostolus fidem piffiniens tangit in ea actum cognitionis et affectionis Nunquam enim fides esset virtus quantumcumque intellectum illuminaret: nisi etiam volun tatem quodammodo rectificaret. sicut patet in dono prophetie. quia illuminat intellectum ad que illumi nat fides: et tamen non ponitur esse virtus: quoniam in illa illuminatione non cooperatur voluntas secundum quod cooperatur in fidei assensum et actu. Ex quibus responsiopatet ad obiecta. Nota quod actu: non habitu meri.
17 (3.2)
¶ Utrum fides fuerit in angelis ante confirmationem et lapsum: Respondet Alexan. de Ales vbi supra. Quod in angelis non fuit fides prime veritatis: sed fuit quaedam scientia imperfecta respectu cognitionis beate
¶ Ad quod intelligendum possunt poni tres gradus ex parte cognitionis intellectiue: quemadmodum nos inuenimus ex parte cognitionis sensitiue. Est enim quedam cognitio de dulci per auditum. Quedam per visum. Quedam per gustum. Cum auditur de re quia dulcis: si interueniat credulitas fides est. Si vero adueniat visio cognitio est quaedam speculatiua. Si vero adueniat gustus experientia est et completa cognitio de dulcedine. Ita et per intelle ctum acceptio Quedam est prime veritatis quasi per auditum: cum non videtur et est fidei. Quedam vero veritatis quasi per visum: cum scilicet per quandam speculationem lux eius percipitur sed non dulcedo. Quedam vero est acceptio quasi per gustum: cum scilicet nod solum speculatione lucet: sed sensu dulcedinis perfecte percipitur. Prima cognitio non est ponenda in angelis ante confirmatione et lapsum. sed ponitur in angelis post lapsum. Tertia vero ponenda est. in angelis bonis post confirmationem. Media vero ponitur inangelis vniuersaliter ante confirmationem et lapsum
18 (3.3)
¶ Utrum in Adam ante peccatum fuerit fides: Respondet Alexan. vbi supra QEd Adam in primo statu non habuit fidet in ratione fidei. Et hoc patet: si quis consideret comparationem cognitionis que per fidem est. et cognitionem quae erat in Adam ante peccatum ad cognitionem glorie. Cognitio enim que est per fidem euacuatur adueniente gloria. Cognitio vero Ade de deo non euacuaretur aduemiente gloria si stetisset sed perficeretur.
19 (3.4)
¶ Utrum fides fuerit in christo in statu mortalitatis: Et videtur quod sic. quia Ion. i. dicitur. Christus plenus gratia et veritate: secundum quod homo. Sed fides est virtus gratuita. ergo in christo fuit fides. Respondetur secundum Ansi. lib. Cur deus homo. Quod assumptio passibilitatis necessaria fuit redemptori. quia ter passionem debebat satisfacere. et rem suam iusto praecioet condigno recuperare. vt ergo solueret iustum precium necessaria fuit passibilitas Item necessaria erat perfecta scientia. vt solueret precium condignum et dispensationem redemptionis conuenientissimum. quia ergo tale et tantum negocium sapientissimum requirebat cum assumptione passibilitatis. necessaria fuit cognitionis perfectio. et quia ignorantia ad nihil vtilis est. passibilitas vero vtilis redemptioni. ideo non assumpsit ignore tiam aliquam sed passibilitatem. Quoniam autem perfecta cognitio euacuat imperfectionem eiusdem generis. sicut dicit Apostolus. i. Corum. xiii. Cum venerit quod perfectum est euacuabitur quod ex parte est. Perfecta cognitio dei in christo non compati: batur cognitionem imperfectam dei. Propterea cum fides ponat imperfectionem cognitionis dei que est in enignate: manifestum est quod in christo non fuit fides. sed perfectio quae succedit fidei scilicet contemplatio. Et sic fuit plenus gratia et veritate. Per hoc patet ad argumentum.
20 (3.5)
¶ Utrum in eo qui discredit vnum articulum fidei possit esse fides informis de aliis articulis: Respondet Astexa. in sum. li. ii titu. lv. quod non Species enim cuiusli bet habitus dependet ex forma li ratione obiecti. qua sublata species habitus manere non potest. Formale autem obiectum fidei est veritas prima secundum quod manifestatur in scriptura sacra et ecclesiepoctria. vnde quicumque non inheret sicut infallibili et diuine regule doctrie ecclesie non habet fidei habitum. sed ea quae sunt fidei tenet aliter quam per fidem.
21 (4.1)
Fides quarto ni. adiilius obiectum Circa quod est sciendum. quod duplex est obiecttum fidei. sic et cuiusliber alterius habitus cognitiui scilicet formale et mariale. Ob iectum fidei formale est prima veritas. Non eni fides assencit alicut vero: nisi inquantum est reuelatum a deo. vnde in. nititur veritati prime tanquam medio. Obiecttnaunt materiale fidei est non tantum ipse deus sed etiam multa alia que tamen sub assensu fidei non cadunt nisi secundum quod habent aliquem ordinem ad deum: prout scilicet per aliquos deitatis effectus homo iuuatur ad tendendum in deum Et ideo etiam ex hac parte obiectum fidei est quodammodo veritas prima. Sicut etiam obiectum medicine est sanitas. quia nihil considerat nisi in ordine ad sanitatem. hec autem que sunt obiectum materiale per certos articulos distinguuntur.
22 (4.2)
¶ Queritur quid dicatur articulus: Respondet Astexanus vbi supra quod articon grece dicitur articulus latine. Et significat quandam coaptationem aliquarum partium distinctarum. Unde credibilia fid dicuntur per articulos distingui: inquantum in partes quasdam diuiduntur: habentes aliquam ad inuicem coaptationem. Symbolum vero dicitur a synd quod est simlis et bole quod est sententia: quasi sententia similis a pluribus constituta.
23 (4.3)
¶ Queritur Que fuit causa compositionis symboli id est collectionis articulorum. Respondet Alex. de Ales vbi supra quod causa symboli seu collectionis articulorum est instructio fidelium in vna intelligentia et confessione veritatis et deuotione religi onis. Cum enim vna sit veritas in qua beatificanda est humana natura: vna intelligentia: vna confessio: vna religio debet esse intendendo ad ipsam veritatem. Ideo cum tot essent diuersitates hominum natione: moribus: lingua: cognatione: et aliis modis multis: spiritu sancto illuminante excogitauerunt patres colligere singula credenda et confitenda de ipsa diuinitate: vt omnium credentium esset vna confessio: vna fides: vna religio. sicut dicitur Actu. iiii. Maltitudinis credentium corerat vnum et anima vna. Quia vt dicit Augustinus libro de symbolo. Cum multe anime erant fides eas vnam fecerat. ergo etc.
24 (4.4)
¶ Queritur Qum primum sycundumbolum quad in silentio dicitur sit ab apostolis constitutum Que ratio fuit editionis aliorum sycum bolo eum scilicet quod cantatur in missa. et Athanasii quod cantatur in prima: Respondet Alex. vbi supra Quod causa multiplicationis symbolorum fuit tripleux scilicet Instructio fidei. Ueritatis explanatio. Et Erroris exclusio.
¶ Pruma causa fuit Instructio fidei compositionis sycundum boli apostolorum: vt in vna fide credendorum necessariorum saluti fideles erudirent. Et ideo secundum appropriata trinitati distinguitur vt pars prima sit de appropriatis patri scilicet Credo in deum patrem. Secunda de appropriatis filio. scilicet Et in Iesum christum filium eius. Tertia de appropriatis spiritui sancto. scilicet Credo in spiritum scntum Secundum vero symbolum Niceni synodi fuit ad explanationem fidei veritatis. Circa quam varie emerserant dubitationes. Ideo illud symbolum distinguitur secundum ea que conueniunt tribus personis. Tamen quia tunc emergebat dubitatio circa personarum equalitatem: et ma xime circa personam spiritus sancti. Ideo declarantur tres pl¬ sone diuine fore eques et consubstantiales
¶ Tertium symbolum Athanasii fuit contra hereses pullulantes circa fidem trinitatis et huanitatis. Ideo illuo symbolum Primo remouet errores circa confessionem vnitatis essentie diuine et distinctionis personarum per rectam confessionem essentialium et personalium et dignarum nominationum. Unde dicitur Fides autem catholica hec est: vt vnum deum in trinitate etc. Secundo illuo symbolum remouet errores circa fidem humanita tis christi: cum dicit. Sed necessarium est ad eternam salutem.
25 (4.5)
¶ Queritur vtrum esset sufficientia salutis sine fide mediatoris: ex eo potentissime quia dicitur Heb. xi. Accedentem oportet credere quia est: et quod re munerator est: Respondetur secundum Alex. vbi supra et Hugo de sancto Uic. secundum triplicem statum. scilicet Ante legem: in lege: et post legem. Quod an legem creator credebatur et ab eo salus et redemptio expectabatur: per quem vero et quomodo eadem salus complenda et perficienda esset: exceptis paucis quibus hoc scire singulariter in munere datum erat a ceteris fidelibus non cognoscebatur. Sub lege vero per sona mediatoris mittenda praedicabatur. Quod autem illa per sona foret homo vel angelus vel deus: nondum manifestabatur. Soli hoc cognouerunt qui per spiritum sanctum ad hoc illuminati erant. Sub gratia autem manifeste praedicatur et creditur modus redemptionis: et qualitas persone mediatoris.
26 (4.6)
¶ Utrum simplices qui distinguere nescierunt articulos fidei sufficienter crediderum: credenda: Respondetur secundum Alex. vbi supra quod est credere explicite vel implicite: distincte vel indistincte. Simiplices autem implicite seu indistincte dicuntur credere omnes articulos. Et hoc duobus modis. Uno modo quantum ad illud quod credunt. Alio modo quantum ad illos cum quibus credunt. Quantum ad illud quod credunt omnes qui futuram resurrcctionem crediderunt: ea quibus redemptio constabat credidisse non inconuenienter affirmantur. inquantum ipsam quae hec omnia continebat ventura: quamuis eandem de ipsis omnes credendo cognitionem non habuerunt. Quantum vero ad inlos cum quibus credunt secundum quod dicit Hugo de simplicibus antiquis: quod fidem natiuitatis passionis: ascensionis in ho verissime eos habuisse credimus: quia credentibus et scientibus hoc fide et deuotione sub spe et expectatione eiusdem redemptionis adheserunt. Unde Greg. super Iob. Mnores habebant fidem velatam et indistincta de mediatore. Perfecti vero hebebant distinctam et manifestam quorum fidei minores adherebant: sicut nunc est in ecceria. Quod confirmat autoritas Iob sic. Boues arabant e asine pascebant iuxta eos. Simplices et minores vt dicit Magister sunt asine pascentes iuxta boues. quia hum ilitate maioribus adherendo mysteria docebantis qualis forte fuit mulier samaritana.
27 (4.7)
¶ Utrum nunc omnes teneantur habere fidem explicitam: Respondetursecundum Bonauen. in. iii. di. xxv. et Rich. ibidem: quod credere explicite est fidei prouecte: et non est necessarium nisi illis qui fidem aliis necessario habenui manifestare ex officio docendi. Credere vero implicite est fidei diminute. Et non sufficit habenti vsum ration nis. quia cum quaedam sint notorie promulgata: non posset quis illa ignorare sine contemptu. Credere vero partim implicite scilicet quosdam articulos. et alios explicite est ne cessarium ad salutem. Tenentur enim simplices ad illor articulos credendos explicite quos eis manifestat non solum praedicatio: sedetiam ecclesiastica consuetudo: vt est de dei vnitate et trinitate: de christi natiuitate: passione: resurrectione: et ascensione que ipsa festa praedicant. Item remissionem peccatorum quam ex actu praesbyterorum noscere possunt. ergo a talium ignorautia nullus excusatur: nisi secundum Rich. vbi supra. illi quibus christus nec per se nec per alium: nec inspirationem interiorem locutus est. quia tales non tenentur credere explicite nisi id quod cre debant in legenature.
28 (4.8)
¶ Queritur Quot sunt articuli fidel: Respondetur secundum Alexan. vbi supra. Quod duplex est diuisio symboli. Una per. xii. articulos. Alia per quattuordecim.
¶ Prima accipitur secundum numerum duodecim apotolorum qui per inspirationem spiritus sancti in vnum congregati: singuli suos apposuerunt articulos qui postea patebunt Que quidem distinctio signata fuit Iosue. iiii. vbi dixit dominus ad Iosue. Elige tibi viros singulos persingulos tribus et praecipe eis: vt tollant de medio Ior danis alueo vbi steterunt pedes sacerdotum duode cim durissimos lapides quos pones: in loco castro rum vbi fixeratis hac nocte tentoria. Uerba ista sunt dei patris ad filium Iesum qui elegit. xii. viros quos et apostolos nominauit. Duodecim durissimi lapides sunt xii. articuli fidei. Tolluntur autem de medio iordanis alueo id est de media profunditate scripture: vbi steterunt pedes sacerdotum id est affectiones sanctorum patrum: prophetarume et patriarcharum. Ponuntur autem in loco castrorum id est in sacta eeclesia quae est vt castrorum acies ordinata: in qua nocte praesentis vite que est speculum in enigmate figunt tentoria omnes fideles vt diabolo resistant fortiter in fide i. Pe. v. Hoc etiam signatum est Apocalis xxi. vbi assignantur duodecim lapides in fundame to muri ciuitatis hierusalem. Hoc idem signatur in mysterio duodecim stellarum quae erant in corena mulieris Apocal. xii. Mulier est ecclesia. Cortona fides. Duodecim stelle duodecim articuli.
¶ Secunda distinctio est in quattuordecim articulos tquorum septem pertinent ad diuinitatem. et septem ad humanitatem. Primus articulus perti nens ad diuinitatem est de vnitate essentie. scilicet Credo in deum. Secundus est de persona patris: ibi Patrem omnipotentem. Tertius de persona filii Ihi: Et in Iesum christum. Quartus de persona spiritussancti. Ibi: Credo in spiritum sanctum. Tres alii articleiter ponuntur pertinentes ad effectus diuinos. Ideo quintus articulus est de effectu creationis. ibi: Creatorem celi et terre. Sextus articulus de effectu recreationis. Ibi: Ecclesiam catholicam: remissionem peccatorum. Septius articulus est de effectu glorificationis. ibi Carnis resurrectionem: vitam eternam. Articuli vero pertinentes ad humanitatem christi sunt isti
¶ Primus quod conceptus est de spiritu sancto. Secundus quod natus ex Maria virgine. Tertius quod passus: mortuus et sepultus. Quartus quod descendit ad inferos. Quintus quod tertia die resurretit a mortuis. Sextus quod ascendit ad celos: sedet ad dexteram dei patris. Septimus quod inde venturus est iudicare viuos et mortuos. Que distinctio signata est Apoc. i. vbi dicitur. Et conuersus vidi septem candelabra aurea: et in medio septem candelabrorum aureorum similem filio hominis. Et sequitur. Et habebat in dextera sua stellas septem
29 (4.9)
¶ Queritur Quomodo intelliguntur articuli fidei: Respondetur breviter secundum Astexanum in sumli. ii. ti. lv. Quod ad horum intelligentiam Sciendum est quod antequam diuiderentur per orbem conuenit vniuersitas apostolorum quam non latebat aliquid pertinens ad fidecomplementum. Et vt maiorem haberet firmitatem: singuli posuerunt ibi suas partes: et omnes insimul singulas approbauerunt. et vna ecclesia esset super apostolos fundata: vnam fidei credulitatem et confessionem haberet que dicitur fides catholica id est vniuersal. quia scilicet vniueris data: et ab vniuersis apostolis qui erant fundamentum vniuersalis ecclesie constituta. Uideamus igitur quis apostolus quam posuit partem breuem vt oportet expositionem adiicientes. Sciendum ergo quod Petrus posuit primo suam partem dicens. Credo in deum patre omnipotentem crea. celi et terre. In qua quidem particum la tres articuli continentur scilicet Articulus de vnitate deitatis. Articulus de vnitate patris. Et articulus des creatione. Credo inquit in deum. Iste articulus exponitur in symbolo maiori vbi dicitur Credo in vnum deum. Ubi excluditur error gentilium qui non credunt in deum: sed in idolum vel aliquam creaturam. Uel error manicheorum qui dicunt esse plures deos vel plura principia.
¶ Sed nunquid existens in peccato mortali dicere potest sine peccato: Credo in deum: Uidetur quod non. quia dicit Augustinus quod credere in deum est credendo tendere in eum: credendo eum amare: et credendo ei incorporari. Et ita videtur quod talis mentiatur cum dicit: Credo in deum. Respondetur Confessiofidei traditur in symbolo quasi ex persona totius ecclesie. Fides autem ecclesie est fides formata que est in omnibus illis qui sunt de ecclesie numero et merito. Et ideo confessio fidei traditur in symbolo secundum quod conuenit fidei formate. Unde existens in peccato mortali non mentitur dicendo: credo in deum: cum non sit sermo eius sed ecclesie
¶ Sequitur. Patrem omnipotentem. Hic probantur plui a alia consequentia. Si enim est omnipotens: potest creare caelum et terram: et potest dimittere peccata: et sic de aliis. Et licet omnipoten tia sit communis toti trinitati: tamen per appropriati: onem attribuitur patri. Et secundum Rich. hec omnipo¬ tentia intludit omnem scientiam et summam bonitatem et ex consequenti prouidentiam respectu omnium.
¶ Sequitur Creatore celi et terre. Hoc exponens maius sycuntum bolum addit: visibilium omnium et inuisibilium. Celum enim sumitur dupliciter. Est enim caelum quod videtur. et esnt celum quod non videtur: vt probatur per illud psalim. Celum celi domino. quod nihil esset dicere nisi ad minus essent duo celi. Utrumque ergo creauit deus: cum vtrumque sit caelum: vt dicit scriptura In principio creauit deus caelum et terram. similiter et contenta ab eis. Celum enim inuisibile continet inuisibilia vt angelos Celum vero visibile continet visibilia et corporalia Ideo congrue secundum quod exponit symbolum maius per celum intelliguntur inuisibili: e omnia que nobis celantur. et per terram omnia visibilia. sicut videtur Psalmus dicere. Terram autem dedit filiis hominum. Et licet creatio sit communis toti trinitati: tamen per appropriationem attribuitur patri.
¶ Sed quare dicitur hoc: creatorem. et in maiori symboloffactorem: Respono. Creare est de nihilo facere. Facere vero communiter dictum est commune ad aliquid de nihilo: et ad operari aliquid de materia. Ut ergo ostendatur operator non tantum factorum de nihilo vt angelorum: animarum: t materie prime. sed etiam omnium productorum ex aliquo: profitemur non tantum creatorem sedetiam factorem.
¶ Secundo posu it Andreas Iesum christum filium eius vnicum dominum nostrum. Eius id est patris. Augustinus libro de symboloCum audis filium dei: agnosce deum. Si enim est verus filius: est illud quod est pater. Si ergo pater est deus: filius est deus. Unicum id est vnigenitum. In quo ostiditur quod licet a patre procedant filius et spiritus sanctus: tamenest tantum vnus filius qui procedit a patre per modum generationis. Iesum christum dominum nostrum scilicet iure creationis: gubernationis: et vlterius redemptionis Est autem dominium increatum. et hoc non appropriatur filio: cum dicat Athanasius. Dominus pater: dominus filius: ominens spiritus sanctus. Et est dominium creatum. Et hoc arpriatur filio: vt etiam inquantum homo credatur dominus creature. Matth. vl. Data est mihi omnis potestas in celo et in terra. Secundum Alexan. nostrum dicitur propter participationem nostre nature scilicet humane. et propter executionem ministerii redemptionis in assumpta carne.
¶ Ad hus autem articuli expositionem maius symbolum addit plura dicens. Et in vnum etc. Exprimuntur autem ibi de filio secundum deitatem quinque: ad excludendum quinque errores Arrianorum. Primus est: quod est eiusdem substantie cum patre. Contra quod ibi dicitur. Et in vnum: repete deum cum patre. Secundus est quod filius est minor patre. Contra quod dicitur dominum Iesum christum id est equalem pri et spiritui sancto in domno et potentia. Tertius est quod non est filius naturalis: sed adoptiuus. Contra quod dicitur. Filium dei vnigenitum. Quartus est quod natus est ex tempore: non ab eterno. Contra quod dicitur. Ex patre natum ante omnia secula. Quintus est quod christus sit pura creatura. Dicit enim quod si filius esset a patre vt filius naturalis: cum nullus pater sine sui diminutione et decisione generet filium equalem sibi: et illud de deo dicere sit absurdum: restat quod deus pater nunquam habuit filium naturalem. Contra quod dicitur Deum de deo: lumen de lumine Sicut enim lumen sine sui diminutione generat aliud lumen. sic pater filium. Causa autem erroris eorum est. quia quod est creature attribuunt deo siue creatori Ex praedictis autem erroribus inciderunt in profundum erro rem. vt dicerent christum esse puram creaturam et non esse deum naturaliter: sed adoptiue vel per gratiam. contra quod dicitur: Deum verum de deo vero genitum: non factu: consubstantialem patri id est eiusdem substantie cum patre per quem omnia facta sunt. Augustinus. Si per ipsum facta sunt omnia. iam non est factus: iam non est creatura. Dicitur tamen filius factus secundum humanitatem. Ad Rho. i. et in pluribus aliis locis.
¶ Tertio posuit Ioannes: Qui conceptus est de spiritu sancto: nantus ex Maria virgine. Et sumitur hoc ex Matth. i. Inuenta est in vtero habens de spiritu sancto. Nota quod Amb. dicit lib. de sanctospum. Quod est ex aliquo est: aut est ex eius substantia: vt filius a patre. aut ex eius potestate. vt ex deo omnia. Sic sumitur hic: de qua potestate et operatione spiritus sancti conceptus est christus. ideo christus non dicitur filius spiritus sancti. In symbolo vero maiori explicatur ille articulus sic: Qui propter nos homines etc. vse que ibi: Et homo factus est. Ubi notatur. quod descendere dicitur de filio dei non proprie: sed transumptiue. ad significandum incarnationem. Sicut enim qui des scendit desursum in deorsum tendit. sic cum deus factus est homo: deus qui est super omnia infimam si bi naturam vniuit. Nihil ergo est aliud hic descendere quam in carne humili apparere.
¶ Quarto posuit Iacobus maior: Passus sub pontio pilato: crucifitus: mortuus et sepultus. Huic articulo nihil ad dit symbolum maius.
¶ Quinto posuit Thomas descendit ad inferos: tertia die resurrexit a mortuis. In hac parte continentur duo articuli. vnus est: Deuscendit ad inferos scilicet secundum animam. qui praetermittitur in maiori symbolo. quia circa eum nullus error erat exortus Et ideo non oportuit circa hoc explicationem aliquam fieri. Alter est: Resurrexit a mortuis. Cui nihil addit maius symbolum ad explicationem.
¶ Sexto posuit Iacobus minor. Ascendit ad ceios: sedet ad dexteram dei patris omnipotentis. Huic articulo nihil addit symbolum maius.
¶ Si queratur secundum quam natura aseendit: Dicendum. Quod si lyet secundum designat conditionem ascendentis. sic ascendit secundum quod homo siue secundum naturam humanam que loco continetur et rotui subiici potest. Non autem ascendit secundum naturam diuinam qua est altior vniuersis. et est immobilis et illocabilis. Si autem designet causam aseensionis. sic ascendit non secundum quod homo: sed secundum quod deus. quia ascendit ex virtute diuinitatis sed non huma nitatis. Unde Augustinus. in sermone de ascensione. Des nostro fuit: quod filius dei in cruce pependit. de suo quod ascendit. Ascendit autem christus ad summam partem celi supremi. quia cum sit nobilissimum locatum: de bet esse in nobilissimo: qui est superior locus caelisummi. Et sic intelligi debet illud Psalmus Ascendit su per caelum celi. Et illud Ephes. iiii. Ascendit supet omnes celos. Non tantum autem ascendit corpus chri¬ sti super omnem creaturam corporalem. sedetiam super omneum spiritualem. quia propter dignitatem vnionis eas omnes exccllit. Ephe. i. Constituit illum super omnem principatum et potestat est et uper omne nomen quod nomina tur in hoc seculo siue in futuro. Potest etiam exponi quod christus ascendit in caelum secundum Gloria Ephes. iiii. Qui descendit ipse est qui ascendit. Ibi glor. Ad equa litatem patris secundum diuinitatem: non in re sed in noticia Tunc enim innotuit hominibus eum esse equalem patri. Quod autem christus secundum quod homo in loco supradicto resideat: ita quod nunquam alio ad modicum tempus se transferat: non est asserendnde secundum Richardi. cum post eius ascensum narretur aliquando apparuisse aliqui bus in hac vita. Nec apparet aliqua ratio cogens quare nunquam ad aliam partem celi se transterat. Pieetiam credi potest quod christus in celonullum habeat retro se: sed omnes electi aspiciunt in faciem eius. Sequitur. Sedet ad dexteram etc.
¶ Tirca quod Nota Quod per dextram intelligitur vel gloria: vel honor diuinitatis secundum Damas. li. iii. Uel beatitudo patris secundum Aug. li. de symbolo: secundum illud pesal. Delectatio nes eius in dextera cius. Uel iudiciaria potestas secundum Aug. in quodam sermone de symbolo. Sessio vero secundum Aug. ibidem designat vel habitationem siue quietem. vel regiam vel iudiciariam potestatem. Sic igitur si iy secundumdesignet conditionem nature: christus secundum quod deus sedet ad dextram patris in equalitate patris. secundum autem quod homo sedet a dextris patris id est in potioribus bonis patris pre ceteris creaturis id est in maiori beati tudine: et habens iudiciariam potestatem. Si vero de signet vnitatem suppositi: sic etiam secundum quod homo sedet ad dexteram patris secundum equalitatem honoris scilicet inquanm tum eodem honore veneramur filium dei cum natura assumpta. Ex predictis patet quod quocunque predictorum modorum sumatur sedere ad dexteram significat habere beatitudinem quadam dominatiua potestate: quod nulli alii nec angelo nec homini conuenit nisi soli christo. Unde Hebre. i. Ad quem aliquando dixit angelorum. Sede a dextris meis idest secundum Glo. in potioribus bonis. vt ly secundum connotet diuinitatem. Potest tamen dici quod omnis sanctus qui est in beatitudine est constitutus ad dexteram dei: secundum illud Matth. xxv. Statuet oues a dextris.
¶ Sed numquid posset dici pater sedere a dextris filii: Reipondeo quod non: quia ly ad denotat cum personali distinctione ordine originis. Filius autem et spiritus sanctus originantur a patre: non econuerso. Sed et spiritus sanctus potest proprie dici sedere ad dexteram patris vel filii: licet secundum quandam appropriationem attribuatur filio cui appropriatur equalitas. Unde August. dicit: Quod in patre est vnitas. in filio equalitas: in spiritu sancto vnitatis et equalitatis connexio.
¶ Septimo ponit Philippus: Inde venturus est iudicare viuos et mortuos. id est eos qui in eius aduem. u viui reperiuntur: qui in momento morietur: et postea resurgent cum eis qui primo erant mortui. Huic articulo addit symbolum maius. Cuius regni non erit finis: secundum illud Luce. i. Et regni eius non erit finis.
¶ Pctauo Bartholomeus ponit Credo in spiritum sanctum. Hoc exponit maius symbolum addens: Dominum et viuificantem qui ex patre. Ubi exprimuntur quinque de spiritusancto.
¶ Primo potestas quia dominum. Bonitas. quia viuifitatem. Ioa. vi. Spiritus est qui viuificat. Distictio personalis. qui ex patre filioque procedit. Equalitas. qui cum patre et filio sil adoratur et conglorificatur. Et per hec quattuor praedicta excluditur error et heresis Euticis et Nestorii: qui dixerunt spiritum sanctum esse seruum patris et filii. Et quod dicitur: Filioque. addiderunt latini propter errorem grecorum. Quito exprimitur doctrina. qui locutus est per prophe tas. contra errorem quorundam qui dixerunt quod prophlsete locuti sunt sicut phantastici. vt Montanus et quidam alii Nono ponit Mattheus: Sanctam ecclesiam catholicam. loco cuius dicit symbolum maius: Et vnam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam.
¶ Decimo ponit Simodo chananeus: Sanctorum comuionem: remissionem peccatorum. loco cuius dicit symbolum maius: Confiteor vnum baptisma in remissionem peccatorum. Et he partes Simodis et Matthei pertinent ad vnum et eundem articlum qui scilicet de operatione dei est per quam dat nobis esse gratiae. et est sensus: Credo in spiritum sanctu scilicet facientem sanctam siue sanctitatem. Ecclesiam catholicam id est vniuersalem: in quae est communio sanctorum et remissio peccatorum. vnde non debet dici in sanctam vt dicit Leo papa. sed sanctam. vel est sensus: Credo catholicam ecclesiam esse sanctam scilicet per operationem dei. Ecclesiam inquahabentem communionem sanctorum et remissionem peccatorum: ea que dicit symbolum maius quo ad hunc articlum sic expone Et vnam scilicet in fide et charitate: Apostolicam id est super apostolo rumm doctrinam fundata. Confiteor vnum baptisma in remissionem peccatorum
¶ Nota quod quia baptismus dari potest ab omnibus in necessitate. ideo fit magis mentio de eo quam de alio sacramento in symbolo fidei quod partinet ad omnes. Nec fit hic mentio de communione sanctorum: quia intelligitur per hoc quod dicitur ibi Unam. Una enim est ecclesia non tantum fide et charitate: sedetiam sanctorum participatione quae est communio sancrorum
¶ Unde ad hunc articulum reducitur fides de sacramentis. quia in eis communicant fideles: et sunt instrumenta sanctificandi. et ex consequenti peccata remittendi.
¶ Duodec imoponit Matthias Uitam eternam. et est sensus: Credo quod deus resuscitabit nos et dabit nobis vitam eternam. Et isti sunt duo articli loco quorum dicit sycundum bolum maius: Et expecto resurrectionem mortuorum et vitam venturi seculi.
¶ Ex quo deus tanquam iustus iudex bonos remunerabit vita eterna: Scquitur quod etiam reprobos puniet pena eterna. Et ideo non ponit ecclesia specialem articlulum de punitione malorum
¶ Ad hoc nota. quod credere deliberatiuam transgressionem diuinorum praeceptorum esse mortale peccatum: est ad salutem necessarium tanquam aliquod quod est de dictamine rationis naturalis. et sic videtur esse de antecedentibus ad fidem. Sed quod deus hoc vel illud praeceperit designatis aliquibus singularibus preceptis que sacrra scriptura narrat deum precepisse: ma¬ gis videntur inter illa que ad articulos sequuntutr Hec Rich. in. iii. di. xxv. q. ii ar. i. Nihil autem poni cur hoc quod Paulo et Barnabe approprietur: quia fuerunt electi post diuisionem apostolorum ad praedicandum vtqe in actibus apostolorum. Ande autem diuisionem symbolum constitui debuit ab omnibus apostolis insimul conti gne.
30 (4.10)
¶ Utrum simplices qui in subtilitatibus fidei errant peccent: Respondet scilicet Tho. ii. ii. q. ii. ar. vi. quod non: si non pertinaciter peruerse doctrine inherent in particulari contra vniuersalis ecclesie fidem: Imo dicit Frater Angelus de Clauasio quod aliquando talis error possit esse meritorius: vtputa aliquis audit aliquem predicatorem famosum vel episcotum praedicasse aliquem errorem: et simpliciter credit animo obediendi fidei: paratus tantum corrigi. Nam extra de sen. excommun. c. Cum voluntate. dicitur: quod ex intentione operaudicantur. Aliquando cum peccato veniali: vtputa vetula credit sanctam trinitatem esse vnam feminam Et quia credit ecclesiam sic tenere: sic credit. et tamen non est heretica: quia conditionaliter credit scilicet si ecclesia sic tenet. Aliquando est cum mortali: vt est quando homo scienter aliquid tenet quod est contra articulos fidei vel determinationem ecclesie. vt patet extra de summa trinitate et fi. cathol. c. Damnamus.
31 (5.1)
¶ Fides quinto quatum ad ipsius actionem Sciendum secundum magnum Alb. in compendio theologice veritatis quod fides habet duplicem actum scilicet essentialem quem deus operatur per fidem: sicut filios dei facere: animam purificare etc. Alium actum habet fides accidentalem: quem liberum arbitrium dirigit. Et de his hoc erit tractandum.
¶ Queritur Quis sit actus fidei generalis: Respondetur secundum omnes theologos in. iii. li. sentur. Quod actus fidei generalis est vt intellectus credentis firmiter prime veritati innitatur propter se Nec humanam rationem aut miracula principaliter requirat. Quod declarans sanctus Tho. ii. ii. q. x. ar. x. dicit quod ratio humana inducta ad ea que sunt fidei dupliciter potest se habere ad voluntatem credentis. Uno modo si cut praecedens: cum scilicet quis haberet promptam voluntatem credendi: nisi rationes humane inducerent. Et tunc locum habet id Gregorii Fides non habet meritum cui ratio humana praebet experimentum. Alio modo sicut consequens. et sic excludit meri tum. sed secundum quod dicitur Ecci. xxiiii. Qui me elucidant vitam eternam habebunt. Et Alex. in. iii. parte summe. allegans Rich. de sancto Uics. libro de sanctam trinitate ait Quotquot veraciter fideles sumus nihil cercius et constantius tenemus quam quod fide apprehendimus. Utimur itaque in eorum confirmatione signis pro argumentis: prodigiis pro experimentis. Utinam attenderent iudei. vtinam aduerterent pagani cum quanta conscientie securitate pro hac parte ad domini iudicium poterimus accedere. Nonne cum omni fiducia deo dicere poterimus: Domint.. si error est in fide nostra a te decepti sumus. Idem Alex. vbi supra ait. quod si rationibus: probationibus et signis principaliter crederemus deum inhonoraremus. Cuius ratio est. quia non est adeo quis mendax cui probationibus idoneis non credatur. qui ergo deo non aliter credit quam certis probationibus: manifestum est: quod deum in hac parte mendacibus in nullo anteponit: sed ipsos in hoc deo equat: quod manifeste dei contumelia est. Cuius causa hec est. quia sicut deo debetur digna dilectio: ita ei de betur digna credulitas. Non autem est digna credulitas quae propter probationes impenditur. quia huiusmodi credulitas nec bono viro et sapienti digna est. Si ergo omnium dignior credulitas debetur deo. credendum est ei sino ratione et probatione. sicut enim non est digna dilectio qua diligitur deus propter vtilitatem propriam et non propter seipsum ita non erit digna credulitas deo qua assentitur ei propter probationem rationis. quia sicut affectus rationalis debet summe bonitati dignum amorem super omnia diligendo. ita intellectus debet summe veritati dignam credulitatem super omnes probationes. alioquin sicut exactio pignoris non est nisi ex prauitate credulitatis. sic ex actio probationis signum est incredulitatis. si ergo intellectus per incredulitatem non potest deo placere: nec per fidem coactam: per probationem placebit. Unde dicit idem Alex. vbi supra quod est fides ex auditu aut scripturarum testimonio adquisita. et est fides a deo infusa ad assentiendum prime veritati propter se. Fides Primo modo sumpta non est sufficies ad salutem. quia se habet ad fidem gratuitam. sicut praeambula dispositio ad formam. Disponit enim animam ad receptionem luminis fidei quo assentiat prime veritati propter se. et dicitur illam introducere: sicut seta filum. et tunc humana cessat ratio quando ei non innititur fides introducta. et talis fides est bona: et necessaria praelatis et predicatoribus ad instructionem et fidei defensionem contra hereticos. Ideo dicitur. i. Pe. iii. Parati semper ad satisfactionem omni poscenti rationem de ea que in vobis est fide et spe.
¶ Notandum quoque. quod dicit sanctus Tho. ii. ii. q. ii. ar. i. et. iii. dis. xxiii. ar. ii. q. i. de actu fidei. quod aliquando cogitatio est sine assensu perfecto vt in opinante. Aliquando assensus est sine cogitatione. vt patet in intelligente. Intelligens enim assensum si ne cogitatione habet. quia intellectus est principiorum quo vnusquisque stati probat audita. secundum Boctium lide hebdomadibus. Aliquando neque assensus neque cogitatio est. vt in nesciente. Aliquando vero et assensus simul et cogitatio. vt in credente. Nam credens simul habet assensum et cogitationem. Nam actus fidei qui est credere respicit ipsum creditum. Unde sicut potentia manifestatur per actum et actus per obiectum. vt dicitur ii de anima. ita credere per creditum.
¶ Est autem creditum ens cogitabile suprarationem primum cui propter se datur assensus in hoc quod supra rationem separatur ab his quorum est credulitas secundum rationem. vt est in principiis scientiarum. In hoc autem quod dicit primum: separatur ab his quae si creature. In hoc autem quod dicitur. Cui datur assensus pro pter se. separatur ab illa cogitatione que potest esse per viam rationis. Credere ergo est assentire credito prumoenti supra rationem propter se.
32 (5.2)
¶ Queritur quid sit credere proueest actus formalis fidei: Respondetur secundum Aug. Quod credere in deum est credendo amare: credendo in eum ire: credendo ei adherere: et membris eius incorporari Sed contra. Cum amare sit actus charitatis. Credere autem in deum sit actus fidei formate: quod est credendo amare. ergo fides formata est charitas. Similitr adherere deo videtur actus virtutis speci: iutr illud psalmo. Mihi autem ad herere deo bonum est. non ergo credere in deum quod est fidei est credendo adherere deo. Respondet Alex. de Ales vbi supra quod hoc describitur actus fidei formate perpotissimas conditiones. Et cum sint quattuor hoc conditiones: due prime sunt actus fidei secundum se. due vero vltime sunt ipsius fidei secundum quod coniungitur ipsi spei et charitati.
¶ Secunda est credendo in eum ire. Amare pertinet ad affectum. Et secundum hoc distinguitur fides formata ab informi Fides enim informis priuatur ab affectione amoris: secundum quod dicitur i. Cor. xiii. Si habuero fidem ita vt montes transferam: charitatem autem non ha. etc. Priuatur effectu debiti operis. Iaco. ii Fides sine operibus mortua est. Ideo no conuenit ei credendqo amare per affectum. nec in eum per effectum ire.
¶ Quarta membris eius incorporari. que due conditiones conueniunt ei inquantum coniungitur spei et charitati
¶ Inquantum spei vt pisponens ad illam conuenit ei adherere. Inquantum coniungitur charitati sicut disponens illam: conuenit ei credendo incorporari.
¶ Per predicta patet ad obiecta. Unde sanctus Tho. vbi supra Quattuor inquit sunt que fidei formate attribuuntur que pertinent secundum ordinem ad voluntatem. Uoluntas autem est finis. Ad consecutionem autem vltimi finis quattuor exigum tur. scilicet Affectio. Inclinatio. Adeptio. Participa tio. Primo requiritur affectio finis. nisi enim quis diligeret deum nunquam sequeretur eum. Et propter hoc primus actus fidei est credendo amare. Secundo requiritur inclinatio Nisi quis diligeret deum: nunquam iret ad deum. Ideo se cundus actus fidei est credendo in deum ire. Tertio requiritur adeptio. Nisi enim quis moueretur in deum: nunquam deo coniungeretur. Unde tertius actus fidei est credendo ei adherere. Quarto requiritur coniunctio siue participatio. Nam ex coniunctione dei in participatione perfectionis adducitur ratio. Quartus actus fidei est credendo membris eius incorporari.
33 (5.3)
¶ Utrum confessio fidei sit necessaria ad salutem: Respondet scilicet Tho. ii ii. q. ii ar. iii. quod sic. Nam ea quaesunt necesia ad salutem cadunt sub praeceptis diuine legis. Confessio autem fidei cum sit quoddam affirmatiuum non pot cadere nisi sub praecepto affirmatiuo. vnde eo modo confessio fibdi est necesia ad salutem quo cadit sub praecepto affirmatiuo. Precepta autem affirmatiua non obligant ad semper: sed pro loco et tempore et secundum alias circumstantias debitas: secundum quas oportet actum humanum limitari ad hoc quod sit actus virtutis. sic igitur confiteri fidem non semper nec in quolibet loco est de necessitate salutis. sed quando scilicet per omissionem huius confessionis subtraheretur honor deo debitus vel etiam vtilitas proximis impendenda. puta si aliquis interrogatus de fide taceret. et ex hoc crederetur quod vel non haberet fidem: vel quod fides non esset vera: vel alii per eius taciturnitatem auerterentur a fide. in huiusmodi enim casibus confessio fidet semper est de necessitate salutis. Unde philosophus i. perihermenias. Uoces sunt signa earum rerum quae sunt in anima Et. vii. Metaphys. dicit quod veritas est adequatio rei et intellectus. In aliis autem casibus non est necessaria de praecepto sed de consilio: si modo vtilitas fidei speratur Uituperabilis enim est confessio fidei quando solum est ad per turbationem infidelium. dicente domino Matth. vii. Nolite sanctum dare canibus. et sequitur postea: Et canes conuersi dirumpant vos.
34 (5.4)
¶ Queritur de illo qui licet interius credat: tamen propter timorem facit aliquem actum infidelitatis. puta exhibet reuerentiam idolo: aut portat designatam vestem infidelitatis. Respondetur secundum omnes theologos. quod peccat mortaliter. quia secundum Augustinus. et habetur. xxxii. q. iiii. Sanctius est fame mori quam idolatico vesci. secus esset si huiusmodi vestem portaret bono zelo vt lucraretur animas christo. sicut fecit beatus Asbertus episcopus Pragensis.
¶ Tertius actus fidei: vel potius effectus est mortis susceptio. Ubi nota. quod mortem tolerare non est secundum se laudabile: sed solum inquantum ordinatur ad aliquod bonum quod consistit in actu alicuius virtutis. puta ad fidem vel ad dilectionem dei. vt dicit sanctus Tho. ii. ii. q. cxxiiii. arti. iii. Sustinere autem martyrium est actus trium virtu tum. Charitatis: vt imperantis. Fortitudinis: vt clicientis. Fidei: vt testificantis.
¶ Primo quod sustine. re mortem pro deo est actus charttntis vt imperantis Nam vbi charitas non mouet: mortis tolerantia non est meritorium. dicente Aposto scilicet Corn. xiii. Si tradidero corpus meum ita vt ardeam etc.
¶ Secundo sustinere mortem est actus fortitudinis. Sicut enim fortitudo ciuilis firmat anim hominis in iusticia humana: propi cuius conseruationem mortis periculum est sust inendum. ita fortitudo gratuita firmat animum in bono iusticie dei que est per fidem. vt dicit Apostolis Rhom. ii.
¶ Tertio sustinere mortem est actus fidei: vt testificantis. Nam ad fidei veritatem non solum pertinet ipsa credulitas cordis. sedetiam exterior protestatio: quae quidem non fit per verba tantum: sedetiam per facta quibus aliquis se habere fidem ostendit. secundum quod dicit Iacobus ca. ii Ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. Cuius contrarium dicitur de quibusdam ad Titum i. Confitertur scilicet ore se nosse deum: facti autem negant. vbi Aug. Qui verbis confitetur christum et factis negat antichristus est. Multos inuenimus antichristos qui non verbis sed factis negant. quibus dicere potest deus illud Genesis. xxvii. Uox quidem vox Iacob sed manus: manus sunt Esau.
¶ Quartus actus fidei triumphatio. Tantus quippe est tentationum insultus quod nullus sanctus sine fide vera possit de il¬ lis triumphare. i. Pet. v. Fratres sobrii estote et vigilate quia aduersarius vtur diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem deuoret: cui resistite fortes in fide. Et Augustinus in ser. quadam. Uos inquit praemonti tos esse volo neminem super terram absque tentatione varia victurum. et cui forte tollitur aliqua: aliam vsque ad mortem securus expectet. Berard. quoque in ser. Mudus caro et demonia contra nos diuersa mouent prelia Quos omnes tunc deuincimus si scutum fidei in ma nibus nostri cordis tenemus. De primo inimico scilicet mundo diciut scilicet Pe. v. Omne quod natum est ex deo vincit mun dum. Et hec est victoria que vincit mundum fides nostra. Quis est autem qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est filius dei. De secundo inimico scilicet biabolo ait a postulus Eph. vi. In omnibus scilicet tentationibus sumentes scutum fidei: in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. De tertio inimico dicit Esa. xi. Et iusticia cingulum lumborum eius: et fides cinctorium renum eius. Ubi gloria Oomnis lum borum concupiscentia deuincitur dum scutum fidei in anima iugiter possidetur. Deinde Hiere. v. Circumite vias hierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius: an inueniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem: et propitius ero ei. Ubi glo. ait. Fidelis deus nullum hominem in tentatione deserit: sed facit cum tentatione prouentum. Cuius rationem dicit Autor libro de causis. Omnes inquit effectus habent similitudinem suarum causarum. Sed fidei causa est ipse summus peus. De quo Plato in Timeo. Deus est summum bonum super omnem substantiam: omnemque naturam. Quod si sic est: ergo effectus qui procedit a deo potentissimo erit potentior omni effectu qui prouenit ab omnibus causis secundis. et per consequens fides infusa a deo superat omnia tentamenta
¶ Sedquid mirum si fides quorum dam succumbit: quia talium neque viuit. Nam narrat Iustinus li. ii de Alex. magno quod cum nullo hoste pugna uerit vnquam quin eum vicerit. Nec vrbem obsedit quam non expuguerit. Nec vllam gentem adiit quam non conculcauerit. propter quod tantam fiduciam et fidem suis militibus fecerat: vt illo praesente: nec arma: nec vllos timerenti hostes. Quid tunc tenendum erit de deo inuictissimo quo praesente per fidem certamus et confortamur dicendo illud Io. xvi. Confidite: ego enim vici mundum.
35 (6.1)
FIdes sexto quatum ad ipsius quantitatem. Nam vt dicit Hugo de scon Uic. in suis sen. Ex Tria genera credentium inueniuntur. Quidam fideles sunt qui sola pietate credere eligunt: quod tamen vtrum credendum sit vel non credendum ratione no comprehendunt. Alii ratione approhant quod fide credunt. Alii puritate cordis et muda conscientia iam interius gustare incipiunt quod fide crediderunt. In primis sola pietas facit electionem. In se cundis ratio adiungit approbationem. In tertiis puritas apprehendit certitudinem: vt dicit Lyra super illud Lu. xvii. Dne adauge nobis fidem. Quod fides dupliciter augenUno modo extensiue scilicet quando plura credibilia cogno¬ scuntur et creduntur explicite. sicut fideles litterati conoscunt et credunt explicite quae simplices implicite credunt. credendo de talibus in quodam generali quod teneecclesia. Alio modo augetur intensiue. videlicet quando credibilia clarius cognoscuntur et feruentius tenentur. Et vtrumque augmentum fidei requiritur in ecclesie praelatis.
36 (6.2)
¶ Queritur vtrum fides possit augeri: Et videtur quod non. quia fidei obiectum est prima vel ritas et simplicissima et vnica. ideo non diuersifica tur in credentibus sed est vna in omnibus. Respondetur secunum scilicet Tho. ii. ii. q. v. arti. iiii. quod licet ratione prime veritatis sit vna fides. tamen ea que materialiter credenda proponuntur sunt plura. et sic ex parte credendorum personarum et temporum potest fides accipi maior et minor et hoc triplici ratione
¶ Primo ratione maioris cognitionis. Qui enim expressiorem explicationem de credibi libus habet maiorem fidem habet quam is qui ea cognoscit implicite
¶ Secundo hoc patet ratione maioris deuotionis. Nam qui veritati prime deuotius se subiiciunt: maiorem fidem aliis habent.
¶ Tertio ratione infusionis. Sicut enim secundum capacitatem intellectus vnus magis cognoscit virtutem primi principii quam alius. ita secundum greinfusionem vnus magis cognoscit veritatem primam quam alius.
¶ Potest itaque ex praemissis concludi. quod fides aliquorum est magna: aliquorum parua: aliquorum viua. aliquorum mortua
¶ Primo quorumdam fides est magna alta de deo sentiendo. hanc habuit Centurio cui dictum est a domino Matth. viii. Amen dico vobis non inueni tantam fidem in israel. Sed contrariar videtur huic dicto ratio. quia maior erat fides in beata virgine et etiam in apostolis
¶ Respondet Chrysuper Matth. quod maiorem in Centurprine christus inuenit fidem. quia a nllo doctus fuit. vnde subdit: Credidit enim Andreas sed Ioanne dicente: Ecce agnus dei. Credidit Petrus: sed euangelizante sibi Andrea Credidit Philippus legendo stripturas
¶ Nathanael etiam prius signum diuintatis accepit Iairus princeps israel pro filia sua petens non dixit: Dic verbo. sed veni velociter. Nicodemus de fidei sacramento audiens: ait. Quomodo possunt hec fieri: Maria et Martha dicunt: Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus: tanquam dubitantes quod vbi que possit adesse christi potentia. Secundo fides crescit et efficitur magna temporalia contennendo et aduersa sustinendo. secundum quod dicit Apostolis Heb. xi. de Moyse: Fidegrandis Moyses factus: negauit se esse filium filie Pharaonis: magis eligens affligi cum populodei quam temporalis potestatis habere iocuditatem. Tertio fides crescit patientia et humilitate et fit magna. sicut mulieris chananee Matth. xv. O mulier maga est fides tua. Quarto fides crescit operatio ne. secundum quod dicit Apostolus. Heb. xi. Sancti per fi. vice. regnaoperati snt iusticiam.
¶ Secundo quorundam fides est parua. vt ier scilicet Tho. ii. ii. q. ii ar. vi. quattuor modis scilcet Cognitione: sicut simplicium. Dilectione: sicut mortaliter peccantium. Operatione: sicut negligentium. et Dubitatione: Rcut deo non firmiter adherentium: qualis fuit Pe¬ trus cui dominus Matth. xiii. dixit. Modice fidei quare dubitasti.
37 (6.3)
¶ Primo explanatione. Et hoc modo est maior fides sublege noua quam fuit sub lege veteri. Nam dicit Glo. super illud Exo. iii. Nomen meum adonai non indicaui eis Nomen dei magis clarificatum fuit post christi aduentum omnibus fidelibus quam ante eits aduentum. quia Iesus qui saluator interpretatur nobis monstratus est: et non lillis. Cui consonat dictum sancti Bonauen. in. iii. di. xxv. ar. ii. q. i. querentis Un fides creuerit siue profecerit quantum ad credendorum multitu dinem. Respondetur quod Credibilia multiplicari: dupliciter intelligi potest. Uel quantum ad nouorum articulorum additionem. Uel quantum ad multiplicatorum explanationem. Si primo modo: sic non est concedendum Si secundo modo: sic profecit secundum processum temporis. quia quod vno tempore credebatur implicite: processu temporis explicatum est et distinctum in multa credibilia. Unde sicut aliquo tempore sufficiebat credere simpliciter redenptorem futurum. Nunc autem circa ipsum redemptorem septem articuli particulariter explicantur et multa ex illis sequentia.
¶ Secundo Fides creuit illumina s tione in noua lege. Sicut enim propinqui lumini clarius vident: sic fideles noue legis adueniente lunine eterno christo maos illuminantur. Unde Philosophus.i. Phy icorum ait. Innata est nobis via cognoscendi ex principiis nobis notioribus que sunt vniuersalia et magis confusa et innotiora. et sic certiora nature. Situt est in naturalibus: sic in gratuitis. Et b. Greg. super illud Lu.x. Beati oculi qui vident quae vos videtis: dicit Secundum incrementa temporis creuit scientia sanctorum et spiritualium patrum. Et quanto aduentui saluatoris viciniores extiterunt: tanto iusticiam salutis plenius perceperunt. Hec ille. Unde dixit Ioannes bap. Ioan. i. Ego vidi et testimonium perhibui: quia hic est vere filius dei. Et hoc est quod testatur san. Bonauen. in. iii. dist. qua supra. q. ii Quod secundum diuersitatem temporum indubitanter creuit fides quantum ad luminis plenitudinem intelligendo de fide secundum statum communem. hoc autem non est propter ipsorum temporum tramsmutatio nem primo et principaliter. sed propter veritatis exhibitionem: propter maiorem gratiae diffusionem: et propter pleniorem instructionem
¶ Tertio fides crescit certificatione. Nam dicut philosoph scili. Physi. Cogscere tunc vnumquodque arbitramur cum causas eius cogscimus. Et. ix. Eth. Cogscere et speculari magis possumus proximiores quam remotiores. Unde in lege no. creuit fides: quia verbum caro factum est Hinc glo. super illud Esa. ix. Paruulus natus est nobis etc. dicit. Certitudo ista adimpleta fuit plus in lege noua quam in veteri. eoquod lex vetus loquebatur non in persona sua: sed in persona noue legis. Non enim illi poter ant dicere illud. i. Ioam ci. Quod vidimus et audiuimus et perspeximus et manus no. contrec. de verbo vite. Quod quidem verbum caro factum est et habitauit in nobis. Et ex hoc disponimur ad ma iorem fidei suscaptionem. ergo creuit in his fides quihoc recogitant. quia dicit plato in Timeo. Forme dantur secundum dispositionem materie. Quarto fides crescit: alta de deo sentiendo: vt patet supra. Quito fides crescit: temporalia contemnendo et aduersa sustinendo: similiter patuit supra.
¶ Tertio Quorundam fides est viua. Uite cantum secundum Philosophum duo sunt signa. scilicet sensus et motus. Sed fides forma carens dicitur mortua. Tequia caret forma que dat esse rei: vt dicit Philosophus. ii de anima. et. vii. Metaph. Forma est causa essend rebus. Et Commentator super. viii. Metaph. dici. Forma est causa in rebus et distinguit esse a re. Tum etiam quia talis fides informis non mouetur in deum per amorem et bonam operationem. Ideo dicitur Iaco. ii. Fides sine operibus mortua est in semetipla. Et Greg. in Homel. super illo verbo Qui credideri: et baptizatus fuerit saluus erit: dicit. Fortasse auteovnusquisque apud semetipsum dicit. Ego iam credidiEgo sum baptizatus: saluus ero. Uerum dicit. si fidem operibus teneat.
¶ Quarto Quorundam fides est mortua. Rho. i. Iustus ex fide viuit. quia sicut corpus mortuum est infrigidatum: rigidum et non viuum: sic fides informis non calet charitate: sed est sicut carbo sine igne. Est etiam rigida iniquitate et non viua boni operatione. qui licet faciat bona de genere operis: non tamen hene sicut deus vult. deus autem non nominum: sed aduerbiorum est remumnerator. Gregorius in moralis. Sicut rami sine virtute radicis are scunt: ita quaelibet opera licet bona videantur: nulla sunt si a fidei soliditate disiungantur. Unde qui habent magnam fidem coram deo sunt magni: qui paruam parui: qu mortuam mortui: qui nullam nulli. teste Psalmus Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus.
38 (7.1)
FIdes Septimo quantum ad eius necessitatem quae est tamnecessaria vt dicit Damascenus. Quod fidem omnia humana et spiritualia consistunt. Fide enim agricola incidit tellurem. Fide nauta paruoligno committit animam suam. Fide intelligimus ex non ente ad esse omnia deducta dei virtute Hec ille. Nam fide diligimus parentes. Si enim inquirimur an sciamus illos fore genitores: dicimus nescimus. sed credimus. Fide diligentes nos reamamus. Fide mer tatores negociantur. Ideo tolle fidem et confundis tam humana quam diuina.
39 (7.2)
¶ Queritur an fides sit necessaria ad salutem: Et videtur quod non. quia communis animi conceptio est quod assentire incertis in his que ad salutem pertinent est temerarium. Similiter communis animi conceptio est quod nullum temerarium confert humane saluti. Cum ergo omne inuisum et incognitum sit incertum: assentire inuiso et incerto erit temerarium. Propterea cum homo sit rationalis creatura: natus est et ordinatus ad iudicandum et operandum ratione. Si ergo operetur sine ratione: non est laudabilis: et vituperabilis si operetur contra rationem. ergo iudicium rationis non erit laudabile sine ratione: et vituperabile contra rationem. Ergo credere sine ratione non est laudabile Credere vera contra rationem est vituperabile. Sed tale est credere fidei de qua loquimur. ergo tale credere vitupe rabile est. quia quie sic credit nescit si fallatur. Respon det Alex. de Ales in. iii. parte summe. q. lxxviii. Quod fides est necessaria ad salutem. Et causa est. quia cognitio creatoris necessaria est ad salutem. Quia sicut rationalis creatura debet dilectionem summe bonitati et obedientiam summe maiestati: Ita debet assensum summe veritati. Ueritas autem diuina non potest capi per scientiam ab humana creatura propter duplicem causam quam assignat Hugo de sancto Uic. Una est excellentia prime veritatis. Alia imbecillitas humane fragilitatis. Excellentiam prime veritatis mostrat Hugo tali diuisione rerum quae a nobis comprehenduntur. Nam cum quaedam comprehedamus sensu vt corporalia. Quedam vero intellectu per rerum similitudines. Quedam vero experientia: vt ea que in anima sentiuntur: vt gaudium et tristicia: timor et amor. Diuina autem non comprehenduntur primo modo scilicet sensu. quia non sunt actu praesentia et corporalia. Nec secundo modo. quia omnem similitudinem puritatis excellentia transcendunt. Nec tertio modo sicut illa que in nobis sentiuntur vt gaudium et tristicia etc. quia de substantia animi non sunt. nec de his que in animo subsistunt. ergo sola fide creduntur quia sunt. sed non qualia sunt comprehenduntur. erigo deus credi potest: comprehendi non potest. Item infirmitas humane fragilitatis causa est. quia sicut ostendit idem Hugo in suis sen. Erant tria quaedam. Corpus: spiritus: et deus. Corpus quidem iste mundus erat Anima spiritus: et ipsa quasi in medio quidem erat: habens extra se mundum: intra se deum. et acceparat oculum quo extra se mundum et ea que sunt in mundo videret. et hic erat oculus carnis. Alium oculum acceparat quo seipsam et ea quae in ipsa erant videret. Et hic erat oculus rationis. Alium rursum oculum acceparat quo intra se deum videret et ea que in deo erant. et hic erat oculus contemplationis. Postquam tenebre peccatorum in illam intrauerunt oculus quidem contemplationis extinctus est vt nihil videret. oculus vero rationis lippus effectus vt dubie videret. Solus oculus carnis in sua claritate permansit. Homo ergo quia oculum carnis habet: mundum videre potest et ea que in mundo sunt. Item quia oculum rationis ex parte habet: animam et ea que in ea sunt ex parte videt. Quia vero oculum contemplationis non habet: deum et ea que in deo sunt videre non valet. Fides ergo necessaria est qua credantur que non videntur.
¶ Ad argumenta dicendum quod duplex est certitudo metis rationalis. Una per modum visus. Alia per modum gustus
¶ Per modum visus ex parte cognitionis intellectus. Per modum gustus ex parte deuotionis affectus. Et secundum hoc distinguendum in fide. Quia fides in quibusdam fidelibus habet certitudinem cognitionis que habet incontradictiuam rationum probatibnem. In quibusdam secundum gustum deuotionis est certitudo. et h ec sufficiunt. Nec est temerarium sic videre credere.
¶ Ad secundum dicendum quod non est simile in operatione et cognitioe. vt sicut operari contra rationem est vituperabile: ita credere contra rationem vel non secundum rationem. Et ratio est. quia operatio facienda subiecta est facultati rationis. Ueritas vero credenda excedit facultatem rationis. Et ideo necesse est vt per aliud a ratione credatur laudabiliter
¶ Qud autem ipsa fides sit necessaria ad salutem probant autoritates et efficaces rationes. Primo autoritates. Dicit enim Augustinus super epistolam ad Gal. Nullum implet mam datum: nullum opus bonum facit qui fidem non habet. quia iuxta apostolum Impossibile est sine fide placere deo Et Grego. in morals. et habter. xxiiii. q. i. Quia ex sola. Nisi quis soliditatem fidei tenuerit: diuinam praesentiam nunque agrascet. Hinc Athanasius in symbolo. Quia cunque vult saluus esse ante omnia opus est vt teneat catholicam fidem: quam nisi quisque integram inuiolatamque seruauerit: absque dubio in eternum peribit. Cuius fundamentum ab ore pendet saluatoris Mat. vl. dicit. Qui crediderit et baptizatus fuerit saluus erit. Qui vero non crediderit condennabitur.
¶ Prima ratio est venerationis. Dicit enim Alex. de Ales verbi supra. Nulli dubium est deum neminem colere nisi qui credit ipsum. et nisi qui credit de illoea propter que debet ei cultum impendere. Sed deum necessarium est colere: dicente Philosopho. v. Eth. Sacrificare diis simpliciter est natura le. Sed sacrificare hoc vel hoc est ad placitum. Et. i. Topici. Deum venerari vtrum oporteat vel parentes honorare si quis dubitat: indiget pena. sicut qui dubitatr vtrum nix sit alba indiget sensu. Cui concor. Lactan. libro de ira dei: dicens. Primam causam venerari oportet quicumque salutis sue expars esse non vult. Sed tunc veraciter deum colimus glorificamus: et honoramus quando id quod est recte de eo sentimus ad quod mens humana est inualida. Quia dicit sententialiter sanctus Tho. i parte summe. q. xii. ar. i. Quod intantum aliquis intellectus perfecte cognoscit: inquantum maiore vel minore lum ne perfunditur. Cum igitur lumen intellectus creati non possit esse infinitum: impossibile est quod aliquis intellectus humanus deum infinite cognoscat. quia diciut Philosopusi i. Physicus. Infinitum et multitudine et magnitudine secundum quod infinitum: est nobis ignotum. Et i. poste riorum. Infinita non contingit pertransire intelligentem. Necesse igitur est deum venerari per fidem qua credimus ipsum excedere omnem humanam rationem: et lutem inhabitat inaccessibilem quam nullus hominum vidit. i. Timo. vi. Credimus insuper quod ipsum deum decet principaliter et in summo omnis laus et gloria: gratiarum actio: dilectio: et veneratio. Et quod ad ipsum sit tendendum per veram fidem
¶ Secundo fides est necessa ria ratione dilectionis. Nam quilibet tenetur deum diligere: dicente Augustino libro de verbis domini. quod sine amo re dei nulla potst esse spes salutis. Deus autem amarnon potest nisi prius cognoscatur. quia dicit Philosophus iii. de anima. et. xii. metaph. Uoluntas non fertur in aliquid per amorem nisi prius cognoscatur vt bonum Sed cum deus in presenti non cognoscatur nisi per fidem: vt patuit. ergo fides est necessaria vt deus cognoscatur et diligatur.
¶ Sed contra hoc argum eres quod deus bene potest cognosci per suos effecusqui ducunt in cognitionem cause: secundum quod dicit Apostolus Rho. i. Inuisibilia dei per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque diuinitas et virtus ita vt sint inexcusabiles. Dicendum quod talis cognitio dei est multum generalis et imperfecta. De qua Ber Ita deus est in irrationalibus vt tamen non capiatur ab ipsis. A rationalibus autem capi potest per cognitionem Sed a bonis tantum per amorem. De quibus subdit apostolus. Quia cum cognouissent deum non sicut deum gloritus cauerunt aut gratias egerunt: sed euanuerunt in cogitationibus suis: et obscuratum est insipiens coreorum Ideo deus requirit perfectum amorem qui per specialem dei cognitione habetur: secundum quod dicit saluator Matt. v. Estote perfecti scilicet in amore erga deum: sicut et pater vester perfectus est erga vos. Cognitio vero effectus non potest cognitionem tantam causare. Quia autor libiro de causis dicit: quod effectus simpliciter non ducit in perfectam cognitionem sue cause. Creature enim dicuntur vestigia creatoris. Sed sicut vestigium cognoscitur in genere vel specie cuius sit non tamen in numero. Psalmus Ue stigia eius non cognoscentur. It erum argueres quod est fides dupliciter dicta. Uno modo Fides est credulitas veritatis manifeste cui contradici non potest. vt est fides principiorum. Ut omne totum maius est sua parte. et in diuinis deum esse iustum et summum bonum. Est iterum fides veritatis occulte que non se ita offert intellectui manifeste. vt terram esse centrum muidi. et caelum aliquod esse insensibile quod non videtur. Secundum primum modum fides est necessaria ad salutem Non autem secundum modum secundum. quia ei non potest firmiter inniti intellectus. Respondetur secundum Alex. vbi supra quod pluexcedunt celestia et diuina humanum intellectum quam intelligibilia humanum sensum. Sed impossibile est secundum ordinem nature quod sensus capiat scientiam intelliges bilium. ergo impossibilius erit quod humanus intellectus secundum ordinem nature capiat scientiam diuinorum. Si ergo saluti necessaria est dilectio diuina que non potest haberi sine praexistente cognitione. Preexistens autem cognitio non potest esse scientia. ergo pexistens cognitio erit fides diuinorum. Quod testatur Hilarius li. iiii. de trini. dicit Aut more gentilium denegandus est deus si testimonia eius im probantur. Aut sicut et deus creditur non potest aliper de eo quam ipse de se testatus est intelligi. Sed intelligere testimonium alterius idem est quod credere. igitur necesse est de deo secundum suum testimonium credere. Idem Hilarius. Non est de deo humanis iudiciis sentiendum: neque enim nobis ea natura est vt se in celestem cognitionem suis viribus efferat. A deo discendum est quid de deo intelligendum sit. quia non nisi se auctore cognoscitur. Et hoc est quod veritas Mat. ti. dicit Patrem nemo nouit nisi filius: et cui voluit filius reuelare. Et apostolus Hebre. xi. Accedentem oportet credere quia est. et inquirentibus se remunerator sit. ergo sine fide impossibile est deo placere
¶ Tertio fides est ad salutem necessaria ratione operationis. Sic enim deus ordinauit vt per bona opera saluentur homines: dicente Athanasio in sycundum bolo. Qui bona egerunt ibunt in vitam eternam. Et sic finis bone operationis est vita eterna: que debet esse finis omnium hominum: secundum quod dicit Boecius libro iii. prosa. ii Omnis mortalium cura quam multiplicium studiorum labor exercet diuerso quidem calle procedit: ad vnum tamen beatitudinis finem nititur peruenire. Id autem est bonum quo quis adepto nihil vlterius desiderare queat. Cuius quidem finis cognitio quae est per fidem necessaria est: prout dicit Philosophus. ii. Physicorum. Cognitio finis omni operanti necessaria est. quia finis est cuius causa fiunt alia. Et causa finalis est propter quod. Cum ergo finis vite humane sit inuisum et tantummodo creditum: necesse est per fidem in ipsum tendere et opera sua ordinare. quia dicit Philosophus. i. Eth. quod sicut se habet signum ad sagittantes: sic se habet finis ad operantes. Et sicut posita varietate in signo fit etiam varietas in sagittando. quia si signum ponitur sursum: sic sagitta mittitur sursum. si deorsum: deorsum. Sic qui per fidem et bona opera tendit ad vnum verum finem perueniet illuc: alias non.
40 (8.1)
Fides octauo quantum ad ipsius vnitatem. Unica si quide fides esse debet vera in qua omnes saluabuntur: secundum quod dicit apostolis Eph. iiii. Unus deus: vna fides: vnu baptisma. Cuius rationem ponit sanctus Tho. libro de sensu et sensato. dicens. Simplex obiectum simplicem potentiam et non diuersam requirit. Sicut dicitur. ii de anima Color est obiectum visus: ideo simpliciter potentiam visiuam et non auditiuam requirit Sed obiectum fidei est ipse deus qui est prima veritas: et est vnus tantum sicut dicitur Deutero. vi. Audi israel dominus deus tuus vnus est. Quod confirmat Richar. in. iii. dist. xxiii. ar. v q. ii. dicens. Obiectum fidei est veritas increata. ad quam creata omnia reducuntur. Idem asserit sanctus Tho. ii. ii. q. i. ar. i. Sic insuper obiectum intellectus speculatiui est ipsa veritas: que etiam reducitur ad primam veritatem. Unde Philosophus. ii. Metaphy. dicit Intellectus speculatiui finis et delectatio est veri tas. Et. vi. Ethc ait. Bonum intellectus est veritas et scientia. Ex quo ergo vna est veritas increata rerum credendarum quam non variat diuersitas credendorum. quia ab eis non dependet. ergo necesse erit quod vnius veritatis simpliciter debet esse vna apprehensio. sicut et vnius coloris vna tantum est potentia visiua. ergo tantum vna debet esse fides increate veritatis
¶ In countrarium arguitur sic. Uidetur quod non sit tantum vna fides: sed tot quot secte homines. quia quilibet nunc insuo ritu inuocat vnius dei nomen. Sed Ioel. ii dicitur Omnis quicunque inuocauerit nomen doni saluus erit. ergo non in vna sola fide homines saluantur. Respondetur quod dictum Ioelis intelligitur de illis qui inuocant deum cum veritate fidei. Quod probat Psalmus dicens. Prope est dominus omnibus inuocantibus eum in veritate. Ubi ait glo. ergo longe est dominus ab omnibus inuocantibus eum cum fidei falsitate.
¶ Adhuc arguitur quod sic. Dicit enim Philosophus scilic. Metaphy. quod vnumquodque entium vtitur natura sibi propria Sed dei natura est misereri. sicut orat ecclesia dicit De us cui proprium est misereri semper et parcere. Et de peni. di. i. ait Hieronymus. Quia diuinitatis natura clemens est et pia et magis ad indulgentiam quam ad vindictam prona. Similiter Rich. in. iiii. di. xlvi. ar. ii. q. ii dicit Quod misericordia deo est naturalior: eo quod respicit bonitatem sue nature. Iusticia vero re spicit peccata. Si ergo dei misericordia est proprietas rlus naturalis. et vnumquodque sequitur proprietatem sue nature. ergo secundum suam magnam misericordiam omnes aluat. Quod confirmat Apostolus i. Timo. ii Deus vult omnes homines saluos fieri. Concluditur quod non tantum in vna fide saluantur homines.
¶ Ad hoc dicendum quod deus vtitur sua natura. Sed cum diuina natura est ordinatissima in seruando ordiuen quem ipse nature dedit. ordo vero dei est cum hominibus: vt quicunque voluerit salutem accipere ab ipso: requirat per fidem et operationem bonam: obediendo mandatis eius: alias non. secundum quod dicit apostols Hebre. v. Factus est omnibus obtemnantibus sibi causa salutis eterne. Nec hoc mouet quod vult omnes homines saluos fieri: ergo saluantur. non sequitur. quia secundu scilicet Bonauen. in i. di. xlvi. ar. i. q. i. duplex est voluntas dei. scilicet Antecedens et absoluta: Consequens et conditionata. Uoluntate itaque antecedente vult omnes homines saluos fieri. Uoluntate vero comsequente eos tantum qui erunt idonei ad salutem. Bene ergo dicitur Ecci. xv. Ante hominem bonum et malum mors et vita: quodcunque voluerit dabitur illi.
41 (8.2)
¶ Notandum quod vnicam fore fidem veram probemus quintupliciter. scilicet Autoritatibus: rationibus distinctionibus: similitudine et reuelatione.
¶ Primo vnicam fidem veram esse probant autoritates. Dicitur enim extra de summa trini. et fide cathols. c. i. Una est omnium fidelium vniuer salis ecclesia extra quam nullus omnino saluatur. Et Augustinus de verbis domini ait. Una sola est fides deo grata et omnibus salutifera extra quam saluari impossibile est.
¶ Secundo hoc probant rationes. Prima talis. Nam dicit Philosophus scilicet Poster. et iiii. Metaph. quod affirmatio et negatio nunquam sunt vera de eodem: vt scilicet simul sit Album et nigrum: simul bonum et malum eadem. Sed vt dicit idem Philosophus vii. Metaphy. Bonum et malum sunt in rebusi¶ Uetum et falsum sunt in intellectu. Intellectus autem humanus apud omnes homines est idem specie: vt dicunt scilicet Tho. in. ii di. xxxii. et Bonauen. sbidenin expositione lite. Quod omnes anime rationales sunt equales quantum ad substantiam et essentiam. ergo in omni intellectu debet esse veritas de vna re vnius noticie. quia dicit Philosophus. x. Metaph. Duo contra ria non stant simul. Sed cum videmus quod diuerse secte homines in suo intellectu diuersa sentiant. de deo et de salute. Sicut iudei dicunt in sua fide¬ sola saluari posse. Et saraceni similiter. Et christiani veraciter. Et propter diuersitatem fidei persequuntur se igne et gladio. ergo relinquitur quod omnes secte vere esse non possunt. sed vna sola. Unde sanctus Tho. ii. ii. q. iiii. ar. vi. dicit. Cum queritur an tantum sit vna solavera fides. Respono quod fides vera vna tantum est. Nam fides si sumatur per habitum dupliciter potest considerari. Uno modo ex parte obiecti. et sic est simpliciter vna fides. Obiectum enim fidei formale est veritas prima: cui inherendo credimus quaecunque continentur sub fide. Alio modo ex parte subiecti. et sic fi des diuersificatur secundum quod est diuersorum. Manifestum est autem quod fides sicut et quilibet habitus alius ex formali ratione obiecti habet specim. sed ex subiecto indiuiduatur. Et ideo si fides sumitur pro habitu quo credimus: sic fides est vna specie: et differens numerto in diuersis hominibus. Si vero sumatur pro eo quod creditur: sic etiam est vna fides. quia idem est quod ab omnibus creditur et credi debet. licet etiam sint diuersa credibilia: qua communiter omnes credunt. quia omnia reducuntur ad vnum. Hec ille
¶ Secundo vni tatem vere fidei probemus ratione infusionis. Fides enim est dei donum infusum: vt dicitur Sap. iii. Dabitur ei fidei donum electum: et sors in templo dei acceptissima. Sed deus fundens fidem est immutabilis. ergo semper eandem fidem infundit omnibus saluandis. Quod probat Plato in Timeo dicit Prima causa est sine vlla variatione. Et Philosophus. vii. Eth. Simplicis et immutabilis nature vna et eadem est actio. Ideo deo aliter facere est impossibile. quia si diuersas infunderet fides specie diuersis hominibus: tunc vnus crederet verum de eo: et alter falsum. cuius causa ipse esset mali ex mala fide secuturi.
¶ Sed diceres. Tamen in lege veteri aliam fidem habebant fideles. Dicendum quod non aliam specie. quia quem christum ipsi credebant venturum: nos credimus eundem venisse. Et sic fides amborum est vna specie.
¶ Tertio vnitatem vere fidei pro bemus distinctione tali. In diuersis enim ritibus diuerse sunt leges: ita quod vna permittit quedam tanquam licita. Sicut secta mahumentica plures vxores Et alia prohibet: sicut fides christiana: tanquam saluticontrarium. ergo vna sola debet esse vera et nulla alia. quia in deum redundaret falsitas et malicia in aliis egibus contenta: si illis honoraretur et acceptaret. ergo si deus non damnaret omnes in aliis sectis viuentes dicentes se nescisse omnes excusarentur. quia dicitur. iii. Eth. Oomnis malus est ignorans. Insuper si non damna rentur infideles propter suam infidelitatem: tunc omnia mala essent facienda. qua ratione illa infidelitas: tadem et omnia mala. Denique sequeretur quod propter peccata malus homo praemiaretur. Et sic non esset seruare aliquam legem: nec punire delinquantem: nec requirere consilium. Deinde quod peccata essent virtutes et econuerso virtutes vicia. Et sic propter dei blasphemiam praemiaretur malus eque sicut virtuosus
¶ Sed contra predicta inconuenientia clamat veritas Ioan. iii. per. Qui credit habet vitam eternam. Qui aut incre dulus est fulio dei non videbit vitam eternam. Et Augustinus extra de hereticis. c. Firmissime. ait: Tene et nullatenus dubites omnem hereticum et paganum vel scismaticum cum diabolo et angelis eius eterni ignis incendio concremandum: nisi ante finem vite catholice fuerit incorporatus et reintegratus ecclesie.
¶ Quareo vnitatem fidei probemus similitudine quam ponit Philosophus. viii. Politic. dicens. Quoniam vnus finis ciuitatis omnium est: ideo necessarium est esse vnam disci plinam et eandem omnium. Si ergo de rebus ordinatis ad vnum finem vna est vita: vna scientia: vna disciplina. ergo a simili cum omnia que sunt fidet referantur ad vnum finem scilicet deum siue vitam eternam. ergo patet intentum. Sicut dicitur Ioan. xx. Hec scripta sunt vt credatis et vt credentes vitam eternam habeatis
¶ Quinto fidei vnitatem probemus renelatione. Legitur enim in legenda sancte Cecilie quod senex quidam scilicet angelus apparuit Ualeriano sponso sancte Cecilie cum libello in manibus vbi crant hec scripta. Unus deus: vna fides: vnum baptismum. Unus deus qui est pater omnium qui est super omnes et per omnia benedictus.
42 (8.3)
¶ Queritur Quot sunt species infidelitatis: Respondet Astexanus in summa Quod si infidelitas attenditur secundum comparationem ad fidem: sic sunt tres. Nam peccatum infidelitatis cominstit in renitendo fidei. Et sic Aut nondum suscepte vt in paganis. Et sic est prima species. Aut fidei uscepte. Et isto modo: Aut suscepte in figura vt in iudeis. Et sic est secunda species. Uel suscepte in manifestatione veritatis: vt in hereticis. Et sic est tertia species. Si vero attenditur infidelitas secundum errores ad diuersos articulos fidei: sic non sunt determinate species infidelitatis: cum possint multiplicari in infinitum.
43 (9.1)
Fides nono quatum ad eius veritatem. Quod enim Fides christiana sola sit vera probemus testifitationibus et rationibus. Primo modo veritatem christiane fidei probant testimonia.
¶ Primus testis christiane fidei est ipse Ioannes baptista Ioan. i. Hic venit in testimonium vt testimonium perhiberet de lumine: vt omnes crederent per illum. Et i. Et altera die vidit Ioannes Iesum venientem ad se: et ait. Ecce agnus dei: ecce qui tollit peccata mundi Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat et ego nesciebam eum Sed vt manifestaretur in israel propterea veni ego in aqua baptizans. Et testimonium perhibuit Ioanes dicens. Quia vidi ipsum descendentem quasi colum bam de celo et manentem super eum. Et qui misit mebaptizare in aqua ille mihi dixit. Super quem videris spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in spiritu sancto. Et ego testimonium perhibui et vidi quia hic est filius dei
¶ Secundo te¬ stificantur de fide christi omnes prophete. Constat enim quod fides veri dei fuit tantum in populo isral. secundum quod Psalmus dicit. Notus in iudea deus. Et quotquot fuerunt pro phete in populo testificantur de christo et eius fide. Sit Actur. x. dicebat Petrus. Huic omnes prophete testimo nium perhibent remissionem peccatorum accipere in nomi ne eius scilicet christi. Unde dicit Lyra in quadam questione de christi incarnatione: quod doctrina aliqua declaratur vera dupliciter. Uno modo per reductionem ad principia euidentia. Et hoc modo declaratur veritas eorum que subiacent facultati naturalis intellectus Alio modo per diuinum testimonium scilicet quando ad confirmationem talis doctrine fit tale miraculum de quo certum est quod non potest fieri nisi virtute diuina. sicut est resuscitatio mortuorum: illuminatio ceci: et similia. Constat igitur quod nullo modo potest esse deus testis falsitatis. Et ideo si tale miraculum vel factum diuinum perpetratur ad declarationem alicuius doctrine: sufficienter concluditur propositum scilicetalem doctrinam esse veram. Et hoc modo declarata est veritas eorum quaed excedunt intellectus facultatem. Hoc modo declarata est veritas que dicta est per Moysen Iosue: et slimiles. Nunc autem ita est quod opera diuina multa sunt valde: et manifeste facta sunt ad declarationem christiane fidei: vt patet per verissimos scriptores. et famam publicam vsque nunc continuatam. que in talibus faciunt sufficientem fidem. Sicut firmiter tenemus Aristotelem fuisse philosophum et Plationem: et tamen non habemus inde aliam probationem nisi per famam publicam. Igitur et de fide christi hoc etiam patet per libros apud indeos autenticos. Scribitur enim in quodam libello qui apud eos intitulatur de Iesu nazareni generatione: qui leprosos mpondauit: claudum ex vtero matris sue stare fecit: et mortuum suscitauit. Et multa alia que fieri non poterant nisi virtute diuina. Dicitur tamen ibidem quod talia fecerat virtute nominis domini Tetragrammaton. quia qui sciret illud debito modo pronunciare: posset virtute illius miracula facere sesus autem Nazarenus pronunciationem illius didicerat: vt ibidem dicitur. Cum igitur dicunt quod virtute illius Iesus fecerat miracula: oportet eos concedere quod doctrina christi ad cuius declarationem faciebat mira cula illa non erat honori diuino contraria. ergo docuit se esse verum deum et verum hominem. Et per consequens quod istud sit verum: aliter sequeretur quod ipse fuisset falsus propheta et ascriberet sibi blasphematorie diuinitatem. Et quod ad confirmationem istius falsita tis fuissent facta vera miracula virtute diuini nominis. Et tunc deus in cuius virtute talia fierent quae alia virtute fieri non possunt esset testis falsitatis. quod est inconueniens. Item pronunciatio cuiuslibet nominis non potest talia facere. sed solus deus facit mirabilia ad inuocationem sui nominis. Si igitur christus virtute nominis praedicti fecit praedicta: oportet cocedere quod illa fecit virtute diuina: et per consequens doctrina eius ad cuius confirmationem fecit talia fuit vera: cum deus non possit esse testis falsitatis. Hec et alia videtur dicere Iosephus libro xvii. antiqutatum: quisic at. Fuit iidem emporibus Iesus saplens vir ssi tamen eum virum nominare fas est Erat enim mirabilium operum effector: et doctor eorum hominum qui libenter audiunt ea que vera sunt. Et multos quidem iudeorum. et multos sibi ex gentibus adiunxit. Christus hic erat: hunc accusatione primorum nostre gentis virorum cum Pilatus in cruce agendum decreuisset: non deseruerunt hi qui ab initio dilexerant eum. Apparuit iterum eis viuus: secundum quod diuinitus inspirati prophete vel hec vel alia de eoinnumerahilia miracula futura esse praedixerant.
¶ Arguit idem ad praedicta confirmanda sic. Quando scriptura dicit aliquid futurum et determinat tempus: locum: et modum. etsi omuia concurrant in vnum: manifeste patet quod illud quod fuerat praedictum et adipletum fuit verum. Sacra autem scriptura praedixerat aduentum christi: vt patet in multis locis. Determinauit etiam tempus veniendi. videlicet quando fieret transla tio regni: vt habetur Gen. xlix. Non auferetur sceptrum de iuda etc. Similiter locum nascendi Mich. v. Et tu Bethleem etc. Similiter modum veniendi scilicet quod in paupertate veniret Tacha. ix. Ecce rex tuus venit ti pi iustus et saluator et ipse pauper. Determinauit scriptura modum moriend scilicet quod in humilitate et patientia ex parte ipsius persone christi. sed in crudelitate maxima ex parte ipsorum occidentium eum: vt dicitur Esa. liii. Tanquam ouis ad occisionem ductus est etc. Cum ergo hec omnia manifeste sint adimpleta de Iesu Nazareno: rationabiliter concluditur quod ipse sit verua deus et homo. et per consequens fides de eo sit vera.
¶ Tertium testimonium de veritate fidei christiinne fuerunt apostoli et discipuli christi omnes qui nedum verbis: verum etiam verberibus et mortibus crudelibus testificati sunt veritatem huius fidei. Uana quinpotius stulta esset testificatio cum damno rerum temporalium: afflietione corporum: et damnatione animarum. quod sic esset si falsi testes extitissent. Sed quia veritatem fidei veraciter nouerant: ideo mori pro ea non bubitabant. Unde Actuum. x. dicebat Petrus. Nos testes sumus omnium que fecit Iesus in regione Iu deorum et hieruslum: quem occidistis: suspendetes in lignoa. hunc suscitauit deus tertia die: et dedit eum manifestum fieri non omni populo: sed testibus praeordinatis a deo: nobis qui manducauimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. Et praecepit nobis predicare populo et testificari: quia ipse est a deo constitutus iudex viuorum et mortuorum
¶ Si contra hoc obiicias quod isti simplices apostoli et discipuli fuerunt seducti tanquam inscii veritatis et scripturarum. Dicendum quod obiectio hoc non habet locum. quia fuerunt tamsancte vite quod mortuos suscitabant et languores curabant. Insuper tamsapientes quod secre ta cordium intelligebant. Si isti ex simplicitate fuerunt decepti: quid dicendum de Paulo. Gamaliele Nicodemo legis doctoribus
¶ Quartum testi monium veritatis fidei est attestatio gentilium. Situt Iob qui fuit paganus quia idumeus viuens secundum legem naturalem et non secundum legem Moysi: quia nequa circumcisus. Qui ca. xix. testificabatur sic de christo: pbr. Scio quod redemptor meus viuit: et in nouissimo die de terra surrecturus sum. et rursum circundabor pelle mea: et in carne mea videbo deum saluatorem meum: quem visurus sum egoipse: et oculi mei conspectu ri sunt. reposita est hec spes mea in sinu meo. De quo Iob Aug. libro de ciui. dei. xviii. ca. xlvii. ait. Des beato etiam Iob mirabili viro qui nec indigena nec proselitus id est aduena populi israel fuit: sed ex gente idumea genus ducens: christum verum confessus est: diuinitus autem prouisum fuisse non dubito: vt ex hoc vnosciremus etiam per alias gentes esse potuisse qui secundum deum vixerunt eique placuerunt: pertinentes ad spiritualem hierosolymam. quod nemini concessum fuisse credendum est nisi cui diuinitus reuelatum est. Hec ibi. Similiter de gentilitate ferunt de christuo testimonium Sibylle de quibus Augustinus libro vbi supra t. xxiii. sic dicit. Eodem tempore scilicet quando Rhoma fuit condita nonnulli sibyllam erythream vaticinatam ferunt. Sibyllas autem Uarro prodit plures fuisse non vnam Hec sane Erythrea sibylla quaedam de christo manifesta scripsit que etiam nos prius in latina lingua versibus male latinis et non stantibus legimus per s( nescio cuius) interpretis imperitiam sicut post cognouimus Nam vir clarissimus Flactianus qui etiam proconsulfuit homo facillime facundie multeque doctrine cum de christo loqueremur grecum nobis codicem protulit carmina esse dicens sibylle Erythree. vbi ostedit quodam loco in capitibus versuum ordine litterarum ita se habentem vt hec in eo verba legerentur Iesus christus thonyos soter. quod est latine Iesus christus dei filius saluator. Et infra Augustinus subdidit. Hec autem sibylla siue Erythrea siue (vt quidam magis credunt Cumana ita nihil habet in toto carmine suo cuius exigua ista particula est quod ad deorum falso rum siue factorum cultum pertineat: quinimo ita etiam contra eos et contra cultores eorum loquitur: vt in eorum numero deputanda videatur qui pertinent ad ciuitatem dei. Inserit etiam Lactantius operi suo quaedam de christo vaticinia sibylle: quamuis non exprimat cuius. Sed que singulatim ipse posuit egoarbitratus coniunctim esse ponenda tanquam vnum sit prolixum: que ille plura commemorauit et breuia. In manus inquit infidelium postea veniet et dabunt enim ala pas manibus incestis et impurato ore expuent venenatos sputos. dabit vero ad verbera simpliciter sanctum dorsum: colaphos accipiens tacebit: ne quis agnoscat quod verbum vel vnde venit vt inferis loquatur. et spinea corona coronetur. ad cibum autem felet ad sitim acetum dederunt. In hospitalitate hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim insipiens gens tuum deum non intellexisti: ludentem mortalium mentibus. sed spinis coronasti: et horridum fel miscuisti. Templi vero velum scindetur. et medio die nox erit tenebrosa nimis in tribus horis. et morte morietur. Tribus diebus somno suscepto: et tunc ab inferis regressus: ad lucem letam veniet: primus re surrectionis principio reuocatus ostenso. Ista Lactantius carptim per interualla disputationis sue sicut ei postre videbantur que probare intendemr bat adhibuit testimonia sibyllina. Que nos nihil interponentes: sed in vnam seriem connexa ponentes solis capitibus (si tamen deinceps ea scriptores non negligant istinguenda curauimus. Ad idem probandum sanctus Tho. secunda secunde. q. ii ar. vii. in solutione tertii argumenti recitat ad litteram tale exem plum. Inuenitur ait in historiis Rhomanorum Quod tempore Constantini Augusti et Helene matris eius inuentum fuit quoddam sepulcrum in quo iacebat homo gentilis auream laminam habens in pectore in qua scriptum erat Iesus nascetur de virgine: et ego credo in eum. O sol sub Constantini et Helene temporibus iterum me videbis. Hec ille¬
¶ Quintum testimonium veritatis fidei christiane est Philosophorum: qui cum tempore passionis christi Athenis essent et vidissent contra naturam eclipsari solem simul et lunam: nec valerent causam inuenire naturalem. Et ad hoc induci scilce per spiritum sanctum vt dicerent: Aut deus nature patitur: aut tota mundi machina destruitur. Et propterea constituerunt aram deo ignoto videlicet christo qui tunc in cruce mortem tolerabat. Similiter cum in Niceno concilio. cccc. xviii. episcoporum multitudo contraArrianum conuenisset: Philophus quidam tanta arte dialectice dicendi politus erat vt spectaculum vilris doctis fieret: nec concludi ad plenum valeret. Tunc quidam simplex vir autoritatem cum illo confligendi etsi difficulter tamen merito vite obi rinuit. Quique sic est exorsus. In nomine Iesu audi phlosopho que vera sunt: Deus vnus est qui fecit celum et terram et ea vniuersa que videntur et etiam que non videntur virtute verbi sui creauit: quod verbum nos filium dicimus: qui humanos misera tus errores ex virgine nascitur: et per passionem mortis a perpetua nos morte liberauit: ac sua resurre ctione eternam nobis contulit vitam: quem expectamus iudicem omnium. Credis hec ita esse philosophe. At ille acsi nunquam sermonem contradicere didicisset stupefactus ita sibi videri: nec aliud quam quod episcopus dixerat esse credendum. Tunc senior. Si hec ita inquit credidisti: surge sequere mead ouile dominicum: et huius fidei suscipe signaculum Et Philosophus conuersus ad eos qui audiendi gratia conuenerant. Audite inquit o eruditi vlri. donec verbis mecum res gesta est verba verbis opposui: et qua dicebantur discendi arte subuerti. vbi vero pro verbis virtus processit ex ore dicentis non potuerunt resistere verba virtuti: nec homo aduersari potuit deo. Et ideo siquis vestrum potuit in his que dicta sunt sentire que sensi: credat christo et sequatur hunc senem in quo locutus est deus. Itaque Philosophus christianus effectus tandem gratulatus est se victum. Item tres magi qui fuerunt philosophi visa stella adorauere christum: et ei fide. et charitate adheserunt: vt dicitur Matth. ii ca.
¶ Sextum testimonium veritatis fidei fuerum angeli dei: qui Luc. ii pastoribus dixerunt. Ecce¬ euangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo: quia natus est vobis hodie saluator qui est christus dominus in ciuitate Dauid. De quibus habetur in aliis plerisque sancti euangelii locis.
¶ Seprtimum testimonium vere fidei sunt etiam ipsi demones. Sic infamium et inimicorum aliquando valet testimonium: secundum quod dicitur Matth. viii. de Iesu filio Dauid. Ut quid ante tempus venisti torquere nos Quod etiam fatetur Augustinus libro de ciui. dei. xviii. dicit Homines plures de christo prophetare impulsi sunt tam ipsius gratie participes quam expartes. Mali autem angeli et demones presentem christum quem iudei non agnoscebant publice confessi sunt
¶ Sctauum vere fidei christiane testimonium fuerunt omnes simul creature celestes: terrestres: et infernales: secundum quod dicit Greg. in Homel. Ephilosophie dici. Omnia clementa auctorem suum venisse testata sunt. Ut enim de his quodam vsu humano loquar: hunc deum celi esse cognouerunt qui eo nato protinus stellam miserunt. Mare cognouit: quia sub pedibus eius se calcabile praebuit. Terra cognouit: quia eo moriente contremuit. Sol cognouit quia lucis sue radios abscondit. Saxa et parietes cognouerunt quia tempore mortis eius scissa sunt. Infernus cognuit: quia hos quos tenebat mortuos reddidit.
¶ Nonum etiam fidei christiane testimonium est ipsa sancta trinitas vnus deus. De quo. i. Ioan. v. dicitur Si testimonium hominum accipimus testimonium dei matus est: quoniam hoc est testimonium dei quod ma ius est. quia testificatus est de filio suo scilicet Matt. cvii. Hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui etc.
44 (9.2)
¶ Utrum per scripturam sacranm possit sufficienter probari veritas fidei christiane Respondet Lyra in quadam questione contra iudaicam perfidiam dicit Distinguo inquit de probatione efficaci. quia probationis efficacia potest dupliciter accipi. Uno modo quod sit ita efficax probatio quod nullo modo possit euitari sine euidenti negatione vl contradictione scripture praedicte. Et sic (inquit Lyra) mihi videtur quod adhuc sit non probatum saluatorem fuisse verum deum et hominem per scripturam. Cuius ratio est. quia mysterium trinitatis et incarnationis christi expressius ponitur in nouo testamento quam in veteri: et tamen multi heretici totum nouum testamentum recipiunt et pro suis erroribus exponunt. Ali qui tamen ipsorum negant sanctam trinitatem personarum: sicut Sabellius. Aliqui negant diuinita tem christi sicut Arrius. Aliqui veram humanita. tem: sicut Manicheus qui dixit christum habere carnem phantasticam Ad quod sequitur ipsum non fuisse verum hominem. quia caro vera est de veritate nature humane. Similiter Arrius dixit ipsum non habere animam intellectiuam. sed verbum supplere locum anime: quod tamen verbum dicitur esse creatum. Si igitur dicti heretici exponebant pro se sctipturam noui testamenti: multo magis iudei. possunt pro se exponere veteris testamenti scripturam. Alio modo potest accipi probationis efficacia per scripturam sic quod licet scriptura possit aliter exponi aliquo modo saltem ad euadendum absque contradictione manifesta: tamen simpliciter loquendo non potest alio modo rationabiliter exponi quin semper apnareat expositio fidei catholice rationabilior. Et hoc modo credo quod potest probari christum esse deum verum et hominem tam ex scriptura veteris quam noui testamenti: Ideo vera est fides christi.
45 (9.3)
¶ Utrum dubitare de fide christi sit peccatum mortale: Respondetur quod sic. extra de heretici. c. i. dicitur. Dubius in fide infidelis est. Sed tunc dubitat quando non magis declinat ad vnam partem quam ad aliam. Secus si titubat vel vacillat: sed tamen non firmat se nisi super fide vera. Aliquando vacitis. latio fit ex tentatione diabolica.
¶ Prima est ex parte eorum qui hanc fidem praedicauerunt. Secunda ex parte illorum que predicauerun
¶ Prima ratio probans fidei veritatem sumitur ex parte Apostolorum qui predicauerunt: quia fuerunt mfirmi: rudes: et paucissimi. De quibus Apostolus. i. Cor. i. Placuit deo per stulticiam predicationis saluos facere credentes. Ubi ait Lyra. Multo enim est rationabilius credere alicui propositioni proposite per suscitationem mortui vel aliquid huiusmodi de quo certum est quod non potest fieri nisi a deo: qui non potest esse testis vel confirmator falsitatis: quam cuicunque conclusioni humana ratione probate que potest deficere. Unde subdidit apostolus Uidete vocationem vestram fratres: quia no multi sapientes secundum carnem: non multi potentea: non multi nobiles. sed que stulta sunt mundi elegit deus vt confundat sapientes. et infirma mundi elegit deus vt confundat fortia. et ignobilia et contemptibilia elegit deus et ea que non sunt Lyra id est homines nullius reputationis: vt ea que sunt scilicet magne reputationis in mundo destrueret: vt non glorietur omnis caro in conspectu eius scilicet sed humilietur. propter quod modus docendi in humilitate conueniens fuit fidei doctrine. Et iterum de aplorum simplicitate ait Apostolus i i.t Cor. ii. Non in doctis humane sapientie verbis: sed in ostensione spiritus et virtutis praedicamus: vt fides nostra non sit in sapientia hominum ed in virtute dei. Aug. insuper ait. Malo esse inurbanus quam incredulus. et malo esse agrestis catholicus quam eloquens philosophus et hereticus. Fides enim non querit ornatum aliunde quam seipsam.
¶ Secunda ratio fidei veritatem ostendens sumitur ex parte illorum quae praedicauerunt. Certe non carnis delectabilia: sicut Mahumetus ad quae homines proni sunt. Non mundi prosperitates. Non fastus et dignitates. sed fidem supra intellectum humanum: ieiunia: opprobria: et tribulationes. Insuper mortem pro fide subeundam: humilitatem: paupertatem: vigilias: et orationes. Unde Augustinus in quadam: epitola. Qnia inquam tantam hominum multitudinem ad peccata pronamad legem christi carni et sanguini contrariam seruandam induceret nisi deus esset cum illo Hinc b. Bernd. ait. Tria opera fecit omnipotens illa maiestas in assumptione nostre carnis: ita singulariter mirabilia et mirabiliter singularia vt talia nec faciet nec facienda sint amplius super terram. Coniuncta sunt quippe ad inuicem deus et homo: mater et virgo: fides et corhumanum. Hec ille.
¶ Tertia ratio fidei veritatem probans sumitur ex parte illorum qui bus apostol praedicauerunt. quia fuerunt sapientissimi in omni arte et scientia. Fuerunt etiam potentes et delicatissimi. Fuerunt denique ditissimi: sola quae carnis et mum di erant sapientes: qui diuina gratia illustrati: fidei magne et vere sese subdiderut. De praedictis tribus rationibus fidei veritatem declarantibus dicit Augustinus. xxilibro de ciui. dei. ca. v. Ipse modus qua credidit mundusi consideretur: incredibilior inuenitur. Ineruditos liberalibus disciplinis et omnino quantum ad istarum artium doctrinas impolitos: non peritos grammatica: non armatos dialectica: non rhetorica inflatos pisca tores christus cum retibus fidei ad mare huius seculipaucissimos misit. atque ita: vt omni genere tammultos pisces et multo mirabiliores quanto rariores etiam illos philosophos cepit duobus illis incredibilibus s(cilicet christi resurrectione et eius ascensione ssi placet: quia placere debet addamus hoc tertium. Iam ergo tria sunt incredibilia quae tamen facta sunt. Incredibile est christum surrexisse in carne: et in celum ascendisse cum carne. Incredibile est mundum rem tamincredibilem credidisse. Incredibile est homines ignobiles: infirmos: paucissimos: imperitos rem tam incredibilem tamefficaciter mundo et in illo etiam doctis persuadere potuisse. Hec ille. Ex quibus lucubrationibus luce clarisplendet veritas fidei christiane: quam quidem concorditer praedicauerunt tam prophete omnes quam etiam apostoli et christi disciplitli. Quod fieri nullatenus poterat nisi virtute diuina Cuius veritas propositionis probatur per propositionem Scoti in prologo primi sentur. q. ii dicit. Itr non euidentibus ex terminis nec principia euidentia habentibus non consonant firmiter et ineffabiliter multi diuersimode dispositi nisi a causa superiori ipsarum intellectus inclinetur ad consensum. Hec Scotus. Cuius quidem veritas sic patet. Nam in euidentibus omnes consentiunt de facili: sicut de illa quod ignis sit calidus. Non autem in non euidentibus et diuersimode dispositi si fuerint. Sicut in electione alicuius ad dignitatem: quando eligentes fuerint de diuersis nationibus pauci valde consentiunt in vnum nisi deo inspirante. Sic est de receptione vere fidei catholice.
46 (10.1)
¶ Fides decio qua tum ad ipsius nobilitatem. Multum poralde ipsa nobilitat habentem quia filium dicit efficit: secundum quod dicitur Ioan i. Quotquot autem receperunt eum scilicet per fidem: dedit eis potestatem filios dei fieri. Sed nunc tractandum est de nobi¬ litate fidei secundum se considerata.
¶ Utrum fides sit nobilior quo gratia prophetie: Arguitur quod non. Quia lumen prophetie in tellectum certificat: aliter esset dubia fides quae dictis prophetarum innititur. ii Pe i. Habemus firmiorem propheticum sermonem: cui bene facitis credentes
¶ Fides autem non certificat intellectum certitudine euidentie. ergo certitudo prophetica est nobilior certixudine fidei Sed contra. Nobilius est lumen quod est habi tus et virtus quam quod nec habitus nec virtus. Sed lumen fidei est virtus et sit habitus: et tali non potest subesse falsum: cum innitatur prime veritati. Lumen vero propheticum non est habitus: alias posset quis per talem habitum statim prophetare cum vellet: quod est falsum vnde nec est virtus cum non sit habitus et ipsi possit subesse falsum
¶ Patet de Iona qui prophetauit subuersionem Ninlue: que tamten non est facta in re. ergo fides est nobilior. Item nobilius est lumen quod non potest esse nisi a deo. Lumen autem fidei est huiusmodi. sed lumen propheticum potest esse ab angelo malo. vt patet iii. Reg. xviii. in prophetis Baal. vbi dicit diabolus Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum Ad istam quaestionem Richar in. iii. di. xxiii. ar. viii. quod i. ponit duas opiniones pro et contra. sed probabiliorem hanc fore asserit videlicet quod distinguendum est hoc. Quoniam aliquid esse nobilius altero dupliciter intelligitur. Uno modo quantum ad naturam. Et Augustinus. xi. de ciui. c. xvi dicit quod nobilior est pulex numo. Alio modo quantum ad vsum. Et sic nobilior est numus quam pulex. Primo modo cognitio prophetica de articulis fidei nobilior est quam cognitio fidei. quia de eodem est de quo fides est. Cognitio tantum prophetica est euidentior. Secundo modo autem cognitio fidei est nobilior. quia vsus fidei plus confert ad acquisitionem vite eterne. Et hoc patet per rationem argumenti primi
¶ Sed ad solutionem argumentorum in contrarium Notandum secundum eundem Rich. cui concordat Lyra in prologo psalmo. Quod quattuor sunt gradus prophetice cognitionis. Primus et infimus est Cum alicui repsentatur veritas per aliquod factum sensibile: vel per species imaginabiles: ita quod certitudinaliter non illustratur ad cognoscendum a quo sit talis illustratio. scilicet An a deo: vel ab angelo bono vel malo. Aut a causa naturali: siue videat talia vigilans vel dormiens. Sicut fuit visio Pharaonis videntis spicas et boues Gen. xi. Et hec vidit imaginarie secundum Aug. xv. super Gen. Et talis reuelatio no dicitur prophetica nisi secundum quid. Alius gradus est altior: cum alicui infunditur lumen ad intelligendum illud quod imaginabiliter vidit. Sicut fuit infusum lumen ipsi Ioseph: per quod certitudinaliter sciuit quid hec significarent. Unde magis dicitur propheta Ioseph qui intellexit quid significarent quam Pharao qui vidit tantum: secundum Aug. xii. super Gen. Tertius gradus altior: Cum imprimuntur alicui species et similitudines sensibiles et etiam lumen quocertitudinaliter iudicat de veritate representata. sicut factum fuit Danieli qui certitudinaliter regi dixit: et somnium quod viderat et quid significaret. Nam imagines corporales in spiritu eius fuerunt expresse: et eorum intellectus fuit reuelatus in mente ipius Danielis. Quartus prophetie gradus est dignissimus: cum aliqua veritas repraesentatur per species intelligibiles: et in funditur lume quo certitudinaliter iudicat intellect de veritate representata per illas absque omni exteriori adminiculo facti vel dicti. vel imaginarie visionis que est in somno vel vigilia. Et sic prophetauit Dauid secundum Cassiodorum in Glo. super principium Psalmus Unde Dauid dicitur eximius prophetarum. Sicut in doctrina humana discipulus ostenditur esse melioris intellectus qui veritatem nude prolatam a doctore capere potest: quam ille qui indiget ad capiendum exemplo sensibili. vt patet in geometricia figuris.
¶ Ad primum ergo in oppositu dicendum secundum Rich. quod non oportet illud lumen quod est virtus esse nobilius nisi ponantur cetera paria. accipiendo virtutem proprie secundum quod est habitus. vt patet instantia de illo lumine: quo intellectus Pauli in raptu fuit sublimatus ad vt dendum diuinam essentiam sicut sancti in celo. vt dicit Augustinus. in quaestione ad Orosium. Etsi in modo videndi deficiens fuerit a visione beatorum: et tamen illud non fuit habitus. quia fuit in intellectu Pauli per modum passionis transeuntis. sicut est lume in aere a quo cito abstrahitur
¶ Ad aliud respondetur. quod prophetia vt dicit Glo. in pricipio Psalmus veritatem habet semper secundum praescientiam dei. sicut et fidei formate non potest subes se falsum. Tamen prophetia secundum comminationem non si impletur. Unde in eadem Glo. dicitur: prophetia que dam est secundum praescientiam dei: et hanc impleri necesse est omnibus modis etiam secundum tenorem verborum. vt est illa Ecce virgo concipiet et pariet filium. Allam est prophetia secundum comminationem. vt fuit prophetia Ione de Niniue subuersione. et huiusmodi non impletur semper secundum vborum superficiem. sed secundum intelligentie tacite significationem. Nam dei intentio fuit sub conditione quod Nin ue subuerteretur: nisi a malicia sua conuerteretur. sin antm subuerteretur. et sic impleta est. Similiter Esa. xxxviii praedixit mortem Ezechie. quia sic praeuiderat illius citam mortem: sicut Ionas subuersionem Niniue. non tamen praeuidit: quod penitentiam esset acturus et ita misericordiam consecuturus. nam in causa secunda sic erat: sed non in prima. sicut si quis vidisset Lazarum mortuum: dicere veraciter potuisset
¶ Iste non resurget nisi in nouissimo die. sicut dicebat Martha Ioan. xi. Si vero vidisset in causa prima. id est in dei dispositione alius: similiter dicere potuisset: Uere iste statim resurget.
¶ Ad inquisitionem vero obiecti alterius. scilicet An prophetia sit a solo deo immediate: an possit esse ab angelo: Respondetur secundum Rich. ibidem. quod secundus: tertius: et quartus gradus supradicte cognitionis prophetie non sunt ab angelo effectiue. Non enim possunt in intellecum nostrum lumen imprimere: quo certitudinaliter iudicemus de aliqua veritarte contingenter futura Nec inquit credo: quod possint species intelligibiles in nostro intellectum imprimere. vt patuit lib. ii pis. x. Predicti tamen gradus possunt esse ab angelo dispositiue. Unde super illud psalmo Da mihi intellectum vt discam mamr. t. dicit gloia Angelus intellectum dare homini dicitur sicut quis dicitur lumen dare domui cui fenestram facit: cum eam sua luce non illustret Sed primus gradus prophetie potest esse ab angeso effectiue. Potest enim formare mediante aliquo corpore aliqua verba sensibilia vel aliqua facere vel excitare hominem ad talia faciendum vel dicendum: que sunt representatiua alicuius veritatis: cuius cognitio transcendit naturalem hominis facultatem. Potest etiam species imaginabiles sic disponere vt ab eis phantasmatibus ipsa cognitiua sensibilis alio modo moueatur quam ante: propter alium ordinem. Non credo tantum quod possit in imaginatione nouas species imaginabiles imprimere per quas cogitatiua sensibilis moueretur: quibus nunque praecessit similis in imaginatione: nec in se: nec in partibus suis: quia tunc posset facere quod cecus natus imaginaretur colorem. Unde ex quo demones talia quantum poterant faciebant prophetis Baal: et in quipuscunque faciunt: semper mala intentione faciunt: vt ad assentiendum falsitati inducant. Ideo non di cuntur simpliciter prophete. sed falsi prophete.
47 (10.2)
¶ Utrum fides sit nobilior quod gratia raptus: Respondetur secundum Richar. vbi supra ar. viii. q. ii quod raptus non est aliud in proposito nisi abstractio intentionis anime a sensibus ad aliquid cognoscendum: quod absque abstractione non posset cognoscere: vel ita bene. Huiusmodi autem raptus est triplex gradus. Unus est: cum fit ex aliqua causa naturali. Nam Philosophus. viii. Politie. c. vl. dicit quod melodiarum quedam sunt factiue raptus. Item Augustinus. ix de ciui. c. xxiiii. refert quod fuit quidam sacerdos qui se pe rapiebatur cum volebat. Et tali raptu primi gradus anima potest pertingere ad cognoscendum aliqua in huiusmodi abstractione a sensibus: ad quorum cognitionem non posset attingere anima a sensibus non abstracta naturaliter. Et quia in hoc gradu non rapitur anima ad cognoscendum aliquid cuius cognitio sit totaliter supra naturalem hominis facultate. ideo de raptu in isto primo gradu concedendum est quod incomparabiliter minus nobilis est quam fides
¶ Secundus gradus altior est: cum raptus fit per virtutem alicuius create substantie intellectualis scilicet angelice. quia anima potest rapi ad cognoscendum clare et immediate essentiam angelicam. quia vt aliqui dicunt (inquit Rich sufficit anime sic abstracte lumenangelicum super ipsam irradians ad hoc vt essentiam ipsius angeli videat: secundum quod dicit Grego. xxvi. moralis. quod nonnunquam per angelum sic humanis cordibus loquitur deus: vt ipse quoque angelus mentis obtutibus praesentetur. Et Commen. super i. Metaph. dicit quod res abstractas intelligere nobis non est impossibile. Sed ego (inquit Richar) credo quod dum anima nostra est corporis corruptibilis forma actu: quantumcunque eius intentio abstrahatur a sensibus per virtutem creatam non potest clare videre aliqua si stantiam separatam: per quamcunque actionem cuiuscumque substantie create. Tamen animam sic abstractam potest angelus instruere de aliquibus ad quorum cognitionem non posset virtute naturali pertingere etiam sic abstracta: et de quibus ab angelo non sic posset instrui non abstracta. vt patet inquit ex dictis super. ii libro di. x. In isto etiam secundo gradu nobilior est cognitio fidei quam gratia raptus. Hec Rich.
¶ Tertius gradus raptus est cum fit ex virtute diuina immediate. vt patet deraptu Pauli. Nam in hoc gradu possibil. est animam hominis existentem corruptibilis corporis formam sublimari ad hoc vt deum videat in essentia: sicut sancti vident in patria quantum ad clarita tem videndi: non tamen quantum ad permanentiam. quia tale lumen quod deus infundit anime praedicto modo abstracte non est habitualiter manens in intellectu illius: sed raptim. sicut lumen in aere cum valde citosubtrahitur luminaris id est solis influentia
¶ Nam vt etiam Augustinus. xii. super Gen. dicit Non potest anima in praedicta visione habitualiter permanere: ita quod remaneat corporis corruptibilis forma: nisi forte per nouum miraculum teneretur virtute diuina in corpore Unde cognitio raptus in hoc tertio gradum est nobilior quam cognitio fidei. quia illa est sine enigmate. sed hec fidei cognitio est cum enigmate. Tamensecundum quid cognitio fidei nobilior est inquantum est per lumen habitualiter in intellectu manens. Raptus autem est transiens.
49 (10.4)
¶ Utrum nobilior sit fides quod gratia faciendi miracula: Et arguitur quod sic. quia gratia faciendi miracula est per fidem. Lu. xvii. Si habueritis fidem sicut granum synapis dicetis huic arbori: eradicare et trasplantare in mare: et obedier vobis. ergo fides est nobilior.
¶ Sed contra. Quia per miraculorum operationem magis probatur sanctitas hominis quam per fidem quam plures mali habent Respondetur secundum Rich. vbi supra. ar. iii. Quod gratia faciendi miracula extenso eius nomine potest accipi tripliciter
¶ Uno modo pro potentia per quam gratis et ex mera liberalitate dei efficiuntur miracula. Secundo pro aliquo existente in homine propter quod miracula efficiuntur. Tertio pro ipsa miraculorum operatione pro fidei probatione. Primo modo nobilior est gratia miraculorum quam fides. quias sic gratia faciendi miracula est ipsa diuina potentia que licet proprie non dicitur gratia cum sit deo naturalis et idem quod ipse deus. sed impropriissime dicitur gratia inquantum gratis ex mera liberalitate facit miracula ad nostram vtilitatem. Secundo modo gratia faciendi miracula est aliquid existens in homine: non sicut qualitas quedam: per cuius virtutem fit homo causa miraculi effectiua. nec propter quam semper mirabilia fiunt. Sed sic gratia faciendi miracula aliquando est perfecta fides: vt tangit argumentum supradictum Luc. xvii. Aliquando oratio: vt patet Actu. ix. vbi Petrus oratione Tabitam suscitauit. Aliquando autem est voluntatis nutus. Actus. v. Cum ad nutum Petri mortuus est Ananias et Saphira. Aliquando est simuis plex hominis verbum: Iosue dicente ca. x. Sol countra Gabaon ne mouearis. Omnia tamen ista reduci possunt ad vnum. scilicet ad quandam spiritus sancti inspirationem: que inspirat homini pro quo deus vult facere miracula: per fidem: vel orationem: vel nutum: vel verbum: ad que sequitur miraculum quod non efficitur nisi per diuinam potentiam. Et sic perfectio fidei et eius inspiratio passiua nobilior est quam inspiratio orationis seu nutus voluntatis. Inspiratio autem actiua idem est quod actio intrinseca spiritus sancti. Si autem accipitur gratia faciendi miracula promiraculorum extrinseca operatione: sic fides nobilior est. quia probat deus per illa hominis sanctitatem: quam vult deus hominibus proponere in exemplum virtutis imitande: et fidem illius esse perfectam aliquando: non tamen semper. quia quandoque etiam per malos ad inuocationem christi vel dei deus facit miracula ad confirmationem veritatis fidei quam praedicant: sicut dicitur Mat. vii. Nonne in nomine tuo prophetauimus et virtutes multas fecimus Unde magis iudicandum est de sanctitate hominis ex bona vita quam ex miracli ope ratione. Hec Richar. Sicut Ioannes signum fecit nullum: et tamen inter natos mulierum eo maior non surrexit.
50 (10.5)
¶ Utrum gratia sermonis et sci entie sit nobilior quam fideo: vel etiam quam gratia miraculorum: Et videtur quod sic. Quia Apostolus id i. Corxii. inter gratias gratis datas prius nominat eandem quam fidem: dicens. Alii quidem per spiritum datur spiritus sapientie. alii sermo scientie secundum eundem spiritum. alteri fides. Respondet Richar. quod apostolus non semper nominat primo illam que est aliis nobilior. Ideo dicendum inquit quod sermo sapientie et scientie est manifestatio spiritus ad ecclesie vtilitatem per conuenientem eloquentie modum: quem describit Augustinus libro x. de doctrina christiana. videlicet quod eloquens ita debet dicere vt doceat: vt deiectet: et vt flectat. Primo inquam vt doceat intellectum. Secundo vt delectet auditum: non delecta tione vana: sed per conuenientem eloquendi modum: quod audiens cum quadam suauitate audiat ea que sunt ad vtilitatem suam et fidei promotionem. Tertio vt flectat scilicet affectum: ita quod velit assentire veritati et bone operationi. Unde vides quod sermo sapientie et scientie subseruiunt fidei. ergo fides est nobilior. quia nobilior est finis his que sunt ad finem. Hec Richar.
On this page