Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Spes

1

1

¶ Spes multipliciter accipitur.

2

¶ Primo secundum Guill. improprie: dum scilicet est respectu mali. quia proprie spes est de bono sicut timor de malo. Hoc modo poeta loquitur: Hunc ego si potui tantum speraridolorem.

3

¶ Secundo capitur pro quadam anime passione quae dicitur speis: et differt a gaudio. quia gaudium est respectupraesentis boni. sed spes respectu futuri. et sic loquitur Boc sic.t de consola. metro vlti. Gaudia pelle timorem spemque fugato.

4

¶ Tertio accipitur pro statu vie qui e status spei. Unde intelligitur sic illud Rho. i. Tribulatio patientiam operatur: patientia probationem: probatio spem. vbi Glo. spem id est rectitudinem spei

5

¶ Quarto accipitur spes pro actu spei. sicut est illud Mat i. Abraam genuit Isaac: Isaac autem Iacob. Glo i est Fides genuit spem: et spes charitatem. Hoc autem habet intelligi quo ad actum. quia habitus simul infunditur.

6

¶ Quito accipitur pro obiecto spei. sicut est illud Titum. ii Expectantes beatam spem et aduen. domini.

7

¶ Sexto accipitur pro ipso habitu spei. et sic accipiendo Haymo sic diffinit. Spes est certa expectatio future beatitudinis ex meritis et gratia pro ueniens. In qua diffinitione tria tanguntur. Primo actus speicum dicitur Certa expectatio. Unde per virtutem spei Rho. viii haulus dicebat. Certus sum quod neque mors neque vita nec creatura aliqua potrit nos separare a charitate christ Secundo tangitur obiectum spei. dum dicitur: Future beatitudinis. Magister i littera di. xxvi. tercii dicit. Spes est qua spiritualia et eterna bona sperantur. Tertio tangitur motiuum spei. cum dicitur: Ex gratia et meritis proueniens. et hoc tripliciter.

8

¶ Primo vsu radice et proposito. dium scilicet quis actu meret et habet gratiam quae est radix boni operis: et proponit bene face¬ re in posterum. Secundo radice et proposito: non tamen vsu. si cut est in illocui de nouo infunditur gratia antequam opere tur. Tertio proposito: non tamen vsu nec radice. sic est in peccatore qui proponit se emendare. Unde Augustinus de ciui. de spem sic diffinit. Spes est virtus qua quis se ad illud quod credit peruenturum praesumit. Unde spes dicitur quasi sursum pes. Erigit enim spes animum. et as similatur parieti in edificio spirituali: sicut fides fundamento et charitas tecto. quia fides firmat. spes erigit etc.

2

9

¶ Utrum spes sit virtus gratuita: Arguitur quod non. Quia sicut contingit sperare recte et non recte: sic contingit timere recte et non recte. Sed habitus qui dirigit animum in timendo non reponitur in genere virtutis: vtpote timor. ergo nec habitus qui dirigit in sperando. ergo spes etiam secundum quod nomi nat habitum non est virtus. Confirmatur. Quia omnis virtus moralis consistit circa bonu et difficile: vt bicit Philosophus. ergo multo fortius gratuita. Sed in expectatione bonorum promissorum nulla est difficultas. ergo cum spes non consistat circa difficile: non videtur ese in genere virtutis gratuite

10

¶ Respondetur scu scilicet Bona. in. iii di. xxvi. art. i. q. i. Quod speus prout sumitur pro habitu quo dirigit anime motum et affectum in illud quod expectam dum est non tantum est virtus gratuita: imo etiam virtutur gratuitarum sustentamentum et ancora. Uirtus quidem gratuita est: quoniam in hoc quod facit animam expectare ea quae unt super omnem expectationem huanam et ea quae promisit largitas diuina facit omnino confidere et inniti summe largitati: sicut fides facit assentire prime veritati et charitas facit adherere summe bonitati Et anima immense largitati innititur propter se et eleuatur super se et deo accepta efficitur. Necesse est ergo quod habitus quo mediante fiillud rationem habeat gratuite virtutis. Et quia cum anima innititur ei qui non potest deficere quamuis ipsa sit de se deficiens et vacillans fundatur super spem quasi super firmam petram. maturta sperios no scet iua est virtus gratuita: sed e la virtutum ancora

11

¶ Ad argumntum dicendum quod no est simile de timore et spe. quia affectio timoris consistit in quadam relatione. sed affectio spei consistit in quadam protensione Ideo affectio timoris plushabet de passione. Affectio vero spei plus habet de actione Et quoniam hitus virtutum dirigunt animam in actibus in quibus consistit rectitudo vite qualis est habintus spei. ergo est virtus: quia bona qualitas mentis. Ad confirmatione dicendum quod sicut credere bona praesentia non est difficile: sic praesentia sperare. Sed credere qude supra omnem rationem est: difficile est: Ita smperare quod est supra omem estimationem difficile est. Sed per specem expectatur illud bonum quod oculus non vidit: auris non audiuit: nec in corhominis ascendit. ergo sicut fides est virtus gratuita: ita etiam speces.

3

12

¶ Utrum spes sit genus virtutis vel species specialissima: Arguitur quod sit genus virtutis. quia diuersorum actuum diuersi sunt habitus. Sed confidere et expectare sunt actus formaliter differentes. Sed actus Spei sunt confidere et expectare. ergo videtur quod spes subdiuit ditur in alias species

13

¶ Respondetur secun scilicet Bonauen. di. praedicta. q. ii quod quemadmodum fides licet sit circa multa credibilia: vna tanteun virtus est. quia vna tantum est ratio mouendi principaliter in omnibus credibilibus. sic et virtus spei quotcumque et quantacumque et quecumque bona expectet vna virtus est et habet vnitatem specici specialissime. quia vna est ratio cui innititur in expectando. quia species confidendo innititur summe largitati propter se et super omnia. et omnia quecumque expectat non so lum a deo sedetiam expectat illa obtineri in ipso deo vt habendo deum habeat omne bonum. Rursus quemad modum fides credit deo tanquam rationi mouenti et circa ipsum versatur tanquam circa obiectum: et in ipsum tendit tanquam in finem proprium. sic et ipsa spes: et quoniam veritas ver tutis attenditur penes veritatem rationis mouentis et obiecti principalis et finis proprii. et hec omnia reparire est in virtute spei. ergo spes est virtus specialissima.

14

¶ Ad argumentum dicendum. quod diuersorum actuum dtuersi sunt habitus quando illi actus sunt principales respectu habituum. sed quando sic est quod vnus principalitr respicit habitum virtutis: et alius habet ad illum ordinem et connexionem: non oportet habitum diuersificari propter illorum actuum diuersitatem. quia quando vnum propter aliud vtrobique vnum. sicut est in proposito. vnde vnus est habitus quo speramus in domino: et quo speramus habere dominum. sicut vnus quo credimus deo et quo credimus deum. ergo etc.

4

15

¶ Utrum sit necessarium ponere sptegratuitam siue a deo infusam: Et respondet Scotus in. iii. dis. xxxvi. quod nulla apparet conuicens necessitas probandi spem infusam dempta auctoritate apostoli et sanctorum aliorum. videtur enim sufficere spes adquisita. illa enim spe in eadem tendit homo ad quae tendit spe infusa. Credendum tamen est quod elicitur perfectior actus sperandi mediante spe infusa quam sine ea qua scilicet fieret sola spe acquisita.

16

¶ Sed diceres. Uidetur quod spes non sit vitus gratuita siue infusa. quia gratuita virtus non repugnat perfectioni meriti. speces autem videtur repugnare quia expectat retributionem futuram quod est contra chartatem. dicente Bernar. quod charitas praemium non intuetur

17

¶ Dicendum secundum Guil. quod illa auctoritas intelligitur dieipraemio creato no increato. Unde Abrae Genes. xvi. dictum est a domino deo: Ego merces tua magna nimis Unde etsi spes in hoc proprie differat a charitate. quia charitas est in deum amore iusticie siue amicicie. spes vero amore commodi. non tamen sequitur hoc esse peccatum. desidero enim me per spem habere deum propter diuinam bonitatem. ita quod non pono me velut finem dei. sic enim esset vti fruendis: sed ei quem diligo iungi per spem desi dero. Sicuti sancta Agnes dicebat: Ipsi sum iuncta in celis quem in terris posita tota metis intentio ne dilexi.

5

18

¶ Utrum spes sit virtus cardinalis. dn fheologica:

19

¶ Arguitur quod non sit theologica. quod nul la virtus circa cuius actum contingit repariri excessum est virtus theologica. imo potius cardinalis Quod patt. quia impossibile est nimis credere impossibile est nimis amare deum. Sed circa actum spei contingit repariri excessum. sicut patet in eo qui praesumit et plus sperat quam merita sua exigant. ergo videtur quod spes sit virtus cardinalis.

20

¶ In contrarium tamen dicit Apostols. i. Corum. xiii. Nunc manet Fides: spes: charitas tria hec. ergo ab apostolo numeratur inter virtutes theologicas. ergo etc

21

¶ Respondetur secundum Guiller. vbi supra cui concor. sanctus Bonauen. quod absque dubio spes est virtus theologica. quia illa virtus est maxime theologica que maxime eleuat mentem ad contemplationem huiusmodi est spes. Unde Hebre. vi. dicit apostolus quod spes incedit vsque ad interiora velaminis.

22

¶ Confirmatur. quia aspicit pro obiecto finem cardinalium virtutum scilicet deu. Et hic est modus virtutum theologicalium.

23

¶ Ad argumentum ergo secundum sanctum Bonauen. vbi supra dicendum quod circa actum spei nunquam contingit repariri excessum propter nimietatem et extensionem ipsius actus. Nemo enim potest nimis confidere in domino. Sed si habet excessum hoc est propter defectum alicuius conditionis que requiritur in actu sperandi: vtpote si neglectis meritis omnino praesumit de dei misericordia. sed hoc non facit ipsam spem esse in genere virtutis cardinalis. quia quod dicitur virtus theologica differre a cardinali in hoc quod non est in theologica repariri excessum sicut in cardinali: intelligitur de illo excessu qui consistit in actus intensione: non de eo qui est in debite conditionis omissione. Nam huiusmodi excessus habet repugnantiam cuin omni virtute. Prima vero non habet repugnantiam cum virtute thcologica quae habet obiectum infinitum: ita quod nec potest nimis amari nec nimis desiderari: sed repugnantiam habet cum virtute cardinali cuius obiectum est bonum creatum

6

24

¶ Utrum virtus spei aliquando sit informis: an sempersit formata:

25

¶ Arguitur quod sit senper formata: a diffinitione ad deiffinitum sic. Spes est certa expectatio future beatitudinis ex gratia et merit proueniens. sed impossibile est diffinitum separari a diffinitionibus. ergo impossibile est specu separari a gratia et meritis Sed quando cum his est semper est formata. ergo impossibile et spem virtutem esse informen. Respondetur secunum scilicet Bona. Richar. et Guill. in. iii. di. xxvi. quod absque dubio viri spei potest esse informis. Potest enim aliquis sperare vitam eternam sine meritis et sine gratia gratum faciente. Et il le actus ab aliquo habitu procedit qui quidem bonus est et tenequodammodo rationem virtutis pro eo quod potentiam quam perficit quodammodo rectificat et vigorat. Et ideo sicut fides sin charitate virtus informis est: quia tribuit anime quandam rectitudinem et vigorem quae perfici habet per gratiae infusionem Sic intelligendum est et circa spem. Unde et ceta quae dicta sunt de fide informi possunt spei informi applicari. Nam dicit Augustinus librode vera innocentia. Cum cetere virtutes sint bonis et malis communes: dilectio dei proprie bonorum est atque piorum. ergo virtus spei potest esse communis bonis et malis. Sed mali non habent spem cum gratia. ergo habent informem. Multi enim sunt peccatores qui sperat se adhuc acturos poenitentiam et assecuturos veniam et tandem gloriam. Constat quod illud non est malum: imo potius ordinat ad bonum et excludit desperationem. Sed si hoc esset cuanum gratia esset actus virtutis formate. ergo cum sine gratia possit id remanere vt aliquis per merita speret se peruenturum ad gloriam: videtur ergo quod virtus spei potest esse informis.

26

¶ Ad argumentum Respondetur secundum sanctum Bonauen. quod quadrum pliciter potest quis exire in actum sperandi. Aut enim sperat habendo merita in proposito et in radice et in effectu: sicut homo iustus vt patuit supra. Primus actus est spei formate et iam exercitate. Secundus est speiformate et de nouo infuse. Tertius est actus spei informis. Quartus est ipsius praesumpitionis. Et sic patet.

7

27

¶ Utrum spes in suo actu sit certis tudinalis vel dubia: Arguitur quod sit dubia. quia spee secundum suum actum procedit ex habitu vel consideratione gratie et meritorum. sed nullus est certus vtrum habeat gratiam: an non: secundum quod dicitur Eccs. ix. Nemo scit vtrum odio an amore sit dignus. ergo spes in suo actu non habet certitudinem.

28

¶ In contrarium tamen dicit Magister in littera di. praedicta Quod spes est certa expectatio future beatitudinis etc. Et Apostolus Rhon. viii. Certus sum quod neque mors neque vita neque creatura aliqua poterit nos separare a charitate dei. Respondetur secundum quod colligitur ex dictis sancti Bonauen. vbi supra quod spes in suo actu est certitudinalis. Probatur per Philosophum. i. Eth. d. Uirtus certior est oarte. Cum ergo spes nedum sit virtus sed ancora virtutum: relinquitur ergo etc

29

¶ Confirmatur. quia in sperante remouet hesitationem et maximam dat confidentiam que sunt signa certitudinis

30

¶ Notandum tamen quod ista certitudo est conditionalis: non absoluta. hoc est dicti

31

¶ Eertum est habens spem quod si in bono perseuerauerit vi tam eternam habebit. Et ista certitudo merito vocatur certitudo ordinis: non euentus. Certus quippe est quod bona opera ordinant ad salutem. non est tamen certus quid sibi eueniat. Et ponit sanctus Bonauen. tres differentias inter certitudinem fidei et spei. Prima est quia certitudo fidei opponitur errori. certitudo spei hesitationi. Unde per fidem quis certus est tam de euentum quam de ordine. Per spem autem solum est certitudo de ordine. Sccunda est quod certitudo fidei est circa complexum magis: vt quod deus est vnus: trinus. vel quod dei filius est incarnatus. et sic de aliis. Certitudo vero spei magis circa incomplexum. Spe enim vita speratur eterna

32

¶ Tertia differentia est. quia certitu do fidei est in intellectu. Certitudo vero spei in affectu. Ex quo patet quod certitudo spei non est quasi quoddam particulare sumptum sub fidei certitudine: sicut quidam dicunt: vt cognoscens omnem mulam sterilem cognoscat hanc sterilem. Non enim certitudo spei est perpetue consummationis: sed cuiusdam virilis adhesionis.

33

¶ Ad argumentum Respondet sanctus Bonaue. quod quamuis de meritis non habeatur certitudo per scientiam necessariam: haberi tamen potest certitudo per probabilem communiecturam et per quandam ipsius bone voluntatis confidentiam: que consurgit ex conscientia bona. Puritas enim consceie que introducitur per expulsionem culpe dat anime quandam securitatem et certitudinem de merito iam inchoato: et per consequens certitudinem de praemio consequendo. Autoritas vero Eccs intelligitur decertitudine per certam scientiam

34

¶ Sed diceres. Que differentia est inter fidem et specu: Respondet Magister in in. iii. dist. xxvi. quod est ista. quia fides est malarum rerum et bonarum. quia et bona creduntur et mala. et hoc fide bona: non mala. Est etiam fides praeteritarum rerutum praesentium et futurarum. Credimus enim mortem christique iam praeteriit. Credimus christi sessionem que nunc est Credimus venturum ad iudicandum quod futurum est. Item fides et suarum rerum est et alienarum. nam et se quisque esse cepisse nec fuisse vtique sempiternum. Et alia atque alia non modo de aliis hominibus multa que ad religionem pertinent: verum etiam de angelis credimus. Speas autem non nisi bonarum rerum est: nec nisi futurarum et ad eum pertinentium

35

¶ Contra predicta arguitur Primo contra primum sic. Spes est etiam malorum. quia dicit poeta. Hunc ego si potui tantum sperare dolorem. er go etc

36

¶ Contra secundum vbi dicit quod spes est non nisi fuiturarum quia beatitudo non est futura nec habenda a prescito. ergo si spes non est nisi futurarum: nullus praescitus habet spem.

37

¶ Contra tertium sic arguitur quod spes non solum est ad se pertinentium sedetiam ad alios. quia Lu. vl. dicitur Nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus israel. ergo contingit sperare bonum commune.

38

¶ Item dicit Augug. quod de nemine desperandum est dum est in vita. ergo videtur quod de aliis est sperandum si non est desperandum

39

¶ Respondet sanctus Bonauen. in expositione littere quod speis est respectuboni futuri et proprii secundum quod accipitur proprie pro ipsa virtus te. Respectu futuri est inquantum distinguitur a gandio et dolore et conuenit cum amore. quia ille due affectiones sunt respectu praesentium. sed iste due respet ctu futurorum. Respectu boni est inquantum distinguitur a timore. quia timor est respectu disconueniem. tis. spes autem respectu conuenientis. Respectu bon proprii est inquantum non solum distinguitur ab aliis affectionibus sed etiam inquantum distinguitur ab aliis virtutibus: vtpote a credulitate fidei. Ipsa enim speas procedit ex gratia et meritis. Et quoniam meritum non asse curat de beatitudine nisi eum qui meretur. quia vnicuique retribuetur secundum merita sua. Hinc est quod per virtute spei nemo sperat nisi sibi. Et sic patet quod spes est futurarum rerum bonarum et propriarum

40

¶ Ad primum at gumentum dicendum quod in verbis poete spes sumitur improprie. Ad secundum dicendum quod futurum dicitur dupliciter Uel quantum ad euentum. Uel quantum i ad ordinem. Quantum ad euentum dicitur futurum quod eut nit. Quantum ad ordinem dicitur futurum quod est ordinatum ad veniendum. Uel futurum dicit euentum simus pliciter non respectu expectationis. Et hoc vltimo modo dicitur spes futurorum. Argumentum vero accipit pri mo modo. ergo non valet. Ad tertium patet responsio ex dictis.

8

41

¶ Utrum spes et timor sint ideum habitus vel diuersi: Et quod sint idem probatur per simile. quia idem et vnum pondus est per quid corpus recedit ab vna differentia positionis et accedit ad alteram. Sed hoc est affectio in spiritualibus quod est pondus in corporibus vt vult Augustinus. Unus ergo et idem habitus est quo quis recedit a malo et quo tendit ad bonum. sed per timorem omnis recedit a malo. per spem vero tendit in bonum. ergo timor et spes sunt vnus et idem habitus. Confirmatur. quia oppositorum est eadem disciplina: vt recti et curui: sani et egri. ergo si habitus virtutis est quaedam ars: videtur quod vnus et idem habitus possit ordinare habentem et dirigere ad opposita. ergo si spes dirigit animam in comparatione ad bonum et timor in relatione ad malum: videtur quod timor et spes sint idem habitus

42

¶ Sed contra. secundum theologos et philosophos quattuor sunt auimi affectiones. videlicet gaudium et dolor: spes et timor. Si ergo vere quattuor sunt necesse est spem et timorem ab inuicem differre secundum quod sunt affectiones. sed habitus spei dirigit illam affectionem que est spes: et halbitus timoris aliam. et go sunt diuersi habitus

43

¶ Respondetur secundum sanctum Bonauen. in. iii. dist. xxvi. ar. ii. q. scilicet quod timor et spes siue nominent habitus siue nominent affectiones anime: diuersitatem habent ad inuicem. Diuersitas enim habitu um attenditur secundum diuersitatem actuum principalium. Quoniam ergo spes consistit in quadam confidentia et ere ctione. timor autem in quadam fuga et resilitione: hinc est quod differunt spes et tior ratione suorum actuum. Diuersitas autem actuum venit ex parte obiecti inquantum habet rationem motiui. Cum enim anima apprehendit aliquid futurum ratione conuenientis afficitur affectione. spei si assit potestas assequendi Cum autem apprehendit in ratione disconuenientis afficitur affectione timo ris si possit ab illo separari. Et sic patetr quod spes et timor differunt in actu proprio et etiam in obiecto.

44

¶ Ad argumentum autem respondet idem Bonauentura quod no est omnino simile in naturali pondere et in voluntario amore: quoniam motus naturalis maxime localis necessario duos habet terminos. videlicet terminum ad quem: et terminum a quo. Nec potest aliquod recodere a termino a quo nisi tendendo ad terminum ad quem. Unde ad eundem et vnum actum requiruntur illa duo extrema. et propterea in naturalibus vnum est pondus per quod mobile recedit ab vno situ et appropinquat ad alium. In voluntariis autem secus est quoniam anima potest affici circa vnum nihil considerans de altero. Potest enim affici circa bonum nihil curans de malo: et econuerso. Ideo diuersis affectibus et motibus habet moueri circa opposita. ergo spes et timor possunt esse diuersi affectus et habitus.

45

¶ Ad confirmationem argumenti dicendum secundum eundem Bonauenturam quod no est simile duplici ratione. Prima quidem ratio est. quia voluntas separat ea que naturaliter sunt coniuncta. vnde aliquis vult antecedens et tamen non vult consequens. Cognitio autem non se parat ea que naturaliter sunt coniuncta. vnde qui nouit antecedens quodammodo nouit consequens. Quoniam ergo per consequentia in ipso ad opposita sequuntur opposite proprictates per quas habent cogsci: vt si album disgregat: nigrum congregat: Hinc est quod vnus potest esse habitus cognitiuus oppositorum: quamuis non sit habitus vnus affectiuus. Alia etiam dissimilitudo est: quia potentia cognitiua consimili actu et consimili ratione negociari potest super oppositorum vtrumque. Iudicat enim de recto et de obliquo per rationem ipsius recti. sed affectiua non sic. quia si appetit vnum oppositorum: reliquum respuit Et ratio est. quia affectio magis vnit ipsi affectibili quam cognitiua cognoscibili. Et sic non sequitur quod vna possit esse cognitio oppositorum secundum quod sunt opposita.

9

46

¶ Utrum spes ex bonis opibus habeat ortum: Uidetur quod sic. quia dicit Rho. v Tribulatio patientiam operatur: patientia probationem: pbatio vero spem. ergo si in ipsa prohatione consistit meritum: videtur quod spes ex meritis oritur.

47

¶ In contrarium dicit Augustinus quod virtus est bona qualitas mentis quam deus in nobis sine nobis operatur. Si ergo spes virtus est sicut ostensum est supra: deus eam operatur in nobis sine nobis. ergo non habet ortum ex meritis nostris

48

¶ Respondetur secundum sanctum Bonauen. vbi supra. q. ii. Quod spes aliquando nominat habitum virtutis. aliquando nominat actum. aliquando nominat statum. aliquando terminum siue obiectum Secundum autem quod spes nominat habitum virtutis: sic non habet ortum ex meritis: sed potius merita habent: ortum ex ea. Secundum autem quod nominat actum: sic oriri habet ex meritorum intuitu. Nullus enim recte sperat eternam beatitudine nisi qui deo seruit vel proponit deo seruire. Secundum autem quod nominat statum: sic ortumlha bet ex meritis praecedentibus et concomitantibus. Et hoc modo accipitur Rho. v. quod tribulatio operatur patientiam: patientia probationem: probatio spem. glo id est certitu dine spei: ad quam scilicet certitudinem peruenitur per bona merita: et potissime per tolerantiam tribulationis. Secundum autem quod spes nominat ipsam rem speratam: sic ortum habet ex meritis praecedentibus. Et sic patet quod secundum primam acceptionem praecedit merita. secundum vltimam acceptionem sequitur. secundum duas medias medio modo se habet. quia quodammodo praecedit: quodammodo sequitur: vt patuit ex dictis. Et etiam ad argumentum patuit responsiosufficienter ex praecedentibus

10

49

¶ Utrum spes precedat charita tem ordine nature: an econuerso: Respondetur secundum sanctum Bonauen. vbi supra. q. iii. quod dupliciter est comparare habitum spei ad habitum charitatis. Aut ratione habituum secundum se consideratorum

50

¶ Aut ratione habituum comparatorum ad actus. Si loquemur de ipsis secundum se consideratis: sic non habent ordinem sed simultatem. Omnes enim virtutes gratuite simul infunduntur. Si autem loquamur de ipsis habitibus in comparatione ad actus sic vnus habet ordinem ad alterum. quia actus vnius preparat et disponit ad actum alterius. et sic preparando est quodammodo eius origo. Et ratione talis praeparationis est ibi ordo. Quoniam ergo actus spei preparat et disponit ad actum charitatis: et hinc est quod habitus spei in comparatione ad talem actum: charitate prior est. Nemo enim diligit aliquod bonum propter se ex super omnia: nisi speret se ad illud bonum peruenturum. Et sic bene dicit glo. super illud Matth. i. Abraam autem genuit Isaac. Isaac autem genuit Iacob id ist fides genuit spem. spes generat charitatem. Unde et apostolis ordinat eas sic. i. Cor. xiii. Nunc manent fides: spes charitas: maior autem horum est charitas.

51

¶ Sed di Que est nobilior virtus: Fides: an spes: Respondetur secundum Guiller. in. iii. di. xxvi. quod spes: propter tria. Tiquia est in nobiliori subiecto scilicet voluntate. Fides vero in intellectu. Tum quia proximior meliori habitui scilicet cheritatis. Tum tertio quia est circa obiectum melius scilicet circa bonitatem. Fides vero circa veritatem. modo boninitas est melior quam ipsa veritas.

11

52

¶ Utrum spes sit in bonum subratione boni: Respondetur: De hoc diuersimode loqui tur doctores. Dicit enim Guiller. in. iii. dist. xxvi. quo. obiectum spei est bonum sub ratione boni. Quod patet ex differentia scientiarum ad virtutes. Tum quia scient aspiciunt verum sed virtutes bonum. Tum quia virtus habet idem pro fine et obiecto. Cum ergo ratio finis si bonum: sequitur etc. Unde merito sicut gaudium de possunt est de bono: ita spes de futuro aspiciet bonum. Et hoc innuit differentia fidei ad spem quam tangit Aud quia aspicit bona et mala: spes tantummodo bona

53

¶ Unde idem est obiectum et sub eadem ratione tam spei quam charita tis scilicet bonum inquantum bonum. tamen alio modo tendit in bonum spes: quia per modum desiderii. et commodi. alio modo charitas: quia per modum vnionis et amicicie. Quam opinionem tangit Bonauen in. iii. dist. xxvi. ar. ii. q. iiii. dicit. Quidam dixerunt quod obiectum spei sit bonum sub ratione boni. quia posuerunt quod duplex sit tantum obiectum in quod tendit anima. Unum scilicet verum: in quod tendit intellectus. Alterum scilicet bonu in quod tendit affectus. Et ideo cum spes non sit in verum sub rat ione veri voluerunt dicere quod sit bonum sub ratione boni. et subdidit ibidem cui concordat Richar. praefata dist tertii: et alii nonnulli: licet modus dicendi praefatus videatur aliquid probabilitatis habere: non tamen satisfacit dubi tationi nec consonat veritati. Nam quod dicitur quod non est aliud obiectum motiuns potentiarum anime nisi veri sub ratione veri: et bonum sub ratione boni: simpes citer non habet veritatem. pro eo quia sicut rationalis tendit in verum et concupiscibilis in honum: sic etiam irascibilis tendit in arduum et magnum. ergo obiectum spei est bonum sub ratione magni et ardui. Et quia gloriosum nominat magnum sublimitate. Eternum nominat magnum diuturnitate. illud intensiue. istud extensiue. ergo obiectum spei est bonum subratione magni et ardui. Prima tamen opinio tenetur a doctoribus modernis tanquam verior etc.

12

54

¶ Utrum subiectum spei sit intellectus: an voluntas: Respondetur secundum Guiller vbi supra quod voluntas. Quod probatur sic. Illius potentie est sperare cuius est timere. quia opposita sunt eiusdem subiecti. Sed timor est voluntatis: non intellectus. ergo etc.

55

¶ Confirmatur. quia desperat tio est voluntatis cuius oppositum est spes. ergo et pes est voluntatis. Huic concordat sanctus Bonauen. vbi supra. q. v. dicens. In voluntate non tantum ponimus iram et patientiam: sed etiam fortitudinem et spem. Fortitudinem inquantum negociatur circa ea que sunt ad finem. Spem autem secundum quod se erigit ad excellentiam ipsius finis. Hoc autem potest colligi Tum ex parte affectionis substrate. Tum ex parte conditionis ad iuncte. Tum ex parte dotis future. Ex parte affectionis substrate. quia cum quattuor sint affectiones videlicet gaudium et dolor: spes et timor: sicut gaudiumet dolor sunt circa eandem potentiam: ita etiam spes et timor. Ex parte similiter conditionis et proprietatis an nexe patet. quia spei est stabilire et quodammodo assecurare de assequenda beatitudine. Stabilitio autem partinet ad potentiam irascibilem sicut rationalis se habet ad charitatem et concupiscibilis ad voluptatem: sic etiam irascibilis ad securitatem. Ex parte similiter dotis future patet. Sicut enim ad fidem subsequitur visio: ita ad spem subsequitur perfecta tentio. Fimiter autem tenere ipsius est potentie cuius est habitum defendere. hanc autem potentiam non est dubium esse irascibilem. ergo subiectum spei est ipsa voluntas.

56

¶ Sed arguitur contra. quia imago recreatio nis respicit immaginem creationis. Cum ergo charitas sit in voluntate. fides in intellectu: et non relinquatur nisi memoria: consequens est quod spees sit in memoria. ergo etc. Respondetur secundum Guiller. vbi supra quod quamuis imago recreationis secundum veritatem respiciat imaginem creationis: non tamen oportet quod in omnibus sit proportio: imo est dissimilitudo: maxime in hoc quia in creatione intellectus habuit locum duorum scilicet memorie et intelligentie. Econtra in recreatione voluntas habet locuduorum. scilicet spei et charitatis. Cuius ratio est. quia bona merita ex voluntate prodeunt. Unde illud vere impletur. Qui creauit te sine te non saluabit te sine te. Patet responsio.

13

57

¶ Utrum sit vna spes omnium sperandorum sicut est vna fides omnium credendorum Respondet Guiller. vbi supra. quod sic. Et ratio est quia sicut ea que credit fides solum credit propter primam veritatem cui innititur: et ita a prima veritate habet vnitatem: Ita spes ea cuncta sperat propter diuinam largitatem et bonitatem cui innititur: et ab ea sumit vnitatem non a sperandis diuersitatem.

14

58

¶ Utrum in christo: vel beatis: autem angelis sit spes: Respondet Magister in. iii dist. xxvi. dicens sic. Quibusdam non indocte videtur fidem: virtutem: et spem in christo non fuisse sicut in sanctis iam beatificatis vel in angelis non sunt: et tamen sancti credunt et sperant resurrectionem futuram et angeli eandem credunt: nec tamen in eis fides vel spes virt est. quia et deo per speciem contemplationis fruuntur: et in verbo resurrectionem futuram siue iudicium non per speculum in enigmate sed praeclarissime inspiciunt. Hec si ille. Sed obiicitur contra primum: quia in psalsm dicitur In te domine speraui. vbi glo. hoc dicitur in persona christi. ergo christus habuit spem. Hoc etiam videtur ratione. quia christus fuit simils viator et comprehensor. Inquantum viator deficiebat sibi stola corporis quam habere sparabat. ergo alias non habuisset omnia dona gratiarum et virtutes

59

¶ Contra secundum de sanctis iam beatificatis arguitur: quia Apoc. vi. dicitur quod dictum est eis Adhuc expectate modicum tempus. Si ergo spes est expectatio. ergo etc. Nam anime beate expectant glorificationem surcorporis quae est quaedam pars beatitudis. ergo ipse habent spem

60

¶ Ton tra tertium obiicitur. Uidetur enim quod angeli habeant specm. quia dicitur i. Pe. i. In quem desiderant angeli prospicere. Desiderium est respectu non habiti. ergo si de eodem potest esse spes de quo desiderium: videtur quod angeli sperent. nam de nostra glorificatione accrescit eis gloria. et hoc sperant. ergo etc.

61

¶ Respondeturscundum Rich. in. iii. di. xxvi. et Bona uen. ibidem in expositione litter. et scilicet Tho. dicta di. ar. i. q. v. Quod sicut dicit Magister nec christus nec anime beate: nec argeli proprie loquendo habent spem. Ratio huius est. quia spes est expectatio substantialis praemii. Omnes autem praedicti habent substantiale praemium. et ideo carent spe proprie dicta. Alia autem ratio est quia spes habet annexam fidem. Fides autem est cognitio enigmatica. Et quia claritas visionis diuine tollit omne enigma: et per consequens euacuat fidem: et per consequens et spem

62

¶ Ad argumentum Respondet scilicet Bonauenvbi supra quod licet in eis non ponatur spes proprie dicta secundum quod est expectatio praemii substantialis: potest tamen large accipiendo spem pro quacumque expectatione scilicet stole secunde et alicuius praemii accinentalis poni in christo et angelis et animabus beatis

63

¶ Ad illud tamen quod obiicitur de desiderio dicendum quod non est simile de desiderio et spe. quia spes est respectunon habiti: sed desiderium potest esse respectu habiti vt continuetur et tollatur fastidium. Et sic est in angels.

15

64

¶ Utrum antiqui patres habueruntur spem et etiam anime purgande: Respondet Magister vbi supra in littera dicens. De antiquis vero pratsrnibus quia apud inferos tenebantur vsque passionem non incongrue dici potest quod fideet speci virtutes habuerint

65

¶ Tontra hoc arguitur. Spes se commetitur statui vie. sed slli non erant in statu vie. ero non habebant spem.

66

¶ Confirmatur. quia spes datur homiad hoc quod mereatur. Si ergo illi erant extra statum meret di: non videtur quod habuerunt spem. Respondet sanctus Bonauen. vbi supra cui concordat Richar. quod spes non toslitur nisi per subsequens praemium et per contrarium habitum et sancti in limbo et anime in purgatorio nec erant a s secuti praemium: nec inciderant in contrarium habitum siue in defectum. hinc est quod spem habebant. Demones vero et alii damnati qui habent contrarium habitum spei scilicet desperationem: spem habere non possunt.

67

¶ Ad argumentum vero quo dicitur quod spes commetitur se statui vie et dactur ad merendum: dicendum quod sancti patres quodammodo erant in via et nondum ad patriam peruenerant. Preterea meritum non respicit ipsam spem vniuersaliter sed secundum statum. Et licet in purgatorio existentes anitm sint certe de gloria futura: hoc tamen non est propter as¬ secutionem glorie sed propter confirmationem libro ar. quod est extra statum merendi et demerendi. Aliquando tamen spes accipitur improprie vt dicatur de diabolo Iob. xl. Ecce spes eius frustrabitur scilicet in die iudicii quando non tentabit homines vt prolongetur diuinum iudicium sed claudetur in infernum.

16

68

¶ Utrum presumptio magis opbponatur spei quam desperatio Respondet Rich. in. iii. dist. xxvi. ar. vi. q. ii quod desperatio magis opponit spei quam presumptio et est ea peior. quia per desparationem voluntas totaliter recedit a deo et non innititur diuine misericordie quam contennit: nec iusticie. quia quantum potest refugit. per praesumptionem autem tendit in deum quamuis inordinato modo. Peius autem est ua deo totaliter recedere et in nullo sibi inniti quam inordinate in ipsum tendere et sibi inniti. Nam per despe rationem contemnitur diuina misericordia. Per presumptionem peruipenditur diuina iusticia. Peius autem est diuinam misericordiam contennere quam peruipendere diuinam iusticiam. quia quamuis in deo misercordia et iusticia eiusdem sint nobilitatis: cum realiter in ipso idem sint: tamen effectus misercordie superexaltat effectus iusticie: iuxta illud Iacobi. ii. Misericordia superexaltat iudicium. ergo desperatio magis opponitur spei

17

69

¶ Utrum pusillanimitas opponatur spei: Respondet Rich. vbi supra. q. iii. quod pusillanimitatem opponi spei dupliciter intelligitur. scilicet autem generaliter. aut specialiter Primo modo pusillanimitas opponitur spei. quia pusillanimitas quae est vicium oppon tur spei sub ratione qua est virtus: que est oppositio non secundum specificas differentias sed generales. Si specialiter et hoc dupliciter potest intelligi. Aut indirecte et mediate: et sic pusillanimitas opponitur spei et cuique virtuti. Secundo modo opponitur magnanimitati. Et sic patet.

18

70

¶ Utrum spes sit de quattuor pricipalioribus passionibus Respondetur secundum Richarin. iii. dist. xxvi. ar. ii. q. ii quod spes est vna de quattuor principalibus passionibus que sunt gaudium: tristiciam spes: et timor. que principales passiones dicuntur: non quia sint omnibus aliis passionibus fortiores sic enim amor et odium principales passiones dicum tur. quia odium radix est omnium passionum aliarum que sunt respectu mali. et amor radix omnium aliarum que sunt respectu boni: et etiam earum que sunt respectu mali inquantum est odii causa Malum enim non oditur nisi inquantum repugnat alicui bono amato. Sed predicte quattuor dicuntur passiones principales. quia gaudium et tristicia consequuntur ad alias passiones. Quelibet enim alia passio terminatur ad gaudium vel tristiciam. sunt etiam priores in intentione omnibus aliis passionibus et etiam suis obiectis: secundum quod dicit Philosophus. vi. Topien. Intendimus delectabile propter delectationem. ergo a simli intendimus refugere tristabile propter tristiciam. Notandum secundum Antoninam in summa narte i. ti. vs. c. ii. quod passiones anim: sunt vndecim

71

¶ Prime sex sunt in concupiscibili potentia. scilicet Amor: odium. desiderium seu concupiscentia: et fugi: gandium siue delectatio: et tristicia siue dolor. Alie quinque sunt in irascibili. scilicet prima specu scilicet cunda desperatio per oppositum. tertia timor. quarta audacia. quinta est ira cui nulla passio opponitur. Licet enim plures passiones repariuntur: sicut zelus: vnio: extasis: languor: lique factio: inhesio: inebriatio: prout dicit sanctus Dionysius de di. no. sed iste passiones sunt effectus amoris. ponitur etiam abominatio effectus odii: et exulta tio gaudii. et tales passiones reducuntur ad predictas sicut effectus ad causam.

72

¶ Hic maxime relucet diuina charitas erga nos homines.

PrevBack to TopNext