Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Sessio christi
1
Sessio Christi ad dexteram patris. Nam secundum Guiller. ista tria differunt Esse a dextris patris. Astare a dextris patris. Et sedere ad dexteram patris. Esse nempe a dextris omnibus beatis competit: secundum illud Matt. xxv. Oues quidem statuet quod pextris. hedos autem a sinistris. Astare autem a dexteris est proprium beate Marie: inquantum bona filii in ipsam speciali dignatione influunt. Astitit sait Dauid regina a dextris tuis. Sedere autem ad patris dexteram est proprium christi. quia illud est esse in potioribus bonis glorie: quod solum ei conuenit.
¶ Notandum quoque quod christus dicitur esse in sinu patris ratione sue eterne generationis Dicitur secundo sedere ad dexteram patris ratione bonorum quae primus participat. Dicitur vero dextera patris: quia ea poaticuncta operatur. Ioam scilic.t Omnia enim per ipsum facta sunt. ergo ista dextera intelligenda est spiritualiter: non ad modum humani sensus.
2
¶ Utrum fuit christum conueniens ascendere et per consequens sedere ad patris dexteram: Arguitur quod non. quia dicit Philosophus. ii de celo. quod illa que optimo modo se habent possident suum bonum sine motu. Sed christus optime se habuit. quia et secundum naturam diuinam est summum bonum. et secundum humanam naturam est summe glorificatus. ergo suum bonum habet sine motu. Sed ascensio est quidam motus. ergo non fuit conueniens christum ascendere
¶ Confirmatur. quia omne quod mouetur: mouetur propter aliquod melius. Sed christo non fuit esse melius in celo quam in terra. quia nihil accreuit ei per hoc quod fuit in celo: neque quantum ad animam: neque quantum ad corpus ergo videtur quod christus non debuit in celum ascendere
¶ Respondetur secundum Alexan. de Ales in. iii. parte summe. q. xxiiilet sanctum Tho. in. iii. parte. qi. lviii. quod corpus per suam naturam ad vnum locum est determinatum solum et coartatum. Hec autem determinatio ad vnum solum locum non est perfectionis ineo: sed imperfectionis. quia dicit conclusionem substantiet virtut et operationis. Unde causa prima quae perfectissima est ad nulluocum deturminatur. Similiter substante spirituales quae perfectiores sunt corporalibus minus detr minantur ad locum quam corporales Ex quo patet quod immorari in loco vno solo est imperfectionis ipsi corpori. Si ergo detur ei virtus qua possit moueri de loco ad locum: istud erit perfectionis in ipso. hoc autem in illis qui mouentur a principio quod est intra se. indicium ergo virtutis est moueri a virtute intra se. Une in animatis moueri est perfectionis respectu inaniatorum. Et hec est distinctio per comparationem ad mouens Similiter per comparationem ad finem est distinguendum Quod est motus propter supplementum indigentie. et est motus propter explicationem virtutis. Motus primus ponit imprfectionem in mobili. sed secundus ponit perfectionem. quia si defectus virtutis est immobilitari in loco: perfecte virtutis erit moueri de loco ad locum. Ascensio ergo christi non fuit motus habens principium extra se. nec fuit ad supplementum indigentie. sed habuit principium in se scilicet suam beatam animam et corpus gloriosum obediens anime. et vtrumque obediens diuinitati ergo motus fust in ipso ad declarationem sue virtutis
¶ Ad argumentum ergo dicendum quod illud optime habet se quod sine motu possidet locum suum. talis enim est deus qui est immutabilis: secundum quod dicitur Malach. iiii. Ego deus non mutor. Quelibet autem alia creatura aliquo modo est mutabilis. Et natura assumpta a dei filio creata renamsit. Unde non est inconueniens si ei aliquis motus attri buatur
¶ Ad confirmationem argumenti dicendum quod per hoc quod christus ascendit in caelum nihil ei accreuit quae sunt de essentia glorie sue secundum corpus siue secundum animam: tamen accreuit ei aliquid quantum ad loci decentiam: quod est ad bene esse glorie. hoc autem aliquo modo pertinebat ad eius gloriam. Et de hac decentia gaudium quoddam habuit Non quidem quod tunc de nouo de hoc gaudere inciperet quando in celum ascendit Sed quia nouo de hoc modo gauisus est: sicut et de re impleta. Unde super illud psalmo. Delectationes in dextera tua vsque in finem. dicit gloDelectatio et leticia erit mihi in conspectu tuo humanis obtutibus subtrato. Hec sanctus Tho. vbi supra.
3
¶ Utrum christi ascensio sit motus naturalis vel violentus: Arguitur quod motus sit violentus. quia omne vectum de loco ad locum est violenter motum. Sed corpus christi in ascensione fuit vectum de locoad locum ergo fuit violenter motum. Maior patet. quia quattuor sunt specie violenti motus scilicet Tractus: pulsus: vectio: vertigo
¶ Minorem probat Leo papa in ser. de Ascensione: exponens illud verbum Uidentibus illis eleuatus est. dci. Cum audis eleuatum agnosce militie celestis obsequium in eo qui eleuat dininam potentiam. in eo qui eleuatur humanam agnosce naturam. ergo fuit eleuatus et ita vectus
¶ In contrarium dicitur Esa. lxiii. Quis est iste qui venitr de Edom etc. gradiens in multitudine virtutis sue. Hoc dixerunt angeli de christo quando ascendit celos. Ex quo patet quod mouebatur propria virtute. Similiter Michee. ii dicitur Ascendit pandens iter ante eos. ergo propria virtute ascendit.
¶ Respondet Alex. vbi supra quod ferri dupliciter dicitur. Uno modo necessitate sustentationis scilicet cum virtus corporis non est sufficiens ad sustinendum motum. Alio modo aliquid ferri dicitur obsequio venerationis. sicut papa fertur ab episcopis. et rex a suis militibus. Cum ergo dicitur corpus christi latum per angelos: hoc fuit solum obsequio venerationis. de quo loquitur Leo papa. Et in hoc sensu intelligitur illud salm. Currus dei decem milibus multiplex milia letantium. Unde Grego. in Homel. ascensionis dicit. Notandum est quod Helias in currum legitur ascendisse: vt videlicet aperte demodostraretur quia homo purus adiutorio indiget alieno. Redemptor autem noster non currum: non ab angelis eleuatus legitur. quia qui fecerat omnia: super omnia virtute sua ferebatur. Addit ad hac sanctus Tho. in. iii. parte. quod in christo duplex est natura. Humana scilicet et Diuina. Unde secundum vtranque potest accipi propria virtus eius. Sed secundum humanam naturam est duplex virtus christi. Una quidem naturalis que procedit ex principiis nature. et tali virtute manifestum est quod christus noni ascendit. Alia virtus in eo est virtus glorie. Et ista virtute propria ascendit Et per hec patet responsio ad argumentum.
4
¶ Respondetur secundum Alexandrum quod circa istam quaestionem diuerse sunt opiniones. Quidam ponunt quod corpus glorificatum motum non describitur per spacium: sicut nec voluntas suo motu describit spacium. Et dicunt quod quando ipsa mouetur a volito in volitum non mouetur per spacium: ita etiam non mouetur corpus gloriosum per spacium. Sed ipsi deficiunt. quia voluntas quando mouetur a volito in volitum non mouetur extra seipam. sed corpus motum de locoad locum mouetur extra seipsum. ergo non est simile. quia natura corporalis nunquam potest attingere subtilitatem spiritualis nature. vnde glorificatum corpus licet sit simplex in genere corporeitatis: nunquam tamen peruenit ad simplicitatem anime.
¶ Alii. picunt quod corpus in suo motu describit spacium et nouetur in tempore. sed illud tempus est imperceptibile. et sic illa descriptio est imperceptibilis propter subtilitatem corporum. Unde sicut radius si esset corpus moueretur imperceptibiliter in maiori vel minori spacio: ita dicunt de corpore glorioso quod tamen moueretur successiue. Alii dicunt medio modo quod sicut se habet res ad circumscriptio nem in loco. ita se hahet ad mqueri in loco. Est ergo res que nullo modo circumscribiti in loco ne replet locum: nec commetitur se loco. sicut deus qui vbique est incircum scriptus. Est alia res que circum scribitur loco sed non replet locum nec commetitur se loco: sicut angelus. Est alia res que circumscribitur et commetitur locosed non replet locum: sicut corpus pure luminosum quia si radius sol sit in aere: non propter hoc aer fit spissior Est alia res quae circumscribitur et commetitur se loco et replet locum: sicut corpus elementare non glorificatum. Et inde est quod talia duocorpora non possunt esse simul in eodem loco quia replent locum. Dicunt ergo quod quantum ad conditionem corporis glorificati potest se describere et moueri successiue. sed quantum est de potestate glorie potest se non commetiri et non circumscribi sensibiliter. quia quasi est infinitum quo ad nos respectu possibilitatis corporis non glor ficati. Et hoc est quod vult dicere Augustinus quod vbicunque volet spiritus illuc graditur protinus et corpus. Per praedicta patet responsio ad arguntum.
5
¶ Utrum christus ascenderit secundum naturam humanam aut secundum diuinam: Et arguitur quod secundum naturam diuinam. quia illius est ascendere cuius est descendere de celo: secundum illud Ioan. iii. Nemo ascendit in celum nisi qui descendit de celo. Et Eph. x. Qui descendit ipse est et qui ascendit. Sed christus descenlit de celo non secundum quod homo sed secundum quod deus. Non enim natura eius humana ante suam ascensionem fuit in celo: sed diuina. ergo videtur quod christus ascendit in caelum secundum natu ram diuinam. Respondetur secundum Alexan. vbi supra cui concordat sanctus Tho. in. iii. parte. Quod descensus dicitur dupliciter: sic et scensus. Descensus enim dicitur proprie: et improprie. Improprie dicitur descensus de christo secundum diuinitatem scilicet ipsa exinanitio deitatis Phil. ii qui fit non localiter: ideo non ponit motum: set terminum vnionis Eph. iiii. Descendit in inferiores partes terre. Ubi gio. Descendit diuinitas non localiter sed per exinanitionem. Descenlus proprie est proprietas substantie diffinibilis in loco. Et hoc modo christus descendit ad inferos secundum humanita tem. Ascensio similiter dicitur duplicter scilicet Proprie: et Improprie. Improprie ascensio de christo dicitur exaltatio huant tatis in resurrectione: quia tunc multum manifestata est pteatas deitatis. Alio modo ascensio dicitur proprie secundum videlicet motum localem. Et sic secundum idem et descendit ad inferos et ascendit in celos Unde hec praepositio secundum: aliquando nominat conditionem nature: aliquando nominat causam: aliquando vnitatem proprie persone. Conditionem nature notat c um dicitur christus secundum quod homo passibilis: secundum quod deus impassibilis. Causam notat cum dicitur christus secundum quod deus resurrexit: quia virtus diuina fuit causa resurrectionis. Unitatem persone notat cum dicitur: christus secundum quod homo creauit mundum id est christus secundum quod est persona illa que habet humanitatem creauit mundum. Si ergo secundum: in praesenti notet conditionem nature: hoc modo christus secundum quod homo ascendit. Si notet causam: sic ei conuenit ascensio secundum diuinam naturam. quia virtus diuina fuit causa ascensionis. Si notet vnitatem persone: sic ei conuenit ascensio secundum quod deus est et etiam secundum quod homo est. quia persona quae est deus et homo ascendit. Et sic patet responsio ad argumentium ex iam dictis.
6
¶ Utrum christus ascenderit super omnes celos: Arguitur quod non. quia super omnes celos non est aliquis locus: vt dicit Philosophus. i de celo. Sed omne corpus oportet esse in loco. ergo corpus christi non ascendit super omnes celos.
¶ Respondetur secundum Alexan. vbi supra quod distinguendum est. quia sunt localia: et sunt non localia. Ultimum continems scilicet celum empyreum locale non est. Super omnia igitur localia est loco. Sactus vero Tho. dicit in. iii. parte sume. q. lvii. Quod quanto corpora perfectius participant boni tatem diuinam tanto sunt superiora corporali ordine quiest ordo localis. Unde videmus quod corpora que mapis sunt formalia sunt naturaliter superiora vicet per Philosophum. iiii. Physicus. et. ii de celo. Per formam enim vnum quodque participat diuinum esse. vtqu. v. Physicorum. Plus autem participat corpus per gloriam quam quodcunque corpus naturale per formam sue nature et inter cetera gloriosa corpora maximum est corpus christi. ergo conuenies fuit quod sit constitutum super omnia corporagloriosa in alto. et ideo super illud Ephes. iiii. Ascendit super etc. dicit gloia loco et dignitate
¶ Ad argumentum autem secndum scilicet Tho. vbi supro dicendum. quod locus habet rationem continentis. vnde primum continens habet rationem primi locantis: quod est primum caelu. intantum igitur copora indigent esse in loco per se inquantum indiget contineri a corpore celesti. Corpora igitur gloriosa et maxime corpus christi non indigent tali continentia. quia nihil recipit a corporibus celestibus. vnde nihil prohibet corpus christi est set extra totam continentiam caelorum corporeorum et non esse in loco continenti. nec tamen oportet quod extra celum sit vacuum. quia non est in loco. nec est ibi aliqua potentia susceptiua alicuius corporis: sed potentia perueniendi illuc est in christo. Quod autem Aristo. probat. ii de celo. quod extra caelum non est corpus. intelligendum est de corporibus in solis naturalibus constitutis. vt patet per probationem.
7
¶ Queritur ad quam partem celi empyrei est collata humanitas christi: Respondetur secundum Guill. in. iii. dis. xxii. quod rationabile est satis dicere quod ad partem aquilonis. per illud quod dixit Lucifer Esai ciiii. In celum conscendam super astra dei exaltabo so lium meum: sedebo in monte testamenti in lateribus aquilo nais: ascendam super altitudinem nubium: similis ero altissi. et Psalmus ait. Fundatur exultatione vniuerse terre modos sion: latera aquilonis ciuitas regis magni. Glo. tamen Ios. xxi. dicit sic. Fortassis sicut ordinauit deus stellas celi alias in axe aquilonis: alias in oriente: alias in occidente: alias in austro positas qui ex resurrectione mortuorum erunt sicut stelle in multitudine et claritate ordinabit in regno celorum secundum ordinem stellarum et partium orbis: et dabit aliis sortem ad orietem: aliis ad occidentem: aliis ad austrum: aliis ad aquilonem. Hec glos. et assumpta est ex originalium lib. li.
¶ Primum quod maiori nobilitate condita est summa pars celi empyrei quam media vel infima. quamuis enim omnes partes celi possint dici eque nobiles nobili tate absoluta. Adhuc tamen oportet dicere quod summa pars eius sit nobilior in respectu inquantum magis est abistis inferioribus elongata
¶ Si dicas. quod nobilitas et naturalitas magis viget in medio secundum Philosophum Medium in omnibus laudabile est. Dicendum quod quamuis virtus aque et aeris et terre magis vigeat in medio. virtus tantum ignis maxime viget in suo summo. et sic forte est in omnibus spheris celestibus. Hec Richar. super. iii dis. xxii.
¶ Secundum documentum. quod beati et hierarchie celestes secundum quod sunt in praemiis excellentiores: secundum hoc etiam suut vlerunt post resurrectione nem in locis superioribus tanquam dignioribus et christo propinquioribus. Unde secundum sanctum Bonanent. in. ii distin. ix. paruuli baptizati qui non habent propria merita sed saluati sunt merito passionis christi constituentur infra choros angelorum super quos erunt angeli: super hos archangeli. et sic de aliis super omnes christus dominus: ratione Richardi pre dicta.
¶ Tertium documentum quod christus non transcendit celum empyreum: sed est in summa parte illius celi intra non extra. quia vltra summam partem celi conuexam non est locus neque vacuum neque aliquid aliud: vt dicit Philosophus id iest de celo. Cui concor. apostolus Heb. vi. dicens quod christus introiuit ad interiora celi factus pro nobis praecursor et poestifex. Unde thronus christi potest imaginari in superficie extrema celi empyrei ita quod nihil de celosit supra ipsum. Hec Fran. Mayro. Et eidem concordat Richar. vbi supra. Et sic sunt intelligende autoritates dicentes quod christus ascendit super celum celivel super omnes celos scilicet ad intra: non ad extra. in summa tamen superficie celi empyrei. alioquin non ascendisset super omnes celos: cum ipsum sit vltimum: vt arguit Fran. Mayro.
¶ Quartum documentum Quod pie credendum est christum in illo celesti throno glorie sic situatum quod nullum habeat retro se: sed omnes electi in faciem ipsius aspiciunt rastantes summa cum reuerentia et laudibus diuinis tanquam regi praecellentissimo oculis quam corporalibus ipsum dulcissime intuendo. Hinc scilicet Pe. i. dicitur. In quem scilicet christum angeli desi derant prospicere. Hec secundum Richar. vbi supra
¶ Sed queritur Utrum christus semper et continue in illo loco residebit vt ad aliam partem celi se non transferat: Respondetur secundum Richar. vbi supra concordare videtur Fran. Mayro. Quod non est affirmandum quod christus semper in illo loco resideat ita quod nunquam ad alium locum se transferat interdum. quia christus non est obligatus illi loco. sed locus sibi: ex quo christo secundum congruentiam suam est deputatus Nam et post suam ascensionem narratur aliquando apparuisse aliquibus in hac vita ex speciali gratia.
8
¶ Utrum sedere ad dexteram comueniat soli christo: Respondetur secundum Asex. de Ales in. iii. parte sumne. cui coniorudari scilicet Tho. et Richar. in. iii. dist. xxii. Quod sedere ad dextram patris nalli alteri creature conuenit: sed soli christo: secundum quod dicitur Mar. vl. Dominus Iesus postquam locutus est eis etc. et sedet a dextris dei. Ideo proprie loquendo nullus praeter christum ad dexteram dei sedet. quia per dexteram que est nobilior pars designatur potius bonum glorie. Dextera enim est nobilior sinistra in agilitate et vigore: vt dicit Philosophus. Unde qui alteri ad dextera sedet nobilissime illi coniungitur. Nam quos honoramus dexteram illi dare solemus Et quia christus est maxime deo coniunctus. ergo proprie ipse sedet ad dei dexteram. Modus autem quo quis deo coniungitur est duplex. quia vel est nobilissimus simpliciter: et sic est equalitas patris. Et sic conuenit christo secundum naturam diuinam. Uel est nobilissimus quantum est possibile creature sublimari in potioribus bonis glorie: et hoc est coniungi in vnitate persone filii dei. et sic conuenit christo secundum naturam humanam secundum quam accepit a deo firmita tem coniunctionis et iurisdicionem iudiciarie potestatis: sicut dicit Augustinus de symbolo. Ipsam scilicet ad dexteram sessionem intelligite potestatem quam accepit ille homo assumptus a deo vt veniat iudicaturus qui prius venerat iudicandus. Hec ille. Ergo quicredit deum patrem materialem dexteram habere in iudicio ille erit a sinistris christi condemnandus. quia spiritus est deus: Ioan. iiii
¶ Alia ratione christo conuenit sedere ad dextera patris omnipoter tis. quia ex vi verborum hoc talis sessio significat quod christus sit propinquissimus deo patri in gloria et omnibus creaturis superior. Propter quod dicit apostolus Heb. i. Sedet ad dexteram maiestatis in excelsis: excelsior celis factus Sed esse superiorem omntbus creaturis est proprium christi tam localitate: potestate: dignitate: quam deitatis equalitate.
¶ Primo inquanlocalitate: secundum quod dicitur Ephes. iiii. Qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes celos vt adimpleret omnia
¶ Et confirmatur. quia continens superior est contento. Sed corpus christi est in celoempyreo non sicut contentum in continente: sed potius econuerso. vt patuit supra. quia deus poterat omnia verbo virtutis sue. Hanc autem altissimam localitatem corpus gloriosum christi cum sit terrenum in substantia non habet ex principiis sue nature. sed hoc habet ex vnione deitatis et gloria anime redundantis in ipsum Hinc Palms. Eleuata est magnificentia tua super celos
¶ Secundo christus superior est omnibus potestate: dicente Psalmus Omnia subiecisti sub pedibus eius
¶ Unde gloia Ambro. Hebre. i. In eo dicit) qui subie cit omnia nihil dimisit non subiectum. Et dicit: subpedibus id est sub humanitate eius
¶ Sicut enim pes est pars inferior corporis: ita in chrsto inferior natura est humana: cui sunt subiecte non solum creatum re rationales: sed etiam humane et angelice
¶ Tertio corpus christi est superior omnibus dignitate. ex quo enim est vnitum diuinitati: ideo omnibus est praelatum et super omue nomen quod nominatur siue in hoc seculo siue in futuro
¶ Nuarto christas omnibus sublimatus est deitatis equalitate. Unde glosa Hieronymi super illud Hebre scilicet Constituit illum super omnem principatum et potestatem. dicit. Sic seciet id est quiescit et regnat sublimatus ad dexteram maiestatis in excelsis id est ad equalitatem patris et locatus non in paradiso vnde Adam cecidit sed in excelsis loco et dignitate.
9
¶ Queritur vtrum pater posset dici sedere ad dexteram filii: Respondetur secundum Astexnum in summa. li. ii titlo. lv. quod non. Ratio. quia ly ad denotat cum personali distinctione ordinem originis. Filius autem et spiritus sanctus originantur a patre: et non econuerso. ergo etc
¶ Sed d. Utrum spiritus sanctus possit dici sedere Ad dexteram patris vel filii: Respondetur secundum sanctum Tho. iii. parte sunme. q. lviii. quod nomine dextere tria intelligi possunt Uno modo secundum Damasce. gloria deitatis. Alio modo secundum Augustinum beatitudo patris. Tertio modo secundum eundem iudiciaria potestas. Nullo tamen mo¬ do potest dici quod pater sedeat ad dexteram filii vl spiritus sancti. quia filius et spiritus sanccus trahunt originem a patre. Sed spiritus sanctus proprie potesi dici sedere ad dexteram patris vel filii secundum deitatem: licet secundum quandam appropriationem attribuatur filio cui appropriatur equalitas: sicut dicit Augustinus quod in patre est vnitas: in filio equalitas: in spiritu sancto vnitatis equalitatis quem connexio.
10
¶ Utrum christus secundum diuinita tem sit extra vel intra caelum: Respondetur secundum omnes theologos in i. dist. xxxvii. quod deus nusquam localiter continetur: nec vllo loco capitur pr oprie: neque dicitur localis. Nam. iii. Reg. viii. dixit Salomodo. Ergo ne putandum est quod deus vere habitet super terram scilicet localiter. Si enim caelum et celi celorum capere non possunt te domine: quanto magis domus hec quam edificaui. Hec ibi. Hinc Augustinus li. lxxxiii. quaestionum: et Magister allegat vbi supro dicens. Deus non alicubi est: quia quod alicubi est continetur loco. sed quod continetur loco corpus est. deus autem non est corpus. non ergo alicubi est. Et infra subdit. Lotus tamen dei sed impropie dicitur templum dei: non quod eo contineatur. Id autem nihil melius quam anima munda intelligitur
¶ Sed d. Uidetur quod sit extra celum. quia ille est extra quem celi capere non possunt. Sed talis est christus secundum diuinitatem De quo dicimus. Quem totus non capit orbis in tua se clausit viscera. ergo etc.
¶ In contrarium tamen dicit Philosophus i. de celo et mundo. Extra caelum nihil est neque locus: neque vacuum: neque spiritus etc. ergo non est extra mundum. quia in nihilo esse est impossibile
¶ Respondetur secundum Richar. in i. di. xxxvii. quod deum esse extra mundum potest intelligi dupliciter. Uno modo sic quod imensitas eius excedit mundum nec dependet a mutum do nec diffinitur mundo quin possit replere plures mundos si essent etiam infiniti. Et sic verum est deum esse extra mundum et extra omnia cum nusquam valeat coartari. Unde sic ly extra non dicit actualem praesentiam ad locum sed potentialem que est dei immensitas. Hec autem immensitas est infinita non quidem distensione vel molis magnitudine: sed virture. Unde viii. Physscis. dicitur Deus est infinite virtutis Infinitum autem excedit finitum nec dependet a fini to. Alio modo potest intelligi deum extra mundum ita quod sit dare spacium extra mundum in quo sit deus. Et sic falsum est. quia cum nihil sit extra mundum: deus non est in nihilo. ergo deus extra mundum non est extensiue: nec in mundo loco clauditur.
11
¶ Utrum ascensio christi sit causa nostre salutis: Respondetur secundum sanctum Tho. i. iii. parte. q. lvii. quod ascensio chri est causa nostre salutis duplicter. Uno modo ex parte nostra Alio modo ex parte ipsius. Ex parte quidem nostra inquantum per christi ascensionem mens nostra mouetur in ipsum. quia per eius ascensionem datur nobis Primo locus fi dei. secundo spei. tertio charitati. quarto per hoc reuerentia nostra augetur ad ipsum dum iam non existimamus eum si cut hominem terrenum: sed sicut deum celestem. Ex parte autem sua quantum ad ea quae ipse fecit ascendens propternostram salutem.
¶ Primo quidem viam nobis praeparauit. Ioan. xiiii. Uado vobis parare locum. Secundo quia sicut pontifex in vete. testa. intrabat sanctuarium vt assisteret deo pro populo. ita et christus intrauit caelum ad in terpellandum pro nobis. vt dicitur Heb. vii. Ipsa enim re praesentatio sua ex natura humana qua in celum intulit est quedam interpellatio pro nobis. Ut ex quo deus sic exaltauit humanam naturam: etiam eorum misereatur proquibus filius dei humanam naturam assumpsit