Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Beatitudo

1

1

BEatitudo capitur tripliciter. Primo modo prosola disposi vo tamone remota ad beatitudinem. Hoc modo dicit philosophus. i. Eth. quod pueros bone indolis beatificamus inquantum scilicet sunt dispositi ad beatitudinem Secundo beatitudo capitur pro quadam eleuata participatione sunme et supernaturalis beatitudinis et per cognitionem et amo rem. et sic felicitas actiua de qua agit philosophus. i. Eth. et contemplatiua de qua agit decimo dicuntur beatitudo. Et Augios. libro de fide ad petrum In sua creatione dicit beatos fuisse creatos angelos. Tertio beatitudo est ille summus statis Et hec est duplex scilicet spe et in re. In spe quidem per virtutes et merita iam quodammodo habetr ideo dicit psalmus. Beti quorum remis. sit iniqui. Similiter beatus vir qui non abiit in concilio impsiorum etc. Beatitudo vero in re est dupleux scilicet screata quae est obiectum beatificum scilicet ipse pater et filius et spiritus sanctus. Beatitudo vero creata est quae consistit in coniunctione nature intellectualis ad obiectum beatificum per actum intellectus et voluntatis. et sic beatitudo talis obiectiue est in deo. formaliter vero in claravisione essentie diuine quantum ad intellectum. et fruitione. seu dilectione consequente talem visionemt quantum ad voluntatem. Unde Augustinus in Enchy. et allegat magister in. iiii. di. x. ix. post resurrectionem vero facto vniuerso impletoque iudicio suos fines habebunt ciuitates due: vna christi alia diaboli. vna honoris et altera malorum. vtraque tamen angelorum et hominum. istis voluntas ills facultas nopoterit esse peccandi vel vlla conditio moriendi. istis in etrna vita feliciter viuentibus: ilis in eterna morte sine moriendi potestate durantibus. quoniam vtrique sine fine etc.

2

2

¶ Utrum beatitudo sit bonum creatum Arguitur quod sic. quia ipsa est perfcctio beati. sed beatus est creatura: et omnis perfectio creature est creata: quia deus nullitus est forma perfectiua. ergo beatitudo est bonum creatum. praetereadeus est vnum et summe bonum. Sed beatitudo secundum Boeest status omnium bonorum aggregatione perfectus. ergo complectitur omne bonum. sed omne bonum in pluribus generibus detur minatur et non in vno: ergo beatitudo consistit in multis creatis.

3

¶ Sed contra. beatitudo satiat nostrum appetitum totaliter sed nihil satiat anime humane appetitum nisi solatrinitas. Psalmus Satiabor cum apparuerit gloria tua Et Berands. Anima ad imaginem dei facta est: omnibus occupari potest: satiari autem non nisi eo ad cuius imaginem est ergo beatitudo est bonum increatum. Respondet san. Hona. in. iiii. dis. xlix. ar. i. q. i. quod beatitudo est finis satians nostrum appetitum. Satians autem nostrum appetitum est dupli citer. vel sicut obiectum vel sicut informans Satians nostrum appetitum sicut obiectum solus deus est: ad quem capiendum anima humana ordinatur. Satians autem sicut in¬ formans est ipsa influentia dei in animam: qua est ipsa deiformitas et satietas. Nomen enim beatitudinis commune est secundum prius et posterius ad beatitudinem increatam: quae est finis satians vt obiectum. et ad creatam: quae est satians vt informans. et per piut dicitur de beatitudine increata: et per posteri de creata. quia non satiat in fluentia obiecti nisi propi obiectum. Et sic loquitur Boecius de obiecto satiante. sim liter de fine qui terminat intentionem. et de fine qui informat cum dicit: Beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Et illi coneordat Arist. i. ethi. di. Felicitas est operatio optimc potentie secundum optimam virtutem in vita continua et perfecta. vbi tria tangit. Primo dicit quod felicitas est operatio optime potentie. Quod autem apud Boe. dicitur status: apud philosophum dicitur operatio. quia felicitas in opere stat quietis quod nominat status sicut contemplatio. Secundo dicit optimam virtutem. optima virtus in proposito vocatur sapientia quae illu minat intellectum. et sic dicitur a sapere. et inflammat affectum. et sic dicitur a sapore. et ita totam perficit superiorem anime portionem. et hoc innuit Boe. cum dicit. omnium bonorum aggregatione. Tertio dicit. in vita continua et perfecta. Uita cnm beata numquam interrumpitur. quia si aliquando desineret: non dicere tur beata. sicut idem Philosophus ibidem dicit quod vna hirundo ver non facit. et hoc tangit Boe. di. quod beatitudo est status perfectus.

4

¶ Ad primum argumentum patet responsioex praemissis. Ad secundum vero cum dicitur quod beatitudo est status continens omnia bona: dicendum: quod complecti omnia bona potest esse dupliciter. Uel secundum veritatem: vel secundum equiualentiam: quia continet tantu bonum quod sufficit. ideo secundum veritatem non oporter quod omnis generis bonum contineat: tamen secundum equiualentiam continet: quia equiualet: immo praeponderat omni bono: et tale potest esse generis determinati. et sic beatitudo est tale bonum quod oculus non vidit: auris non audiuit: nec in cor hominis ascendit

3

5

¶ Utrum omnes appetant veram beatit udinem: Arguitur quod non. quia vera beatitudo non est ab omnibus cognita. ergo ab omnibus appeti non potest: quia dicit Aug. Inuisa possumus diligere: incognitarero non Quod patet ad sensum: quia multi beatitudine ponunt in diuitiis: delitiis et honoribus. ergo veram beatitudinem non arpetut. Secundo sic: peccatum est spreto incommutabili bono rebus commutabilibus adherere. sed beatitudo est bonum incommutabile. ergo omnis peccator veram beatitudinem spernit. ergo nullus appetit. Si dicis quod spernit appetitu deliberatiuo: sed appetitu naturali. hoc nihilest: quia quod naturale est non assuescint in contrarium. ergo nunquam perassuefactionem spernere poterit.

6

¶ Contra hoc sic arguitur. Dicit Boctius quod inserta est mentibus homi num veri boni cupiditas. Sed verum bonum est quod nos beatos efficit. ergo omnes appetunt beatitudinem veram. Item Philosophus dicit. i. Ethicorum. Omnia bonum exoptant. aut ergo exoptant bonum quodcumque: aut bonum quod sufficit: si quodcumque tunc processus est in infinitum. constat ergo quod bonuquod sufficit: sed nullum bonum est sufficiens implere animam humanam nisi beatitudo vera. ergo omnes homines appetunt beatitudinem veram. Item quod homo appetat beatitudinem: autem hoc est naturale aut delibationis si deliberationis: ergo potest appetere contrariu scilicet mise riam. cuius contrarium dicit Aug. li. iii. de libe. arbi ero appetit appetitu naturali. Sed naturalis appetitus est communis omnibus et perpetuus. ergo omnes appetut etc. Respondet sanctus Bona. vbi. supra. q. ii quod duo sunt que faciunt appetitum scilicet conuenientia et indigentia. quoniam gitur anima rationalis creata est ad dei imaginem et similitudinem: et facta capax boni sufficientissimi. et ipsa sibi non sufficit: cum sit vana et deficiens. ideo vt ram beatitudmem appetit naturaliter.

7

¶ Ad illud ergo quod obiicitur quod multi ignorant vera beatitudinem dicendum: quod sicut in nobis est duplex amor scilicet naturalis et deliberatiuus sic similiter duplex est cognitio. ergo sicut deliberatiua cognitio deliberatiuum amorem praecedit: sic naturalis naturalem. Et propterea dicendum quod sicut duplex est instinctus ad bonu scilicet in generali et in speciali. sic duplex appetitus et dictamen boni in generali venit a cognitione naturali. et quantu ad hoc non est error: sed dictamen in speciali illius vel illius: non est omnino ab habitu naturali: sed per assum ptionem factam a ratione deliberante: et circa hoc est error: Similiter et de appetitu intelligendi. Omnes ergo habent appetitum vere beatitudinis in generali: et habent cognitie nem in generali. Omnes enim credunt quod beatitudo sit bonum quod sufficit et illud appetunt. In speciali vero quando assi mit hoc sufficit scilicet honor vel pecunia: errat cognitio et declinat affectio. Et est simile de eo qui vult eme re autum: et credit hoc frustum auricalchi esse: et frustum auri credit esse auricalchum. Si quaeras ab eo in generali: quid velit emere. respondebit quod hoc: demonstrato auricalcho. similiter si ab auaro quaeras vtrum appetat beatitudinem veram et velit habere. respondebit quod sic. si quaeras quid velit: vtrum paradisum vel pecuniam. respondebit pecuniam. et ratio huius est: quia hoc credit sufficientiam: ibi non. Si quaeras quomodo cognouit in generali: Dico quod innata est illa cognitio. Si quaeras per quid: Dico quod sufficientiam cognoscit per indigentiam. Si opponas quod priuatio non est via cognoscendi habitum: Dicendum quod est quaedam indigentia omnino priuans: quedam disponens et inclinans: et hec est ratio cognoscendi. vnde si materia necese haberet potentiam cognoscendi: cognosceret vtique formam ad quam inclinatur et disponitur: sic anima sufficientiam per suam indigentiam. Posset tamen dici quod cognitio beatitudinis et multarum rerum naturalium: vtpote numerus naturalium nobis innata est: et si anima creata dicatur esse vt tabila rasa: hoc intelligitur solum quantum ad species et similitudines quas cognoscit per sensus. vnde dicit Philosophus. iii. Topicorum. Maximum bonum omnes maxime appetunt. Et cum beatitudo sit maximum bonum. ergo maxime appetitur. Si enim modicum bonum vehementer appetitur in gula: luxuria: honore etc. ergo maius bonum magis appetitur nisi erret quis.

4

8

¶ Utrum beatitudo hominis per se consistat in aliqua operatione: Arguitur quod non: quia Augustinus. xiii. de tr nita. post alias multas diffinitiones reprobatas dicit quod beatus est qui habet quicquid vult: et nihil mali vult: go beatitudo consistit in habendo omnia bene volita. Sed sunt multa bene volita alia ab operatione. igitur etc. In oppositum est quod dicitur. i. Eth. quod felicitas est operatio optima nobilissime potentie: vt patuit. Et Augustinus libro de doctrina christi. Summa merces inquiest vt ipso perfruamur deo sc. set summa merces est beatitudo: et fruitio est operatio. igitur beatitudo consistit in operatione

9

¶ Respondetur secundum Scotum in. iiii. di. xlix. quod secundum omnes loquentes de beatitudine ipsa beatitudo hominis est bonum sufficiens excludens defectum et indigentiam. bonum perfectum et completum: excludens imperfectionem et diminutionem: bonum vltima tum. excludens tendentiam et ordinabilitatem ad aliud: conpletum bonum. et quo habito complete bene est habenti. hec maxime conueniunt actui secundo plus quam primo. vnde Arist. xii. Meta. dicit de diuino intellectu. si non intelligit quid vtique insigne erit et venerabile: sed habet se quemadmodum dormiens. ex quo patet quod praeponit actum secundum actui primo. Et subdit. Illud aute scilicet diuinum ipse actus: actus autem vita optima

10

¶ Idem Aristo. iiii. Meta. dicit quod actus est simpliciter potentia prior non solum tempore et diffinitione: sed etiam substantia: hoc est perfectione. quia omnis potentia est propter actum. actus autem est vltimum non gratia alterius. maxime autem quando est operatio: non factio. nam beatitudo formalis est vltima perfectio hominis intrinseca inquantum ipsum hominem coniungit cum ex trinseco obiecto beatifico. sed immediatum sic coniunges est operatio. Non enim potentia aliqua nec essentia coniungitur illi extrinseco obiecto: perfecto scilicet deo nisi per operationem bene ergo dicit Philosophus. i. Eth. quod felicitas est operatio optima nobilissime potentie.

11

¶ Ad argumentum secundum Scotum dicendum. quod in illa diffinitione Augugis li. quicquid vult. non accipitur diuisiue pro volitis forma liter: sed pro aliquo vno in quo continentur vnitiue omnia recte volita: vt sit sensus. beatus est qui habet quicquid vult. et nihil vult mali id est qui habet et possidet perfecte secundum modum sibi possibilem aliquod obiectum propter se volendum in quo obiecto habet vnitiue et eminenter quicquid potest recte velle. Et ex hoc etiam concluditur propositum. quia per operationem scilicet intellectionem et volitionem habet hoc modo quicquid vult id est habet deum continentem in se omnia raectaevolita. Ex quibus patet quod beatitudo non consistit in vno actu sed congregato ex multis actibus et habitibus et reunione anime ad corpus et dotibus glorie. et sic de aliis multis actibus

12

¶ Sed diceres. vtrum beatitudo est fruitio: Respondetur quod sic. quia in optimo actu voluntatis est beatitudo huiusmodi est fruito. probatur maior. quia optima operatio est requirenda in optima potentia. secundum enim nobilitatem subiectorum est nobilitas accidentium. voluntas autem est potentia nobilissima in homine. tum quia libera est. tum quia melius est bonum quam non bonum. quia obiectum voluntatis est bonum. tum tertio quia melior est charitas quam fides. sed fides consistit in intellectu: charitas vero in voluntate. Sed minor probatur. quia fruitio non potest esse nolitio. quia nolle frui non est sed potius refugere. Ceteris autem paribus melior est actus affirmatiuus negatiuo. Nec est actus concupiscentie fruitio: qua amatum amatur propter amante. hoc enim imperfectio nis est signum in amato vel in amante. Relinquitur igitur fruitionem esse qua amatum propter amatum diligitur et et est perfectissimus amor si amantum tanto amore dignum sit: vt est deus. et hec fruitio est amor amicicie. Unde Aug. primo de doctrina christiana. In omnibus rebus iste tantum sunt quibus fruendum est id est que propter se diligende sunt quas eternas et incommutabiles commemoramus: vt sunt patr filius et spiritus sanctus. ceteris omnibus vtem dum est id est diligende sunt propter aliud et in aliud relatide scilicet in primum principium.

5

13

¶ Utrum homo sit subiectum beati tudinis secundum animam aut secundum totum coniunctum. Et quod secundum totum coniunctum vtur Augustus. xix. de ciui. dicit. Summum ait bonum a quo homo beatus efficitur ex vtrisque bonis constat animae scilicet e corporis. Idem de spiritu et anima dicit. Deus factus est homo vt totum hominem beatificaret exterius per humanitatem interius per diuinitatem. Preterea ratione etiam probatur: quia praemium respondet merito. sed meritum est totius coniuncti. quia anima exuta non meretur: ergo nec beatitudinem siue praemium.

14

¶ Similiter arguitur ex opposito. Nam beatitudo opponitur miserie: sed miseria est non tantum anime sed etiam corporis: ergo etc. Unde si beatitudo respiceret tantum animam vt subiectum. ergo non esset necesse corpus resurge re.

15

¶ In contrarium huius sic arguitur: quia beatitudo obiectiue consistit in deo quia ipse finis vltimus est in quo standum est. sed solus spiritus ad deum videndum et amandum conuertitur: ergo beatitudo est in solo spiritu. Item beatitudo glorie respondet gratie. sed gratia cum sit qualitas spiritualis est hominis ratione solius anime: ergo et beatitudo. quia quantum se extendit dispositio ad formam tam tum se extendit forma. Respondet sanctus Bona. vbi supra. q. iii. post multas opiniones recitatas. quod beatitudo cum sit gaudium de bonis est in aliquo sicut in subiecto primo per inherentiam et sic est in sola anima: et est in aliquo sicut in coniuncto per quandam redundantiam: et sic quia corpus est coniunctum anic gaudium redundat in corpus. Dicit tamen Scotus dist. quae supra ar. ii quod securitas non est ipsa beatitudo: sed sequitur ipsam. quia beatitudo pro obiecto habet deum: securitas vero creatam beatitudinem. Si enim queratur de quo est securus beatus: Respondetur de beatitudine. similiter est dicendum de gaudio quod non sit ipsa beatitudo si cut dicit hoc san. Bona uem. ergo beatitudo est in anima sicut in subiecto principaliter participatiue: tamen est etiam in toto coniuncto.

16

¶ Ad primum argumentum dicendum quod ex vtrisque boniss constat beatitudo. Aug. dicit illud secundum opini onem Tullii. Unde cum dicitur deus factus homo vt toturn hominem beatificaret: ibi est quaedam con gruentia. qua etiam si non esset incarnatus deus homo esset beatus dum esset redemptus ad visionem dei.

17

¶ Ad illud quod obiicitur de merito dicendum. Ania non potest mereri extra corpus non propter defectum virtutis: sed propter defectum status et teipus merendi. Ad id quod miseria est ex parte corporis dicendum quod miseria et proprie est in natura rationali: sed materialiter potest esse ratione corporis: sicut dicit Augustinus viii. dci ciui. dei. Et sic corpus necee est resurgere vt fiat beatum per quandam comparticipationem et redundantia: et est simile in gratia. quia si gratia existens in anima secundum potentiam rationalem redundat in sensibilem. et quando abundans est et ipsam tranquillat. et quando delectatio magna est. similiter sicut dicitur in Psalmus Coret caro mea exultauerunt in deum viuum etc.

6

18

¶ Utrum beatitudo sit in anima secundum substantiam eius an secundum potentiam: Et arguitur quod secundum substantiam quia beatitudo est vita. vnde Aug. vult quod esse beatu est viuere in deo et deo. sed prius naturaliter viuit anima quam potentie. ergo prius viuificatur a deo.

19

¶ In oppositum arguitur sic: Beatitudo inest anime secundum modum specialem vnionis dei et anime. sed modus specialis non est nisi per cognitionem perfectam et per amorem: et hoc est per potentiam ergo etc. Respondetur secundum sanctum Bona. vbi. supra. q. iiii. quod opinio quorundam est sicut de gratia ita de gloria: quod sicut differt gratia et virtus: ita beatitudo et dos. et sicut gratia respicit anime substantiam: ideo est vna virtus. potentiam et ideo plures. sic et gloria: que anime substantiam respicit: ideo est vna. sed dotes potentias: ideo plures. Et subdit Bona. Credo quod tam gratia quam gloria primo est in potentia. sed esse aliquid in potentia hoc est dupliciter. Aut secundum dispositionem et habilitationem eius ad actum proprium. quia sic potentie distinguum tur: et quod sic est in potentia multiplicatur. Aliud vero est in potentia secundum conformationem ipius ad aliquid et vnionem ad illud. et quod sic est in potentia non multipli catur in potentiis: immo esse in potetia secundum rationem substantiae: Et sicut gratia et gloria quarum vnaquaeque est deiformitas ad deum. et quia vni et eidem coformatur et reformatur ipsa anima: ideo vna est gratia et gloria in pluribus potentiis: sicut vna anima in pluribus organis: et vna sanitas in pluribus menbris.

20

¶ Sed Henricus de gan. in quolibet. xiii. q. xii. conatur probare praedictis contrarium dicens: quod quia beatitudo creata est in angelis et in hominibus per quedam illapsum: per quem beatitudo increata quae est deus illabitur animabus vel angelis: et a priori fiet redudantia in posterius. cum prior sit essentia anime vel angeli quam sit intellectus vel voluntas opertet quod beatitudo creata prius subiectiue recipiatur in anime essentia vel angeli. et per conseques increata obiectiue: et post in potentias redundet. Ex quo infer quod principalius est in essentia beatitudo quam in potentiis: quia per essentiam est in potentiis. Secundo infert quod quasi per essentiam beati tudo increata perficit anime essentiam: quia per talem illapsum potentias vero quasi modo attribuibili. quia sub ratione boni et veri. Tertio infert quod exquo gratia est gloria consumma ta: et gratia est principaliter in essentia anime: et redundat in potentiis sub ratione habitus et virtutis: opertet etiam quod fiat in proposito. et hoc inquit iustum est vt digniori in distributiua iusticia plus tribuatur secundum geometricam pro portionem. nobilior autem est anime essentia quam eius potentie.

21

¶ Sed Scotus in. iiii. di. xlix. q. ii arguit tripliciter contra had opinionem. Primo quia beatitudo est operatioe: aut primo est in potentia. tum secundo quia sic est deus beatificabilis et beatus in operatione scilicet vt visione et fruitione sui. Tum tertio: quia non aliter se habet non beatus ad beatum nisi per operationem: alioquin si per actum primum primo differrent: posset dici beatus dormiens. Etiam secundo modus ponendi est contra eum. quia dicit quod amor hoc facit. et ita primo erit beatitudo in voluntate sicut amor. Tertio rationes non concludunt

22

¶ Illapsu enim generali deus est vbique. isto vero illapsu qui est per beatitudinem: primo est in voluntate sicut et gratia Nec illa dignitas essentie facit ad propositum. quia eadem sunt essentia et potentie. Si tu dicas: quia si beatitudo est operatio: et voluntas nostra est causa sue operationis: ergo voluntas poterit se beatificare. Dicendum quod non sequitur. quia voluntas nostra non est tota lis causa nostre beatitudinis sed concurrit ad hoc Ad argumentum primum quod obiicitur quod prius est vt uificare animam quam potentias Dicendum quod verum est de vita quae est actus primus: sed non de vita quae est secundus actus. Notandum quod omnes tenentes beatitudinem consistere in operatione concorditer tenent quod consistit in aliquo operatione partis intellectiue: vocando parti intellectiuam prout distinguitur contra sensitiuam et complectitur intellectum et voluntatem. quia tota illa pars immaterialis potest attingere perfectum bonum in quo solo vt in obiecto est beatitudo. sed in qua illarum potentiarum consistat principalius difficile est discernere Queritur igitur hic

7

23

¶ Utrum beatitudo principalius consistat in actu intellectus an voluntatis. Primo quod consistat in actu intellectus probatur sic per dictum saluatoris Ioan. xvii. Hec est vita eterna vt cognoscant te verum deum et quem misisti Iesum christum. Sed cocnitio pertinet ad intellectum: et vita eterna est beatitudo: ergo est in intellectu. Secundo sic. Aug. in libro de trinitate dicit. Uisio est tota merces: ergo visio est beatitudo: et illa est ipsius intellectus. quia visio succedit fidei que est in intellectu: ergo etc. Tertio sic. Beati tudo consistit in actu nobilissimo: sed talis est act intellectus

24

¶ Probatur. quia ille actus est nobilissimus acquem disponit nobilior habitus sed aliquis habitus in tellectus est nobilior quocumque habitu voluntatis. Nam secundum philosophum. i. metaphys. sapientia est nobilissimus habitus. Et idem dicit. vi. et.x. Eth. Nullus autem habitus voluntatis apud philosophum est nobilior iusticia vel saltem amicicia que sunt infra sapientiam. ergo sapientia est nobilior quae est actus intellectus quacumque virtute voluntatis. Preterea illud est nobilius quod sine alio est eligibilius. sed intellectio sola esset eligibilior volun tate sola. quia intellectio sola esset actus perfectus et proprius nature intellectuali: sed volitio sola non esset nisi quaedam inclinatio: sicut grauis ad centrum. ergo secundum illam opinionem beatitudo principalius consistit in actu intellectus scilicet in dei clara visione. Uisio aitem dei vt dicit ista opinio melior est quocunque actuvoluntatis. Alia est opinio quae dicit quod beatitudo principaliter consistit in actu voluntatis scilicet in fruitione: vt praedictu est: quia talis fruitio dei est melior et nobilior actu intellectus scilicet clara dei visione. quia ipsa fruitio que est in voluntate subiectiue intimius et perfectius coniungit naturam intellectualem cum ob iecto beatifico scilicet deo quam visio. propter hoc illa fruitio est beatitudo principaliter etc. Cuius rationes ponit Scotus in. iiii. dist. xlix. q. iiii. quia inquit fruitio magis appropinquat vltimo fini extrinseco. quia tendit in ipsum immediate. Tum secundo quia vult videre deum vt ipsum diligat: non autem vult dilipgere vt ipsum videat. et sic finis est dilectio non visioSecundum enim Anss. esset ordo peruersus si vellet ama re vt intelligeret. nam in ordinatis ad finem est ordovt vnum ordinetur post alterum. quia vt dicitur. viii. Meta phy. Species sic se habent sicut numeri. Tum tertio quia magis appetit voluntas suam perfectionem quam sui intellectus secundum dictamen recte rationis. igitur ibi est principaliter querenda beatitudo. Intellectus enim est quasi portitor luminis: qui praecedit dominum: sicut volun tas taque dominus sequitur intellectum. Et quia secundum Philosophum filicitas consistit in actu nobilissime virtutis: sed charitas est excellentissima omnium virtutum. vt patet. ii ad Coru. xi. Si habuero prophetiam et omnem scientiam. vbi glo.a diuinam et humanam: charitatem autem non habuerto nihil sum. et subdit: Fides spes et charitas ma ior horum est charitas. Et Augustinus ait: quod in donis dei nullum est maius charitate nec equale. ergo voluntas in anima est sicut rex in regno. ipsa imperat intellectui et mouet ipsum et alias animc vires: et non econuerso. Et hoc est quod dicit Philosophus. ix. Metaph. quod est posterius generatione est prius perfectione. sed volitio est postorior generatione. ergo est prior perfectione.

25

¶ Ad argumentum primum respondetur secundum itentionem Scoti: quod hoc nomen vita est translatum ad signisicationem operationum secundum quam quis seipsum mouet. sicut sensatio dicitur vita animalis et intellectio hominis. Illo igitur modo cognitio dei siue eius visio dicitur vita in textum euangelii allegato. et dicitur vita eterna: quia illa visio eternaliter durabit. Et sic etiam fruitio dei potest ex eadem ratione dici vita eterna: quia operatio vitalis illo modo eternaliter durat: non autem dicit in textum euangelii quod visio sit beatitudo: licet omnis beatitudo formalis sit vita eterna: non tamen econuerso omnis vita eterna est beati tudo. sicut visio dei quae est vita eterna: non tamen est beatitudo: cum non sit summum humanorum bonorum sed visionem consequens fruitio dei est melior: quia finis visionis. ergo est beatitudo.

26

¶ Ad secundum dicit Sco tus quod visio que est tota merces ipsius intellectus sunma: non autem est summa merces totius hominis: sed fruitio que est in voluntate. Et sic possunt glosari multe auctoriaes que sonant pro intellectu quod intelligantur de sunma perfectione illius potentie: non autem simpliciter de sun ma hominis perfectione

27

¶ Ad tertium dicendum: quod secundum philosophum sapientia est nobilior habitus acquisitus inter alios acquisitos habitus. ex hoc non sequitur quod sit nobilior habi tibus infusis: inter quos charitas tenet principatum: cuius actus est ipsa fruitio.

28

¶ Ad quartum dictem dum: quod maior est vera de totali causa effectiua. intellectio autem non est totalis causa volitionis: sed perse ipsa voluntas que libera est et libere volitionem in se producit. nec est verum quod posita intellectione semperponatur volitio: quia non omnia vult voluntas quae intellectus intelligit. Ideo volitio non est sicut inclinatio: sed operatio potentie nature intellectualis: que non est formaliter ab intellectione: sed concomitanter Tertia opinio de ista principali questione est fratris Richar. in. iiii. dicentis: quod primo et principa¬ liter beatitudo consistit in actu intellectus et voluntatis. Sed hec positio probatur falsa. quia beatitudo consistit principaliter in optimo. Non sunt autem duo o ptima in quocumque genere: sicut non sunt duo prima. nec sunt due materie prime: nec duo vltimi fines nec due forme ex equo prime. nec duo principia effectiua distincta secundum essentiam. quod additur propter tres personas distinctas in diuinis quae tamen sunt vnum principium ad extra. Ideo opertet quod beatitudo solum sit in intellectu si est potentia melior. aut in voluntate. et sic est in veritate. quia vt praedictum est ipsa melior. quia in ea st fruitio.

8

29

¶ Utrum dilectio et delectatio sint idem realiter: Respondetur quod est opinio Tho. quae dicit duas conclusiones. Prima. Dilectio et delectatio sunt idem realiter. Secunda: quod differunt secundum rationem. Prima pro batur sic. Actus qui sunt de eodem obiecto sub eadem ratione sunt idem realiter: sed dilectio et delectatio sunt huiusmodi: quia sunt de eodem obiecto sub ratione boni. ergo etc. Secundo sic probatur. Illi actus qui immediate consequuntur ad idem: sunt idem realiter. sed dilectio et delectatio immediate consequuntur ad intellectum vel ad voluntatem: et go etc. Tertio sic probatur. Impossibile est in vna potentia simplici ponere simul duos actus realiter diuersos sed dilectio et delectatio simlis sunt in voluntate: ergo non differunt realiter. Sed vt dicit Petrus de aquila in i. dis. in. hec opinio stare non potest: quia est falsa. quod sic probatur. Quecunque possunt separari ab inuicem non sunt idem realiter. sed dilectio et delectatio sunt huiusmodi. ergo etc. Maior patet in demonibus qui se diligunt id est volunt sibi bonum: et hec est diligere. et tamen non delectantur: imo tristantur. Preterea illi actus non sunt idem realiter quorum composita distinguuntur. sed odium et tristicia quae opponuntur dilectioni et delectationi sunt diuersa realiter: ergo dile ctio et delectatio non sunt idem realiter. Minor patet in beatis qui odiunt peccata nostra nec tristantur de eis cum in eis non cadat tristicia. praeterea illud quod est superuent ens alteri non est idem illi. Sed delectatio est super ueniens dilectioni: vt patet. i. Eth

30

¶ Dicendum ergo quod dilectio et delectatio differunt realter: nec argumenta aliquid in oppositum facta concludunt. quia duo actus possunt esse de eodem et sub eade ratione: quorum vnus perficit alium sicut sunt dilectio et delectatio. de aliis patet

9

31

¶ Utrum voluntas creata necessite tur respectu vltimi finis: vel sit libera: Arguitur quod necessitetur. quia finis mouet metaphysice sicut efficiens proprie. sed efficiens approximato passo disposito de necessitate mouet. ergo finis vltimus necessarie mouet voluntatem metaphysice. Preterea quia omne mobile praesupponit aliquod immobile: sed actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem sunt mobiles: ergo praesupponit aliquem actum necessarium et immobilem. sed ille non videtur nisi respectu vltimi finis. ergo etc.

32

¶ In contrarium arguitur sic. Cadem voluntate vult volutas finem et ea quae sunt ad finem Sed ea que sunt ad finem vult libere: ergo et finem Confirmatur: quia necessitas et libertas propter opiositum non sunt compossibilia. sed voluntas aliquid libere vult. ergo nihil necessario vult. Respondetur quod hoc unt opiniones. Prima est sancti Tho i. par. q. xxxi. ar. ii et etiam Henrici in quodlib. i. q. xvi. qui am bo dicunt quod voluntas necessitatur respectu vltimi finis apprehensi per intellectum: quia non potest ipsum non velle et probant sic: quod sicut principium in speculabilibus: ita finis in agibilibus: vt dicitur. vi. ethic. et. ii physi. sed intellectus de necessitate assentit primo principio. ergo et voluntas vltimo fini. Secundo sic probat: Illud voluntas vult necessario cuius participationem vult quicquid vult. sed participatione vltimi finis voluntas vult quicquid vult. Probatur minor: quia omnia sunt bona participatione vltimi boni primi: vt dicit Aug. viii. de trini. Tolle inquit bonum hoc et bonum illud: et si potes videbis bonum omnis boni. Tertio sic propant: Illud voluntas vult necessario in quo non est defectus nec ratio aliqua mali. sed in vltimo fine non est defectus nec aliqua ratio mali. ergo etc. Alia ppinio est Scoti in i. di. ii. q. viii. dicentis: quod volum tas non necessitatur respectu vltimi finis. et probat sic: Nihil est ita in potestate voluntatis sicut est volun tas ipsa: vt dicit Augugis. primo retractationum libro hoc iunt non intelligitur nisi quatum ad actum elicitum. ergo cum actus intellectus circa finem sit in potestate voluntatis vt possit illum suspendere: multo magis potest suspendere actum proprium. Secundo sic probat: Agens quod necessitatur ad agendum de necessitate remouet prohibens actionem eius si potest. exemplum de graui cum tendit deorsum frangit trabe. ergo si voluntas necessitatur ad volendum vltimum finem: remouebit prohibens illam actionem: sed llud est non consideratio finis. ergo non faciet stare intellectum circa actualem considerationem finis: cuius conrarium experimur. Tertio sic: Omne agens necessano de necesitate agit secundum vltimum potentie sue: quia si cut non est in potestate eius actio: ita nec intense vel remisse agere. ergo voluntas de necessitate vellet finem intense etiam quantum potest: cuius contrarium experimur. Et ista opinio Scoti est communior et rationabilior: igitur mapis tenenda: quia ex probatione prime opinionis sequitur falsum quod sicut necessario assentimus conclusionibus propter principia: ita necessario assentiremus illis quae sunt ad finem: quod est falsum. Nec secunda ratio cogit: quia maior est et minor dubia: quia participatione alicuius voluntatem aliquam esse velle potest intelligi dupliciter. vel virtute eius vt efficientis: et tunc non est ad propositum: quia non opor tet quod videamus deum oculo corporali: sicut videmus colorem. autem potest intelligi eius vt continentis virtualiter: et unc minor est falsa: quia non oportet quod virtute dei voluntas velit quodcumque volitum: sic enim non possit tale volitum non velle.

33

¶ Ad argumenta autem principalia dicendum. ad primum quod finis non necessario mouet: quia ad nullum actum ad extra necessario se habet. Similiter voluntas non necessario vult: quia lipera est

34

¶ Ad secundum dicendum: quod actus volutatis mobilis presupponit actum voluntatis immobilem primum qui est esse: sed non aliquem actum secundum respectu vl¬ timi finis quod sit velle.

10

35

¶ Utrum finis vltimus sit per se obiectum fruitionis: Arguitur quod non: per Aug. lxxxiii. quaestionum: dicentem: Fruendum est bonis inuisibilibus ergo non tantum fruendum est vltimo fine.

36

¶ Preterea capacitas fruentis est finita: igitur potest satiari aliquo finito. Probatur antecedens: quia natura subiecti est finita: igitur et eius capacitas.

37

¶ Item aliquid est maius capacitate anime vt deus et aliquid minus vt corpus. ergo aliquid est equale. sed tale est minus deo. ergo deo vel vltimo fine non est fruendum

38

¶ Item virtutes propter se diliguntur: ergo sunt obiectum fruitionis. Probatur antecedens: quia sunt bona honesta. honestum autem est quod sua vi nos trahit et dignitate allicit.

39

¶ In contrarium dicit Augustinus. ii de doctrina christiana Res quibus fruendum est sunt pater: filius et spiritus sanctus: et hi tres sunt vna res. Respondetur secundum doct. in i. di. i. quod ordinata fruitio tantum habet vltimum finem pro obiecto Probatur: quia sicut tantum est assentiendum per intellectum primo vero propter se: ita tantum est assentiendum per voluntates primo bono. Illud enim solum est perfecte quietatiuum voluntatis: cum in ipso solo perfectissime includantur alia entia. Sumitur autem hoc finis pro substrato finis: et non pro illo respectu. respectus enim rationis non potest esse propria ratio obiecti fruibilis.

40

¶ Ad argumentum primum dicendum. quod bona ibi dicuntur in plurali non propter pluralitatem essentiarum: sed propter pluralitatem perfectionum in deo fruibilium

41

¶ Ad secundum dicendum quod capacitas est finita subiectiue. sed est infinita obiectiue. quod enim est ad finem est finitum: tamen relatio finis ad quod est non fundatur nisi in infinito

42

¶ Et si arguas quod obiectum adequatum potentie ipsam satiat. tale autem est finitum: cum potentia sit finita

43

¶ Respondetur quod obiecti ad potentiam non requiritur adequatio in entitate que requirit simulitudinem eorum que adequantur secundum eiusdem nature vel forme participationem. nec proportio seu habitudo vel comparatio secundum commensurationem: secundum quam excessum aliquotiens sumptum reddit excedens. sed requiritur adequatio et proportio in ratione obiecti: puta motiui ad mobile: seu actiui ad passiuum: in qua est diuersitas naturarum et non similitudo quia vnum est finitum et aliud infinitum. hoc modo obiectum adequatum satiat. non autem est necesse quod sit similitudo proportionatorum ad inuicem. sed inter illa plerumque est dissimilitudo: sicut patet de materia et forma: parte et toto: causa et causato.

44

¶ Ad tertium dicendum per idem scilicet quod nihil est maius in ratione obiecti obiecto proportionato anime: licet aliquid sit maius id est maiori modo attingibile quod possit ab anima attingi. Idem album perfectius attingitur a visu perfectiori quam imperfectiori.

45

¶ Ad quartum dicendum quod aliquid esse diligibile propter se potest accipi dupliciter. Uno modo sic quod non sit aptum ad aliud referri. et tale est obiectum fruitionis. Alio modo quod sit sic propter se diligibile: quod etiam sit natum propter aliud diligi: et huiusmodi sunt virtutes que fructus a fruendo dicuntur: quia propter se appetuntur: non quod ad beatitudinem non referantur sed quia secum habent vnde nobis placere debeant: et sic obiectum fruitionis est vltimus finis.

11

46

¶ Utrum omnia fruantur. Arguitur quod sic quia omnia bonum appetunt i. ethici. Et aliquod bonum non propter aliud. igitur fruuntur.

47

¶ Contra dicit Aug. Fruimur cognitis: sed non omnia cognoscuntur. ergo etc. Respondetur quod cum fruitio sit actus voluntatis: non omnia fruuntur: proprie sumendo nomen fruitionis. sed illa solum quae habent intellectum et voluntatem Quod autem dicit Augustinus. li. lxxxiii. quaesti. xxx. quod frui qualibet corporali voluptate non absurde estimantur bestie: intelligitur de fruitione improprie sumpta pro complacentia vel inhesione quam habent erga sensibilia. Proprie autem vt dictum est dicuntur illa frui que habet intellectum et voluntatem. Est autem voluntas quadrupleux scilicet voluntas diuina: voluntas beata creata: voluntas iusti viatoris: et voluntas mortaliter peccantis. Uoluntas diuina fruitur primo et per se et immobiliter: quia ipsa adheret necessario vltimo fini non per habitum vel actum differentes: nec virtute alicuius. cause superioris. Et assimilatur fruitio quieti terre in centro cui adheret immobiliter et primo et per se: non per naturam alterius corporis a quo participet grauitatem. Ponderi namque in corporalibus respondet voluntas in spiritualibus: quia sicut corpus pondere: sic animus amore fruitur: secundum Augustinus. libro de tri. Et sicut centrum est vltimus terminus quietis corporum grauium: sic finis vltimus est centrum vltimate animorum quietatiuum. Unde secundum quemdam sapientem dicitur: Deus est sphera intellectualis: cuius cenrum est vbique circumferentia nusquam. Uoluntas autem beata creata fruitur perpetuo et per se: quia per formam intrinsecam scilicet per habitum charitatis. sed non primo: quia hoc habet a deo. et assimilatur hec fruitio quieti metallorum existentium in visceribus terre: que adherent centro immobiliter et per se: sed non primo: quia adherent per grauitatem participatam a terra. Uoluntas autem iustiviatoris fruitur per se sed non immobiliter nec primo: et assimilatur hec fruitio quieti grauium existentium in superficie terre: que adherent centro mediante terra: sed non immobiliter. viator nanque praeter actum desiderii quo viator iustus appetit deum sibi actu concupiscentie habet alium actum amicicie volendo deum in se bene esse: et huiusmodi actus est fruitio. Uoluntas vero mortaliter peccantis fruitur quantum est ex parte sui inquantum se quietat in obiecto creato. quod propter se amat: sed non simpliciter quietatur inquantum est ex parte obiecti: quia non adheret obiecto quod est perfectissime quietatiuum in vniuerso. et ideo nunquam satiatur: quantumcumque illi obiecto adhereat. et talis fruitio assimilatur quieti llius qui in naui quiescit: qui non simpliciter quietatur: nec mediate nec immediate in ordine ad centrum quod est vltimate quietatiuum corporum cum corpus cui adheret non se habeat vniformiter ad ipsum centrum. fruitur autem talis non quidem obiecto sui actus quod amat amore concupiscentie: sed seipso quem amat amore amicicie: et concupiscit illud obiectum. Unde Aug. xiii. de ciui. dicit: Duas ciuitates duo fecerunt amores: ciuitatem diaboli amor sui vsque ad contemptum dei: ciuitatem dei amor dei vsque ad contemptum sui

48

¶ Ad argumentum dicendum quod illa auctoritas intelligitur de appetitu naturali: quo vnaqueque res inclinatur in si am perfectionem. vnde non sequitur ex hoc quod omnia fruantur. quia fruitio est actus voluntatise.

12

49

¶ Utrum securitas sit de ratione formalis beatitudinis: Respondetur secundum Scotum quod non: quia beatitudo vt patuit est fruitio seu amor dei: amor autem vt sic securitatem formaliter non includit bene tamen verum est quod beatitudo est certa. tum primo: quia dicitur Mat. xxv. Ibunt iusti in vitam eternam. tum secundo: quia dicta sanctorum hoc sentiunt. vnde Aug. xiii. de trini. Beata vita esse non potest nisi sit immortalis. Et sic probat: Quia quod amitti potest amit tet eam beatus aut nolens. ergo non est beatus: quia non habet quicquid vult aut volens aut neque nolens neque volens. et ad vtrumque sequitur quod non est beatus: quia noamat beatitudine: immo si volens amittit odit eam: si ncuter non appreciatur eam. Tum tertio: quia consonat huic philosophus. ii de generatione: In omnibus inquimus naturam desiderare quod melius est. melius autem est semper esse si est possibile: est autem hoc possibile.

13

50

¶ Sed diceres que est causa per petuitatis aut qualis perpetuitas vel qualiter insit beatitudini: De primo triplex est modus dicendi. Primus quod beatitudo creata est ex se necessaria forma liter: causaliter autem aliunde a causa extrinseca: sicut de motu primi mobilis dicit philosophus. Seccundus dicendi modus est: quia fruitio est necessaria ex voluntate necessario fruente obiecto viso: dato quod ex se non sit necessaria vt dicebat primus modus. Tertius modus: quod beatitudo est necessaria ex habitu determinante necessario: puta in intellectum ex lumine glorie: et in voluntate ex charitate consummata. Scotus veroin. iiii. di. xlix. q. vi. dicit. quod necessitas eius est voluntas diuina eam conseruans. De secundo autem qualis sit ista perpetuitas: diuersimode loquuntur doctores. Dicit enim sanctus Tho. v. di. ar. iii. q. ii quod non est perpetuitas eui: quia euum secundum quod ab eternitate distinguitur pertinet ad creaturas immutabiles. beatitu do autem excedit potentiam naturalem creature: vnde pro pria mensura eius est eternitas

51

¶ Sed contra hoc sic arguit Scotus: Quia contradictio est creatum eternitate mensurari: quia eternum non solum non negat esse secundum actum sed etiam secundum potentiam. Et licet aliquid creatum neget non esse secundum actu: nullum tamen secundum potentiam. De tertio vero qualiter scilicet perpetuitas insit beatitudini: etiam varie sentiunt doctores. Dicit enim sanctus thoin. iiii. di. xlix. q. i. quod includitur in ratione beatitudinis: quia beatitudo dicit finem omnium bonorum desideriorum et ita perpetuitatem: quia bonum desideramus perpetuo habere. Et a simili: quia in damnatis perpetuitas est de ratione pene. Dicit tamen Scotus quod capiendo beatitudinem intensiue non est perpetuitas de ratione eius: et ita nec securitas. Capiendo autem extensiue vtrunque ponit. Et tandem dicit quod argumetum sancti Tho. peccatin forma. beatitudo est finis omnium desideriorum nostrorum igitur includit in se omnia per se desiderata: non sequitur. Sed vel includit vel praexigit. Et dicit idem Scotus in. ii ar. quod securitas beatitudinem sequitur. quia beatitudo obiectum habet deum: securitas creatam beatitudinem. Si enim inter rogetur beatus de quo est securus: Respondet: de beatitudine. Sed vnde sunt securi beati de sua beatitudine ex quo beatitudo de se contingens est. dicit Scotus quod ex reuelatione dei.

14

52

¶ Utrum beatus possit esse beatus sine beatitudine creata: Respondet fratur Ioam. de ripa. quod sic: de potentia dei absoluta sicut sine charitate: vt dicunt docto li. i. dist. xvii.

15

53

¶ AUn beati videndo videant in eo omnia quae deus in seipso videt. Et quod sic arguitur

54

¶ Primo quia Greg. in dialogorum libro dicit. Illic omnes claritatem dei conspiciunt. Quid et ergo quod nesciunt vbi scientem omnia videnergo etc. Secundo sic. Omnis potentia quae non est reducta ad actum est imperfecta. sed anima est quodammodo in potentia cognoscendi omnia seu intelligendi. si ergo in illa beatitudine: ergo si anima non intelligeret omnia remaneret imperfecta quod est contra statum beatitudinis. Tertio sic. Quicunque videt speculum videt omnia quae in speculo resultant. sed in verbodei sicut in speculo omnia resultant et relucent: quia ipsum est similitudo omnium. igitur sancti qui vident verbum per essentiam vident omnia creata. Quarto sic. Nam Prouer. xii. dicitur Desiderium suum intelligi datur. sed sancti desiderant omnia quia omnes homines natura scire desiderant: vt dicitur in proemio metaphysice. nec natura per gloriam aufertur: igitur dabitur eis a deo vt omnia cogscant. Quito sic. Angeli beati in celo nunc non omnia cognoscunt qui sunt inferiores sed illuminantur a superioribus vt dicit magister in. ii. lir. sed post iudicium cessabit omnis praelatio: ergo tuc omns vniformiter illuminabuntur et comprehendet deum: vt dicit glo. i. Cor. xv. igitur inferiores tunc omnia scient: et ea dem ratione beati comprehendent: secundum quod dicitur. i. Cor. xix. Sic currite vt comprehendatis. cursus aut est ad praemium beatitudinis: igitur et comprehensio.

55

¶ In contrarium Ioan. xv. In domo patris mei mansiones multe sunt. Ubi Aug. Multe mansiones in vna vita erunt: quia varie praemiorum dignitates. Respondet sanctus Tho. in. iiii. di. xlix. quod est impossibile aliquem creatum intellectum vt dendo diuinam essentiam videre omnia quae deus potest facere et quae in se cognoscit noticia simplicis intelligentie. Si enim aliquis intellectus creatus videret in diuina essentia omnia quae deus posset facere: esset eadem qualitas perfectionis intelligendo quae est qualitas diuine perfectionis iet producendo effectus: et ita comprehenderet diuinam essentiam quod est impossibile: omni creato intellectui. Secundo dicitur quod illa quae deus noscit noticia visionis alius intellectus creatus noscit in verbo sicut anima christi. illi enim datus est pus non ad mensuram: vt dicitur Io. iii. Et ibidem quod pater dedit omnia in manu eius. sed hoc plus pertinet ad tertium librum Tertio dicitur quod alii beati quamuis videant deum per essentiam notamen vident omnia quae deus videt: eo quod diuinam essentiam non conpraehendunt. No enim est necessarium quod sciens causam sciat etiam eius effectus nisi causam comprehendat quod non competit intellectui creato. Et ideo vnusquisque videntium deum tanto plura in eius essentia conspicit quanto clarius diuinam essentiam intuetur. Et inde est quod potest vnus alium instruere de his: et sic scientia angelorum et animarum sancta rum potest augeri vsque ad diem iudicii: sicut et alia quae ad praemium accidentale pertinent. sed vlterius non proficiunt: quia tcm erit vltimus status rerum. et in isto statu possibile erit vt omnes anime cogscant quae deus visionis scientia nouit.

56

¶ Ad primum argumentum dicit san. Tho. quod ex praedicto verbo Gregorii ostenditur quod in illa beatifica visione est sufficientia ad omnia intuenda ex parte diuine essentie per quam deous omnia videt: sed quod non omnia videntur est ex defectu in tellectus creati qui diuina comprehendere non potest.

57

¶ Ad secundum dicit quod quando potentia passiua est perfectibilis pluribus perfectionibus ordinatis si ipsa est perfecta vltia sua perfectione non dicitur imperfecta etiam si aliqua dispositio nes eidem desint. Ois autem cognitio quae intellectus cre atus perficitur: illa ordinatur sicut ad finem ad dei cognitionem: Unde videns deum per essentiam etiam si nihil aliud cognosceret perfectum intellectum haberet. Nec est perfectior ex hoc quod aliquid cum ipso cognoscit nisi quatus ipsum ex hoc plenius videt. Unde Augustinus. Infelix homo qui scit omnia alia scilicet creaturas: te autem nescit. beatus autem qui te scit etiamsi illa nesciat. Qui autem te et illa nouit non propter ea beatior: sed propter te tantum beatus

58

¶ Ad tertium dicit quod speculum illud est voluntarium. et sicut se ostedit cui vult: ita ostendit in se quae vult. nec est simile de speculuo materiali in cuius potestate non est quod videatur vel non videatur.

59

¶ Ad quartum bicendum quod desiderium sanctorum implebit ex hoc solum quod deum videbunt: sicut desiderium eorum qui omnia bona habere cupiunt complebitur in hoc quod deum habent.

60

¶ Ad quintum dicitur quod nihil prohibet dicere quod post diem iudicii quando gloria beatorum et angelorum erit penitus consummata: beati sciut omnia quae deus scientia visionis nouit ita tamen quod non omnes omnia videant in essentia diuina. sed anima christi ibi plene videt tunc sicut et nunc. Alii autem videbunt plura vel pauciora secundum gradum quo deum cognoscunt et sic anima christi prae aliis videbit et alios illuminabit: secundum quod Apoc. xxi. dicitur quod claritas illuminabit ciuitatem beatorum et lucerna eius est agnus. Similiter alii superiores illuminabunt inferiores non quidem noua illumi natione vt scientia inferiorum ex hoc augeretur: sed quadam continua tione illuminationis: quod sic intelligatur. sicut si sol quie sces illuminaret aerem. Et ideo Daniel. xii. dicitur. Qui ad iusticiam erudiunt multos quasi stellas in perpetuas eternitates. Prelatio autem ordinum dicitur cessare quantum ad ea quae nunc circa eorum ministeria exercentur. Ad sextum dicendum quod deum comprehendere est eum videre ita perfecte sicut in visibilis. Et ita eum videre omni creature est impossibile ex quo est immense perfectionis: Ad verba apostoli dicendum quod comprehensio ibi dicitur peruentio ad habendum secundum quod spei dicitur comprehensio succedere: vt sit sensus. Sic currite nunc in vla mandatorum dei vt comprehendatis id est apprehendatis et consequamini finem ad quem curritis.

16

61

¶ Utrum omnes beati habeant equalem be¬ atitudinem: Arguitur quod sic: quia dicitur Mat. xx. Acceperuit omnes singulos denarios. et quod dominus tantu dedit nouis simo quantum primo.

62

¶ Preterea hoc etiam rationi consonat: quia beatitudo consistit indeo: qui est summum bonum et omnino variabile non recipiens magis et minus. Si dicas quod consistit in dei participatione: quae recepit magis et minus. Contra vnusquisque tantum participabit deum in gloria qued non valet nec poterit plus participare. ergo vnusqusque in summo: sed quod summum est: est in termino. sed quod est in termino non recipit magis et minus. ergo etc

63

¶ Item tantum diligit vnusqusque proximum sicut scipsum. ergo tantum gaudebit linus de gloria petri et intantu volet petro sicut sibi. Et hoc est verum quod tantum gaudebit de gloria petri quantum si eam hrent. sed si haberet tantum gauderet quantum petrus gaudet. ergo omnes equalem habent sancti beatitudinem.

64

¶ Contra: quia praemium respondet merito. sed constat aliquos esse maioris meriti. ergo et praemii. Item Aug. si essent cqualia non cent ordo ibi. quia ordo facumt ad perfectionem. ergo quia superna ciuitas est perfectissima. ergo. Responet. supra. Bona. in. iiii. di. xlix. ar. i. q. vi. quod in beatitudine est diuersitas et distinctio in praemiis secundum magis et minus: sicut fuit in meritis.

65

¶ Ad intelligentia autem obiectorum notandum: quod si cut beatitudo vt dictum est. supra dicitur dupliciter. vel satians effectiue sicut obiectum: vel satians informatiue sic perfectoe: sic et praemium siue donum. Nam si dicatur sicut obiectum omnino vna est merces: vnus deus vna beatitudo: vnum praemium. Si autem formaliter dicitur vna beatitudo vnitate conformitatis: vnitate conexionis: sed tamen differens est quantitate gaudii et remunerationis: vnus enim alio clarius videt deum: et magis de illo gaudet et strictius tenet. Et sic patet primnum de denario. patet etiam secundum quomodo gaudium dicitur non inquam intensiue sed extensiue. quia de eisdem et de tot gaudet vnus de quibus et quot gaudet abter

66

¶ Ad illud quod obiicitur quod quilibet participat deum in summo: dicendum quod est summum simpliciter et summum huic Nullus participat in summo simpliciter: sed in summo sibi. quilibet enim tantum participat non quin possit participare plus sed non plus ab ipso: quia non potest vltra proficere: et contentus est omnino eo quem habet

67

¶ Ad illud quod tantum gaudet debono proximi quantum de suo dicendum: quod verum est: vnde petrus plus gaudet de bono lini quam ipse linus: sed ex hoc non sequitur quam tantum gaudet quantum si haberet illud: quia si haberet illud bonum: haberet maiorem charitatem et potestatem intensius gaudendi.

17

68

¶ Utrum beatitudo sanctorum sit maior qu post resurrectionem quam ante: Respondetur secundum doct. quod beatitudo sanctorum erit maior extensiue post resurrectionem et corioris resumptionem quam ante. nam ante resurrectionem non habebunt nisi beatitudinem anime: sed post resurrectionem habebunt illam. et vltra hoc beatitudinem corporum quo ad dotes. et sic sancti de pluribus gaudebunt: quia ta de gloria anime quam corporis. Secundo dicunt aliqui doctores: beatitudo essentialis animarum quia consistit in dei visione et fruitione. augebitur intensiue in resumptione corporum beatificatorum Et causm huius dicunt: quia licet corpus corruptibile ad huc repugnans in sanctis actionibus impediebat animam: sendm quod dicitur Sap. xix. Corpus quod corrumpitur aggra¬ uat animam. tamen corpus in nullo ei repugnans: sed obediens addit ei aliquam perfectionem. omnis enim pars imperfecta est: et completur in suo toto. Si igitur a corpore remouctur omne quod resistit anime: erit anima simpliciter perfectius Quanto autem aliquid est perfectius in se: tanto potest perfecti operari. vnde huiusmodi anime corpori coniuncte operatio erit perfectior. Omne autem imperfectum appetit suam perfectionem: et ideo anima exuta naturaliter appetit corporis comniuctionem. vnde Hieron. et allegat Mag. in littera di. xlix. in fine. Peracto iudicio ampliore gloriam sue claritatis deus demostrabit electis.

18

69

¶ Utrum quis potest ex puris naturalibus consequi beatitudinem: Respondetur quod non: quia talis beatitudo requirit dei visionem quam nemo potest habe re ex puris naturalibus vt dicit Augs. libro de videndo deo. Et apostolus ait: Quod oculus non vidit: nec auris audiuit: nec in cor hominis ascendit: quae praeparauit deus diligetibus se. Cuius rationem assignat Rich. in. iiii. di. xlix. ar. i. q. vi. Quia inquit nihil cognoscitur nisi per illud quod cognitum est in cognoscente per modum cognoscentis. Ex hoc arguitur sic: Si modus esse nature cognite excodit modum cogscendi ipsius cognoscentis: necee est esse cognitionem super natura cognoscentis. nunc autem modus essendi ipsius dei excedit omnem creaturam. ergo modus cognoscedi supra modum cognoscendi alicui creature. Rursus sanctus Bona. praefata di. art. ii. quod vi. arguit sic. Illud obiectum non potest cognosci a cobnoscente quod non est in eo per modum qui non conuenit illi conoscenti. sed deus non est in creatura per modum qui conuenit illi nature cognoscenti. igitur non potest cognosciacreatura. minor probatur: quia nihil intelligitur nisi quod habet ad intellectum per modum informantis. sed deus non sic se habet ad intellectum. ergo etc. Est et tertia ratio de obiecto requirente determinata distantiam ad potentiam. et ista est potior ratio: sicut patet in. q. xi. di. xlix. vbi ostendit Scotus rationes has non valere subtiliter eas soluendo: quamuis conclusio sit quod homo non potest ex puris naturalibus conse qui suam beatitudinem.

PrevBack to TopNext