Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Virtus cardinalis

1

1

¶ Virtus cardinalis Dicit enim magister in. iii. dis. xxxiii. quod de quituor virtutibus quae principales vel cardinales vocantur disserendum est: que sunt Iusticia: Fortitudo: Prudentia: Temperantia. Circa hoc dici scilicet Bonauen. Huiusmodi virtutes dicuntur consuetudinales: politice: et cardinales. Consuetudinales dicuntur ratione sui principii originalis secundum quod adquiruntur ex frequenti bene agere. Politice vero dicuntur ratione operationis et exercitii sibi debiti. quia sicut theologice dicuntur. quia ordinant hominem ad diuina et faciunt hominem quasi diuinum. sic iste virtutes dicuntur politice. quia reddunt hominem bene ordinatum ad viuendum inter homines. Unde politica virtus dicitur a polis quod est plurlitas. Cardinales vero dicuntur ratione finis vltimi. quia per istas est ingressus ad celestia regna. Duplex est enim porta ingrediendi in caelum. videlicet per obseruantiam mandatorum. secundum illud Mat. xix. Si vis ad vitam ingredi serua mandata. Et per tolerantiam tribulationum. secundum illud Act. xiiii. Per multas tribulationes opertet nos intra. in reg. celorum. Ad ista duo principaliter ordinant nos iste quattuor virtutes. et ideo di cuntur principales et cardinales. Ideo autem iste virtu tes principaliter ordinant. quia sumuntur a nominibus praecipuis secundum quas homo debet versari in agendis et patiendis

2

¶ In omnibus enim agendis et patiendis debet homo attendere arduitatem secundum quam conditionem attenditur fortitudo: et equitatem secundum quam attenditur iusticia: et honestatem secundum quam attenditur temporantia: et vtilitatem secundum quam attenditur prudentia. Et quia iste quattuor cardinales virtutes ad quas reducuntur omnes virtutes inducunt ad recte agendum vel patiendum. Ideo iste quattuor dicuntur cardinales et principales. Unde dicit Hiero. et Magister in littera ponit. He virtutes cardinales dicuntur quibus in hac mquptalitate bene viuitur et post ad eternam vitam peruenitur.

3

¶ Contrahoc arguitur. quod non videtur recte dictum. per hac sntem rationem videtur omnis virtus: cardinalis esse. quia omni virtute recte viuitur: et omnis virtus est via perueniendi ad regnun¬

4

¶ Preterea cum cardinales dicantur. quia sunt principaes et principium mouendi: cum charitas sit magis principalis et principium mouendi. videtur quod charitas sit vertus cardinalis. ergo etc.

5

¶ Respondetur secunum scilicet Bona uen. quod non valet argumentum. quia charitas est virtus theologica. Modo virtutes theologicales tanquam excellentiores nobilius sortiuntur nomen

2

6

¶ Utrum necessarium sit praeter virtutes theblogicas ponere cardinales: Uidetur quod non. quia dicitu

7

¶ Rho. xiii. Qui diligit proximum legem inpleuit. sed qui legem implet: habet omne illud quod sibi necessarium est ad salutem. ergo qui habet charatem non indiget alia virtute ad proximum ordinam te. habitis ergo virtutibus theologicis: videtur quod superfluant cardinales.

8

¶ In contrarium tamen dicitur de commendatione sapientie. quod sobrietatem et prudentiam et iusticiam docet quibus in vita nihil est vtilius hominibus. sed per illa quattuor intelliguntur quattuor virtutes cardinales. ergo etc.

9

¶ Respondet san. Bonaiuentu. quod generalis necessitas virtutis est ad rectificandas anime potentias contra ob¬ liquitatem ad vigorandum contra difficultatem. virtus enim facit potentiam rectam et vigorosam: et quoniam conuenit hominem ordinari ad deum: couenit nihilominus ordinari ad proximne et seipsum. et in his eisdem potest obliquari et impediri. Hinc est quod non solum indiget habiti bus ipsum vigorantibus et rectificantibus prout directe tendit in deum: cuiusmodi sunt habitus virtutum theologicarum sedetiam indiget habitibus ipsum regulantibus prout ordinatur ad seipsum et ad proxim. et tlres sunt habitus virtutum cardinalium. Unde sicut pater praecepta prime tabule quae directe ordinant in deum: oportunum fuit ponere praecepta secunde tabule quae ordinant ad proximum. sic etiam in habitibus est intelligendum. ergo necessarium fuit ponere virtutes cardinales.

10

¶ Ad argumen. dicendum. quod qui diligit proximum legem impleuit. hoc non dicitur quod implere legensit tantum dilectionis ratione sui: sed deo. quia habet alios habitus sibi annexos.

3

11

¶ Queritur quomodo diuiditur virtus: Respondetur secundum Antoninum. in sum. quod Philosophus. ii. Ethi. diuidit virtutem in intellectualem et moralem. Uirtutes intellectuales sunt. sapientia: intellectus scientia: ars: et prudentia. Et dicuntur intellectuales. quia sunt in intellectu vt in subiecto et perficiunt ipsum. Prime enim tres: vtpote sapientia: intellectus: et scientia sunt in intellectu speculatiuo. Ars vero et prudetia in intellectu practico: qui coniunguntur operationi et affectioni quodam modo. Prudentia vero etsi sit intellectualis quantum ad essentiam: tamen quantum ad materiam est etiam moralis. Iste namque quattuor vittutes: sapientia: scientia: intellectus et ars non proprie dicuntur virtutes: eo quod non habent rectificare voluntatem. Morales atvirtutes sunt quattuor vt praedictum est. Et he proprie dicuntur virtutes. quia habent vsum bonum et cum facilir tate faciunt operari. vt dicit san. Tho. i. ii. q. lvii. ar. i. Et sic secundum Philosophum virtutes theologice non ponuntur quia ipse ex quo infidelis erat de illis omnino loqui nesciuit.

12

¶ Unde secundum doctores catholicos quedam virtutes sunt naturales: quedam morales: et quedam theologicales. et sic virtus accipitur triplicter scilicet communissime communiter: et proprie. Communissime nomen virtutis se etiam extendit ad naturam. Et sic philosophus. vii. Ethi. virtutem diffiniens dicit. Uirtus est dispositio perfecti ad optimum. Que quidem virtutes naturales proprie non sunt virtutes sed quaeda semina et inchoationes virtutum. quia natura nec laudamur nec vituperamur. De huiusmodi dicitur Iobixxxi. Ab infantia mecum creuit miseratio et de vte romatris mee egressa est mecum. Et etiam Mat. iii Circumibat Iesus totam galileam docens naturales virtutes. vt dicit Gloi scilicet castitantem: humilitatem: et iusticiam: quas naturaliter homo habet.

13

¶ Secundo modo virtus accipitur communiter pro virtlte moralir. quam Philosophus. ii ethi. sic diffinit. Uirtus est habitus qui habentem perficit et opus eius bonum reddit. Idem ibidem. Uirtus est habitus electiuus in medietate consistens recta ratione determinatus prout sapiens determinabit. et he virtutes frequenti actupossunt adquiri: non tamen vno actu nisi maxime forti. quia vna hirundo non facit ver: nec vna dies facit felicem. vt dicit philosophus i. Ethicorum.

14

¶ Tertio modo virtus accipitur proprie. et sic virtutes dicuntur solum theologice vel quibus ipse participant. Que quidem ab Augustino sic diffinitur. et allegat Magister in littera libro. ii dist. xxvii. est bona qualitas mentis qua bene viuitur: qua nullus male vtitur. quam solus deus in honine operatur. Dicitur primo bona ad differentiam malarum qualitatum quibus mentes inficiuntur. vt nuidia: odio: ira: et similibus. Ul dicitur bona quia a bono deo datur et bonos tantum inhabitat et bonos facit. ac ad honum perducit. Dicitur mentis ad differentiam qualitatum quae sunt in corpore. puta fortitudo: pulcritudo: sanitas: et similia. quibus homines frequenter male vtuntur. Dicitur qua bene viuitur: ad differentiam qualitatum: quae bene intelliguntur. sicut sapientia: scientia etc. Dicitur quam solus deus in homine operatur: ad differentiam virtutum cardinalium: que frequenter per adquisitionem habentur. Et sic ista diftinitio solum conuenit theologicalibus virtutibus.

3b

15

¶ Utrum omnes virtutes cardinales sint vna virtus an diuerse: Respondet sanctus Bonauen. in. iii. dist. xxxiiii. arti. i. q. ii Quod est loqui de vit tutibus cardinalibus tanquam ad formam per quam sunt gratuite. et quantum ad formam per quam sunt meritorie. et quantum ad formam per quam sunt ad speciales actuum differentias ordinate. Si loquamur de forma inquantum sunt gratuite: sic in illa potius vniuntur quam distinguum tur. quia illa forma est gratia gratum faciens. quae licet sit vna canen gratam reddit deo animam cum omnibus potentiis suis et virtuosis habitibus. Similiter si loquamur de ipsis virtutibus quantum ad formam per quam sunt meritorie: sic etiam magis vniuntur quam distiuguuntur. quia illa forma est charitas quae est virtutum connexio. Si vero loquamur de sis virtutibus secundum formam per quam sunt ad speciales actu um differentias ordinate. sic virtutes cardinales est sentialiter et formaliter distinguuntur. Et earum diuersitas colligitur ex quinque comparationibus. videlicet ex diuersitate potentia et quas perficiunt. quia prudentia dirigit rationalem. temperantia contapiscibilem. fortitudo irascibilem. Cum ergo potentie sint propria subiecta habituum propriis subiecti diuersificatis necesse est ipsorum habitus formaliter diuersificari. et ex diuerintate actuum. quoniam alius est actus prudentie formaliter quam te perantie et alius iusticie. et sic otest esse prudens non tamen iustus etc. et ex diuersitate obiectorum ad quae ordinantur. Si enim vicia circa quae sunt virtutes opponuntur: ergo et virtutes. quia vruationes diuersific antur per ipsos habitus. et ex medioemt diuersitate citca quae con sistunt. quia differentes medietates respiciunt. ergo sic virtutes cardinales sunt diuerse

4

16

¶ Utrum virtutes cardinales sint in parte anime rationali vt in subiecto: Respondetur secundum Guill. quod ic. quia in eo est virtus subiectiue in quo est electio. quia secundum philosophum de somno et vigilia. eius est actus cuius est habitus. et econtra. Si electio solum est voluntatis vt elicientis et intellectus vt dirigentis. igitur virtu tis tardinales erunt solum in intellectum aut voluntate

17

¶ Confirmatur: quia virtus est principium merendi. sed meritum et demeritum est in parte rationali. ergo virtutes perquas fit meritum debent poni in parte rationali

18

¶ Ceterum virtutes sunt ad reformandum dei imagine quam infecerat peccatum. non est autm quaerenda imago dei in parte irratio nali. ergo etc. Rursus patet. quia honestum pertinet ad partem intellectiuam. virtus autem secundum Tullium in sua rhetorica et in libro de officiis est in genere honesti. Ideo Au gust. bene in soliloquio virtutem diffiniens dicit. Uirtus est ratiorecta perducens ad finem. Sed constat quod hec praedicatio est causalis siue materialis ergo virtutum subiectum est in parte rationali. Ex quo patet defectus sancti Tho. in. iii. di. xxxiiii. ar. ii. q. iii. qui teperantiam et fortitudinem ponit in parte anime irrationali. Unde non immerito in hac mate ria praeponitut scilicet Bonauen. sancto Tho. qui dicit quod theologo non apparet modus rationalis vt virtutes sint in irrationali parte anime: sed in libe. arbi. in quo est meritum. Insupr dicit quod in homine est duplex concupiscibiliset duplex ira scibilis. Una irrationalis: et ibi non est virtus. Alia rationalis et in tali concupiscibili est temperantia: et irascibili fortitudo.

19

¶ Etsi obiiciebatur per philosophum in fin .ili. Eth. qui dicit tales virtutes esse ineo quod est persuasibile ratione. et huiusmodi est pars sensitiua et irrationalis. igitur etc. Respondet Scotus in. iii. dist. xxxiiii. quod persuasibile ratione potest in telligi tripliciter. Primostricte vt dicatur persuasibi le ratione primo et simpliciter. et hoc modo solus intellectus dicitur persuasibilis ratione. Secundo vt dicatur persuasibile ratione non primo sed simpliciter. hoc modo voluntas dicitur persuasi bilis ratione. sic accipiendo virtutes sunt in eo quod persuasibile est ratione. Tertio modo dicitur persuasibile ratione metaphice. hoc modo pars sensitiua dicitur ratione persuasibilis sed no sufficit ad virtutem. bene tamen verum est quod ex frequentatione generatur in parte sensitiua aliqua habilitas: sed virtus dici non mereretur. sicut in equo potest generari aliquis habitus. Hoc modo intelligitur philosophus vbi videtur superficiete nus virtutem ponere in parte sensitiua.

20

¶ Sed dicereg An virtutes infuse cardinales sint eiusdem rationis cum adquisitis: Dicit sanctus Tho. vbi supra ar. i. q. ii quod non Et potest dari aptum exemplum. Situt enim charitas infusa est alterius rationis a charitate adquisita. sic dicatur in proposito.

5

21

¶ Utrum virtutes cardinales tantum quatr tuor debeant esse: Respondetur secundum scantum Bona. vbi supra quod absque dubio tantum quattuor sunt: secundum quadruplicem ratione. ipsius cardinalis virtutis scilicet ad proprium subiectum ad actum intrinsecum: ad suum oppositum: et ad proprium obiectum

22

¶ Primus ergo modus sumendi est penes diuesitatem subiectorum. subiecta enim immediata ipsorum virtutum sunt potentie anime: quae sunt tres. videlicet rationalis: concupscibilis irascibilis. ita quod fortitudo est in iralse ibili: temperantia in concupiscibili. sed iusticia et prudentia sunt in rationali: secundum quod dupliciter habet ad alias vires conparari. vel in ratione consiliantis: et sic est prudentia. vel in ratione sententiantis: et sic est iusticia.

23

¶ Secundus autem medus sumendi sufficientiam virtutum attenditur secundum diuersitatem actuum intrinsecorum. Tres enim sunt actus virtutum scilicet Scire: vellex et impermutabiliter operari. Sci¬ re autem quid sit agendum est ipsius prudentie. velle vero bonum est lusticie. impermutabiliter operari est temperantie et fortitudinis. temperantie in prosperis: fortitudinis in aduersis.

24

¶ Tertius vero modus sumendi attenditur penes comparationem ad opposita quae sunt quattuor: nobis propter peccatum inflicta. videlicet igorantia: concupiscentia: infirmitas et malicia. Contra ignorantia est prudentia contra concupiscentiam temperantia: contra infirmitatem fortitudo et contra maliciam est iusticia.

25

¶ Quartus autem modus sumendi est ex parte obiectorum. Et iste modus videtur esse rationabilior. quia habitus per actus et actus per obiecta diuersi ficari habent. Et hic modus dicendi habet quadruplificari Uno modo sic. Uirtutes cardinales aut sunt circa passiones aut circa actiones. Si circa passiones. aut illatas: et sic est fortitudo. aut innatas: et sic est temperantia. Si circa actiones. aut circa actiones intrinsecas quae consistit in eligendo. et sic est prudentia. Si circa actiones extrinsecas quae consistit in exequendo sic est iusticia: quae reddit vnicuique iura sua.

26

¶ Alio modo potest sumi sic a parte obiecti. quia virtus aut negociatur circa bonum aut circa malum. Si circa malum. aut hoc est innatum aut illatum. Si innatum: sic est temperantia. si illatum: sic fortitudo. Si circa bonum aut in ratione vtilis et sic est prudentia. autem ratione honesti: et sic est iusticia. Alio modo sic. quia virtus cardinalis aut ordinat ad proximum autm ad seipsum. Si ad seipsum. autm in eligendis: et sic est prudetia. aut in respuendis: et sic est tempe rantia. Si autem ordinat ad proximum. aut hoc est in reddendis: et sic est iusticia. aut in sustinendis: et sic est fortitudo. Ex quibus luculenter patet quod tantum quattuor sunt virtutes cardinales.

6

27

¶ Utrum omnis virtus moralis consistat in medio: videtur quod sic. Philosophus enim. ii Eth. dicit quod pro generali regula tenetur quod virtus in medio consistit. Ideo respondetur secundum Rich. in. iii. dist. xxxiii. arti. i. q. ii. Quod omnis res recta vel est ipsa mensura recta scilicet ad vtram que partem rei mensurate vel conformis mensure recte. Et quia omnis virtus est res recta. ergo debet habere rectitudinem mensure inter superabundantiam et defectum: quorum vtrumque vicium est vt teneat medium quod ita conformetur recte rationi quod nec eam excedit nec ab ea deficit. Nam equa le medium est inter plus et minus equaliter distans ab vtroque. sicut inter album et nigrum mediat viride. ergo se quitur quod omnis virtus moralis in medio consistit. Sed quomodo tale medium sit accipiendum pro habeda virtute Nota secundum Rich. ibidem quod mensura est duplex. Una sims. pliciter prima: quae est ipsa rectitudo diuina quae deus est Alia est prima non simpliciter sed in genere. Et hec est re ctitudo rationis create. Et secundum has mensuras omnis virtus recte mensuratur. Nam quaedam mensurantur secundum primam mensuram: vt sunt virtutes theologice. quarum deus est obiectum. sicut fides secundum primam veritatem que deus est. Spes secundum arduitatem vel potius liberalitatem Charitas etiam secundum bonitatem. Quedam autem mensurantur secundum rectitudinem rationis create: vt sunt virtur tes morales. quamuis et ille mensurentur secundum mensuram primam. rectitudo rationis create exemplata est a men¬ sura prima que est deus. Uarie tamen fit virtutum mensuratio Na virtutes theologice non possunt mensurari quo ad superabundantiam: cum sit infinitus deus qui est mensura earum. sed mensurantur tantum quo ad nos. puta spes media est intetr praesumptionem et desperationem. sed virtutes morales mensurari possunt mensura rationis que finita est vt nec superexcedat nec deficiat: sed in medio consistat virtus talis comparando ad rationem rectam. Nota tamen secundum Richar. ibiud quod hoc medium quandoque est medium rei quod est eque distans ab vtroque extremo: in tali medio consistit virtus iusticie. Quandoque est medium rationis tantum: sicut medium temperantie. quod medium magis elongatum est ab excessu delectationum tactus et gustus. et declinat prope defectum. hoc ideo. quia proniores sumus ad prosequendum excessum talium delecta tionum. Sicut enim qui vult rectificare lignum curuum debet prius oppositam partem recuruare vt tandem teneat rectitudinem veram. Idem patet etiam in medio quod consistit circa fortitudinem. ex quo enim difficile est aggredi terribile et proni sumus ad resiliendum. ideo recta dictat ratio vt fortitudo magis appropniquat audacie quam timori. Hec Rich.

28

¶ Sed difficultas valde est de virgitate quae est virtus et tamen non consistit in medio sed in extremo ita quod nunquam experiatur volunta rie actus venereorum. Respondetur secundum Rich. quod licet sit extremum tenens secundum vnam circumstantiam scilicet castitatis mentis et corporis in quod intendit. non tamen obstat rationi recte: quia tenet medium secundum aliat circumstantias per comparationem ad rationem. quoniam in illud tendit secundum quod opertet et propter quod oporte scilicet propter contemplationem dei. quia terrena delectatioe deprimit mentem.

7

29

¶ Utrum virtutes morales corrum pantur per cessationem ab actibus suis: Respondetur secundum Richar. vbi supra. q. iiii. quod disponuntur ad corruptionem. Et ponit exemplum. quod sicut per longam detentione in carcere homo non perdit visum: ita quod ipsa potentia visiua corrumpatur secundum id quod est. sed sicut dicit Auicen. li. vi. natu. Spiritus visibilis fugit ocium et tenebras na turaliter. ideo natura amittit et dissuescit mittere visibilem spiritum ad oculos. et tunc paulatim concauitas nerui per quam transibat spiritus visibilis impletur aliquo haemano. et sic non videns aut in parte aut in toto. sic etc.

8

30

¶ Utrum virtutes cardinales sint a dei dono an ab assuefactione: Respondet sanctus Benauen. in. iii. dist. xxxiii. q. v. Quod virtutes cardinales Uno modo dicuntur: quia habilitant ad opera moralia. Alio modo dicuntur virtutes non solum quia habilitant ad huiusmodi opera sed etiam quia eleuant ad opera meritoria. Secundum quod cleuant ad opera meritoria sic non habent ortum ab assuefactione sed a diuino munere. ita quod non a natura sed a gratia. Alio modo est loqui de virtutibus cardinalibus secundum quod habilitant ad opera moralia. et sic sunt a natura. sed completiue sunt ab operum frequentatione vel a gratie influentia vel ex vtraque causa. Quod patet per exemplum Uidemus enim quod aliquis equus ex natura aptitudinem habet ad ambulandum sed illa aptitudo potest ad complementum reduci per illius equi assuefacti onem vel ipssus sessoris industria qui scit frenoequum ipsum ducere. Et sic loquendo de virtutibus cardinalibus inquantum sunt politice sunt a natura et assuefactione et inde trahunt originem. Si autem loquamur de eis inquantum sunt gratuite: sic sunt a diuino munere. Et sic concedendum est quod secundum diuersa sunt a natura et gratia

9

31

¶ Utrum virtutes cardinales in patria maneant an euacuentur. Respondetur secundum scantum Bonauen. vbi supra. q. vi. Quod in patria aliqua virtus dicitur ma nere multipliciter. Quedam manet quantum ad praemium: ita quod ipsa sibiipsi est praemium: sicut charitals. que prout est imperfecta in via meriti erat principium. sed ea dem consummata in patria est premium. Quedam autem virtus manet quantum ad praemium verumtamen nec ipsa sibiipsi est prin ium nec cum praemio seipsam comparatitur. sicut fides et spes que in patria praemiabuntur et euacuabuntur. Quedam autem virtus manet medio modo. quia manet quantum ad praemium et cum praemio: ipsa tamen non est sibiipsi praemium sed dispositio ad praemium. et sic manet virtus cardinalis. Nam praemium essentiale virtutum est summum bonum quod deus est. secundum quod videtur diligitur et tenetur. ita quod penes istos tres actus tres dotes anime accipiuntur. Nullus autem istorum actuum est actus virtutis cardinalis. quia cardinales virtutes nunquam tantum eleuantur quod deum habeant proobiecto alioquin transirent in theologicas virtutes et desinerent esse cardinales. respectu tamen eorum actuum virtutes cardinales erunt sicut dispositiones et sicut via: licet per virtutes cardinales no fruamur tamen disponimur vt fruamur. quia omnes bene erunt iusti: prudetes: fortes et casti. ergo etc.

10

32

¶ Utrum sit connexio in virtutibus politicis ita quod habita vna habeantur omnes: Respondet san ctus Bona. in. iii. di. xxxvi. art. i. q. iii. Quod in ista quaestione controuersia fuit inter philosophos. Nam secundum quod innuit Aug. et Hiero. Quidam philosophorum quiestoici dicebantur dixerunt virtutes necessario esse conexas: vt qui vna caruerit ceteris careat. De quorum positione videtur fuisse Seneca qui sic ait. Si vnam de turmis tuis dimiseris poteris dicere: suppellectilem tuam tibi saluam. Siautem vnam de virtutibus dimiseris nullam te habituram necesse est vt confitearis. Aliorum positio fuit quod vna potest haberi sine altera sicut aliquis potest habere castitatem ita quod non habeat iusticiam. et hec positio est communis et vera. Quam Scotus in. iii. dist. xxxvi. probat tali exemploSicut enim in corpore humano homo potest habere visum bonum aut odoratum aut tactum: malo existente auditu vel econtra. Sic modo suo in moralibus potest quis habere virtutem fortitudinis non habita virtute iusticie quod probatur sic. Uirtus enim moralis adquiritur assuefactione. possibile est autem assuefieri ad virtutem vnam et non aliam. Patet de paupere qui per actus potest assuefieri ad virtutem temporantie: non autem ad virtutem magnificentie quae magnos aspicit sumptus. Quod sic confirmatur. Equo enim exercitio habentur scientie et virtutes Sed in scientiis non est connexio. quia sciens grammaticam non sequitur quod sciat logicam. ego a simili habita vna virtute non sequitur quod habeantur omnes alie. Ideo merito Augustinus scribit ad Hieronymum quod non est diuina sententia qua dicitur quod qui habet vnam virtutem habet omnes. sed Stoicorum qui sic arguunt. Omne quod bene fit: fit iuste: fortiter et temporate: arguentes ex hoc connexionem virtutum.

33

¶ Tame patet quia aut falsum dicunt: aut equiuocant temparantiam et fortitudinem. Unde in hoc defecit sanctus Tho. in. iii. di. xxxvi. q. i. qui posuit connexionem virtutum politicarum: extorte exponens dicta san. Augustini et Hieronymi. Ideo scilicet Bonauentura illi in hoc praeferis vbi supra. q. iii. Unde si aliquo autoritas ponat connexionem virtutum intelligenda est vt sit virtus in suo optimo et debite perducat sine formidine ad finem. Sicut est illud Gregorii. ii moi. Quisquis vna virtute pollere creditur: tunc ea veraciter pollet: cum viciis ex alia parte non subiacet. Et. xix. li. idem. Una virtus sine alia non est virtus perfecta: vel omnino non est. Similiter Eustracius. vi. Eth. dicit. Non existente temporantia qualiter erit iusticia. q. dicit nullo modo. Et multe alie sunt autortates.

11

34

¶ Utrum prudentia sit connexa cum aliis virtutibus cardinalibus

35

¶ Respondetur secundum Scotum in iii. di. xxxvi. ar. ii quod non. Et probat sic. In intellecti per prudetta recte dictante potest voluntas non eligere Tum quia est libera non potens cogi. Tum etiam ex articulo Parisiensi. quia error est dicere Uoluntatem non posse deficere stante recto iudicio intellectus. Cum igitur per bonas electiones generentur virtutes: re linquitur quod erit prudentia in intellectu sine virtute in affectu

36

¶ Cofirmatur tribus autoritatibus. Prima est Augustini super illud psalmo Forte viuos deglutissent nos: qui dicit sic. Uiui sorbentur qui sciunt malum esse et consentiunt: aut moriuntur forte. Secunda est eiusdem super illud po scilicet Fiat mensa eorum etc. quod est: Uiciosis consentientes et scientes consentire non debere: ecce nouerunt muscipulam et pedem mittunt. Tertia est super illud psalmo Concupiuit anima mea etc. Precedit intellectus sequitur autem nullus aut tardus affectus. Ex quo patet quod defecit Henricus de Gandauo quod. ix. q. xvii. qui posuit cum hd etia ers csctionntio cmts. custu asin. ponitur. Nam quelibet virtus habet praeuiam prudentiam. nec est vna omnium virtutum nisi via communitatis. ergo non t ct.

12

37

¶ Utrum virtus moralis sit equanlis virtuti theologice: Respondetur secundum Guiller. in. iii. di. xxxvi. quod non. Tum ratione obiecti. quia obiectum virtu tis theologice est bonum increatum. Obiectum vero virtutis moralis est creatum. Tum ratione finis. quia theolocic ru ecs in. ois nimtr cmniad cint. t. m reeritio cion codi aci. qu astis tmotuta deioate hominer sui isnin Umonis numeinonsic nonte no. rales inter se sunt equales. perfectior enim virtus est magnificentia quam liberalitas

38

¶ Sed di. An de necessitate conectitur virtus theologica morali: Respondet idem vbi supra quod non. Patet manifeste in philosophis qui valde excellentes fuerunt in virtutibus moralibus non tamen habuerunt virtutes theologicas

39

¶ Confirmatur. quia quando vnum se habet ad aliud sicut eius dispositio: possibile est ponere dispositionem non ponedo id ad quod disponit. Cum gitur virtus moralis sit sicut dispositio theologice virtutis: sequitur etc. Unde Augustinus in ser. de patsa. De heretico vel scismatico si moriatur et neget christum nunquam commendabimus eius patinam. Ecce clare patet patientia vbi non est fides.

40

¶ Sed queritur. Nunquid econtra requirit virtus theologica necessario secum virtutem moralem: Dicendum secundum eundem quod non. Patet in prius vicioso nouiter conuerso qui modo habet virtutes theologicas: non tamen morales quae adquiruntur ex consuetudine. Etsi dicatur quia habebit infusas: dicit Scotus vbi supra ar. iii. quod non apparet magna necessitas ponendi huiusmodi virtutes morales infusas: cum adquisitis sufficienter disponamur in his quae sunt ad finem: et theologicis respectu finis. Sed contrarium videtur quod pueri baptizati tunc nulio modo haberent virtutes morales. Dicendum quod non obuiat. quia postea adquirere poterit per exercitium. Sed quid si morientur ante vsum rationis: Dicendum quod possent infundi in instanti mortis: aut in celo possent eas adquirere. Non enim est maius inconueniens de hoc quam quod in celo de nouo possent adquirere cognitionem alicuius cogscibils. quod tamen nullus negat. Hec secundum Sco. vbi supra

13

41

¶ Utrum virtutes theologice sint connexe: Respondetursecundum sanctum Bonauen. vbi supra et Guill. quod non. Patet manifeste de fide in peccatore qui non habet charitatem.

42

¶ Sed quaereres Nunquid possunt etiam in infusione separari: vt scilicet deus infundat charitatem sine aliis. vel econtra. Dicendum quod sic

43

¶ Ex quo enim realiter distinguuntur in esse: ita possunt infundi quod vna infusa altera non infundatur. Sed hoc disposuit diuina liberalitas: vt tangit Augustinus. in libro de vera et falsa poenitentia. vt scilicet totum hominem sanaret non medium: quo ad intellectum fide. quo ad voluntatem vero spe et charitate

44

¶ Sed quaereres. Est ne virtus fides aut spes sine charitate. Dicendum quod sic secundum sanctum Bonauen. et Guill. non tamen ita completo scilicet i ordine ad meritum et praemium sicut cum charitate. quia sod modo charitas est forma virtutum omnium. Quod sic probatur. Affectus enim nomen imponit operi. igitur ad hoc quod aliarum virtutum opera recta sint: oportet quod charitate quae est effectus eleuetur ipse affectus ad diligendum deum super omnia. In moralibus quippe complementum est respectu finis. Ad hunc finem maxie iungit charitas. ideo haen sequitur Rhoi. Iusticia reuelatur ex fide in fidem. Ubi gloria Fides est demonum et nominetenus christianorum. Hec est informis qualitas mentis quia sociam non habet charitatem quae est forma omnium virtutum

45

¶ Sed arguitur contra Forme non est forma: situt nec motus est motus: nec actionis actio secundum Philosophum. v. Physicus. ergo si fides informis habet formam suam non poterit charitate informari. Respondetur secundum Guiller. vbi supra qud ontiano aes cioestir nsrim sces nionsis. fert forme secundum quod aliquam habet admixtam imperfectionem formam habere. Patet manifeste exeplo. Aia enim est forma quia tamtum habet imperfectionem informatur virtutibus diuers. Sic in proposito. Unde hoc defe scilicet Tho. qui dicit in. iii. di. xi cvi. q. ii quod fides vel spes sine charitate non est virtus etc.

46

¶ ¶ Queritur quarum virtutum prius est forma charitas: intellectus vel affectus Rst. secundum e. Guil. quod simul tempore has et illas informat: prius tamen ordine nature fidem quae est in in tellectu quam specm quae est in affectu.

47

¶ Sed di. Si virtutes non sunt conexe: quomodo ergo intelligitur illud Iac. ii. Qui offendit in vno factus est omnium reus. Rt. secundum Guil. quod inteligitur quo ad amissionem charitatis quae vnico mortli peccato perditur. Uel intelligitur secundo quo ad amissionem meritorum. Uel tertio quo ad amissionem praemiorum. Mortificantur enim hec per peccatum mortule nisi recuperetur charitas dei.

13b

48

¶ Utrum humilitas sit maior omnium virtutum: Et videtur quod sic. quia praemium corrpndet virtuti: secd qui humerit maiorem humilitatem hebit in futro maius praemium secundum quod dicit dominus Matth. xviii. ad inquisitionem apostolorum. Quis inquiunt maior est in reg. caelorum: et sequitur. Qui se hum iliauerit sicut paruulus iste: hoc est maior in reg. ce. ergo humilitas est maior omnium virtutum.

49

¶ In contrarium tamen dictum. quod theologice virtutes sunt maiores cardinalibus humilitas autem est virtus cardinalis. Rt. secundum Lyram super praedicta verba. quod ex hoc non sequitur quod humilitas sit maxima virtutum. quia in virtutibus moralibus prudentia quae dirigit alias virtutes morales et ponit in eis medium est maior aliis. et iterum iusticia quae importat rectum ordinem ad alterum est maior quam humilitas quae facit hominem bene subditum huic ordini. sed pro tanto dicitur quod maioritas in regno correspondet humilitati: sicut thesaurus celestis dispersioni thosauri terreni propter deum Preterea sicut ex magnitudini fundamenti arguitur magnitudo edificii edificandi Sic in proposito ex magnitudine humilitatis arguitur magnitudo felicitatis. licet humilitas non sit maior aliis vtutibus. quia illa quae sunt priora generatione: non sunt maiora simpliciter. Item quia virtutes sunt conexe maxime infuse in charitate. et ideo quantum crescit vna virtus in eodem homine: tantum crescit altera proportionabiliter secundum illud quod est formale in virtute. sicut digiti manus equaliter crescunt: licet in se non sint equales. Ille autem qui habet maiorem humilitateni loquendo de vera humilitate ) per consequens habet alias virtutes maiores. et ideo qui est magis humilis est maior in merito et praemio. non propter humilitatem tantum: sed propter alias virtutes humilitati connexas quae sunt maiores humilitate.

14

50

¶ Utrum sit ponere equalitatem in habitibus gratuitis Respondet scilicet Bona. in. iii. di. xxxvi. ar. li. q. v. quod de ipsis habitibus contigit loqui dupliciter: Aut quantum ad ipsum habitum: Aut quantum ad exercitium. Si loqua mur de ipsis quantum ad habitum: hoc potest esse dupliciter: Aut respectu gratiae informantis et quodammodo causantis: Aut respectu liberi arbi. suscipientis et cooperantis. Si respectu gratie informantis: sic omnes habitus habent equalitatem pro eo quod gratia gratum faciene secundum quantitatem suam et excellentiam reddit gratam deo animam et eius potentias et habitus et operationes meritorias. Si vero loquamur de ipsis respectu libe. arh. in actu vnius virtutis ma¬ iorem inuenit complacentiam quam in allo. Maiorem etiam inuenit repugnantiam in vnoquam in altero secundum diuersas sui inclinationes. Sic non equaliter est reperire equalitatem in habitibus virtutum. quia libr ar. magis feruet ad vnam virtutem quam ad aliam. Si vero loqunur de virtutibus quantum ad exercitium: sic vix vel nunquam nec in se nec in comparatione ad lir. ar. In se non. quia exercitium vnius virtutis est fructuosius quam alterius: sicut exercitium pietatis quam abst innentic. Similiternon habent equalitatem in comperatione ad liro ar. cooperationem: quia nemo est qui equaliter se exerceat in actu omnium virtutum. Aliqui enim magis vacant circa actiuam: aliqui circa contemplatiuam vitam. Ideo merito dicitur Ecci. xliiii. de qualidet sancto. Non est inuentus similis illi qui conseruaret legem xcelsi. Et sic concedi potest quod hitus gratuiti quodammo si equales et quodammodo inequales. Equales sunt quantum ad gloriam informantem. Inequles vero quantum ad lir. ar. consensum et exercitium.

16

51

¶ Utrum sit connexio in viciis et pctis: Arguitur quod sic. quia dicitur Eccs. ix. Qui in vno peccauerit multa bona perdet. Similiter Iaco. ii Qui in vno peccauerit factus est omnium reus. sed nemo iudicatur omnium mandatorum reus nisi qui peccat contra omnia mandata. ergo qui peccat contra vnum peccat contracetera. ergo videtur quod viceia sunt connexa.

52

¶ Confirmatur. quia sicut vicium non expellitur nisi per itroductionem virtutis sibi opposite: sic nec virtus nisi per introductionem vicii. sed cum quis vnum peccatum committit: cetera peccata introducuntur. ergo videtur quod sit connexio in viciis.

53

¶ In contrarium tamen arguitur quia secundum diuersitatem viciorum est diuersitas penarum. ergo si esset conexio in viciis vt qui haberet vnum vicium haberet omnia: unc qui haberet vnum peccatum sustineret omnem penam: quod est pontra diuinam iusticiam.

54

¶ Respondetur secunum scilicet Bonauen. vbi supra. q. iiii. quod cum ad peccatum duo concurrant. videlicet Auersio et Conuersio: dupliciter conuenit comparari vicia et peccata ad inuicem Uel inquantum auertunt ab vno bono incommuta pili. Uel inquantum conuertunt ad bona commutabilia. Si primo modo: sic priuant hominem gratia et ceteris virtutibus gratuitis et faciunt hominem dignum prinari gloria et praemio correspondente virtutibus et meritis Et hoc fit per vnum vicium pro eo quod ab vno auertit bono: similiter multa vicia ab eodem bono vno auertunt. Si vero loquamur de viciis quantum ad conuersionem sic per conuersionem ad diuersa bona commutabilia diuerse in nobis oriuntur pronitates in vicia per quae obligamur ad diuersa penarum supplicia. Et hoc modo in peccatis non est connexio. quia pro quolibet punietur homo speciali pena Nec etiam possunt esse connexa. quia aliqua peccata sibiinuicem se non compatiuntur: imo contrariantur. sicut auaricia et prodigalitas Et sic ad diuersos fines tendunt sicut ex diuer is operibus oriuntur. ergo connexa esse non possunt. Quoniam ergo vicia ex parte conuersionis sumunt originem et distinctionem ex hac parte connexionem non habent. licet aliquo modo in auersione conueniant. ergo simpliciter concedendum est quod vicia connexionem non habent.

55

¶ Ad argumentum respondet idem Bonauen. quod qui in vno peccato peccat charitatem perdit in qua est pleinitudo meritorum: vt patuit supra

56

¶ Ad confirmationem argumenti vbi dicebatur per introductionem virtutis di¬ tendum: quod non est simile. quia plura exiguntur ad construendum quam destruendum: et plura sunt necessaria ad hoc quod homo placeat deo quam ad hoc quod displiceat. Et propter hoc quod plura sunt necessaria ad rectificandum quam ad obliquandum: ideo quamuis obliqutio vicii non habeat excludi nisi per habitum directe sibi oppositum: tamen rectitudo virtutis potest auferri non solum per vicium sibi oppositum: sed etiam per vicium opipositum alii virtuti. Unde infidelitas quae oppontur fidetut excludit charitatem. et ideo non est simile hinc et indeergo vicia non sunt connexa: ideo necesse est quod vnunquodque expellatur per virtutem contrariam. Hic manifestissime relucet dei l altissimi charitas erga nos.

PrevBack to TopNext