Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Resurrectio

1

Resurrectio christi quasi iterata surrectio Unde fresurrectom (sic potest diffiniri. Resurrectio est corporis facti incorruptibilis ad animam iterata vnie Ubi tria tanguntur.

2

¶ Primo subiectum resurrectio nis. dum dicitur: corporis facti incorruptibilis. Prius enim est quod est animale et corruptibile: quam quod est spirituale et incorruptibile. resurgemus quidem a corruptibili ad incorrum ptibile

3

¶ Secundo tangitur resurrectionis terminus: cum dicitur ad animam. Si reuera corpus incorruptibile efficere tur et ei anima non vniretur: non diceretur resurrectio. Ideo tertio dicitur: iterata vnio. Nam Ioanes Damas. diffiniens resurrectionem dicit. Resurrectio est eius quod cec dit et est dissolutum: secunda surrectio.

1

4

¶ Utrum fuerit necessarium christum resurgere: Et arguitur quod non. quia sicut dictum est Resurrectio secundum Damasce. in. iiii. liro est eius quod dissolutum est et cecidit secunda surrectio. Sed christus non cecidit per peccatum nec corpus eius est dissolutum. ergo improprie conuenit sibi resurgere.

5

¶ Respondetur secundum Rich. in. iii. dist. xxi ar. iii. q. i. Et sanctum Tho. iii. parte summe. q. liii. quod necessarium fuit christum resurgere propter quinque.

6

¶ Primo quidem ad commendationem diuine iusticie: ad quam partinet exaltare illos qui se propter deum humiliant. secundum illud Lute i. Deposuit potentes de sedext exaltauit humi. les. quia igitur christus propter charitatem et obedientiam se humi liauit vsque ad mortem crucis: opertebat quod exaltaretur vsque ad gloriosam resurrectionem. Unde in persona eius diciutur in psalmus. Tum coguisti id est approbasti sessionem mea id est humilitatem. et resurrectionem meam id est glorificationem. vt dicit glo.

7

¶ Secundo ad fidei nostre instructionem. qua per eius resurrectionem confirmata est fides nostra. secundum quod dicitur ii. Corum. vl. Et crucifixus est ex infirmitate nostra: sed vt uit ex virtute dei. Ideo. i. Cor. xv. dicitur. Si christus non urrexit inanis est praedicatio nostra.

8

¶ Tertio ad subleuationem nostre spei. quia dum videmus christum resurgere est caput nostrum: speramus et nos resurrecturos. Unde i. Cor. xv. Si christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio morcuorum non est:

9

¶ Quarto ad informationem vite fidelium. secundum illud Rho. vi. Quomodo christus resurrexit a morcuis per gloriam patris: ita et nos in nouitate vite ambulemus

10

¶ Quinto ad complemetum nostre salutis. quia per hoc puo mala sustinuit moriendo vt nos redimeret a ma lis: ita glorificatus est resurgendo vt promoueret ad bona. secundum illud Rho. iiii. Traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram.

11

¶ Ad argumentum ergo dicendum quod licet christus non cecidert per peccatum: cecidit tamen per mortem. quia sicut pecatum est casus a iu sticia: ita mors est casus a vita. Unde de persona christi otest intelligi illud Mich. vii. Ne leteris inimica mea super me quia cecidi: consurgam¬

2

12

¶ Utrum conueniens fuit christum resurgere tertia die Uidetur quod non. Membra enim capiti debent conformari. sed nos qui sumus membra christi no resurgimus a morte tertia die. sed nostra resurrectio dififertur vsque ad vltimum diem modi. ergo videtur quod christus qui est caput nostrum non debuit tertia die resurgere

13

¶ Respondetur. secundum scntum Tho. vbi supra quod resurrectio christi necessaria fuit ad instructionem fidei nostre. cum autem fides nostra et de diuinitate et de humanitate christi sit. Et ideo ad hoc vt confirmaretur fides de diuinitate opertuit quod cito resurgeret. Ad hoc autem quod confirmaretur fides de christihumanitate et morte opertuit moram esse inter mortem et resurrectionem. Si eim statim post mortem resurrexis set videri posset quod eius mors vera non fuerit. et per consequens nec resurrectio vera. Unde Aug. in. iiii. de trini. dicit. Per hoc etiam signatur quod per resurrectionem christ tertium tempus incipiebat. Nam primum fuit ante legenm Secundum sub lege. Tertium sub gratia. Incipit etiam in christ resurrectione tertius status sanctorum. Nam primus fuit sub figuris legis. Secundus fuit sub veritate fidei. Tertius erit in eternitate glorie. quam inchoauit resurgendo a mortuis.

14

¶ Ad argumentum dicendum: quod caput et menbra conformantur in natura sed non in virtute. Excellentior est enim virtus capitis quam membrorum. Et ideo conueniens fuit caput nostrum christum prius resurgere. sicut videmus quod surgere volens leuat caput prius

3

15

¶ Utrum christi resurrectio sit causa meritoria nostre resurrectionis: Arguitur quod sic. quia non est inconueniens ponere in angel meritum in statu beatitu dinis. similiter nec in christo ante mortem. ergo nec in christo post mortem erit inconueniens ponere meritum et beati tudinem.

16

¶ Confirmatur. Christus anticipauit tempus me rendi. quia ab instanti sue conceptionis meruit: quod non fuit secundum legem communem. ergo similiter non erit inconuenient ponere meritum in christo post mortem.

17

¶ Respondetur secundum Alexan. de ales in. iii. par. sum. q. xx. quod christi resurrectio est in genere cause meritorie sed non proprie. et in genere cause efficientis proprie: et in genere cause materialis: inquantum credita. et in genere cause finalis inquantum amata. et in genere cause formalis vel exeplaris inquantum considerata. In genere ergo cause mer torie est improprie. Nam meritum non erit in beatitudine. completa cum sit seruientium nec est instantia de angelis. sed est in genere cause meritorie per modum interpellationis. Unde Rho. viii. Ipse interpellat pro nobis. Et sanctos oramus vt eorum orationibus adiuuent nos

18

¶ Ad illud argumentum. quod non est inconueniens in christo meritum post mortem Dicendum quod falsum est. imoinconueniens esset proprie sumendo meritum. quia hoc esset quodammodo christum ponere viatorem. Unde Ioan. xxii Iesus stetit in litore. Gloi. Dicitur de sanctis quod in litore erunt cum in fine modi cum christo resurrexerit. et sic ponere christum in statu merendi: esset ponere ipsum nen in statu quiescentis.

19

¶ Ad illud quod anticipauit tempus merendi dicendum. quod non fuit inconueniens in statu vi atoris anticipare tempus merendi: sed post mortem nec sue dignitati nec sue redemptioni conueniret. quia in passione totum meritum eius est consummatum.

4

20

¶ Utrum resurrectio christis sit causa efficiens resurrectionis nostre: Et arguitur quod non. quia in natura nihil ignobilius potest agere in nobilius. sed omne corpus ignobilius est anima: quantumcumque corpus sit nobile. ergo quaelibet passio corporis ignobilior est qualibet passione anime. ergo resurrectio christi non potest esse causa iustificationis anime.

21

¶ Confirmatur sic. Marest esse perfectum quam factum. sed nulla creatura potest esse creatio corporum. ergo nec reparatio.

22

¶ In contrarium tamen dicitur in Glo. supper illud Psalmus Ad vesperum demorabitur fletus etc

5

23

¶ Resurrectio christi causa est nost re resurrectionis: anime in praesenti et corporis in futu ro. Respondetur secundum Alex vbi supra quod resurrectio christi in genere cause efficientis. Causa resurrectionis prima est ipse deus. Causa autem media est ipsa humanitas christi siue verbum humanatum. Causa vero proxia ipsa humanitas verbi apparens gloriosa in iudicio. et sit patet responsio.

24

¶ Notandum tamen. quod duplex est nust ificatio per qua fit resurrectio. quia iustificatem est rectitudo a curuitate in rectitudinem. Iustifica tio est a curuitate culpe in praesenti ad rectitudinem gratie. Futura vero iustificatio erit a curuitate miserie ad omnimodam rectitudinem. Et sic ipsa christi resurrectio est causa iustificationis huiusmodi.

25

¶ Sed contra praemissa arguitur. quod nec passio christi nec eius resurre ctio est causa meritoria vel efficiens. sed sola incarnatio. quia charitas est radix meriti et secundum quantita rem charitatis est quantitas meriti. Si ergo tanta charitas fuit in christo ab instanti sue conceptionist. quanta post. ergo tantum meruit ab illo instanti quantur post. Respondetur secundum Alexam. vbi supra quod dupliciter possumus loqui de merito scilicet quantum ad vim merend Et sic verum est quod tantum meruit ab instanti sue conceptionis: quantum post. Uel possumus loqui quantum ad necessarium siue effectum meriti. et sic non tantum meruit quantum post. Et est exemplum in igne: cuius tota vis conburendi est in ipso. tamen maior est combustio quando plura ligna incenduntur. Ita dicendum quod tota vis merendi est in charitate. tamen plures sunt effectus in pluribus operibus charitatis.

6

26

¶ Utrum resurrectio christi sit causa resurrectionis bonorum et malorum. Et arguitur quod non. quia sicut se habet passio christi secundum causalitatem ad redemptionem. sic resurrectio ad resurrectionem. Si ergo passio christi non habet effectum nisi in bonis. quia non iustificat nisi bonos. ergo nec resurrectio erit causa nisi bonorum

27

¶ Respondetur secundum eundem Alexam. vbi supra quod resurrectio christi est causa resurrectionis bonorum et malorum: sed differentur. quia bonorum cum remunera tione. malorum non cum remuneratione. Psalmus Ideo non resurgent impii in iudicio. Unde Heb. vi. Fundamen tum resurrectionis mortuorum. Glo. Nisi quis credat quia resurrectio christi efficit nostram non habet supetquod fundamentum edificet.

28

¶ Ad argumentum dicendum. quod si loquamur de resurrectione gloriosa. sic sed habet resurrectio ad resurrectionem: sicut passio ad redemptionem vel iustificationem. Si aptem loquamur de resurrectione communiter. sic non se habet

29

¶ Ratio huius est. quia Phil. ii Per passionem illi datum est nomen quod est super omne nomen. Et Mat. vl. Data est mihi omnis potestas scilicet super bonos et malos. Et ideo dum venerit vt iudex: omnes oportebit resurgere tam bonos quam malos. Et sic causalitas resurrectionis fuit generaliorm causalitate passionis ratione dicta.

30

¶ Utrum christi resurrectioe se habeat ad nostram vt causa coniuncta vel remota: Et arguitur quod vtroque modo.

31

¶ Primo quod sit propinqua cas nostre resurrectionis chri resurrectio probatur per illud Amh. in sermone. Gaudium patrisfamilias fidelium sibi leticia comitatur: vt quem subsecuti sunt similitudine passionis comitentur et gloria resurrectionis: dicente apostolo. ii Cor. i. Si socii passionum estis: sic eritis et consolationum. ergo videtur quod resurrectio christi sit coniuncta causa nostre resurrectioni. Idem in quodam sermone. Multa corpora sanctorum legimus in prima resurrectionis festiuitate suscitata fuisse. cur non quo tiens resurgere credamus et sanctos. Et Hiero. in serde assump. Queritur de gloriosa virgine: an resurrexerit: Ad quod respondeo. quia deo nihil est impossibile. nec nos factum abnuimus de be. virgine

32

¶ Secundo quod christi resurrectio sit causa remota ad nostram probatur per glo. super illud Psalmus Ad vesperum demorabitur fletus. Gloi. Fletus est miseria originalis culpe quae demorabitur vsque ad diem domini quo nostra resurrectio futura est. Et Iob. xiiii. Non euigilet homo donec atteratur celu id est donec mouetur Glo. non negat resurgere. sed donec atteratur celum. ergo etc. Hoc idem patet ad sensum cum apud nos sint corpora sanctorum

33

¶ Respondetur secundum Alex. vbi supra et Augustinum ad Paulinum dicentem sic. Alii sunt humani limites rerum. Alii diuinarum signa virtutum. Alia quae naturaliter: Alia quae mirabiliter fiunt. Dicendum ergo quod secundum cursum nature non debet esse resurrectio ante mundi renouationem. Per passionem christi fuit et meritum nostre iustificationis: et nostre resurrectionis: et gloriae quo ad corpus et quo ad animam. Unde per sufficientiam restituitur homo per illam in pristinam. Sed adhuc duplex tentio fuit. scilicet animarum in limbo: et corporum in incineratione. Ad soluendum tentionem animarum apparuit verbum in anima apud in feros. Similiter ad soluendum tentionem corporum oportebit quod appareat in corpore et anima post omnium vitam et incinerationem: que fieri non potest nisi numerus electorum compleatur et mundus innouetur.

34

¶ Ad illud autem Ambrosii quod gaudium patrisfamilias etc. Dicendum quod est resurrectio in merito et in re. Unde ibidem subdidit. Est plane societas: quia si nondum resurrexerunt numero: resurrexerunt iam merito. De resurrectione corporum dicit Hieronymus. Propter cautelam (salua fide) pio magis desiderio dubitare oportet quam temere diffinire que sine periculo fieri non possunt. Uel potest dici quod vera fuerit eorum resurrectio scilicet in corpore vero: non phantastico: et anima vera. Sed completo eo propter quod resuscitati fuerunt: redacti sunt in puluerem: vt vult Augustinus de mirabilibus sacre scipture. Unde dicit. Corpora sanctorum de moumentis venientia in monumenta se retraxerunt: vbi vltimam resurrectionem expectant.

7

35

¶ Utrum christi resurrectio sit causa necessaria vel contingens nostre resurrectionis: Et arguitur quod sit necessaria. quia dicit Apostolus i. Cor. xv Si christus resurrexit et nos resurgemus. Si consequentia est necessaria a causa ad effectum. ergo resurrectio christi causa est necessaria

36

¶ Sed contra. Si necessaria causa est: ergo circumscripta illa non erit ponere nostram. Quod autem illa circumscripta sit resurrectio nostra: patet. quia circumscripta redemptione et resurrectione necesse est esse diuinam iusticiam. et ita oportet reddere vnicuique in corpore et anima etc. Item alius modus fuit deo possibilis cause nostre resurrectionis. ergo christi resurrectio est causa contingens.

37

¶ Respondet Alex. vbi supra quod est necessarium per se et per accidens. Primum est quod non potuit nec potest nec poterit aliter se habere. Per accidens est quod non potest aliter se habere: sed potuit. talis est resurrectio. Uel aliter est necessitas secundum causam superiorem et inferiorem. Item secundum causam superiorem dupliciter. Est enim necessitas praescientie. et est necessitas iusticie. Necessitate praescientie erat necessaria resurrectio christi. et etiam ab initio. quia ibi ab eterno erat praeordinatum Non tamen necessitate iusticie: imo post lapsum solum necessaria fuit necessitate iusticie. Et nostra similiter circumscripta redemptione: necessaria erat resurrectio secundum hunc modum vltimum. Item secundum causam inferiorem similiter distinguendum. quia aut se habet ad semper producendum effeetum id est coniuncta effectui. Et sic non est causa necessaria. Uel se habet ad producendum effectum suum in determinato tempore. et motus celi in tali situ est causa eclipsus. Sic resurrectio christi ordinata in iudicio est necessaria nostre resurrectionis causa. Et hoc dicit glo. super illud psalmum. Dabit voci sue virtutem etc. Et sic patet responsio.

8

38

¶ Queritur Que differentia passionis et resurrectionis christi in causando nostram resurrectionem: Respondet Alexan. vbi supra quod passio christi fuit vt causa meritoria nostre resurrectionis et felicitatis. Sed resurrectio eius fuit secundum efficientiam. Unde Rho. v. glo. Saluati sumus ab ira per passionem et reconciliati patri: nondum tamen restituti per effectum felicitati. Sed est felicitas essentialis. et hec erit in deo. Et est felicitas accidentalis: quae est ex consortio vel loco. Uerbum ergo descendens ad inferos restituit felicitatem secundum effectum que est in deo. Sed alia est felicitas in contemplatione humanitatis. et hanc habebunt per resurrectionem. et hec iterum est accidentalis. Sed in ascensione addita est felicitas accidentalis quae est ex consortio angelorum et pulcritudine dei: quam vlterius perficiet aduentus ad iudicium in corporibus et animabus totaliter. Et sic patet differentia in causando.

9

39

¶ Utrum christus primo resurrexerit. Et videtur quod non. Nam per Heliam et Heliseum aliqui sunt resuscitati: secundum quod dicitur Heb. xi. Acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. Similiter ante passionem christus mortuos suscitauit. ergo non fuit christus primus resurgentium. Respondet sanctus Tho. in. iii. parte. q. liii. quod Resurrectio est reparatio a morte ad vitam. Dupliciter autem aliquis eripitur a morte. Uno modo solum a morte in actu: vt scilicet incipiat aliquis viuere qualitercumque postquam mortuus fuerat. Alio modo vt aliquis liberetur non solum a morte sed etiam a necesitate. Et quod plus est a necessitate moriendi. Et hec est vera et perfecta resurrectio. quia quamdiu aliquis viuit subiectus necessitati moriendi: quodammodo mors ei dominatur. Et sic patet quod illa resurrectio quae eripitur solum ab actuali morte est resurrectio imperfecta. Loquendo ergo de resurrectione perfecta christus est primus resurgentium. quia ipse resurgendo peruenit ad vitam immortalem: secundum illud Rho. vii. Christus resurgens ex mortuis iam non moritur. Sed resurrectione imperfecta quidam alii resurrexerunt ante christum ad praemonstrandum quasi in quodam si ergo resurrectionem ipsius. Et sic patet responsio ad argumenta.

10

40

¶ Utrum christus fuerit causa sue resurrectionis: Et videtur quod non. Quicumque enim suscitatur ab alio non est causa sue resurrectionis. sed christs suscitatus est ab alio: secundum illud Act. ii Quem deus suscitauit solutis doloribus inferni

41

¶ Respondetur secundum Lyram in prologo super Marcum: quod christus aliquando dicitur resuscitatus propria virtute. Aliquando quod pater suscitauerit eum. tamen in hoc nulla contrarietas est. quia patris et filii simpliciter est vna et eadem potestas. Ex quibus patet responsio ad argumentum.

11

42

¶ Utrum christus post resurrectionem habuit verum corpus. Arguitur quod non. quia verum corpus non potest simul esse cum alio corpore in eodem loco. Sed corpus christi post resurrectionem fuit simul cum alio corpore. Intrauit eum ad discipulos ianuis clausis. vt dicitur Ioan. xx. ergo etc.

43

¶ Preterea veri corporis est determinata figura. sed christus apparuit discipulis in alia effigie. vt patet Mar. vlti. ergo non habuit christus post resurrectionem suam verum corpus.

44

¶ In contrarium tamen dicitur Luc. vl. Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet: sicut me videtis habere. Respondetur scunum scilicet Tho. vbi supra cui concordat Rich. quod sicut dicit Damasis. in li. iiii. quod resurrectio est eiusdem quod cecidit per mortem iterata surrectio. Corpus autem christi ceciderat inquantum scilicet fuit anima ab eo separata: quae erat eius formalis perfectio. vnde oportuit ad hoc quod esset vera resurrectio: vt idem corpus christi eidem anime vniretur. quia nature corporis veritas est forma. consequens est ergo quod corpus christi idem resurgeret.

45

¶ Ad argumentum dicendum. quod corpus christi gloriosum resurrexit: et intrauit ianuis clausis. hoc erat ex conditione gloriosi corporis: quod potest simlis esse cum alio corpore non glorificato. quia vt dicit Apostols. i. Cor. xv. Seminatur corpus animale et resurget spirituale id est subiectum spiritui. Ad hoc autem quod sit omnino subie ctum spiritui requiritur. quod omnis actio corporis subdatur volutati spiritus. vt quando vult lateat: quando vult pateat: quomodo se vult ostendere queat.

46

¶ Ad secundum ergo dicit Seuerianus in sermone paschali. Nemo christum dicat sua resurrectione sui vultus effigiem commutasse. quod eso intelligendum quantum ad lineameta mem brorum. quia nihil inordinatum vel deforme fuit in christi corpore per spiritum sanctum concepto. Sed discipulis se post resurre ctionem non in specie gloriosa ostendit. sed sicut in potestate sua erat vt corpus suum videretur vel non. ita in potestate sua erat. vt ex eius potestate formaretur in oculis intuentium: vel forma gloriosa: vel non gloriosa: aut etia commixta vel qualiscumque se habens. modica enim differentia sufficit ad hoc quod aliquis videatur in aliena effigie apparere. Et sic patet verum corpus christ fuisse post sua resurrectionem.

12

47

¶ Utrum corpus christi resurrexerit integrum: Arguitur quod non. quia sanguis est de veritate humane nature. sed christo resurgete et ascende te in caelum aliquid de sanguine eius reseruatur in quibusdam ecclesiis. ergo non resurrexit corpus in integrum. Respondetur secunum scilicet Tho. in. iii. par sum. q. liiii. quod quicquid ad naturam corporis humani pertinet: totum fuit in christi corpore resurgentis. Manifestum est autem quod ad naturam humani corporis pertinent: caro: ossa: sanguis et huiusmodi. et omnia ista in corpore christi resurgentis fuerunt. secundum quod Lu. xxi. dicitur. Capillus de capite vo stro non peribit Et sanguis qui reseruatur in ecclesia dicitur de quadam imagine christi percussa: et hunc miraculose fluxisse. Quod dictum suum san. Tho. sic modificat in quod libeto. q. iii. quod cum christus ante passionem comederit vel biberit: nihil prohibet in eo fuisse aliquem sanguinem nutrimentalem qui ad veritatem humane nature non pertinet. et ideo oportuit ad corpus non redire in resurrectione. Quod magis consonat veritati quam primum. quia in capella regis Francie ostenditur de christi sanguine: et spinea corona sanguinea: alia vero spi¬ na de christi corona est Rasaneti in conuentu fratrum enta herenitarum sanguine similiter tincta. In Mantua vero in ab batia sancti Bndicti est de sanguine christi: quem asportauit Longinus cuius corpus ibidem requiescit. In ciuitate insuper Nurenberge est ferum cum quo Longinus lanceauit christi corpus sanguine respersum. Similiter in linteo quo fuit inuolutum eius corpus.

48

¶ Sed hic oritur dubium. An diuinitas christi a tali sanguine fuit separata an non:

49

¶ Respondetur. quod hoc non est ab ecclesia diffinitum. Pius enim papa secundus disputari fecit istam questionem per doctissimos viros in sui praesentia. et finaliter ordinauit quod nullus de cetero sub pena excommunicationis auderet damnare quamcumque opini onem. Ex quo vtraque sustineri possit sine errore. Dicit tamen Francis. de mayro. quod sanguis christi separatus a corpore. ex consequenti erat separatus etiam a diuinitate. cuius signum est communicatio idiomatum. quia licet dica mus quod filius dei fuit sepultus. et filius dei descendit ad inferos. non tamen dicimus quod filius dei fuit et fusus super terram. Nihilominus tamen talis sanguis cum magna reuerentia est habendus: adoratione latrie sub comditione adorandus. Ex quibus patet responsio ad argumentum

13

50

¶ Utrum christus debuit. resurge re cum cicatricibus

51

¶ Arguitur quod non. quia dicitur iliet Cor. xv Mortui resurgent incorrupti. sed cicatrices et vulnera ad quandam corruptionem pertinent et defectum. ergo non fuit conueniens christum resurgere cum cicatricibus: qui est actor resurrectionis. sed quod cicatrices habuit patet Ioan. xx. Infer digitum tuum huc: ait dominus Thome: et vide manus meas. et affer manum tuam et mitte in latus meum etc. ergo etc.

52

¶ Preterea quaeritur. Si resurrexit cum cicatricibus chrs: Utrum manserunt in eo ad praesens: an in perpetuum sint mansure

53

¶ Respondetur secundum Alexan. de ales in. iii. par. q. xxii. etscilicet Tho. vbi supra quod veraciter cicatrices fuerunt in christi corpore glorioso. sicut euangelica fatetur veritas. Sed de secuda questione doctores non sunt omnino concordes Thomas tenet. quod in eternum permanebunt cicatrices in corpore christi. et probat sanctorum auctoritatibus. Dicit enim

54

¶ Beda super Luc. ca. vlti. quod non ex impotentia curandi seruauit. sed vt in perpetuum sue victorie circumferat triumphum. Et Grego. xxiiii. morals. dicit. Quia si quid in corpore christi post resurrectionem potuit immutari contra veridicam Pauli sententiam: post resurrectionem dominus rediit in mortem. quod quis dicere vel stultus praesumat: nisi qui veram carnis resurrectionem denegat: Alexan. autem de ales vbi supra dicit. quod hoc neutrum diffinimus. quia pro vtraque parte sunt rationes et auctorita tes. Dicit enim Damasis. quod tantum secundum dispensationem fuerunt cicatrices in christo. sed quod est secundum dispensationem est temporale. Item quod semper est attestatur ei quod secundum naturam est. quod enim naturale est semper debet manere ergo quod non est naturale non semper manebit. sed huiusmodi cicatrices naturales non sunt. ergo non semper manebunt.

55

¶ Preterea super illud Lu. vl Ontedit eis manus et pedes: dicit Gloi. Bede. Cicatrices tunc seruauit: et in iudicio seruaturus est: Primo ad fidem resurrectionis astruendam. Deinde vt pro nobis patri¬ supplicans: quale mortis genus pro homine partulerit ostendat.

56

¶ Tertio vt sua morte redempti quam misericorditer sint aiuti: propositis eiusdem mortis insinuauit indiciis

57

¶ Postremo vt in iudicio quam iuste damnarentur impii denunciet ostensa quam pro illis accepit cicatrice Si grgo omnes iste cause quare cicatrices seruet dominus temporales sunt. et non extenditur effectus vltra causam. videtur quod non in perpetuum seruet dominus cicatrices.

58

¶ In contrarium dicit Augustinus. xxii. de ciui. dei di. quod fortassis in illo regnoin corporibus martyrum videbimus vuinerum cicatrices: quae pro christi nomine partulerunt. non enim deformitas in eis. sed dignitus erit. et quaedam quamuis in corpore: non corporis sed virtutum fulgebit pulcritudo.

14

59

¶ Utrum re surrectio christi debuit omnibus maifestari: Respondetur secudum scilicet Tho. vbi supra quod co rum quae cognoscuntur. quedam cognoscuntur communi lege nature quedam cognoscuntur ex spali munere gratiae. sic ea diuinitus reuelantur. Quorum quidem vt dicit Diony. li celes. hierarch. hec est lex diuintus instituta: vt a deo immediate superiorbus reuelentur: quibus mediantibus deferantur ad inferiores. sicut patet in ordinatione celestium spitur tuum. Ea vero quae pertinent ad futuram gloriam: commuem hominum cognitionem excedunt. secundum illud Esai. lxiiii. Oclulus non vidit deus absque te quae praeparasti diligem. te. Et ideo huiusmodi ab homine non cognoscutur nisi diuinitus reuelata. sicut dicit apostolus. i. Corum. ii. Nobis reuelauit deus per spirintum suitur quia christus resurrexit gloriosa resurrectione. ideo eius resurrctio non omni populo manifestata est sed quibusdam quorum testimo nio defertur in aliorum noticiam. Et hoc est quod Petrus dicebat ad plebem Act. iii. di. Actorem vite interfecistis que deus suscitauit a mortuis: cost nos testes sumus. Unde passio christi quia paracta est in corpore adhuc passibili. communi lege not a est omnibus. et passio christi immediate omnibus manifestari potuit. Resurrectio autem christi facta est per gloriam patris. ideo non est omnibus manifestata: sed testibus praeord natis a deo qui manducarunt et hiberit cum eo. Similiter ascensio christi quantum ad terminum: a quo non transcendebat hominum commnem noticiam: sed solum ad terminum ad quem. ideo multi potuerunt videre ascensionem christi quantum ad terminum a quo ist secundum quod eleuabatur a terra.

15

60

¶ Utrum argumenta resurrectionis christi et apparitionis euacuauerit fidem quantum ad mertum:

61

¶ Arguitur quod sic. quia dicit Greg. Fides non habet mi ritum cui ratio humana praebet experimentum. Si ergo fecit fidem christus apostolis suis apparitionibus. videtur quod ueritum sit fidei in illis euacuatum

62

¶ Respondetur secundum Alexam. vbi supra quod si accipiens fidem principaliter innitatur argumentis et ratio nibus et non ipsi fidei. proculdubio fides non habet meritum Ex ea autm parte qua ipsi fidei innituntur: etiamsi habeat rationes et argumenta. nihilominus meritum habet fides ex ea parte qua ipsi innititur. sicut Ioan. iiii. sed maritani dicebant. Iam non propter tuam loquelam credimus. Similiter discipuli illa argumenta acceperunt tanquam introductoria. Unde san. Tho. di. xxi. hui tercii. arti. iii. q. ii et Rich. ibidem ar. iii. q. iii. dicunt quod sicut dicit Diony. lib.

63

¶ celestis hierachie. Luimen diuinum non recipitur in nobis nisi secundum proportionem. Fides autem causatur in nobis ex influentia diuini lu minis: ideo secundum proportionem nostram recipitur a nobis Sed nostra cognitio naturaliter ex sensu oritur: et per principia rationis procedit: ideo ex quo fides est supra retionem et sensum: patet quod etiam nobis exhibeantur ex parte nostra ad cognoscendum ea quae sunt fidei aliqua adminicula. Propterea conueniens fuit christum per argumenta suam resurrectionem probare secundum exigentiam materie quae consolatur intellectum: quamuis fidei meritum non tollat nec plene certificat intellectum sine aliquali interiori et supernaturali illustratione. Et sunt argumerta talia per que christus suam resurrectionem probauit. Nam vt Richar. dicit. Hec argumenta non potuissent facere certam et sufficiente probationem sine interiori et supernaturali illustratione: per quam facta secundum veritatem discernuntur a factis secundum apperentiam. Sed cum tali illustratione interiori plenam et certam fecerunt de gloriosa christi resurrectione probationem. HeRich. q. iiii. Et talis probatio non tollebat meritum neque rationem fidei. quia procedebat a suppositione fide scilicet quod christus est verus deus. Et quia homini de christi diuinitate non potest probatio manifesta fieri in via: ideo fides directe non erat de eo quod videbatur et appare bat in christo ad sensum. sed de eo quod non potera sensu percipi scilicet de christi diuinitate. et per argumenta talia inducebantur. Hec ex sancto Tho. Sed quaere talibus argumentis sensibilibus procedebat christus ad probandum: Respondetur secundum sanctum Tho. et Rechar. simul. Quia apostoli debebant esse testes christi per mundum de eius vera resurrectione: et per consequens de diuinitate: Act. i. Et eritis mihi testes etc. Sed testis idoneus non potest esse quis nisi certificetur per visum: auditum: vel tactum: et huiusmodi sensus qui praebent certitudinem: secundum quod dicitur. i. Ioan i. Quod fuit ab initio: quod audiuimus: quod vidimus oculis nostris: quod perspeximus et manus nostre contrectauerunt de verbo vite. et vita manifestata est et vidimns et testamur et annunciamus vobis vitam eternam.

64

¶ Sed oritur difficultas Quare alios articulos fidei christus non dicitur probasse per argumenta sicut resurrectionem probauit: Respondetur secundum sanctum Tho. et Rich. quod vnuquemque arti culum decuit probari secundum exigentiam materie. Unde articulos fidei quae sunt de diuinitate quia non poterant probari ad sensum: ideo probauit per miracula et per scripturas. Articulos vero qui sunt de humanitate diuitati vnita probauit ad sensum: puta per passionem et ascensionem que ad sensum viderunt apostoli. Et sic in passione claruit christi humanitas. In ascensione vero claruit quod erat diuinitati coniuncta. Sed quia resurrectionem etus nullus hominum viderat: ideo oportuit sicruga sensibilia in argumenta vere resurrectionia facere et vt sibiliter ostendere quibus probaretur veritas et certitudo resurrectionis. Unde veritatem vite scilicet quod christus mortu vere reuixerat probauit per hoc quod cum eis locutus est Et veritatem corporis assumpti per hoc quod se palpabilem praebuit. quia nihil potest palpari nisi corpus. Item quantum ad personam probauit per hoc quod eis se visibilem praebuit in cadem effigie in qua prius soliti erant videre illum et quantum ad passionem preteritam per hoc quod eis cicatrices ostendit. et quantum ad naturam corporis viuent non phantastice sed perfecte resuscitatam per hoc quod come dit. et quantum ad gloriam resurrectionis per hoc quod ianuis clausis intrauit.

16

65

¶ Queritur Quare magis per subtilitate probauit suam resurrectionem intrando ianuis clausis quam per alias corporis dotes

66

¶ Respondet sanctus Tho. ibidem Quod licet ad gloriam resurrectionis pertineant quattuor dotes corporis: tamen quia etiam in aliis corporibus secundum naturam inuenitur claritas et impassibilitas: sicut in sole. Agilitas etiam reperitur in radio solis dum repente ab oriente in occidentem diffunditur. Sed subtilitas in nullo naturali corpore reperitur: ideo per illam magis voluit christus probare suam resurrectionem ad confirmandum discipulos.

17

67

¶ Utrum christus post resurrectionem suam debuerit continue cum discipulis conuersari: An sicut fecit aliquotiens eisdem apparere: Uidetur quod de buit continue cum discipulis manere. quia ad hoc discipulis apparuit vt de sua resurrectione illos certificaret: et consolationem certificatis afferret: secundum quod dicitur Ioan. xx. Gauisi sunt discipuli viso domino etc. Sed magis fuissent certificati et consolati si continue cum illis vixisset. ergo cum eis debuit continue conuersari

68

¶ Respondetur secunum scilicet Tho. in. iii per. q. lv. Quod circa christi resurfectio nem duo erant discipulis declaranda scilicet veritas resurrectionis: et gloria resurgentis. Ad veritatem autenresurrectionis manifestanda sufficit quod pluries eis apparuit: et cum eis familiariter est locutus et cum eis comedit et bibit: et se illis palpandum praebuit. Ad gloriam autem resurgentis manifestandam noluit continue conuersari cum eis sicut prius fecerat: ne videretur ad talem vitam resurrexisse sicut prius habuit. Unde Lu. vl. dicit eis. Hec sunt verba que locutus sumdum adhuc essem vobiscum. Tunc enim erat cum eis praesentia corporali. sed ante cum eis fuerat non solum praentia corporali: sed etiam per similitudinem mortalitatis Ex quibus patet responsio ad argumentum.

18

69

¶ Queritur Quomodo potuit corpus chri gloriosum videri ab oculio non glorificato: Respondet Alex. de Ales in. iii. parte. q. xxii. Quod de modo huius visionis sunt tres opiniones. Prima est Prepositi ni. Dicit enim quod corpus glorificatum naturaliter potest videri et a corpore non glorificato: et glorificato. similiter et palpari. Sed in hoc est differentia. quia corpus non glorifica tum tangitur: detinetur: et videtur velit nolit. Sed corpus glorificatum quando vult praebet se visibile. quando non vult videri praebet se inuisiblle. Sic dicit Ambro. super illud Lu sci. Apparuit angelus. quod in potestate angelorum est apparere et videri quando volunt. et non videri quando non volunt

70

¶ Secunda opinio Antisiodoren. que est quod corpus glorificatum vi detur a non glorificato. et hoc per immutationem factam a parte videntis: et aliquando per virtutem glorificationis

71

¶ Unde dicit quod in corpore christi non fuit nisi vna forma scilicet glorificata. sed inde quando placebat ei visum mutabat intuentium acsi esset non glorifica¬ ta. sicut Cameleon auis quae viuit ex aere: non habet nisi vnum colorem. sed ex oppositione multorum colorum in aliis corporibus diuersorum colorum videtur esse. similiter et Topazius. vnde idem color non seper eodem modo immutat. Similiter vnicum colorem habuit dominus. sed intuentium visum diuersimode immutabat.

72

¶ Tertia opinio quae tenet medium inter praedictas opiniones et est communior scilicet quod in christo tantum fuit species vna et gloriosa in se. verumtamen receptum non est in recipiente: nisi secundum modum recipientis. Ideo licet esset gloriosa. ipsis tamen videbatur non gloriosa: non a parte ostendentis. sed a parte illorum qui poterant aliter non capere.

19

73

¶ Queritur quomodo corpus christi gloridsum fuit palpabile: Respondet Alexam. vbi supra post varias opiniones. quod hec sibi placet. quod sicut lignum putridum: et quidam vrmes duas habent proprietates scilicet luciditatem quae de nocte videtur. et proprium colorem qui de die videtur. Sic corpus glorificatum duas habet proprietates. est enim palpabile per veritatem nature. et subtile per effectum spiritualis potentie. vnde cum vtitur palpabilitate: potest palpari a corpore non glorificato. Cum vero vtitur subtilitate non potest palpari a noglorificato. Sed quod luciditas ligniputridi vel vermis aliquando videtur: aliquando non: non est de natura ligni putridi. sed ab extrinseco. Sed corpus glorificatum de natura sue glorificationis habet quod videtur si vult et non videtur: si non vult: et palpatur si vult. etsi non vult non palpatur. Unde quod christus non glorificatus quando volepat videbatur. et quando nolebat non videbatur: non fuit illihoc a natura sed miraculose

20

74

¶ Utrum christus post suam resurrectionem vere manducauerit: Arguitur quod non. quia corpus glorificatum nullo cibo indiget. Manducatio enim est pro pter cibi indigentiam. Si ergo manducauit magis apparuit ex illo eius resurrectio non esse gloriosa.

75

¶ In countrarium tamen dicitur Luc. vlti. Cum manducasset coraeis sumens reliquias dedit eis.

76

¶ Respondetur secundum Alexam. vbi supra quod est manducatio ex indigentia deperditionis. et de hac procedit obiectio. et hec non est in corporibus glorificatis. Est etiam manducatio potestatis non indigentie. et quia magis potentia sunt corpora glorificata quam no glorificata. ideo non amiserunt potestatem illam manducandi. et hac manducatione christus manducauit. Hoc dicit gloria Greg. super praedictum locum Luc. vlti. di. Ad insinuandum veritate resurrectionis non solum tangi: sedetiam conuesci voluit. non quod ipse vel nos post resurrectionem cibo debeamus in digere. sed vt corpus non spiritum esse manifestaret manducauit potestate non necessitate. Aliter enim absorbet aquam terrasitiens. Aliter radius sol calens. illa indigentia. ista potestate.

21

77

¶ Queritur: de cibo quid fiebat quem accepit christus: Rst. secundum eum. Alex. quod in conestione christi et est angelorum veritas fuit. sicut dicit Aug. Sed hec veritas comestionis solum consistit in masticatione cibi et traiectaione eius in partem interiorem et non in conuersione in corpus vbi apponebatur. Tamen verior est manducatio christi quam angeli. quia christus homo detrminatam habet vi ad manducationem per naturam sue anime. angelus vero non. Unde nullo modo in christi imanducatione post resurrectionem conuertebatur in corpus eius. Sed quemadmodum radius solis agens in aquam grossam conuertit in naturam non sui sed in vaporem. potuit tantu ille cibus a christo sumptus conuerti in materiam preiacentem.

PrevBack to TopNext