Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Nomen
1
Nomen primo generaliter. Nam secundum Bonauen. in i. di. xxii.. q. ii. Nomen dicit tria scilicet Primo vocem. Secundo significatum. Tertio rationem inotescendi.
¶ Primo nome dicit vocem. quia secundum Aristo. in i. periher. nomen est vox significatiua ad placitum. Et sic restringitur contra nomen mentale et scriptum que verius dicuntur conceptus quam nomina. Hoc modo dicimus: hoc noment est Petri aut Pauli. Secundo nomen dicit significatum. sicut dicimus bonum et honestum sunt idem nomine. Tertio nomen dicit innotescere rationem. sicut dicimus quod alio modo innotescit nobis deus inquantum veritas. alio modo inquantum bonitas. Unde proprie loquendo de nomine Nomen est terminus secunde impositionis in prima impositione fundatus
¶ Notandum quod secundum Sco. i. i. di. xxii. q. i. Ad hoc quod aliquid nomen dicatur tria requiruntur. Primo quod ab vtente vt signum recipiatur et non vt res. quia si pica proferat hunc terminum petrus non proprie dicitur petrum nominare. quia non accipit vt est signum sed vt est res quaedam. Secundum requiritur quod non solum alicui sit signum: sed vtenti. vnde si aliquis nesciens hebraicum: characteres hebreos proferret: licet eosdem caperet iudeus: non tamen proprie: tunc essent nomina: ex quo proferens non intelligeret Tertium quod ad minus vtens vel proferens aliqulem cognltionem per nomen signati habeat siue in particulari siue in vniuersali. sicut proferens hoc nomem homo aliquam cognitionem hominis habet: licet non requiratur quod cognoscat eius substantiam. quia in via rerum substantie nobis sunt ignote. Addunt aliqui Quartum prout tangit idem Sco. vt alii per nomen fiat manifestatio quam uis non necessario requiratur. Possum enim mihimet loqui et completam habere nomins rationem. Uerum est tamen quod dum ad alium refertur magis completur nominis ratio. Unde dicit Plato in Timeo. Ad hoc datus est nobis sermo vt mutuos nostros conceptus valeamus exprimere. De hoc plura habentur li. i. titulo Nomen.
2 (2.1)
¶ Nomen secundo singulariter Iesus christus. Nam Iesus secundum triaidiomata principalia tria habet nomina secundum Isid. li. vii. etynm. In greco dicitur soter. In hebreo Iesus. In latino saluator. Unde in ve. test. tres saluatores reperiuntur: hoc nomine Iesus vocati. Primus Iesus siue Iosue propter potentiam praeliorum Secundus Iesus Sidrach propter scientiam et doctrinam qui composuit Ecclesiasticum. Tertius Iesus Iosedech propter bonitatem qui fuit sacerdos. Noster autem Iesus siue saluator saluauit his tribus modis scilicet potentia: scientia: et bonitate. Christus similiter secundum Isid. tripliciter nominatur. In greco enim dicitur christus. In hebreo dicitur Messias. In latino vero dicitur vnctus. Unde in vetri lege aliqui dicti sunt christi propter potentiam sicut Cyrus rex parlarum. De quo Esa. xlv. Hec dicit dominus christo meo Cyro. Secundi dicti sunt christi propter scientiam. sicut prophete. de quibus psali. Nolite tangere christos meos: et in prophetis meis nolite malignari. Tertio christus dictus est propter bonitatem: sicut noster christus. de quo Psalmus Unxit te deus deus tuus praeconsortibus tuis.
3 (2.2)
¶ Utrum conuenienter fuit christo nomen Iesus impositum: Arguitur quod non. quia veritas euangelica dcbet prenunciationi prophetice respondere. sed propheate nomem aliud de christo pronunciauerunt. sicut Esa. ca. vii. Eccevirgo concipiet et pa. fi. et vocabitur nomen eius Emanuel. Idem ca. viii. Uoca nomen eius accelera spolia detrahe festina praedari. Et eiusdem. ix. ca. Uocabitur nomen eius admirabilis: consiliarius: deus fortis: pater futuri seclesi: princeps pacis. Et Tach. vi. Ecce vir oriens nomen eius
¶ Preterea Esa. liiii. dicitur. Uocabitur tibi nomen nouum quod os domini nominauit. Sed hoc nomen Iesus non est nomennouum. sed pluribus in veteri te. fuerat impositum: vt patuit ergo videtur quod inconuenienter sit vocatum nomen eius iesus
¶ Confirmatur. Nam hoc nomen Iesus salutem signat secundum (quo Mat. i. dicitur. Pariet filium et vocabitur nomen eius Iesus. ipse saluum faciet populum suum a peccatis eorum. Sed salus est facta non solum iudeis de quorum populo Iesus erat:. sed etiam gentilibus. hoc est: non solum in circucisione existentibus sed etiam in praeputio. ergo inconuenienter est eius nomen Iesus vocatum. Sed in conrium dicitur Luc. ii quod postquam consummati sunt dies octo vt circumcideretur puer vocatum est nomen eius Iesus
¶ Respondetur secundum Lyram super ca ii. Lu. cui concordia scilicet Tho. iii. parte summe. q. xxxvii. Quod hoc nomen Iesus fuit proprie ei impositum. Nomina enim si bene imponantur imponi debent a proprietatibus rerum. et hoc patet de nominibus generum et specirum. de quibus dicitur. iiii. metaph. Ratio qua signat nomen est diffinitio: quod desi guat propriam rei natura. Nomina autem singularium si bene imponantur imponi debent ab aliqua proprietate eius curnomen imponitur. Aliquando a tempor: sicut nomina aliquorum sanctorum imponuntur pueris natis in festis eorum. Ula cognatione eius: sicut cum filio imponitur nomen patris vel alicuius de cogtione eius: sicut propinqui Ioam. baptiste volebant eum vocare nomine patris sui Tachariam. non autem Ioannem: quia nullus erat in cognatione illa qui vocaretur hoc nomine: Lu. i. Aliquando ab cuentum: sicut Ioseph vocauit primogenti tum suum Manassem: dices. Obliuisci me fecit deus omnium laborum meorum Gen. xli. Aliquando ab aliqua qualita te eius cui nomen imponitur: sicut primogenitus Isaac vocatus est Esau: quod interpretatur rubeus vel rufus. quia de vtero matris exiuit rufus et totus in morem pellis hispidus Gen. xxv. Aliquando ex aliquo dono dei gratuito: sicut Mat. xvi. dictum est Pecro. Tu es petrus et super hanc petram etc. Homini autem christo hoc munus gratiae collatum erat vt per ipsum omnes saluarentur. Ideo conuenienter vocatum est nomen eius Iesus id est saluator: hoc nomen praenunciante angelo non solum matri: sed et Ioseps qui erat futurus nutricius eius
¶ Ad argumentium ergo primum dicendum: quod in omnibus illis nominibus quodammodo signatur hoc nomen Iesus quod est significatiuum salutis. Nam in hoc quod dicitur Emanuel quod interpretatur nobiscum deus: designatur causa salutis quae est vnio diuine et humane nature in persona filii dei: per quem factum est vt deus esset nobiscum particeps nostre nature. Per hoc autem quod dicitur Uoca nomen eius accelera: spolia: detrahe etc. designatur a quo nos saluamur: quia a diabolo cuius spolia abstulit: secundum illud Col. ii Expolians principatus et potestates traduxit confidenter etc. In hoc autem quod dicitur quod vo cabitur nomen eius admirabilis designatur via et termiuus nie salutis inquantum scilicet admirabili dei consilio ad hereditatem futuri seculi perducimur: in quo erit pax perfecta filiorum dei. Quod vero dicit Ecce vir oriens nomen eius: ad idem refertur ad quod primum scilicet ad incarnationis mysterium: vbi exortum est lumen rectis corde.
¶ Ad secundum dicendum quod in his qui fuerunt ante christum potuit conuenire hoc nomen Iesus secundum aliquam aliam rationem: puta quia aliquam particularem salutem attulerunt. Sed secundum rationem spiritualis et vniuersalis salutis hoc nomen proprium est christo Et hoc ditur esse nomen nouum
¶ Ad tertium dicendum quod sicut Gen. xvii. legitur quod Abraam simuls accepit a deo nominis impositionem et circumcisionis mandatum: ita apud iudeos consuetum erat vt ipso die circumcisionis nomi na pueri imponerentur quasi ante circumcisionem perfectum esse non habuerint. sicut etiam et nunc pueris in baptismo nomina imponuntur. Unde super illud Prouer. iiii. Ego filius fui patris mei tenellus et vnigenitus coram matre mea dicit gloria Quare Salomodo se vnigenitum coram matre sua nominat quem fratrem vterinum scriptura praecessisse testatur: nisi quia ille mox natus sine nomine quasi nunquam esset de vita decessit. Et ideo christus cum fuerit circumcisus simlis nominis impositionem accepit vel potius publicationem.