Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Lex

1

1

Ex primo quo ad et sentiam secundum Alexan. de ales in. iii. parte summe est sanctio sancta precipiens honestum prohibens quod contrarium. In qua diffinitione tria tanguntur

2

¶ Primo actus legis communis cum dicitur sanctio scatua. Dacitur sancto. Cum ratione stellectus vt dirigatur prudentia et inde dicta est lex a legendo: quia dictari habet maxime a dictamine sapientu. Tum ratione affectus. Et dicitur a ligando vt plus amore quam timore subditi legi ligentur. Tum ratione effectus. et sic secundum Aurelium patrem Augustinus. lex dicitur ab eligendo. quia dicbet quilibet eligere vt uere secundum legem. et ea quae contraria sunt legi non efficere. Isti autem actuscilicet ligere: legere et ligare sunt actus rationis etc. Ideo dicitur sanctio sctm. quia lex maxime habet in deum ordinare. et ex consequanti ad proximum

3

¶ Secundo tangitur perfectio legis cum dicitur: praecipiens honestum id est honoris statum. Ad hoc enim lex ciuibus datur vt honeste vinant. licet Plato senserit quod principale fuerit in legibus ciuium parturbatio fugienda

4

¶ Tertio tangitur principaliter finis legis cum dicitur: prohibens contrarium Quia secundu scilicet Tho. i. ii. q. ex. primum principium in operati uis est vltimus finis. Finis aut vltimus humane vite est felicitas seu beatitudo Unde opertet quod maxime respiciat ordinem qui est in beatitudine: cum lex sit directiua humanarum actionum. Ideo Isid. li. vi. Etyn. sic inquit. Lex debet esse talis quod religioni congruat. quod discipline conueniat. quod saluti proficiat. Primum attenditur inquantum conuenit legi diuine. Secundum inquantum conuenit legi nature Tertium inquantum expedit vtilitati humane. Et sic leges sunt quasi regula eo quod regant vel normam recte viuendi tribuant etc.

2

5

¶ Utrum lex nature contineatur in legetrerna et ab ea deriuetur: Et arguitur quod sic. quia omnis lex parti cularis continetur in veli et a tali vniuer sali deriuatur: cum particularia in vniuersalibus contineantur. sed lex nacure est lex particularis. ergo necesse est aliquam aliam legem ponere a lege eterna quae i ipsa contineatur: et ab alia deriuetur. Minor est nota. et maior patet. quia lex particularis est respectu agemdorum et fugiendorum ergo est dare legem vniuersalem quae est erernain qua lege huiusmodi agenda et fugtenda contincantur: cum sit directiua omnium actuum et motionum. Unde canit ecclesia: qui totum subdit suis orbem legibus: ideo in ipso deo vna est lex quae dicitur eterna. Respondetur secundum doct. communiter. quod lex nature prout est quoddam dictamen naturale in mente nostra non dicitur contineri in lege eterna tamquam res intrinsecus existens essentialiter. Quia cum lex cterna sit idem realiter quod deus Quicquid modo praedicto continetur in lege cterna increatum est. sed pro tanto dicitur lex nature contineri in lege eterna. quia omnia quae de agendis et fugiendis dictat lex naturalis. dictat perfectius lex eterna. et multo plura. quae lex nature deriuatur a lege eternta. De qua potest poni aliquole exemplun sait Rich. Si in textu meo praeccti cosset istud dictamen actualiter: omne iustum est prosequendum. et ita quod in illo dictamine non tantum dictarem in veli omne iustum esse prosequendum: sed etiam quodlibet in singulari tuo intellectu esset dictamen hoc particulare: iustum est prosequendum: tuum dictamen particulare recte diceretur contineri in meo dictamine vniunsali. quia dictarem facere quod tu: et amplius Quamuis tamen ler nature mutabilisit inquantum ex tempore est mentibus nostris impressa: non est tamen sic mutabilis quod possit deleri de mente per aliquam culpam quantum ad primum principium eius et conclusiones proximas et communissimas. quantum tamen ad conclusiones remotas et applicatione proximarum conclusionum ad particularia agibilia potest deleri de mentibus hominum propter concupiscentia inordinatam vel aliquam passionem vel nalas persuasiones et consuetudines. vel propter aliquam nature corruptionem. Et secundum Alex. i. iii. parte. q. xii. tria concurrunt ad lege scilicet Autoritas: veritas: et bonitas. Et secundum hoc opertet quod lex habeat formam et figuram. Ratione principii pebetur legi autoritas. quia non poatest esse principium legis nisi habeat auctoritatem. Ratione forme debetur legi veritas. quia nunquam fertur sine ratione recta: nam iniusta non et lex. Ratione finis debetur legi bonitas. quia lex non ordinatur nisi ad bonum. Si ergo respiciamus in lege cterna auteritatem: sic apspropiatur persone patris ratione potestatis. Si respiciamus in ipsa lege eterna veritatem: sic appropiatur filio secundum rationem forma lem sapientie. Si attendamus bonit atem legis: sic appropriatur spiritu sancto. et sic a lege eterna deriuatur ius naturale. et omnes leges proprie in ipso continentur tam quam in perfectissimo

6

¶ Ad argumentum dicendum ex quo lex etna sit idem realiter quod deus Et lex nature in mente nostra est quoddam dictamen naturale et creatum: non dicitur contineri in lege eterna tamquam res essentialiter t intrinsecus existes. sed pro tanto dicitur lex nature contineri in lege eterna. quia quae lex naturalis dictat fugienda et agenda. lex eterna in infinitum perfectius. et sic lex nature deriuatur a lege eterna et tanquam in perfectissima continetur. vt supra satis probabiliter dictum est.

3

7

¶ Utrum lex humana et diuina contineam tur in lege nature: Et arguitur quod non. quia quicquid in eo quod est apud omnes: est idem apuo omnes. sed lexnaturatur est idem apud omnes secundum quod dicit Isid. v. Etym. Ius naturale est commue omni nationi. sed lex humana non est communis.ergo etc. Item confirmatur: quia nihil iniustum continetur in lege nature. sed in legibus humanis multa continentur iniusta. Unde Aug. iii. de ciui. dei ait. Illa lexim qua est quod femina non sit heres. ergo leihumana non continetur in lege nature. et eo minus lex diuina quae est dignior quam lex nature. Respondet Rich. vbi supra. q. i Quod in lege humana aliqua sunt quae homines extraxeruit ex primis principiis legis nature tam quam conclusiones ex illis sequentes et quantum ad ista lex humana continetur in lege nature sicut conclertiones in principiis. eo quod per principia legis nature potest moueri humana ratio et dirigi ad alliciendum ex ills principiis conclusiones praedictas. Aliqua etiam sunt in humana lege. quae exprincipiis legis nature non sequuntur per modum conclusio numcsicet sunt detminationes quorundam principiorum vel conclusionum conium legis nature Et ratione istorum continetur lex humana in lege nature. secundum illam similitudinem qua continentur differentie genere. sicut eim genus apprehensum in quadam passiua potentia vt per rationem detminetur pervnam differentiam licemper aliam Ita aliqua quae sunt de lege nature indifferentia sunt vt diuers modis terminentur per voluntatem illorum qui praesunt. ita tamen quod illa deter minatio non sit illi conclusioni repugnans. Lex autem diuina proprie loquendo non debet dici contineri in lege nature. nec sicut pars in toto: sed econuerso. nec sicut totum in partibus. quia lex nature non est omnes partes eius. nec sicut genus in specie: nec sicut species in genere. quia genus dicit totam essentiam speciei modo indetur minato. Lex at naturem non importat totam rationem legis diuine. Lex autem diuina et importat totam rationem legis nature: tamen superaddit aliquid reale. genus autem nihil addit super specim. Nec est sicut forma in matria. quia quamuis sit dignior quam lex nature non tamen extat tota in potentia legis nature quia aliqua sunt in ea quae non potuerit haberi nisi per reuelationem diuina. Ex quo sequitur quod nec est in eo sicut motum in motiuo nec sicut in fine. imo magis econuerso quia lex naturalis ordiabatur ad legem diuina. nec ad similitudinem quae res ditur esse in vase eo quod multa continet quae non possunt comprehedi legenature. ergo ex praemissis concluditur legem humanam contineri lege nature. legem vero diuina non contineri in lege nature.

8

¶ Ad primum itaque argumentum dicendum quod lex nature non est eadem apud omnes nisi quantum ad suum primum princips um et conclusiones propinquissimas. non opertet etiam quod illud quod est de lege nature habeat tantam identitatem apuo omnes sicut illud comne cuius est detur minatio. quia commune per detr minatio nem particulatur

9

¶ Ad confirmationem dicit Aug. li. i. de libro ar. Lex mihi non videtur quae iusta non fuit. Et ideo non est verum quod lex humana ratione illius quod iniustum continet contineatur in lege natur. quia quantum ad id non est lex sed corruptela. ergo.

4

10

¶ Utrum legis nature sint plura principia aut vnum solum: Et arguitur quod sint plura. quia prima principia legis diuine sunt fidei articli qui sunt plures. ergo a simul prima principia legis nature erunt plura. Respondet Rich. vbi supra. q. iii. Quod legis nature est vnum solum principium primum. Dicit ei philosophs. viii. philosophico. Nihil inordinatum est eorum qua a natura et secundum naturam sunt. sed lex naturalis secundum quod accipitur pro iure nature est aliquid constitutum seu dicti tu a rone per suu naturaic iume. Cex g nature et a fa tura et secundum naturam: accipiendo naturam non pro natura generis quae communis est hominibus et brutis. sed pro natura specienature humane. Lex ergo nature ordinata est. ergo omnia legis nature praecepta inter se ordinata sunt. sed plurium ordinato rum inter se opertet vnum esse primum. Preterea illud praeceptum legis nature in quod resolubilia sunt omnia alia legis nature praecepta tam quam conclusiones in principium est primum principium legis nature. sed in lege nature est vnum solum tale. quod est praeceptum de ordiata boni dilectione. Ex hoc enim praecepto statim sequitur praeceptum de odio mali et omnia alia praecepta legis nature ex istis duobus sequuntur mediate vel immediate. ergo legis nature secundum quod comprehendit naturalem ordinem ad seipsum et ad deum et ad proximm. est vnum solum primum principium etiam creatum: quod est istud. Unusquisque ordinato modo diligat bonum

11

¶ Ad argumentum dicendum quod legis diuine est vnum solu primum principium. quod est credere omnes articulos fidei esse testificatos vel reuelatos a prima veritate infallibili.

5

12

¶ Utrum diuina lex noua contineatur vetri lege: Et arguitur quod no. quia duarum legum ex oppositi distinctarum vna non continetur in alia. Sed sic se habent diuina lex noua et vetus. aliter non diceret apostolus Heb. vii. Trans lato sacer. necesse esta vt legis translatio fiat. ergo lex noua non continetur in vetri.

13

¶ In contrarium tamen est quod dicit salua. Mat. v. Non veni soluere legem sed adiplere. Unde est dicit hc. Greg. super Ezech. i. Quasi sit rota in medio rete. Glo. rota sicrota: nouum testa. in vetli.

14

¶ Respondet Richar. in. iii. di. vl. ar. ii. q. iiii. quod diuina lex noua contine tur in veteri lege. quia quando vnum propter alterum vbique vnu. Finis enim vtriusque legis est vt homines sic subdantur deo vt iustificentur super naturali iusticia quae digni sint praemio transcendente nostram facultatem quod est vita etna. Unde apostols Rho. x. Finis legis christus ad iusticiam omni credenti. Que libet aut lex aliquibus innititur principiis proportionabilibus suo fini. ergo opertet quod vtraque lex innitatur aliquibus supernaturalibus principiis cognitis in aliquo supernaturali lums ne. sicut naturalia principia in naturali lumine cogscuntur Illud autem supernaturale lumen fides est. Unde vtriusque legis principia sunt illa quae primonobis proponunt credenda. cuiusmodi sunt articli fidei. Iidem autem articli fidei tra diti sunt in lege veteri et noua. sed in noua continentur explici te: in veti autm iplicite. Sicut ei scientia speculatiua tota virtualiter in suis principiis continetur: ita lex diuina tota virtu aliter in suis continetur principiis. Cum ergo omnia principia noue legis contineantur implicite in principiis vetris legis sic tota lex noua implicite continetur in vetri. Et hoc esct quod dixit saluator Mat. v. Iota vnum aut vnus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant.

15

¶ Ad argumentum dicendum: quod diuina lex vetus et noua non distiguuntur ex opposito sicut diuerse leges ordinate ad diuersos fines. Sed sicut per fectum distinguitur ab imperfecto: sicut puer a viro perfecte etatis. Lex vetus quamuis ordinaret ad eundem finem ad que lex noua hoc tamen erat a remotiori et imperfectius. Unde apostolus Gal. iii. dicit. Lex fuit sicut pedagogus in christo. Que autem sic distinguuntur ad inuicem sunt vnum. sicut tota arbor continetur in semine. ergo ad propositum lex noua continetur in veteri etc.

16

¶ In quo eminet magis dei charitas erga nos.

6 (2.1)

17

LEx. II. quo ad differentiam Quomodo videlicet vel in quo differt lex vetus a noua. Dicit cnim magister i. iii. di. vl. Distat inquit euangeli littera a legis littera. quia diuersa sunt promissa. ibi terrena: hic celestia promittuntur. Diuersa etiam sacramenta. quia illa tantum sercabant: hec conferunt gratiam. Precepta etiam diuersa quantum ad cerimonialia. nam quantum ad moralia sunt eadem: sed plenius in euangelio continentur. Unde circa hanc legum differentiam quaeruntur plura.

18

¶ Utrum sacramenta veteris legis conferant gratiam: Et videtur quod nec in noue legis nec in veteris legis sacramentis gratia conferatur virtute sacramentorum. Cuius ratio est. quia gratia est per creationem. ergo solus deus habet virtutem conferendi gratiam. ergo inter sacramenta noue et veteris legis nulla est differentia

19

¶ Respondeturscur scilicet Bona in. iii. di. vl. circa litteram. quod circa quaestionem istam duplex est opinio celebris et famosa

20

¶ Quidam namque dicere voluerunt quod in vtrisque sacramentis datur gratia sed differentur. quia in ils veteris legis sacramentis datur ratione fidei et deuotionis ipsius suscipientis ita quod nullo modo ratione sacramenti siue operis operati. In sacramentis autem noue legis secus est. quia constat ex verbo et elemeto. sed tamen dominus instituit verbum et dedit illi virtutem per quam influit et agit in animam vel dispositionem ad gratiae susceptionem: vel imprimendo characteris sercationem vel ad miniculando ipsi gratiae ad anime curationem et fomitis debilitationem. Et hoc videtur dicere Aug. Que est virtus aquae vt corpus tangat et corabluat nisi faciendo verbo. Et hunc dicendi modum multi sustinent periti. sed difficile videtur (inquit mihascilicet Bona. itelligere virtutem illam siml esse verbo et elemento collatam quantum ad essentiam et naturam. quantum ad eius exitentiam. quantum ad durationis mensuram et etiam quantum ad operationis efficaciam. quae omnia necesse est ponere et explica re circa virtutem illam. et hec singularis tenet vsus. Ibi dem sanctus Bona. tandem subdit. Alius est hic modus dicendi. supposito quod in sacramentis noue legis diuina virtus se cretius operetur. quia hoc est fidei et sententia commnis. Dixerunt aliqusacramenta noue legis habere respectu iustificationis virtutem: viritutem promerentem: virtutem disponentem: et virtutem efficaciter ordinantem. Uirtutem iustificantem ratione spiritus sanctis assistentis. Uirtute promerentem ratione passionis christi meriti ad sacramentum concurrentis. Uirtutem disponentis ratione pispositionis ipsius fidelis suscipientis sacramentum. Uirtutem denique efficaciter ordinantem ratione diuine pactionis in stituentis. Sic cnm instituit dominus vt ad talis prolationem verbi et sacramenti susceptionem mirabilis in suscipientibus fierem peratio et suscipientium sanatio. Et pro tant o dicunt sacramenta noue legis habere virtutem. et differunt in hoc a sacramentis veteris legis. praecipue quantum ad ipsam efficacem ordinationem. quia non interueniebat ibi pactio in ills sacramentis per quam efficax fierm ordinatio ad gratiam secundum quod in sacramentis noue legis vt patet in institutione haptismi: vbi dixit. Qui credilerit et baptizatus fuerit saluus erit. In aliis etiam tribus modis habendi virtutem differentia est penes ma gis completum et minus completum. quia in sacrmentis noue legis spiritus sanctus influens iusticiam plenius assistit. et passiochristi meritoria efficacius concurrit. abundantior etiam est deuotio suscipientis. Tum propter incrementum fidei proprie Tum etiam propter subsidium totius ecclesie. Et propter istum qua druplicem modum habendi virtutem dicuntur sacramenta noue legis ustificare et esse casa gratiae. Nec volunt qui hanc positionem sustinent in sacramentis noue legis amplius ponere. Tum quia ista sat is videntur sufficere ad nostram iustificationem. Tum quia ex ipso quadruplici modo habendi virtutem satis manifestatur nobilitas sacramenti noue legis in seipsis. Tum etiam quia nec expressa auctoritas nec ratio videtur cogere amplius illis dare et humilitas fidei non tantum videtur refugere dimiuti onem sed etiam superfluitatem. Hunc modum dicendi plures sustinent. et dominus Guill. parisien. episcopus in schols fratrum minorum approbauit istum dicendi modum coram fre Alex. de ales. Et istum modum potest quis dupliciter sustinere. vel ita vu omnino affirmet nullo alio modo ece virtutem in sacramentis noue legis quam modis praedictis. vel ita quod tamen non neget alium modum praeter hos habendi virtutem in sacramentis esse possibilem. et primus quidem repugnat piori modo dicendi. Secund non repugnt ex quibus secundum Guill. i. iiii. di. i. Cui concor. Scotus. quod tam ex opere operante quam operato sacramenta noue legis gratiam conferunt siet sacramenta ve. le. excepta circumcisione non conferunti ¶Notam dum tamen quod opus operans vocatur fides cum charitate. sed opus operatum operatio exterior. Sed sicut supra dictum est sacramenta etiam noue legis nullam habent effectiue causalitatem ad gratiam. quod sic probatur. Si eim aliquam gratiae causalitatem in anima haberent quaeritur Que esset illa virtus aut corporalis autem spiritualis. Non corporalis. quia talis virtus non agit in spiritum nisi forsan obiectiue. Sed nec spiritualis. quia subiectum est corporale. Dicit autem Boetius. quod omne quod recipitur in aliquo recipitur ad motum rei recipientis et non rei recepte. Ceterum in sacramento duosum scilicet verbum et elementum. Queritur In quo est ista virtus subiectiue: an in verbo vel in elemento. quia non dcet vna simplex qualitas esse in duobus subiectis disparatis non est in elemento. patet. quia ante verba non dicitur habere causalita tem. sed quod nec in verbo probatur. Si cim sit in verbo aut in toto aut in parte. Non in toto: quia totum verbum est extensum. vt ver pi gratia in sacramento altaris Hoc est corpus meum. et ita virtus ent extensa quod repugnat qualitati spirituali. Si autem talis virtus sit in parte verbi quaeritur in qua aut quidem in principio aut in medio aut in finei Primo modo non. quia tuc esset sacramentum ante finem verborum. quod no conceditur. Si dicatur quod in fine mitum est quod deus tam mobile fecerit qualitatem vt subito transi eat. Ex quo patet defectus scicnti Tho. i. iiii. di. i. q. iiii. qui pouit quod in sacramentis noue legis opertet ponere quandam virtutem per quam in sacramentis non iterabilibus in anima gignitur charact et in sacramentis iterabilibus dispositio ad gtiam. Melius profecto poni scilicet Bona. vbi supra et etiam in. iiii. dist. i. qui non ponit virtutem sed solam dei assistentiam qui ex pacto hoc voluit vt quotiens sacramentum confertur donabit gratiam nisi ex parte notra impedimentum eueniat. De quo datur exemplum Scoti in iiii. dist. i. q. iii. Dicat vir bone fidei alteri: in tali signo puta pacis osculo tale firmabitur negocium: credendum est ei. Sic est hic. quia pepigit nobiscum deus fedus vt in sacramentis gratiam conferat nisi obex a nobis veniat. Aliud familiare exemplum. Licet eim obediatur literis pape non tamen videtur aliquo vertus in lteis ponenda: sed solum fit intimatione papalis voluntatis. sic in proposito est de sacrmentis. Unde sacramenta no. le. efficiunt quod figurant. sacramenta vero ve. le. ex parte operis operati non efficiebant. Unde Hugo de sa. vic. Prius inquit in lege nature victus est homo de ignanrtia. Secundo in legemoysi de impotentia. dum data est lex sine gratia Et tunc vt nit christus de quo dicit Io i. Gtra et veritas per Iesum christum facta est. et Rho. iii. Per legem enim cognito peccati. nunc aut sine lege iusticia dei manifestata e. testificata a lege et prophetis. Iusticia autem dei per fidem Iesu christi. Ubi glosa Opera legis dicuntur quae cum lege instituta et terminata sunt: quae nunque isfituere potuerunt etiamsi in fide et sanctita te fierent. Ideo Esa i. dicitur. Sanguinem hircorum nolui. vbi glo. dicit prterito vtens ostendit se sacrificia iudeorum num quam amasse scilicet ratione solum operis operati. aut etiam ratione obferentium indigne: dum fiebat ex charitate homo in eis poterat mereri sicut per omne opus factum ad honorem dei. Ex ergo patet defectus Gilberti porretani episcopi picta. quem sed videtur magister i. iiii. di i. dicentis quod dato quod illa vete. le. sacrificia homo ex charitate expleret: nunquam tamen in eis poterat mereri. per hoc tamen non equantur sacramentis no. le. quia dateo quod nullus fieret charitatis motus. ita tamen quod obex non veniret proficerent suscipien. sed non sic sacramenta veteris legis. excepta circumcisione quod sacramentum fuit contra originale peccatum Ex praedictis patet quid sit dicendum de differentia veteris et noue legis. Deide differentia praedictarum legum potest assigori penes radicem. Queritur quo

7 (2.3)

21

¶ Utrum differentia legis veteris et noue secundum radicem sit timor et amor: Et quod sict videtur. Dicit enim Aug. quod breuis est dierntia legis et euangelii timor et amor. Et Rho. viii. Non accepistis spiritum seruitutis iterum in timoreset spiritum adoptionis.

22

¶ In contrarium tamen iuenitur etiam lex ve. lex amoris. sic Deut. vi. dicitur Diliges dominu deum tuum ex toto corde tuo etc. Et ecomnuerso lex noua inuenitur lex timoris. sicut Phil. ii Cum metu et tremore salutem vatram operantes. Respondet sancus Bona in. iii. di. vl. ar. i. q. i. Quod ad praedictorum intellige tiam est notandum. quod cum comparamus has leges ad inuicenhoc potest esse dupliciter. Uel secundum statum commnem: vel habito respectu ad statum specialis persone. Si respectu specialis persone. sic penes hec duonon est dientia. Nam multi in legis euangelica ducuntur spiritu amoris. Multi etiam in le. vet ducebantur spiritu amoris. Si vero comparatio fiat legum respectu habito ad statum comnem. sic quia lex moysaica respiciebat statum imperfectionis. quia neminem ad perfectum ac duxit lex. vt dicitur Heb. vii. Euangelium vero respicit statum perfectionis. vt dicitur Mat. v. Estote perfecti sicut pater ve. cele. perfe. est. Et imperfectorum est duci spiritu timoris. perfectorum vero spiritu amoris. Hinc est quod secundum hec duo habet legum differentia assigrari. Signum autem huius differentie apprehenditur in modo tradendi hac duplicem legem. quia lex vetus data fuit cum clamore magno et timore. secundum quod dicitur Exodi. xix. ita quod populus non audebat appropinquare. Lex vero euangelica data est cum magna benignitate et dulcedine. quoniam christus rex regum in medio discipulorum suorum sedens docehat eos di. Beati pauperes spiritu etc. vt habetur Mat. v. Et hic modus diuersus ferendi legem insinuat diuersitatem huius duplicis radicis in obsuando qua his legibus competebat propter diuersam qualitatem personarum et status eorum ob quam opertebat diuersimode manu duci. Unde sic videmus in disciplinalibus quod ad homines persuasibiles vtendum est syllogismo ostensiuo: qui ducis directe ad verum. Ad homines vero contentiosos vtendum est syl logismo per impossibile qui ducit ad manifeste falsum vt per illud reducat ad verum. Sic quia in tempore veteris legis erat homines dure ceruicis et ad malum proni. Dominus ideo proposuit comminationes et taxauit etiam graues penas vt per hoc incuteret eis timorem per quem a malo reuocarentur et ad bonum stimularentur. Sed postmodum apparente lenti gnitate et humanitate saluatoris nostri dei ceperit homines esse persuasibiles. et ideo promisit eis dominus magnas et multas promissiones per quarum amorem alliceret eos ad faciendum bonum. Et propterea lex vetus dicitur lex timoris. lex vero noua lex amoris.

23

¶ Ad argumentum in contrarium dicendum quod licet in vtraque praecipiatur timor et amor. tamen lex vetus principaliter habebat oculum ad timorem. lex vero noua principaliter ad amorem. illud autem tenet in lege rationem radicis. quod principaliter monet in mandatis eius obseruanut. ergo etc.

8 (2.4)

24

¶ Utrum lex vetus erat lex occidens et lex noua viuificans. Arguitur quod sic. quia magister sic dicits littera tertii libro di. vl. Et apostolus. ii Corum. iii. Latera octidit spiritus autm viuificat. ergo etc. Sed contra hanc legum differentiam obiicitur. Dicitur eim Rho. vii. Lex quidem sanctam et mandatum iu stum et sanctum. vbi glo. iustum iustificans. sed nihil iustum et sanctum occidit. ergo lex non occidit.

25

¶ Tonfirmatur. quia cum dicitur Lex occidens. aut intelligitur de lege seruata: aut de lege non seruata. Si de lege seruata constat quod hoc est falsum. si de lege non seruata: similiter euangelium non obseuatum occidit. quia sicut peccat qui legem scriptam non obsuat. sic peccat qui legem euangelicam non seruat. ergo sicut lex vetus ita etiam noua est lex occidens

26

¶ Responde scilicet Bona. vbisupra. q. ii cui concor. Rich. ibide. Quod aliquid iustificare si ue iustificans dicitur multipliciter. Uno modo effectiue. et sic solus deus dicitur iustificare. Alio modo formaliter. et sic gratia dicitur iustificare quie informat ipsam animam expelledo iniquitatem culpe et dando rectitudinem iusticie. Tertio modo dicitur aliquid iustificas non solum in habitu verum etiam in effectu. et sic fides quie per charitatem operatur iustificat. e¶ Quarto modo dicitur aliquid iustificans in ipsius iusticie exercitatione et vsu. et hoc modo mandata dei in quibus iusticia exercetur iustificare dicuntur quando modo debito seruantur. His praesuppositis intelligendum est quod in lege veteri tria sunt consideranda. similiter et in legenoua. videlicet Mouentia: et ista erant promissa. Dirigenda: et ista erant praecepta. Ad iuuantia: et ista erant sacramenta. Similiter hec tria sunt in legeeuangelica: sed differentur. quia in lege noua secundum primam faciem ista omnia sunt spiritualia. quia promissa sunt eterna: praecepta sunit spiritualia et sacramenta sanctificantia. Et ita promissa excitant hominem ad amorem eternorum qui est amor charitatis. Precepta dirigunt sufficientur in via morum dicendo vitare omne peccatum. sacramenta sanant hominem a vulneribus pec catorum. et sic legi euangelice competit iustificare secundum triplicem modum: videlicet. Formaliter ratione gratiae sacramentalis Et in effectu ratione amoris spiritualis Et exercitio ratione multiplicisr boni operis ad quod dirigitur homo per consilia et praecepta. In lege autem veteri erant aliter hec tria considerare: quoniam ipsa dupliciter potest considerari. videlicet secundum intellectum spiritualem. et sic quodammodo concordat cum lege euangelica. et qui spiritualiter legem obseruabant: viri euangelici erant quia lex pregnans erat euangelio. Alio modo potest obseruari secundum litteralem intellectum. et sic ab euangelio distinguitur secundum tria praedicta. quia promissa erant temporalia. et praecepta exterius regulantia et sacra figuralia. et sic Ratione promissorum non excitabatur homo ad amorem spiritualem. Ratione praeceptorum non dirigebatur ad iusticiam interiorem. Ratione sacramentorum non adiuuabatur vt possit faciliter legem ipsam in plere. Et ideo deerat sibi iustificatione: et quia ibi erat ostensio culpe et non aderat adiutorium. dabatur per consequens occasio peccati concupiscentie vt traderet ad mortem. et ideo lex moysaica secundum litteralem sensum dicitur lex occidens per occasionem non per causam. et hoc ipsum dicit apostolis Rho. vii. Peccatum per mandatum occasione accepta seduxit me et per illud occidit. Ibi Gloria. Ex prohibitione namque vbi charitas deficit desiderium mali crescit: quo aucto dulcius fit quod prohibetur. et ideo fallit dulcedine falsa: et ita per mandatum occidit. quia reatus praeuaricationis accessit. Unde sicut cum quis armatus portat cultellum vt se defendat per quem ab inimico occiditur: Illa cultelli portatione dicitur occidi non per causam scilicet per occasionem. Sic intelligendum est in lege. et sic patet eius differentia.

27

¶ Ad argumentum autem dicendum quod verum est quod lex est sanctam et mandatum iustum id est iustificans quia lex iuncta est gratiae adiutrici. verum est etiam quantum est de se et de principali intentione legislatoris: nihil tamen prohibet ex accidente et per occasione inducere oppositum. sicut patet exemplum de cultello.

28

¶ Ad aliud vero dicendum quod non est simile de veteri et evangelica. quia lex secum portat onus ex non habet annexum adiutorium: scilicet suum litteralem sensum. Euangelium vero de se adiutorium habet ipsius gratiae. et ideo non praebet mortis occasionem. quia gratia minuit concupiscentiam. secundum quod dicitur Rho. vii. Infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius. et subditur gratia dei per iesum christum dominum nostrum. ergo etc.

9 (2.5)

29

¶ Utrum lex et euangelium differant quantum ad onus annexum. ita quod lex moysaica dicitur lex grauitatis: et lex euangelica lex suauitatis. Et probatur quod sic quia dicitur christus Mat. xi. Iugum enim meum suaue est et onus meum leue. Et de lege moysaica Actus. xv. dicitur scilicet Petrus Hoc est onus quod neque nos neque patres nostri portare potuerunt.

30

¶ Et contra istam differentiam opponitur sicut dicitur. I. Joannis. v. Mandata eius grauia non sunt ergo si lex vetus continet mandata dei. videtur quod non sit onerosa nec grauis

31

¶ Preterea si lex moysaica dicitur grauis. aut hoc dicitur respectu hominis virtuosi: aut respectu peccatoris et iniusti. Si respectu virtuosi hoc non. quia qui virtuosus est charitatem habet et amat et omnia facilia sunt amanti. secudum b. Ber. Si respectu peccatoris. tunc lex euangelica non tantum est grauis. imo omnino importabilis ergo non videtur quod lex vetus et noua differant ratione gravitatis et leuitatis. qui si in hoc disterrent. tunc videtur quod lex vetus esset virtuosior ex quo grauior. quia vt dicit philosophus Ars et virtus sunt circa difficilia. ergo etc. Respondet scilicet Bona. in. iii. di. et q. vl. quod de his duabus legibus est loqui tripliter. Aut ratione praeceptorum obligantium. Aut ratione af¬ fectionum mouentium. Aut ratione sacramentorum adiuuantium. Si ratione praeceptorum obligantium sic se habent sicut excedentia et excessa. Nam quantum ad numerorum lex erat grauior propter multitudinem iudicialium et cerimonialium Quantum vero ad perfectionem et arduitatem grauius est euangelium. sicut difficilius est viuere secundum exigentiam perfectionis quam secundum sufficientiam iuris communis. et sic quodammodo ratione oneris praeceptorum excedit lex difficultate et quodammodo euangelium

32

¶ Alio modo est comparare istas duas leges ad inuicem ratione affectionum mouentium. et sic leuius est euangelium. quia cum obisuatione legis euangelice moueatur amore non sentit laborem: sicut Bern. dicit. Ubi amor non labor sed sapor. ergo ratione affectionis lex euangelica est facilis et leuis. Sed econuerso affectio mouens ad obseruationem legis moysaice timor erat. et illi timori iuncta erat grauis punitio. Quod siginficatum est Exo. xvii. vbi dicitur. quod manus Moysi erant graues et quia timor de se penam habet: et exterius iunctus est pene. hinc est quod quantum ad hoc lex moysaica erat grauior quam euangelica

33

¶ Tertio modo est istas leges comparare ad inuicem ratione sacramentorum. adiuuantium. et sic multo leuior est lex euangelica quam moysaica. quia sacramenta illius legis multum habebant ponderis et parum de efficacia virtutis. econtra in sacris noue legis est: quae paruam habent difficultatem et multam habent vtilitatem. Hinc est quod secundum hanc comparationem lex euangelica non solum dicitur leuior lege moysaica: imo dicitur iugum leuitatis. et illa dicitur onus grauitatis. ergo concedende sunt rationes quae hoc probant.

34

¶ Ad argumentum autem de auctorite Ioan. dicendum quod dupliciter est loqui de ipsis mandatis. Aut per comparationem ad naturam sanam Aut per comparationem ad infirmam. Si primo: sic dicit mandata eius non esse grauia quia sunt nature consona. Si autem per comparationem ad naturam infirmam quae habet difficultatem ad bonum et pronitatem ad malum: sic mandata eius sunt grauia. scilicet praedicta differentia assignatur quantum ad naturam lapsam. quia quantum ad naturam sanam mandata dei sunt leuia. Et ideo ars et virtus sunt circa difficilia ipsi nature priuate virtute: non autem nature informate et leuate per gratiam et virtutem: per quem modum lex euangelica suauitur obseruatur ad dei laudem.

35

¶ Ubi relucet magna magni dei charitas prohibeum. luxuriam.

PrevBack to TopNext