Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Meritum

1

1

immediate quo est possit operari: que etiam tangit sanctus Tho. vbi supra. Primum est defectus aliculus perfectionis requisite ad agendum. sicut in catu lo ante nonum diem non habente organum completum ad videndum. Secundum est aliquod impediens extrinsecum. sicut quod aqua inclusa in vase nequeat moueri. Tertium est ratione operationis que successionem habet.

2

¶ Et si obiiciatur. Quia his tribus positis adhuc ad meritum requiritur deliberatio. Deliberatio autem consilium: Consilium vero tempus requirit. Et ita in instanti non potuit mereri christus. Dicendum quod in nobis ad merendum requiritur deliberatio: electio: et consilium. Cuius ratio est nostra ignorantia. Oportet enim nos quod inquiramus quid agendum sit antequam sententiemus. Christo autem a principio collata est omnium rerum cognitio: ideo ista non requiruntur sibi ad meritum que nobis requiruntur. ergo videtur quod meruit ab instanti conceptio nis sue. quia extunc fuit beatus. beatitudo autem dicit actum. Et ita si habuit fruitionis actum videtur quod et meriti: cum praeintelligatur inquantum sic

3

¶ Unde sicut in instanti nostre conceptionis in originali pec cato nascimur: ita videtur per oppositum christus in instanti sue conceptionis meruisse. sicut ad modum lucidi corporis in eodem instanti sit et luceat. Unde ratione huius Hieremias vocat eum in conceptione virum: ea. xxxiii. dicens. Nouum faciet dominus super terram: femina circundabit virum. Unde concluditur quod non oportet agens praecedere opus suum tempore: sed natura. sicut patet in igne et splendore. Etsi obiici atur de angelo: quia non potuit mereri in primo instanti nec peccare. Dicendum quod non est hoc articulus Parisiensis. sed bene verum est quod non fuit conditus a principio malus. sicut fingebant Manichei. Preterea nec sequitur quod si in instanti meruit. ergo necessario. quia omne quod est: quando est: de necessitate est: vt dicit Philosophus siest periher. Dicen dum ad hoc quod hec propositio in sensu composito est vera. et in hoc nullam ponit necessitatem nisi comditionalem sicut si dicerem: si est. In sensu autem diuiso est falsa. tunc enim est sensus Omne quocdu est de necessitate est quando est. et est falsum. Per praedicta patet solutio argumenti.

2

4

¶ Queritur an christus aliquid meruit post conceptionem: Et arguitur quod non. quia quicquid meretur proficit in boni ono anime scilicet gratia et gloria. Sed christus non potuit proficere supra id quod accepit in conceptione. ergo non videtur quod post conceptionem meruerit.

5

¶ Confirmatur. quia liar. christi eodem modo se habet post suam resurrectionem sicut post suam conceptionem. Sed post suam resurrectionem non meruit. ergo nec post suam conceptionem.

6

¶ Si tu dicas quod christus aliter et aliter se habet quantum est ex parte carnis. Hoc non soluit. quia meritum non respicit statum carnis: sed statum charitatis. ergo si christus habuit statum charitatis patrie post conceptionem eque perfe¬ ctam sicut modo habet. nec est eius charitas variata. Si modo non habet vsum merendi: videtur quod nec tunc habuerit

7

¶ In contrarium est naturalis ratio. Si enim alio sanctorum opera sunt meritoria multo magis ipsius christi qui habuit nobiliora opera quam sancti. ergo christus post conceptionem suam meruit. Unde ad Phil. ii dicitur. Humilia uit semetipsum vsque ad mortem. Et subditur. Propter quod deus exaltauit illum. ergo etc. Respondet sanctus Bonauen. vbi supra. q. ii. Quod dicitur mereri tripliciter. Uno modo simpliciter abusiue. Alio modo partim proprie: et partim improprie. Tertio modo simpliciter proprie. Simpliciter abusiue dicitur mereri qui facit aliquod opus de genere bonorum tamen illud facit malo modo. id est mala intentione. sicut ille qui dat elemosynam cum murmure. Talia enim opera aliquando remumerantur a deo ex immensa largitate. sicut in nuitur de Nabuchodonosor. Ille vero meretur partim proprie: partie abusiue qui facit opus de genere bonorum et bona intentione: veruntamem non ex charitate: sicut aliquis peccator facit opera de genere bonorum et propter deum. in quo de congruose disponit ad gratiam. Ille vero meretur simpliciter proprie qui facit bonum opus bona intentiont et ex charitate

8

¶ Primum quidem meritum dicitur meritum interpraetatiuum. Secundum meritum congrui. Tertium meritum condigni. Cum autem queritur an christus meruit: non queritur de primo et secundo: sed de tertio

9

¶ Ad hoc ergo dicendum Quod mereri ex condigno tribus modis contingit. Uno modo mereri est ex indebito facere debitum. sicut meretur quis ex gratie infusione et motu libr. ar. Alio modo mereri est de debito facere magis debitum. sicut comtingit de profectu in profectum: de virtute in virtu tem. Tertio modo est de debito vno modo facere debitum alio modo. de debito per habitum facere debitum per vsum: et de debito per vnum actum facere debitum per alium eque bonum. Omnibus his modis christus meruit nobis. Meruit enim nobis gratie infusionem. Meruit et gratie promotionem. Meruit et bonorum operum multiplicationem. Sibi autem non meruit nisi tertio modo tantum post conceptionem. ipse enim non potuit sibi facere de indebito debitum: cum omni bono esset dignus. nec potuit facere de debito magis debitum: cum omni gratia ab ipsa conceptione esset plenus. Sed quod erat debitum vno modo fecit debitum pluribus modis. et secundum tertium modum merendi meruit sibi solum

10

¶ Ad argumentum primum cum dicitur quod quicumque meretur merendo proficit Respondetur secundum scilicet Bonauem. vbi supra quod proficere est duobus modis: Uel in merito habitus: vel in multitudine actuum. Uel loquendo per alia verba. Proficere est quantum ad virtutem merendi. Et est proficere quantum ad numtrum meritorum. Primo modo non competit christo. Alio modo accipiendo profectum competit sibi: vt patuit.

11

¶ Ad argumenti confirmationem dicendum quod eodem modo habet se liberum arbitrium christi nunc et prius per com¬ parationem ad deum. non tamen est verum per comparationem ad carnem passibilem: ex cuius coniunctione tam libro ar. quam gratia perficiens ipsum habet pertinere ad statum vie. vnde non valet illud quod obiicitur de carne quod non est principium merendi. quia hoc solum est verum per se loquendo. facit tamen ad meritum dum facit ad statum meriti. sicut in coniunctione anime ac carnem et in separatione eius. Anima enim separata iam non habet statum merendi vel demerendi.

4

12

¶ Queritur an christus potuit non mereri in via: Arguitur quod sic. quia cum omne meritum sit voluntarium: potest fieri et non fieri per arbitrium voluntatis. ergo christus poterat mereri et non mereri.

13

¶ In contrarium tamen huius potest sic argui quod existennti in statu merendi perfectionis est mereri: et imperfectionis est non mereri. Sed quicquid est perfectionis necessario est christo attribuedum. ergo necesse fuit ipsum mereri in statu merendi. Sta tus autem merendi anime est in carne passibili ad huc distans a fine glorie consummate

14

¶ Respondetur secundum Alexan. de Ales in. iii. parte summe. qi. xvi. quod christus secundum illam rationem qua erat viator non poterat non mereri. Anima enim christi duplicem habebat operationem Unam secundum comparationem ad diuinam naturam cui vniebatur: secundum quam fruebatur et contemplabatur diuinita tem. Aliam secundum comparationem quam habebat ad corpus cui vniebatur. secundum primam comparationem erat in statu comprehensoris et beatitudinis. secundum secundam comparationem erat in statu viatoris et merendi. ideo secundum hoc non poterat non mereri ab instanti conceptionis quia virtutes in eo non poterant esse ociose.

15

¶ Ad cargumentum vbi dicebatur quod mereri est voluntarium: ergo poterat non mereri Dicendum quod mereri potest dici dupliciter. In particulari: et in vniuersalir. In particulari: vt cum dicitur mereri hoc motu vel illo: vel operatione hac vel illa. Et hoc modo poterat christus mereri et non mereri. id est mereri hoc motu et non mereri illo motu. quia in potestate sua erat moueri vel non moueri hoc motu. Si vero me reri dicatur in vniuersali: sic non poterat non merer. quia quamuis posset non mereri hoc motu vel illo: tamen non poterat esse quin mereretur aliquo. Simi. liter est de peccato veniali quod non potest vitari: intelligendum est quod potest vitari in hoc motu vel in illo non tamen potest vitari in vniuersali quocunque

16

¶ An omne meritum in minus est quam sit praemium quod reddit deus merito: Arguitur quod sic. quia communiter tenetur a theologis quod deus remuneret supra condignum. ergo meritum est in minus quam premium. Respondetur secundum Alex. vbi supra quod omni operationi voluntarie debetur laus vel vituperium vel indifferentia. cum est recte facta: laus et praimium. cum male facta: vituperium et supplicium. cum indifferenter: nec laus nec vituperium. Cum ergo christus operaretur voluntarie et recte vt constat cum omnibus circumstantiis debitis. ergo debetur ei laus et praemium.

17

¶ Item christus erat in statu operatoris. ergo operabatur aut digne deo: aut non digne. Constat quod dignem. ergo operationi eius debebat deus primlum. Unde operationis in christo inquantum erat principium libro ar. creatum erat remumeratio supra condignum sed inquantum principium operationis summa gratia increata in christo non erat supra condignum. Et patet responsio ad obectum.

5

18

¶ Utrum christus meruit in sua conuersatione: Uidetur quod non Quia quicunque meretur proficit in gratia vel se disponit ad illum profectum. Sed christus in sua conuersatione nec profecit nec se disposuit ad talem profectum. quia ab instanti conceptionis sue habuit gratiam quantum capere potu it. ergo in sua conuersatione non meruit.

19

¶ Respondetur secundum Richar. in. iii. di. xviii. ar. i. q. iii. Q x loquendo de merito proprie dicto in sua conuersatione meruit sibi et nobis. sed non meruit sibi per suam conuersationem faciendo sibi aliquod bonum sibi debitum quod ante non erat sibi debitum. vel faciendo sibi ma gis debitum quam ei deberetur. quia omne bonum cuius erat capax ab instanti conceptionis sue sibi fuit de bitum. et ita perfecte quod perfectius haberi non potuit. Sed sibi meruit faciendo sibi de vno modo sibi de bito alio modo sibi debitum: vt praedictum est

20

¶ Ad argumentum dicendum quod quicunque sibi meretur: facit si hi de non debito debitum: vel de debito magis debi tum. et sic proficit in gratia: vel se disponit ad profectum. sed sic christus in sua conuersatione non meruit. Ex quibus patet responsio ad argumentum.

6

21

¶ Utrum christus aliquid merum it in passione: Et videtur quod non. quia dicit Philosophus quod passionibus nec laudamur nec vituperamur. Sed per omne quod meremur laudamur. ergo passionibus non meremur. ergo nec christus meruit.

22

¶ Sed contra hoc arguitur. Omnis qui patitur: aut passionem promerum it: autm per passionem meretur. alioquin pateretur sine iusticia. pateretur etiam frustra. Sed christus non merum it passionem. ergo meruit per passionem: alioquin frustra pateretur. Respondet scilicet Bonauen. in. iii. di. xviii. ar. i q. iii. cui concordat Richar. eadem di. Quod christus non tantum meruit in actione sed etiam in passione. Non enim passus fuit frustra: nec passus fuit propter demeritum culpe. sed propter amorem virtutis et iusticie.

23

¶ Notandum quod in passione est duo considerare vilicet Passionis causam. et passionis sustinentiam. Passionis causa est a violentia agentis. sed passionis sustinentia est a voluntate patientis. Quantum ad primum passio non est meritoria nec demeritoria. quia est ab extra. Quantum ad secundum potest esse meritoria et demeritoria. Meritoria autem si quis eam perferat voluntate bona. Demeritoria si ex vountate iniqua

24

¶ Quoniam christus passionem pertulit ex optima voluntate: ideo fuit meritoria non solum sicut sanctorum passiones: sed inter cetera omnia merita tenuit principatum

25

¶ Ad argumentum dicendumt quod nec laudamur nec vituperamur passionibus secundum quod sunt passiones. prout autem coniuncta est eis voluntas hona vel mala: sic habent sortiri rationem meriti vel demeriti: laudis vel vituperii. Et sic christus oblatus est quia ipse voluit. libenter et patienter passionem sustinuit: quoniam pro transgressoribus orauit. Ideo passione sua digne meruit. Hec Bonauentura

6b

26

¶ Utrum christus meruit secundum superiorem et inferiorem anime sue portionem: Respondetur secundum Sco. in. iii. di. xviii. quod sic. Quia licet secundum portionem snperiorem esset beatus: erat tantum passibilis secundum portionem inferiorem: vt patuit supra. Ex quo infertur quod licet portio inferior in christo fuerit in termino quid ad impeccabilitatem: quia peccare non potuit. non tamen quo ad affectionem commodi

27

¶ Gloria enim anime in corpus non redundabat. et ita potuit sibi aliquid venire contra affectionem commodi: et merebatur illud patiendo. Ceterum merebatur in hac parte inferiori diligendo creata: vtputa matrem propriam: discipulos suos et alios amicos suos in deum: et inimicos propter deum. Quod etiam secundum superiorem portionem meruit probat sic Scotus. Omnis enim actus acceptus a deo vt laudabilis vel praemiabilis et vel operanti: vel il li pro quo operatur operans est meritorius. huiusmodi est actus fruitionis in christo. qui tamen est in portione superiori. Et ratio huius est. quia christus non fuit totaliter in termino sicut sunt modo beati qui non merentur. fuit enim simul comprehensor et viator. Unde concluditur quod non repugnat actui beatifico inquantum sic esse meritum

28

¶ Etsi dicatur quod christus secundum partem superiorem funditus fuit extra viam: et ita extra meritum. et per consequens illa portione mereri non potuit: sicut nec alii beati. Respondet Scotus quod sicut meritum non est solum in actu elicito sed in conditionibus elicientis: ita diuina acceptatio non solum aspicit actum sed elicientem: et per consequens potest in vna persona acceptare et non in alia. De quo tale dat exemplum. Posito quod platonem offenderit sortes: ve niant duo ad rogandum platonem pro sorte eque gratiose etc. potest tantum plato remittere offensam sorti prpopter quandam conditionem in vno supplicantium quod non est in alio: vtpote quia amicus vel aliud. Sic in proposito.

7

29

¶ Utrum actus beati ficus in christo cadat sub merito: Respondetur secundum Scotum quod non Quod sic probatur. Si enim meruit hunc actum: aut pperatione que est circa ens ad finem: autem operatione que est circa finem. Non primum: quia christi voluntas primo intendit circa finem. Nec secundum: quia tunc idem esset meritum suiipsius. Ille enim actus beatificus est illa operatio. Ideo Augustinus. xiii. de trini. dicit In rebus per tempus ortis illa gratia summa est qua in vnitate persone homo coniunctus est deo. Nec valet quod dicit sanctus Bonauen. in. iii. di. xviii. ar. ii. q. i. quod scilicet non cadit fruitio sub merito in christo. quia debuit anima esse beatissima vt idonea esset ad vnionem hypostaticam. fit autem beatissima fruitione. et vt dicitur di. ii. huius. iii. li. sentur. quod habitus gratuitus fuit medium in hac vnione. Nam prius na¬ tura intelligitur natura humana vnita in christoquam intelligatur plena gratia. Sed diceres. Quoniam gloriosius est per merita habere beatitudinem quam sine meritis. Cum ergo christus sit gloriosissimus videtur quod meruerit beatitudinem. Dicendum quod gloriosius est habere per merita vbi haberi potest. tanta autem gloria est collata christo: vt nulla creatura poterat ad hoc concurrere. Gloriosius autem est tantum bonum habere sine meritis sed sola liberalitate dantis quam minus bonum cum meritis. Et sic etiam congruebat: vt sicut in esse nature vna effecta est natura ad quam faciendam nulla natura concurrere potest scilicet natura angelica: sic foret in genere morum. Unde sic omnes gradus beatitudinis reperiuntur inter homines. Sunt enim in celo Primo qui fuerunt inimici deo: quia in peccato actuali et originali. Secundo sunt qui fuerunt inimici deo peccato originali: sed non actuali: sicut renascentes. Tertio est beata Maria quae nunquam peccato originali vel actuali fuit inimica deo. fuisset tamen in originali nisi preuenta esset. Et hi tres med iantibus meritis adquisierunt gloriam. Super hos est dominus Iesus christus: cui sine merito summa fruitio eollata est.

8

30

¶ Utrum christus meruit sui corporis gloriam: Et arguitur quod non. Quia anima christi habuit gloriam sine meritis propter vnionem sui cum verbo. Cum ergo corpus vnitum verbo fuerit: videtur a simili quod sine meritis gloriam habere debuit.

31

¶ In contrarium dicitur Phil. ii. Propter quod deus lxaltauit illum etc. Respondet Richar. in. iii. dist. xviii. ar. ii. q. ii quod christus meruit corporis gloriam

32

¶ Ad hoc autem quod aliquis rem aliquam mereatur non requiruntur nisi tria. scilicet quod ille sit in statu in quo sibi possit mereri. et quod faciat actum dignum tanto premio: sicut est res illa quam meretur. et quod illa res nata sit cadere sub merito illius. Christus autem inquantum fuit viator fuit in statu in quo potuit mereri. fecit etiam actus dignos remuneratione tante rei quanta est gloria corporis. quia omnes actus eius fuerunt perfectissima charitate formati. Gloria etiam christi nata erat cadere sub merito christi: quia fuit possibilis haberi a christo gloriam. Uerumtamen dicit Guiller. in. iii. di. xviii conclusione iii. quod meritum christi aspicit suum corpus solum indirecte. vt quando dicimus quod meruit sibi impassipilitatem aut illius claritatem et huiusmodi. Ex quo enim anima christia sui principio erat beatissima: erat miraculum quod gloria anime in corpus non redundabat Ideo dicitur meruisse sui corporis impassibilitatem aut claritatem: quia meruit remotionem impedimenti. Et sic exponendus est pie Magister qui sentire videtur quod hoc meruerit. Ex quo concluditur quod scilicet Bonauen. Thomas. et Richar. in di. prefata intelligant christum directe meruisse impassibilitatem corporis sui non sunt audiendi: nec habent ad hoc rationes efficatces. Per hec patet ad argumtum:

9

33

¶ Queritur vnde est quod christus simul potuit esse comprehensor et viator: cum omnes alii beati solum dicantur compehensores: Respondet Guill. dis. praefata. quod ratio est. quia alii sunt in termino si ue in gloria: et quo ad affectionem iusticie scilicet videndo et diligendo deum: et quo ad affectionem commodi. quia nihil disconueniens possunt pati. Christus autem solum erat comprehensor: quo ad affectionem iusticie¬

10

34

¶ Queritur rursus: Guib qua ratione poterat fruitio in christo respectu diuini verbi esse actus meritorius: Respondet Scotus dis. qua supra quod sub triplici ratione. Primo inquantum tendebat in biuinum verbum. Secudo inquantum tendebat in amicos et electos in diuino verbo relucentes. Tertio inquantum tendebat in inimicos: eos diligendo propter deum.

11

35

¶ Utrum christus nobis meruit priu iam gratiam gratum facientem: Et videtur quod non. quia radi x merendi non cadit sub merito. sed prima gratia gratum faciens est radix merendi. ergo sub nullius vnque potuit cadere merito. Respondetur secundum Rich. vbi supra quod de hoc sunt opiniones. Quidam voluerunt dicere. quod prima gratia gratum faciens sub nullius vne quam potuit cadere merito. Si enim christus nobis eam meruisset: iam redderetur ex debito. secundum quod dicitur Rho. iiii. Qui operatur merces non reputatur secundum gratiam: sed secundum debitum. ita quod quantumcunque peccator se disponat non datur sibi gratia tanquam ex debito. sed ex mera liberalitate diuina. alias gratia non erit gratia.

36

¶ Alii. dicunt: et vt videtur melius. quod christus per suam passione nobis omnibus meruitr primam gratia gratum facientem quantum ad sufficientiam: quamuis non recipiant propter suam indispositionem istius meriti efficaciam. Si enim non meruisset christus nobis primam gratiam. non videtur quomodo eam potuissemus habere. vnde sacramenta habents virtutem a christi passionis merito. Sed puer cum baptisatur recipit primam gratiam gratum facientem. ergo recipit ipsam per meritum christi.

37

¶ Et si dicatur. quod patres antiqui habuerunt primam grattam. cum tamen passio christ nondum erat exhibita. Dicendum quod in fide passionis christi exhibende dabatur eis illa prima gratia.

38

¶ Sed di. ex hoc sequeretur quod praemium precessisset meritum. quod doctores tenent pro inconuenienti. et reprehendunt Magistrum in. ii dis. v. dicentem. quod angeli non merentur beatitudinem quam primo acceperunt. Dicendum quod bene est inconueniens principale premium poni ante meritum sicut posuit Magister in angelis. Non autem sic in proposito. quia ante christi passionem non erat aperta ianua celinec vllus ad beatitudinem admittebatur. sed descenbant omnes ad limbum. Dabatur autem gratia ante christi passionem. quia gratia non est principale premium. sed gloria. Ex quo infertur. quod christi passio est causa meritoria deletion is originalis peccati. quia non deletur sine gratia.

39

¶ Unde bene dicit san. Bonauen. in iii. dist. xix. aftl. i. q. i. secundum causarum genera passionem christi esse causam deletionis peccati. Secundum cau¬ san materialem per modum meriti. inquntum disponimur passione christi. Secundum causam mouentem et est ficientem per modum excitantis. Christus enim passus est pro nobis: vobis relinquens exemplum vt sequamint vestigia eius. Secundum causam formalem per moduam exemplaris: vt simus puri. quia sine peccato christus mortuus est. Secundum causam finalem per modum terminantis: vt dicatur passio christi delet peccata: non qui dem effectiue. quia sic solus deus delet. secundum quod dicitur Esai. xliiii. Ego enim sum qui deleo iniquitates tuas propter me. sed dispositiue et meritorie

12

40

¶ Utrum christus meruit per suam passionem tam electis quam reprobis: Respondet Scu tus in. iii. dis. xix. quod quantum ad efficaciam solum meruit christus sua passione electis. Quod patet perquinque signa et addi potest aliunde sextum

41

¶ Primum signu diuine nature est. in quo deus intelligit se vt bonum infinitum. Secundum in quo omnes intelligit creaturas. Tertium in quo aliquos praedestinauit ad gratiam et gloriam et circa aliquos actum neutrum habuit. In quarto videt hos et illos in Adam casu ros. In quinto praeuidet de remedio per passionem filii sui. Predestinatur enim christus esse filius dei: prius natura quam Adam intelligatur peccare. alioquin christus solum videretur esse ens occasionale. In sexto pro elecius redimendis dei filius mittitur in carnem: vt pro electis passione sua satisfaciat. Ex quibus patet. quod passiochristi quantum ad efficaciam solum fuit pro electis. quia pro illis solum beata trinitas filium dei misit

13

42

¶ Utrum passio christi sufficiebat pro infinitis homibus: Respondet Guill. vbi supra quod non sufficiebat quantum ad sufficientiam. quia ista passio quantum erat de se fuit bonum finitum. et ita non se extendit ad infinita. Unde hoc modo passio christi pro tantis valuit pro quantis deus eam acceptauit: vt sit tota ratio meriti effectiue ex parte dei. Ideo in ista dis. xix. defecit hic sam.

43

¶ Tho. in duabus aut tribus quest onibus si intelligit quod ista passio veram habuit infili. tate ratione diuini verbi cui vniebatur natura humana a qua procedebat. quod dictum non sufficit. quia certe magis proprie verbo vnita est natura humana quam ista passio que tamen conceditur finita.

44

¶ Ceterum quoque. si consideretur hec passio christi respectu sui creata est. Omnis autem creatura est finita. Tum secundo. quia si hec christi passio esset infinita: esset intantum diligibilis inquantum verbum diuinum. Tum tertio. quia tunc non solum ad sufficientiam sedetiam secundum efficaciam se extendisset. Unde si deus acceptaret eam pro infinitis hominibus (sicut bene posset) non esset hoc ratiq passionis in se. sed ratione diuini beneplaciti.

45

¶ Ded contra praedicta est illud Leonis pape. Sicutur a reatu nullum liberum repperit. ita liberandis omnibs venit. Respondetur quod ly Omnibus ibi tenetur ac commode. id est pro electis. vel potest dici. quod impedimentum saluationis non est ex parte dei. sed ex parte reproborum. quia deus omnibus paratus est sub¬ uenire: a nemine calorem sue misericordie abscondens

14

46

¶ Utrum per meritum passionis christi simus liberati a potestate diabolica: Arguitur quod non. quia adhuc habet potestatem vexandi corpora: vt docet experientia. et etiam aliis modis potestatem habet tentandi: secundum quod dicitur. ii Corum. iiii. quod deus huius secli id est diabolus excecauit mentes infidelium. ergo per christi passionem non sumus liberati ab illius potestate

47

¶ Confirmatur. Sicut enim modo non potest cogere nostrum libro ar. ita cogere non poterat ante christi passionem. non ergo plus eramus in sua potestate ante passionem quam modo. Sed in contrarium dixit dominus Ioan. xii. Nunc princeps mundi huius eiicietur foras. Respondetur secudum scilicet Bonauen. in iii. di. xix. ar. i. q. iii. Cui concordat Rich. ibidem. Quod (sicut dicit magister in littera per christi passionem sumus liberati a potestate diaboli. Diabolus enim ante passionem christi habebat duplicem manum: videlicet Attrahentem: et Impellentem. Manus attrahens erat potestas trahendi ad limbum etiam iustos et sanctos Manus impellens erat potestas praecipitandi in malum: vel per fallaciam: vel per violentiam: quia tenta bat vt draco: et tentabat vt leo. Et prima manus scilicet attractiua erat tante potentie vt nullus poterat ei resistere. et hec fuit enim omnino amputata per passionem: ita quod nullum iam trahat ad limbum. Manum autenimpellentem habebat ita fortem vt cum magna difficultate posset quis ei resistere: ideo in multis imo in omnibus regnabat. Hec potestas debilitata est per christi passionem per quam lumen aperitur contra diabolicam fraudulentiam. et adiutorium virtutis tribuitur contra diabolicam violentiam. Iam enim fere omnibus est ve ritas propalata. et ideo est destructa idolatria que prius regnabat. Adiutorium etiam virtutis tribuitur per gratie infusionem que reprimit concupiscentiam. vnde diabolus super omnia abhorret memoria passionis et figuram crucis per quam sumus a potestate eius liberati.

48

¶ Ad argumentum dicendum quod licet adhuc nobis incumbat pugna cum diabolo: non tamen elongamur a victoria nisi interueniat nostra negligentia: secundum quod dicitur. i. Cor. x. Fidelis deus qui non patitur vos tentari supra id quod potestis: sed faciet cum tentatione pro uentum. Potestas ergo diabolica non est totaliter ablata: sed restricta.

49

¶ Ad confirmationem dicendum secundum Rich. quod quamuis diabolus nunquam potuit cogere nostrum libro ar. In tentando tantum magis poterat ipsum inclinare ad malum ante christi passionem quam postea. Ideo dicit magister in littera dist. xix. tertii lir.o Incideramus enim in principem huius seculi qui seduxit Adam et seruum fecit: cepitque nos quasi vernaculos possidere. sed venit redemptor et victus est deceptor. et quid fecit redemptor captiuatori nostro: Tetendit illi muscipulam crucem suam: posuit ibi quasi escansanguinem suum

50

¶ Ille autem sanguinem fudit non de bitoris per quod recessit a debitoribus. Et infra. Non enim tenebat nos nisi vinculis peccatorum nostrorum Uenit ille: alligauit fortm vnculis passionis: in¬ trauit in domum eius id est corda eorum vbi ipse habitabat: et vasa eius scilicet nos eripuit que ille repleuerat amaritudine sua. deus noster fudit amaritudinem et impleuit dulcedine per mortem suam a pec tatis redimens: adoptionem filiorum glorie largies. Sed contra praedicta arguitur quod hec videntur falsal. quia fraus et dolus nemini debent patrocinari. ergo si diabolus hominem decepit: videtur quod ei non debuerit dominari. quia diabolus nullum ius habe bat in eo. praeterea nos eramus serui dei: ideo non erat in potestate nos facere seruos diaboli. Si ergo nec deus facit nos seruos diaboli: nec nos potuimus facere: nec diabolus potuit subiugare. ergo dictum magistri non videtur verum. Respondet sanctus Bonauen. in expositione littere: quod absque dubio homo iuste detinebatur. sed diabolus nullo modo eum iusto titulo detinebat. sed deus qui est iustus iudex iusto iudicio suo permiserat. Iustum enim erat vt ille qui se voluntarie subiecerat suggestioni per cul pam: eidem voluntarie subderetur per penam.

51

¶ Ad argumentum dicendum quod verum est quod diabolus non poterat hominem iuste possidere. sed eo modo quo nunc multi possident iniusto titulo: quorum diabolus princeps est: quia caput fraudis et malicie. nec fraus ei patrocinabatur: quia ad malum suum detinebat. sicut fures et latrones ad tempus ea possident que furantur.

52

¶ Ad illud quod obiicitur quod homo non potu it se facere seruum cum esset in alterius potestate: dicendum quod reliquerat eum in manu consilii sui. et sic ei permittebat vt posset si vellet se in seruitutem diaboli inducere.

15

53

¶ Utrum christus redemit homisne a diabolo merito sue passionis: Et videtur quod non. quia nemo emit quod suum est. Si ergo deus dominium super homines non amiserat: videtur quod ad eum re demptio hominis non spectabat

54

¶ Item queritur A quo et per quem redemit: Sil su dicas quod redemit a diabolo. Contra hoc arguitur. Ei soluit precium a quo redemit. sed redemit nos precio sui sanguis. ergo videtur quod praecium sui sanguinis soluerit diabolo.

55

¶ Si vero dicas quod redemit a deo. Contra hoc est. qula nullus emit a seipso. Respondet sanctus Bonauen. vbi supra quod homo venundatus erat vt faceret mala in conspectu domini et fecerat seipsum seruum peccati et supplicii. In his autem det inebatur autoritate diuine iusticie. et ideo praecium redemptionis ei aportebat offerri qui damnum et iniuriam passus erat. Et quoniam hoc est deus: ideo in offerendo sanguinem suum deo redemit nos a seruitute peccati diaboli et supplicii sta quod manus misericordie redemit hominem de manu iusticie. Transierat enim homo per culpam suam de ma nu misericordie ad manum iusticie. Ex his patet responsio.

16

56

¶ Utrum christus per suam passionem liberauit a pena eterna: Et arguitur quod non. quia passio christi fuit finita. pena autem eterna in finita. Sed finitum non proportionatur infinito. Cum ergo emenda liberans a pena proportionari debeat pene: non sumus per passionem christi liberati a pena etrna. Respondet Richar. in. iii. dist. xix. ar. i. q. iii. Quod aliquos liberari a pena eterna tripliciter potest intelligi. scilicet Aut eos a pena eterna iam habita eripi. Aut a reatu illius pene absolui. Aut ab illo reatum praeseruari. Quocunque autem istorum modorum accipi atur liberari a pena eterna: Dico quod omnes homines per meritum passionis christi liberati sunt a penaeterna quantum ad sufficientiam: non tamen quantum ad efficientiam. quia nullus de illis qui iam habent eternam penam in actu potest se disponere ad recipiendum efficaciam meriti passionis christi. quia omnes illi in sua malicia obstinati sunt. Multi etiam de illis qui per peccatum mortale ad illam penam sunt obligati non disponunt se ad recipiendum efficaciam meriti passionis christi ideo non absoluuntur. Multi etiam qui penam eternam non habent secundum actum nec secundum reatum: sed postea se precipitant in peccatum mortale: sic incurrunt reatum pene eterne. et sic per meritum passionis christi non praeseruantur a pena eterna. Sed omnes qui se benedisponunt ad recipiendum meritum passionis christi preseruantur a pena eterna

57

¶ Ad argumentum dicendum quod quamuis passio chrissi fuerit finita tam extensiue quam intensiue: tamen acceptabatur a deo proomnibus saluandis. vt praedictum est.

17

58

¶ Utrum per christi passionem simus liberati a pena temporali: Et videtur quod non quia docente experientia post christi passionem sumus in multiplici pena

59

¶ Confirmatur. quia illud quod prouocat ad sustinendum penam temporalem non videtur liberare ab ea. Sed talis est christi passio: secundum quod dicitur. i. Pe. ii Christus passus est pro nobis: vobis relinquens exemplum vt sequam ini vestigia eius. Ubi glo. dicit

60

¶ Per christi passionem non sumus liberati a temporali pena

61

¶ Respondet Richar. vbi supra q. iiii. Quod pena temporalis tripliciter potest accipi. scilicet pro pena nature que est originali peccato debita. et pro pena persone debita pro peccato actuali. et pro pena persone voluntarie assumpta. A prima pena et secunda liberati sumus quantum ad sufficientiam quia passio christi fuit tante efficacie quod fuit sufficiens satisfactio pro omnibus penis nostris pec catis debitis: non tamen per illam passionem omnes liberantur: quia se non disponunt. A pena enim nature non sumus totaliter liberati in presenti sed in futuro. remanet autem ad bonum nostrum vt exerceamur per illam. et ideo ad sustinentiam prouocamur per christi passionem. Per hoc patet responsio ad argumenta.

18

62

¶ Utrum per christum facta fuerit chirographorum deletio: Et arguitur quod non. quia adhuc sunt aliqua peccata per que nos diabolus detinet hoc et in futuro ad lueda supplicia. ergo per¬ christum non sunt deleta peccatorum chirographa. In contrarium Magister ponit in littera et sunt verba Augustini dici. Fuso sanguint sine culpa: omnium culparum chirographa deleta sunt. Et Col. ii Donans nobis delicta: et delens quod aduersum nos crat chirograpium decreti: quod erat contrarium nobis. Respondet sanctus Bonauen. in. iii. dist. xix. ar. i. q. ii quod sermo iste est metaphos ricus quo dicuntur per passionem christi deleri chirographa culparum. Dicitur enim chirographum a chiros quod est manus: et graphia quod est scriptura: quasi scriptura manu facta. Que autem ista sit scriptura que dicitur chirographum decreti: et chirograpbum diuersimode potest assignari secundum diuersas expositiones illius ad Col. ii vt preallega tum est. Nam secundum Augustinum chirographum culpe dicitur esse memoriale quo anima tenetur astricta et obligata alicui pene. Sicut aliquis cum se alteri obligat facit chirographum. Et dicitur chirographum culpe: et chirographum decreti. quia talis obligatio consurgit ex nostra culpa tanquam ex merito: et ex diuina sententia tanquam ex decreto. Et sic chirographum dicitur memoriale quo peccatum manet quantum ad reatum. ratione cuius diuina iusticia habet nos punire: et diabolica ma licia accusare et detinere: et conscientia nostra potest contra nos remurmurare. Et illud chirogra phum aduersum nos habet scribis non solum pro peccatis nostris actualibus: sed pro peccato primi parentis. ratione cuius diabolus habet in nos potestatem: vel simpliciter vel ad tempus. Quoniam ergo christus per passionem suam non solum impetrauit nobis remissionem culpe quantum ad maculam: sed etiam quantum ad reatum Hinc est quod dicit Apostolus et Augustinus quod christus per passionem suam deleuit chirographa cul parum. Sed Apostolus dicit: delens chirographum decreti. quia loquitur de memoriali trans gressionis primi parentis. Augustinus vero pluraliter de remissione omnium peccatorum quantum ad reatum: vt perfectum exprimat ipsius christi passionis effectum.

63

¶ Ad argumentum dicendum quod dupliciter est loqui de effectu passionis christi: Aut quantum ad sufficientiam. Aut quantum ad efficaciam. Quantum ad sufficientiam: sic se extendit ad omnes homines et ad omnes culpas. Sed quamtum ad efficaciam: sic solum se extendit ad eosquibaptizantur in nomine eius: qui absoluuntur a reatu originalis et actualis: ita quod a diabolo non possunt amplius teneri: nisi forte se voluntarie subiiciant: et noua contra cos scribantur chirographa. Sed d. Quis habet istud chirographum: Dicendum secundum Guiller. in. iii. di. xix. quod deus vt iudex. homo vt reus. diabolus vt accusator.

19

64

¶ Queritur rursus an chirogra¬ I. phum decreti sit pena vel culpa: Respondetur secundum Guil ler. quod nec est pena: nec culpa proprie loquendo: sed obligatio ad penam et memoriale culpe preterite.

65

¶ Queritur iterum Quare expiatio peccatorum nostrorum atribui videtur passioni christi et iustificatio nostraresurrectioni christi. Sic enim Rho. iiii. dicit apostolus. Traditus est propter delicta nostra. et resurrexit propter iustificationes nostras. Respondetur secundum Guiller. quod mors christi signat veteris hominis interemptionem: ideo recte dicitur mundare peccata quae sunt vetus homo. Resurrectio vero christi nouum signat hominem: ideo recte sibi attribuitur nostra iustificatio qua noui efficimur.

66

¶ Hic claret dei charitas magna quia animam suam posuit pro nobis.

PrevBack to TopNext