Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Prudentia
¶ Prudentia secundum philosophum. vi. Eth. est ratio rerum a nobis agibilium. Ubi tangit tria. Primo genus dum dicit ratio. Ratio enim communis est habitibus praecticis et speculatiuis. Secundo tangit obiectum prudentie in communi dicens. quod prudentia est ratio rerum. Tertio tangit modum obiecti dum dicit: a nobis agibilium. In hoc enim differt ab arte qua scilicet est a nobis ratio rerum factibilium.
¶ Notandum quoque quod Marcus tullius prudentie tres partes nominat. Memoriam: et est de pteritis. Intelligentiam et est de praesentibus. Prouidentiam: et est de futuris. Unde prouidentia dicitur qua si procul videntia
1
¶ Utrum prudentia sit virtus: At guitur quod non. quia illa sola potentia est subiectum virtutis que est subiectum peccati. quia secundum philosophum. ii Topic. idem est susceptibile contrariorum. sed sola voluntas est subiectum peccati. quia dicit Ans. li. i. Cur deus homo
¶ Non punitur nisi voluntas. sed prudentia non in voluntate consistit sicut in subiecto: sed in intellectu practico. ergo non est virtus Confirmatur: quia virtutis actus est meritorius: sed actus prudentie non est meritorius. Non enim est meritorium cognoscere quid eligendum et quid sit respuendum nisi sequatur electio recta que fit per voluntatem. ergo prudentia non est virtus. Respondetur secundum Richar. in. iii. di. xxxiii. arti. ii. q. i. Quod prudentia est virtus. quia dicit philosophus. ii Ethic. Uirtus est habitus bonus qui habentem perficit et eius opus bonum reddit. Prudentia autem est talis habitus. Nam omnis habitus virtus est: qui peccato opponitur sub ratione qua est vicium. et sub ratione qua est peccatum. et sub ratione qua est culpa. et sub ratione qua est demeritum. Sed habitus prudentie omnibus his modis opponitur peccato. Inquantum enim est habitus concordans prime institutioni nature opponitur peccato sub ratione qua est vicium. Unde Augustinus. iii. libro de libero arbi. Quos perfectioni nature deesse perspexeris id voca vicium Inquantum autem concordat regule que est ratio recta in moralibus opponitur peccato sub ratione qua peccatum quia peccatu est illud quod discordat a regula recta siue in naturalibus siue in moralibus. Unde in natura libus monstra dicuntur peccata. quia discordant a recta regula nature. Et in moralibus dicitur peccatum quod disi cordat a recta regula rationis. Inquantum etiam prudentie vsus dependet ex voluntate opponitur peccato sub ratione qua culpa. quia culpa est inordinatus actus existens in potestate voluntatis. Inquantum actus prudentie est meritorius cum imperatur a voluntate in formata charitate per quam id quod dictat prudentia eligendum recte eligitur vel fugitur vel applicatur ad opus exterius si est possibile opponitur peccato sub ratione qua est demeritum. Peccatum enim est demeritum sub ratione quo iuste redditur ei pena peccati. Ex quibus patet quod prudentia non dicitur habitus faciens rectam considerationem rationis tantum: non habendo respectum ad voluntatem. sed etiam in comparatione ad rectitudinem voluntatis. vnde non dicitur: homo agens prudentur. quia dictat aliquid esse eligendum vel fugiendum: nisi suum dictamen sit coniunctum electioni recte: que est per rectitudinem voluntatis. Ideo prudentia partim est virtus intellectualis. partim moralis.
3
¶ Utrum prudentia sit virtus specialis ab aliis virtutibus cardinalibus distincta: Ui detur quod non. quia specialis virtus ab aliis distincta: habet speciale obiectum ab obiectis aliarum virtutum. Sed vt dicit Philosophus. vi. Ethi. Prudentia est rectaratio agibilium. sed omnia obiecta virtutum moraliter sunt agibilia. ergo prudentia non est specialis virtus
¶ Respondetur secundum Rich. vbi supra. q. ii quod prudentia est specialis virtus ab aliis virtutibus moralibus distincta. Uirtutes enim reponunctur in specie sua per obiecta earum non materialia sed formalia. Unde per diuersitatem talium obiectorum virtutes distinguuntur inter se. Sed formale obiectum prudentie quod est ens contingens agibileper nos sub ratione qua verum est distinctum a formali obiecto cuiuscumque alterius virtutis. tale enim obiectum creatum est. obiectu vero virtutum theologicarum est increatum. Intellectus: etiam sapientia: et scientia sunt circa necessaria. Unde patet. quod prudentia est distincta a virtutibus theologicis: et moralibus: et virtutibus pure intellectualibus. Obiectum etiam artis non est aliquid agibile sed factibile. sed sicut dicit philosophus. vi. Ethi. Alterum est factio et actio. Factibilia enim in exteriori materia consistunt. vt nauis: gladius etc. Agibilia autm consistunt in ipso operante. et ideo philosophus vbi supra prius prudentiam distinguit ab arte di. Prudentia non est ars nec scientia. Ex quibus patet. quod prudentia sit virtus specialis.
4
¶ Et arguitur quod non. quia virtutes morales distinguutur ab intellectualibus. sed prudentia est virtus intellectualis cum consistat in intellectu sicut in subiecto. ergo non est virtus moralis. Respondetur secundum Richar. vbi supra. q. iiii. quod prudentia est secundum aliquid virtus intellectualis inquantum est in ratione sicut in subiecto. et inquantum respicit suum obiectum sub ratione veri. et secundum aliquid est virtus moralis: et magis moralis quam intellectualis. non enim est in intellectu in quantum speculatiuus. sed inquantum practicus. nec est respectu cuiuscumque veri. sed respectu veri agibilis per nos neque est in intellectu: nisi inquantum mobilis a voluntate et ordinata ad voluntariam actionem. quapropter magis est contra rationem prudentie peccare scienter quam ignorantur. Unde philosophus. viii. Ethic. dicit Quod circa prudentiam minus est eligibilis peccans vountarie quam ignorantr. quamuis contrarium sit in arte. Ex quibus patet solutio ad argumentum
5
¶ Queritur: que sunt species prudentie Respondetur secundum Rich. vbi supra. q. iii. quod colligendo a philosopho iii. politer. c. ii et. vi. Eth. c. ix. Prudentie sunt plures spes. Quedam dicitur monastica. per quam quis regit seipsum. Quedam iconomica: quae est directiua in regimi ne familie. Quedam dicitur politica architethonica: quae est directiua principis in regimine ciuitatis vel regniQuedam vero politica simpliciter dicta: quae est directiua in regimine subditorum per quam bene se habent ad conseruationem policie bene ordinate.
¶ Notandum etiam secundum Rich. vbi supra atque simul sanctum Tho. eadem di. q. iii. recolligendo iuxta plures philosophos Macrobium et Tullium. ii rhetorice. ac philosophum. vi. Eth. quod assignantur prudentie plures partes quasi integrales: partem improprie capiendo. et hoc pro eo quod concurrunt ad perfectum actu ipsius prudentie. Et sunt iste. Ratio quae est prudentia qua quis procedit ex cognitis ad alia cognoscenda. Intellectus qui accipitur pro habitu principiorum agibilium tam praesentium quam contingentium et necessariorum circumpectio qua diligenter attendit homo circumstanti as negocii. Prouidentia qua quis sibi prouidet contra futura et commode aliqua ordinando ad finem. Docilitas quam philosophus. vi. Eth. demticam vocat. qua quis prompte recipit agnitionem agibilium. Cautio qua quis vitat impedimenta circa agibilia. Hec praedicta ponit Macrobius. sequentes due a Tullio. ii. rhetorice. Memoria: et hic non recipitur prout nomi nat anime potentiam: sed pro quadam dispositione qua bene recordatur praeteritorum et prouidet de agibilibus. Eu stochia est per quam homo bene communiecturat. cuius pars est solertia: que est subtilitas quaedam subito in non perspecto tempore medii in coniecturando. vt si aliquis videns quod luna semper splendorem habet a parte solis statim intelligat propter quid hoc fit. quia illustratur a sole. et disputantem in computando cum diuite statim cognoscit quantum accommodatum est. Denique solertia est non solum speculabilium sed etiam agibilium tam in necessariis quam etiam in contingentibus. sed eustochiaest tantum in operatiuis de contingentibus
6
¶ Queritur: quot sunt actus prudentie: Respondetur secundum philosophum. vi. Eth. quod tres sunt scilicet Primus consiliari. Secundus de consiliatis et in uentis iudicare. Tertio consiliata et iudicata ad ppus applicari praecipere. Et iste tertius actus est principalis. quia alii duo ordinantur ad istum. Unde dicitur Eccli. xxxiii. In omnibus operibus tuis esto velox: et omnis infirmitas non occurret tibi. Ubi dicit Lyra. secundum quod inquit philosophus. lib. Eth. Consiliari debemus. morose sed exequi velociter bene consiliata. Et sic omnis infirmitas id est defectus operis non occurret tibi. qui frequentur superuenit quando differtur executio boni consilii. Unde poeta Nocuit differre paratis. Hec ille.
7
¶ Queritur quo opponuntur prudentie: Respondetur quod imprudentia. que quidem potest dici peccatum generale per participationem: inquantum scilicet in quolibet peccato est defectus in aliquo actu rationis dirigentis. et ideo secundum peccata circa quae est tle peccatum erit. Habet etiam imprudentia sub se species scilicet que dicitur praecipi tatio: qua aliquis per impetum passionis vel voluntatis fertur ad aliquid pertransitis mediis: per que oportet ordinate defendere recta consiliando. que media sunt: Memoria praeteritorum. Intelligentia praesentium. Soletia in considerando futuros euentus
¶ Ratio conferens vni cum alio. et Docilitas per quam adquieidit quis aliorum sententiis. Habet etiam temeritatem: quae est contemptus regule dirigentis. Unde temere dicuntur illa fieri que ratione non reguntur ex contemptum regule dirigentis. Habet et inconsiderationem: quae in recte iudicando deficit. est et inconstantia: quae deficit in praecipiendo. est et negligentia: que est per defectum voluntatis: et est proprie in defectu actus interioris ad quem pertinet electio. est et pigritia et torpor. Et quando praedicta sint peccatum mortale: Dicendum quod solum quando sunt contra aliquod necessarium ad salutem qua praecipitur vel quod est prohibitum. alia communiter sunt peccacata venialia.
8
¶ Queritur. Que sunt vicia que similitudinem habent cum prudentia: Respondetur quod sunt quattuor.
¶ Primum est prudentia carnis inquantum studium rationis ordinat ad finem qui non est vere bonus. et quidem si sumatur secundum absolutam rationem. ita quod in curcarnis aut mundanorum finis totius vite sit est peccatum mortale. quia per hoc auertitur homo totaliter a deo cum impossibile sit esse plures vltimos fines. Et de hac dicitur Rho. viii. Prudentia carnis inimica est deo. Si autem sumatur secundum rationem particularis prudentie. sic est peccatum veniale. quia sicut affectio ad aliquid delectabile carnis vel mundi inordinata sine auersione a deo: est peccatum veniale. sic est studium ad illam. Si militer est intelligendum de prudentia seculi. Si vero quis curam carnis in finem ordinat honestum. puta comestionem ad carnis sustentationem vt deo seruiat: sic non erit prudentia carnis. similiter nec prudentia se culi quando vtitur rebus mundi ad finem honestum. prout dici scilicet Tho. ii. ii. qi. lviii.
¶ Secundum est astitia: que secundum san. Tho. ii. ii. qa. lviii. est cum quis ad comsequendum aliquem finem bonum vel malum vtitur non veris mediis: sed falsis et apparentibus: quod quidem est contra rationem et prudentia et peccatum. Aliquando tamen dicitur prudentia propter similitudinem: sed improprie. sict Prouerb. i. Ut detur paruulis astutia.
¶ Terti um est dolus qui a Labeone in l.i. ff. de dolo. sic diffinitur. Dolus malus est omnis calliditas fallacia machinatio ad circumueniendum fallendum et decipiendum alterum adhibita. fit tacendo in animo calliditas. fit mentiendo in verbo fallacia: fit in arte verborum machinatio. Potest tamen aliquando dolus esse licitus. si cut patet in captiuo qui se simulat contractum
¶ Quartum est fraus que non potest esse sine dolo. sed bene dolus sine fraude. ita fraudi inest dolus sicut species generi. Unde sicut tutor qui non potest emere rem pupilli interponit aliam personam que emat Sed vt dicitur extra de rescriptis. c. ex tenore: Fraus et dolus nemini debet patrocinari. Et licet hec triam conueniant inquantum quis per vias non veras sed simulatas vult consequi aliquem finem. tamen inter se differunt. quia ad astutiam pertinet cogitatio huiusmodi viarum. ad fraudem vero et dolum pertinet executio operis. Sed dolus proprie consistit in vbis et factis. Fraus in fagtis propre.
9
¶ Utrum prudentia prestituat finem virtultibus moralibus Arguitur quod sic. quia ad nullam pertinet virtutem ordinare de alia: nisi magis de propinquo re spiciat. Unde philosophus. ii Ethicor. vult. quod illa scientia quae magis est circa finem operabilium aliis imperat que sunt circa operabilia. Sed prudentia disponit de aliis virtutibus moralibus: ergo videtur quod eis finem praestituat. Respondetur secundum Rich. vbi supra. q. v. Quod prudentia non praestituit finem virtutibus moralibus loquendo de fine in generalier. qui respectu vniuscuiusque virtutis moralis est circa materiam suam medium per comparationem ad iudicium rationis recte. habent finem dico sait Richar. Igeneralem et communem generali virtuti. quia respectu cuiuscunque status: cuiuscum que actus et persone ille finis conuenit virtuti morali. Uerbi gratia. Temperantia semper ad hoc tendit vt re spectu delectabilium sensibilium attingat ad illud quod dictat iudicium rationis recte. sic autem finem praestituit virtuti morali naturalis ratio. ex quo sic dictat tedendum ad finem. Sed loquendo de generali fine qui non est idem respectu cuiuscunque status actus et persone: Sic dicendum quod prudentia finem virtuti morali praestituit. aliter enim non inueniret medium circa ea que sunt ad finem. quia ad attingendum medium in quo cunque actu morali: inclinat moralis actus sicut ad aliquem finem
¶ Ad argumentum dicendum quod prudentia dicitur disponere de aliis virtutibus moralibus: quia iuuat eas ad tendendum in finem quem eis praestituit ratio naturalis. Et hoc auxilium facit inueniendo medium circa ea quae sunt ad finem. Sed ex hoc non sequitur quod finem eis praestituat. quia ex prudentia et aliis virtutibus moralibus ratio naturalis finem in generali praestituit.
10
¶ Utrum prudentia sit nobilior virtus quam iusticia: Respondetur secundum intentionem Scoti quod non. sed iusticia est nobilior. quod sic probatur. Quado sunt due potentie aspicientes finem et ea que sunt ad finem: si vnius respectu alterius est nobilior habitus in respectu finis: ita eius respectuentium ad finem. Hoc modo comparatur intellectus et voluntas. ambe enim sunt tam finis quam entium ad finem. respectu autem finis charitas que est voluntatis. habitus nobilior est fide quae cst intellectus. igitur et respectu entium ad finem nobilior erit iusticia que est prima virtus voluntatis. In isto ordine ipsa prudentia quae est suprema virtus intellectus in eodem ordine. non loquendo autem modo de virtutibus speculati uis. Etsi obiiciatur quod in. vi. Ethicorum videtur philosophus praeponere prudentiam ceteris virtutibus. Dicendum quod ista praepositio intelligenda est aut ratione originis: quia est prior. aut directionis non quod sit simpliciter nopilior.
11
¶ Utrum prudentia possit tradi obliuioni: Et videtur quod sic. quia scientia cum de necessa riis sit stabilior est et certior quam prudentia cum sit decontingentibus. sed scientia amitti potest per obliuionem. ergo multo fortius prudentia.
¶ Respondetur secundum Rich. vbi supra. q. vii. Quod quidam dixerunt quod non potest prudentia totaliter amitti. quia vt ipsi dicunt ipsa non tantum est in intellectused etiam in affectu. obliuio autem respicit intellectum non affectum. Sed hoc non videtur quod vnus simplex habitus sit in duabus potentiis. nec vnus habitus conponitur ex duobus habitibus. Unde videtur dicendum quod prudentia posset per obliuionem amitti per diuturnitatem temporis. Si homo per tempus valde diuturnum possit cessare ab omni actu prudentie. sed hoc non est possibile de lege communi. quia semper praesto est materia prudentie cum tota die insurgant passiones et occuirant operationes: circa quas homo per prudentiam se dirigit. ideo prudentia de lege communi obliuioni non traditur. saltem ita faciliter sicut ars et scientia. Ex quibus patet responsio ad argumentum.