Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Oratio christi
Oratio. INatlo christl enionia sest ratio. Que quidem secundum Guiller. dicitur tripliciter. Primo apud logicum dicitur oratio vox completa generas sensum verum aut falsum in animo auditoris. Secundo apud rhetoricum dicitur oratio quaelibet propositio persuasiua. Et inde dicitur rhetor orator. Tertio oratio dicitur apud theologum quidam mentis sapor in de um terminatus. quam et sic diffiniunt theologi. Oratio est pius mentis affectus in deum directus. Ubi tria tanguntur. Primo genus orationis: cum dicitur. pius affectus. Ex quo datur intelligi quod oratio est affectio: non cognitio. Ista vero pietas debet capi pro theosebia id est cultum dei completo: secundum quod dicit Aug. in enchy. Fidespe et charitate colitur deus quae tria oratio complectitur. Secundo tamngitur subiectum orationis: cum dicitur: mentis id est partis intellectualis. In parte enim sensitiua formaliter oratio n conlocatur. Tertio tangitur obiectum orationis: cum dicitur. in deum directus. Unde Damasce. diffiniens orationem dicit: Oratio est ascensus mentis in deum. Et circa hoc quaeruntur plura.
1
¶ Utrum decuerit christum orare: Et videtur quod non. quia dicit Augustinus de correptione et gratia Nemo petit ab alio quod per se pot implere. sed christus omnia poterat per se. ergo nihil debebat ab alio petere. ergo nec oraire.
¶ Preterea voluntas christi hominis erat per omnia conformis voluntati patris. ergo nihil petebat nisi quod videbat patrem velle. ergo etiam si non peteret nihilominus quod petebat impleretur. ergo frustra christus orauit.
¶ In contrarium dicitur Lu. vi. Exiuit in montem orare et erat pernoctans in oratione dei. Sed christus nihil fecit nisi quod ipsum decuit. ergo fuit conueniens ipsum orare. Respondet scilicet Bonauen. in. iii. di. xvii. ar. ii q. i. quod absque dubio decens fuit christum orare maxime in diebus carnis sue. Ratio autem huius decentie potest assignari quadruplex. videlicet Propter meritum. Propter exeplum Propt veritatis argumentum. et Propter officium explendum
¶ Propter meritum: quia sua petitione merebat nobis qui minus idonei eramus ad susceptionem beneficiorum dei.
¶ Propter exemplum: vt scilicet discipulos suos et per consequens alios inuitaret ad orationis studium. in cuius exercitio maxime superatur aduersarius: secundum quod dicebat: dominus Mat. xxvi. Uiglate et oratem ne intretis in tena¬ tationem
¶ Propter veritatis argumentum vt ostenderet se verum hominem et vere a deo missum: secundum quod dicebat Io. xi. Grias ago tibi domine quoniam exaudisti moego aut sciebam quoniam me semper audis. sed propter populum istum qui circumstat dixi vt credant quia tu me misisti propter officium: quia christus hebebat dignitatem pontificis. Unde sicut ad ipsius officium pertinebat offerre sacrificium pro peccatoribus: ita pro ipser orare: secundum quod dicitur Heb. v. Omnis petifex ex hominibus assumptus pro homibus constituitur in his qu sunt ad deum vt offerat dona et sacrificia pro peccatis euo decebat christum orare
¶ Ad argumentum autem ille quod nemo petit ab alio quod potest impse implere Dicendum: quod illud verum est ratione eiusdem nature Sic autem non est in proposito. Nam petere et orare competit christo secundum natura assumptam. sed posse implere competit ei secundum naturam assumentem. Uel potest dici quod sicut motus potesfieri aliquando propter supplendam indigentiam propriam. aliquando propter indigentiam alienam: sic et oratio. Cum enim aliquis propter propria indigentiam supplendam orat: tunc verum est quod dicit Augustinus. Nemo petit ab alio quod ipse potest implere. Cum autem petit propter alienam indigentiam supplendam non requiritur defectus potestatis in petente. sed defectus indigentie in eo pro quo petitur.
¶ Ad secundum argumentum quod christus nihil petebat nisi quod sciebat deum velle Dicendum: verum est. sed christus bene sciebat quod deus quaedam volebat quae sciebat christum nobis impetraturum per sua orationem. Et ideo non frustra orabat christus. quia quod deus disposuerat nobis dare id oratione sua impetrabat. Cum deus disponit aliquid facere non dispionit in omnem euentum: sed praesuppositis congruentibus antetecedentibus. sicut disponit nos saluare si tamen volumus perbona merita salutem adquirere. Sic et in proposito intelligendum est. Unde Greg. Impetrari non possunt que praedestinata non sunt
2
¶ Utrum christus in omni oratione sua fuerit exauditus Arguitur quod non. quia dicit Magisteri littera liro tertii. di. xvii. Christus clamans non exauditur ad silutem corporalem. bonum quidem petiit scilicet quod no moreretur. sed melius erat vt moreretur. Et Psalmus in eius persona dicit. Deus meus clamabo per diem et non exaudies me. Similiter orauit instante passione vt calix transiret ab eo et non transiit. ergo christus in omni oratione exauditus non fuit
¶ Respondet scilicet Bonauen. vbi supra. q. ii quod cum oratio sit petitio procedens ex voluntate et desiderio secundum quod voluntas humana fuit in christo secundum triplicem differentiam: sic et oratio. Nam quaedam oratio fuit procedens a rationis voluntate. Que dam a voluntate pietatis. Quedam a voluntate carnis. Oratio procedens a voluntate rationis in omnibus fui exaudita. Tum quia ista voluntas erat per omnia conformis voluntati diuine. Tum etiam quia a deo petebat digne et sancte. Oratio autem procedens a voluntate carnis non fuit in christo exaudita per omnia. Tum qui hac voluntate non conformabatur deo in omni volito. Tum etiam quia illa petitio plus ordinabatur ad nostram instructionem quam ad diuinam inclinationem. magis tim hac oratione petebat vt erudiret quam vt deum ad sua¬ petitionem incliaret. Ex quibus patent responsiones ad obiecta¬
3
¶ Utrum christus orauerit pro se: Et quod non: probatur. Quia dicit Augustinus in ser. de oratione et ieiunio: quod oratio est ascensio anime de terrestribus ad celestia: et supernorum inuisibilium desiderium. Sed christus sibi non desiderauit iuisibilia. quia desiderium est respectu non habiti: ipse de supernis inuisibilibus habuit ab instanti conceptionis. sue quantum habere poterat. ergo christus pro se non orauit.
¶ Respondet Rich. in. iii. di. xvii. ar. ii. q. ii. Quod oratio est ad excludendum aliquem defectum ab illo pro quo oratur. Duplex autem est defectuscilicet Culpabilis et Penalis. Et quia in christo non fuit defectus culpa bilis: ideo sic non orauit pro se sed pro nobis. Sed quia in christo fuit defectus penalis tam ex parte corporis quam ex parte anime: inquantum erat passibilis vt natura. Ideo secundum quod oratio ordinabatur ad exclusionem penalis defectus orauit non tantum pro nobised eriam pro se
4
¶ Utrum illa oratio qua christus orauitr in passione vt calix transferretur a se fuit a ratione: ana sensualitate: Arguitur quod a sensualitate. quia dicit magistr in littera: secundum affectum sensualitatis christus mori noluit nec obtinuit quod secundum illum affectu petiit. Quod etiam ex ordine orationis christi innuitur cum dicitur Non sicut ego volosed sicut tu vis. ergo aut hoc dicit ratione sensualitatis: aut rationis. Non rationis: quia voluntate rationis voluit mori dicit Fiat voluntas tua. ergo illa omnatio christi fuit sensualitatis.
¶ Sed contra opponitur quod solius rationis est conferre sed praedicta oratio fuit cum collatione quadam: sicut patet cum dicitur Non sicut ego volo sed sicut tu. ergo processit a ratione.
¶ Con firmatur. quia rationis est futura praecogscere. sed omratio illa quae petebatur calix futurus transferri erat ex futurorum cognitione. ergo erat oratio rationis. Respondet vniformir scilicet Bona ue. et Rich. di. q. supra ar. ii q. iii. ambo. quod de predicta oratione est loqui dupliciter. Aut quantum ad materiam: Aut quantum ad formam. Si loquemur de ipsa quantum ad materiam: cum mater ia orationis respiciat desiderium petentis talis fuit petitio sensualitatis tantum cuius desiderium erat ad non moriendum. Si autem loqumur de praedicta oratione quantum ad formam: cum forma petitionis respiciat discretionem propo nentis: et talis modus proponendi sit a ratione: sic fuit rationis Et per hoc patet propositum et etiam ad obiecta. quia non est simuis pliciter concedendum quod tals oratio fuerit simpliciter rationis: vel simpliciter sensualitatis. sed quodammodo huius: quodammodo illius Sensualitatis quantum ad materiam. Rationis quantum ad forma. Unde recte dici consueuit quod ratio fuerit aduocatrix sensualitatis.
¶ Sed tunc oritur difficultas: cum ratio sciret sensualitatem in hac petitione nec exaudiendam nec dignam exaudiri: vtpote quia petebat contrarium dei proposito Quomodo hanc petitionem proposuit et pro ea allegauit: Dicendum quod huius fuit ratio triplex. Prima ad manifestationem veritatis nature assumpte qua naturaliter refutabat passionem. Et in hoc erudiuit nostram fidem. Secunda ad confirmandam nostram imbecillitatem: vt non diffidamus si passionum pericula exhorreamus. et in hoc erexit nostram spem.
¶ Tertia vt ostenderet voluntatem nostram voluntati diuine esse per omnia subiiciendam. quod ostendit in conditione apposita di. Non sicut ego volo sed sicut tu. Et in hoc ordinauit charitatem nostram in nobis vt voluntati diuine subiiciamur. Ideo magis orauit in illa oratione pro nobis quam pro se. quia illa oratio seruauit formam fidelis et prudentis aduocati qui desiderium sensualitatis proponit seruata tamen forma iuris. Dictat enim ius diuinum quod omnis appetitus debet deo esse subiectus.
5
¶ Et arguitur quod sic. quia multi occidunt seipsos. sicut patet in desperatis qui cupiunt mori. ergo.
¶ Preterea dicit Augustinus. iii. de ciui. dei. de quodam quo lecto Platonis libro vbi de immortalitate anime disputauit: se praecipitem dedit de muro vt de hac vita migraret ad eam quam credidit meliorem. Ex hocipso videtur. quod aliqui sunt qui mori desiderant. Sed in contrarium dicit Augustinus. super Ioan. et allegat Magister in. iii. dist. xvii. De Petro enim ipa veritas dicit: Cum senueris extendes manus tuas: et alius cinget te: et ducet te quo tu non vis. scilicet ad mortem. Petrus ad illam molestiam nolens est ductus: nolens ad eam venit: sed volens eam vicit et reliquit affectum infirmitatis quo nemo vult mori qui adeo est naturalis: vt eum Petro nec sene ctus abstulerit. Unde etiam dominus ait: Transtat a me calix iste. Respondet san. Bonauen. in. iii. bist. xvii. in expositione littere. quod est affectus naturalis: et est affectus deliberatiuus. Affectu naturali nemo vult mori. imo omnis homo refugit mortem. Affectu deliberatiuo potest quis appetere mortem et effugere vitam: non quia illa sit mors et illa sit vita. sed ratione alicuius quod est annexum vel esti matar esse annexum. sicut desperati et vehementer confusi in vita propter confusione refugiunt vitam. sic etiam est de aliris incommodis. Per hunc modum etiam alii appetunt mortem qui post mortem credunt quiescere et gaudere. Ex quibus patet responsio. quod Augu. super Ioan. loquitur de affectu naturali. et lib. de ciuita. loquitur de affectu deliberatiuo.
¶ Sed contrapredicta videtur dicere Apostols. ii Cor. v. Nolumus expoliari sed superuestiri. qui alibi dicit: Cupio dissolui et esse cum christo.
¶ Sed tu dicas. quod ex voluntate naturali seu sensualitatis nolebat expoliari: sed voluntate rationis siue deliberatiua cupiebat dissolui. Contra hoc quod dicitur Phil. i. Permanere autem in carne necessarium est propter vos. Sed Apostolus voluntate deliberatiua illud magis appetebat quod erat fribus magis necessarium. ergo illa voluntate videtur quod non appeteret dissolui aut simul appetebat duo contraria quod est inconueniens. Respondet idem scilicet Bonauen. vbi supra quod in carne nostra est duo repaerire. videlicet ipsam naturam et in firmitatem aggrauantem animam. secundum quod dicit Augustinus. xiii. de ciuitate dei. quod corpus aggrauat animam: non quia corpus sed quia corruptibile. cum dicitur. Nolumus ex poliari. hoc dicitur quantum ad ipsam carnis naturam. De qua Ephe. v. Nemo vnque carnem suam odio hapuit. quantum ad infirmitatem aggrauantem dicitur: Cupio dissolui. et ibi nulla contrarietas.
¶ Ad illud vero quod queritur quomodo petebat simlis dissolui et permanere in carne Dicendum secundum eundem Bonauen. vbi supra quod est voluntas absoluta: et voluntas conditionalis: et nihil impedit duo opposita velle. ita quod vnum velit voluntate conditionali: alterum voluntate absoluta. volebat ergo Apostolus in carne permancre propter vtilitatem fratrum: volebat nihilominus dissolui et esse cum christo. sed hoc non absolute: sed quantum in se. et sic nulla erat repugnantia: erat tantum quedam mentis angustia ex hoc duplicir desiderio. propter quod dicit Coartor ex duobus deside rium habeo dissolui et esse cum christo.
6
¶ Utrum christus dum orauit in passione dubitauerit de patris potentia: Et videtur quod sic. quia dicit Amb. li. iii. de trini. et allegat Magister in littera in. iii. di. xvii. di. De quo dubitat de se: ande patre: de eo vtique cui dicit: Transfer calicem. du pitat hominis affectu. Nam deus de patrenon dubitat: nec de morte formidat. Et infra. Ut homo ergo dubitat: vt homo locutus est. ergo etc.
¶ Sed contra. videtur esse falsum. quia christus habuit scientiam omnium futurorum et sub certitudine. ergo videtur quod christus de nullo potuerit dubitare.
¶ Confirmatur sic: In quemcunque cadit dubitatio. cadere etiam potest ignoram tia et error. sed nullum istorum potuit in christum cadere. ergo videtur quod dubitare non potuerit.
¶ Respondetur secundum scilicet Bonaue. vbi immediate supra quod dubitatio proprie dicit indifferentiam iudicii rationis respectu vtriusque partis contradictionis. ita quod neutrum peligat alteri. Et hoc modo accipiendo dubitationem: in christo non fuit dubitatio. Alio modo dicitur dubitatio indifferentia quedam partis sensibilis ad sequendum affectum nature inclinantem vel rationi imperantem. et talis dubitatio potuit esse in christo et de hac intelligit Amb. de alia vero currit obiecto.
7
¶ Utrum christus in sua oratione hapuit plures voluntates: Arguitur quod non. quia dicit Damas. li. iii. Quorum substanti est eadem: horum et voluntas est eadem. et quorum diuersa voluntas: horum et diuersa substantia. sed diuina et humana natura vniuntur in christo in vnitate hypostasis: quae est substantia indiuidua. ita quod in christo non unt plures hypostases: sed vna. ergo sicut in christui non est reperire plures hypostases. ita etiam voluntates
¶ Confirmatur. quia voluntas facurt volentem. ergo plures voluntates faciunt plures polentes. sed christus est vnicus volens. ergo tantum habet vnicam voluntatem. In contrarium dicitur Io. vi. Non veni facere voluntatem me. sed volum. eius qui mi. me. ergo alia est voluntas christi: alia mittentis voluntas. sed voluntas christi secundum diuitatem eadem est cum voluntate mittentis. ergo christus humit voluntatem secundum humanitatem et secundum diuitate. ergo humit plures. Respondetur secunum scilicet Bonauen. in. iii. dist. xvii. ar. i. q.cilicet quod cum in christo sint ples nature intellectuales. videlicet diuina et humana. necesse est esse in christo plures voluntates. Sicut entm in vna natra corporali nobili ista duo se concmnitam scilicet lii ex color: sic et in natura spirituali perfecta necesse est duo repariri his duobus correspondentia. videlicet cognitionem et affectum. Sed cognitio est actus rationis: et affectio actus voluntatis. Cum ergo in christo sint plures nature spirituales: necessarium est in christo ponere plures intellectus et plures voluntates. quod manifestat Magister in littera per multas sanctorum autoritates.
¶ Ad argumentum autem primum dicendum quod substantta dicitur multiplicer Uno modo substantia idem est quod essentia vel natura. Alio modo idem est quod suppositum. Damasce. autem in praedicta autoritate accipit substantiam pro esse vel natura. Argumentum autem procedit de substantia supposito vel subiecto. Et hoc probat ipse: quia in tribus personis vna est voluntas: non propter vnitatem in personis: sed propter vnitatem in natura.
¶ Ad id quod voluntas facit volente dicendum: quod hec per se lbquendo intelligitur de natura: per conseques autem de persona Et quoniam plures nature poaesent esse in vna persona. hinc est quod ad pluralitatem volutatum consequatur pluritas naturarum. non tamen consequitur personarum plurlitas Ideo non sequitur Sunt plures voluntates. ergo plures volentes. sed bene sunt plures nature secundum quas insunt ille voluntates Et sic patet responsio.
8
¶ Queritur Quot fuerunt in christo voluntates cum orauit dicens. Non mea sed tua fiat voluntas: Respondet scilicet Bonauen. vbi. supra. q. ii quod voluntas tripliciter habet considerari. Aut secundum naturalem volun tatem. Aut secundum potentiam per quam quis vult. Aut secundum modum volendi. Et secundum istam triplicem considerationem tripliciter habet diuidi in christo voluntas. Secundum enim comparationem ad naturam duplex est in christo voluntas. Diuina vicis et humana. Si autem consideretur secundum potentias per quas quivult: sic diuidi habet diuisione trimembri. quia in christo fuit potentia diuina: et potentia rationalis: et potentia sensitiua: per quarum quamlibet in actum volendi se exhibetEt sic diuidit Magister in littera. Si autem consideretur voluntas in christo per comparationem ad modum volendi: habet diuidi diuisione quadrimembri. Et sic considerauit Hugo in libello quem fecit de voluntate christi. Ait enim sic
¶ In christo fuit voluntas diuinitatis: et voluntas rati. onis: et voluntas pietatis: et voluntas carnis. Uoluntas diuinitatis per iusticiam sententiam dictabat. Uoluntas rationis per obedientiam veritatem approbabat. Uoluntas pietatis per compassionem in malo alienosuspirabat. Uoluntas carnis in malo proprio per passionem murmurabat. Et sic patet numerus voluntatum in christo.
9
¶ Utrum voluntates in christo erant conformes: an discordes: Arguitur quod fuerunt discordes. quia dominus ipse dicebat. Non sicut ego volo: sed sicut tu vis. ergo aliud volebat christus secundum quod homo: et aliud secundum quod deus
¶ Tonfirmatur. quia christus flebat de destructione hierulum. ergo volebat hieruslum non destrui. et secundum iusticiam volebat eam destrui. ergo voluntas humana aduersabatur diuine
¶ Confirmatur secundo. quia autem ratio assentiebat sensualitati refugienti mortem: aut repugnabat. Si assenticbat: ergo assentiebat in contrarium vo¬ luntati diuine. ergo peccabat mortaliter. Si repugnabat. ergo voluntas rationis et sensualitatis in christo fuerunt repugnantes
¶ Sed contra. Eque ordinatus vel ordinatior fuit christus in seipso sicut Adam in statu innocentie. Sed in statu innocentie nulla fuit in Adam repugnantia voluntatis. ergo nec in christo fuit aliqua repugnantia sensualitatis ad ratio nem: nec rationis ad diuinam
¶ Item Aut voluntas sensualitatis in christo subiacebat omnino rationi: aut aduersabatur. Si subiacebat: ergo nulla erat ibi repugnantia. Si aduersabatur in aliquo: ergo caro concupi scebat aduersus spiritum. Sed vicium est cum caro concupiscit aduersus spiritum. ergo in christo fuisset peccatum: quod est falsum
¶ Respondet sanctus Bonauen. vbi supra. q. iii. Quod conformitas voluntatis ad voluntatem in duobus consisit. videlicet in volito: et ratione volendi. Con formitas in volito est quando diuerse voluntates idem volunt. Conformitas in ratione volendi est: quando idem eodem modo volunt. vel altera earum velit illud eodem modo quo superior vult eam velle. Cum ergo ad perfectam conformitatem ista duo concurrant: alterum eorum est de necessitate conformitatis: videlicet conformitas in modo. Alterum vero aliquando de necessitate. aliquando de congruita te. aliquando preter necessitatem et congruitatem: videlicet conformitas in volito Possibile enim est quod voluntates sint conformes: ita quod vna subsit alteri: et tamen non volunt idem. quia voluntas superior non vult inferiorem velle quod ipsa vult: sed magis contrarium. Uuoniam ergo conformitas in ratione volendi fuit in omnibus voluntatibus christi. sic volebat sensualitas sicut volebat eam ratio velle. sic volebat etiam ratio christi sicut volebat diuina voluntas ipsam velle Ideo concedendum est quod in christo fuit voluntatum concordia: quamuis ex parte voluntatis non essen identitas. quia vnaqueque voluntas quod suum erat volebat. Et hoc est quod dicit Hugo: secundum diuinam voluntatem quod iustum erat volebat. secundum voluntatem rationis consensit iusticie et iusticiam approbauit. secundum autem voluntatem pietatis sue intime condoluit humane miserie. quemadmodum secundum voluntatem carnis iusticiam non accusabat: sed penam recusabat. Unaqueque voluntas quod suum erat operabaturis Uoluntas diuina iusticiam. Uoluntas rationis obedientiam. Uoluntas huma nitatis misericordiam. Uoluntas carnis naturam Neque altera alteri contraria erat. Sicut enim deitatis erat iusticiam non deserere: sic carnis intererat naturam seruare. et pietatis alienam miseriam non amare. Iustum itaque carni erat quod passionem suam noluit. quia hoc erat secundum naturam. et iustum deo erat quod passionem illius voluit. quia hoc erat secundum iusticiam. Et sic patet quod licet diuersa essent volita: voluntates tamen in christo consonabant.
¶ Ad argumentum autem in contrarium quod dicitur Non sicut ego volo sed sicut tu: dicendum. quod in predicto insinuatur duplex voluntas in christo. Una videlicet rationis que erat similis et subiecta diuine voluntati.
¶ Altera vero. sensualitatis quam ratio subiiciebat voluntati diuine: licet ipsa sensualitas naturaliter comtrarium appeteret. et ita quamuis non erat similis: erat tamen subiecta ac per hoc non erat contraria.
¶ Ad primam confirmationem. quod christus nolebat hierulum destrui voluntate humana Dicendum. quod illa erat voluntas pietatis: quae ideo flebat quod misercordiam diligebat. et quia deus sic volebat eam velle. ideo diuine voluntati non repugnabat. Erat enim ibi conformitas in ratione volendi quamuis non esset in volito.
¶ Ad secundam confirmationem argument scilicet quod aut ratio consentiebat sensualitati aute dissentiebat Dicendum. quod quodammodo consentiebat quodanmodo dissentiebat. secundum quod potest aliquis alicui dupliciter comsentire. aut volendo idem quod ipse vult. aut volendo ipst sic velle
¶ Ratio autem sensualitati consentiebat volendo tam mori. hoc idem erat licitum sensualitati. vnde non volebat nisi licitum. non autem consentiebat volito id est in ipsum in quod sensualitas. quia hoc esset illicitum voluntati rationis quod non erat carnem concupiscere aduersus spiritum. Et sic patet responsio.
10
¶ Queritur. Que est in christo nobilior potentia in natura assumpta: intellectus an voluitas: Respondetur secundum Guil. in iii. di. xvii. quod voluntas. quia perfectior est charitas: cuius subiectum est vo luntas: quam fides cuius subiectum est intellectus. Per. fectiorque est seraphin cui attribuitur amoris incendium: quam cherubin cui cognitio attribuitur.