Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Extrema unctio
1
xtrema bnctiovtrum sit sacramentum vnum de septem a christo institutum: Arguitur quod non sit sacramentum: quia sicut oleum assumitur ad infirmos: ita ad cathecuminos. sed vnctto quae fit ad cathecuminosnon est sacramentum: ex quo non sunt baptizati. ergo nec extrena vncto quae fit oleo.
¶ Item sacramenta ve. le. fuerunt figura sacramentorum no. le. sed extrena vnctio non habuit aliqua figuram. igi non est sacramentum no. le.
¶ Item arguitur quod extrena vnctio non sit vnum sacramentum. nam sicut intinctio in baptismo est sacramentum: sic vnctio est hoc sacramentum. Sed hoc sunt plures vnctiones: igitur plura sacramenta.
¶ In contrarium dicit Magister in. iiii. di. xxiii. in littera: quod sit vnum sacramentum noue legis. Respondetur secundum Scotum di. praedicta: ar. ii quod ex trema vnctio est sacramentum no. le. quod sic diffinit: Extrema vnctio est vnctio hominis infrmi penitentis facta in certis et determinatis partibus corporis cum oleo onesecrato ab episcopo ministrata a sacerdote simuls certa verba cum intentione debita proferente ex institutione diuina efficaciter significans curationem finalem veniaium. Dicitur primo: vnctio est: quia sicut intinctio est sacramentum in baptismo: sic hoc vnctio est sacramentum: cuius congruentia est: quia illud sensibile signum exterius igruit effectui scilicet interiori vnctioni curatiue venia iu. Subditur: hominis infirmi: quia non debet hoc sacramentum ministrari sano: sed infirmo tantum: vt dicetur posterius. Tertio dicitur: penitentis: quia nullus est capax dignehuius sacramenti nisi sit in gratia. Istud enim remedium non est ad acquirendam primam gram. quia ad hoc ordinatur tantum baptismus et poenitentia. Quarto additur: in determinatis partibus corporis. Ille partes sunt organa poentiarum anime: per quarum actus peccat frequenter homo: puta quia sunt organa quinque sensuum et potentie motiue. Dicitur deinde: cum oleo consecrato ab episcopo. Nec opor tet ibi esse aliquid confectum ex oleo et balsamo: sicut materia confirmationis: quia confirmatio est ad confessionem fidei: vbi requiritur non tantum puritas conscientie significata per oleum: sed etiam odor bone fame: quae significatur per balsamum. Consecratio autem episcopalis est necessaria ad hoc vt materia sit apta. Comniter enim inter sacramenta consistentia in vsu solus baptismus non requirit materiam consecratam specialiter propter necessitatem sacri illius. Sequitur: ministrata a sacerdote. vbi exprimit ministrum doneum: qui non solum licite exerceat: sed necessario solus sacerdos: ita quod si alius attentet nihil facit. Et hec determinatio ministri habetur per illud Iaco. v. Inducat praesbyteros. Sequitur tandem: certa verba tum intentione debita proferente. Et illa pertinent ad formam huius sacramenti et ad similitudinem cum materia et intentione ministri. Qualis autem debeat esse intentio ministriet quae simultas verborum cum intentione: patet. supra de baptisimo. Que autem sit forma huius sacramenti posterius dicetur. dicitur vltimo: efficaciter significans curationem finalem venialium. per quod tangitur effectus huius sacramenti His praemissis dicitur quod extrema vnctio est sacramentum propter remedium ordinatum in subsidium vite spiritualis sub rebus sensibilibus oculis aptum. quod est efficax signum ex diuina institutione. vnde dicit sanctus Tho. in. iiii. di. xxiii. quod in his quae ecclesia sensibiliter operatur: quedam sunt sacramenta: et quaedam sacramentalia. sacramentum vt baptismus sacramentale vt exorcismus. Et differunt: quia sacramentum est ipsa actio que attingit ad effectum principaliter intentum in admistratione sacramentorum. Sed sacramentale dicitur illa actio quae quamuis non attingit ad illum effectum: tamen aliquomodo ordinatur ad illam actionem principalem. Effe. ctus autem intentus in administratione sacramen rorum est curatio morbi peccati. Esa. xxvii. Hic est omnis fructus vt tollatur peccatum. Igitur cum ad illum effectum pertingat extrema vnctio nec ordinetur ad aliud sacramentum tanquam ei annexum constat quo extrema vnctio non sacramentale sed sacramentum est.
¶ Ad primum argumentum dicendum: quod oleum quo cathecummini vnguntur sua vnctione no perducit ad remissionem peccai: quia hec ad baptismum pertinet: sed aliquo modo ad baptismum disponit. et ideo illa vnctio non est sacramentum sicut vnctio est sacramentum.
¶ Ad secundum dicit sanctus Tho. quod immediate homines disponit ad gloriam: cum detur exeuntibus a corpore. et quia in veteri legis non erat adhuc tempus perueniendi ad gloriam: quia neminem ad perfectum adduxit lex. ideo illud sacramentum ibi praefigurari non debuit per aliquod sacramentum sibi correspondens: sicut per figuram eiusdem generis: quamuis per figuras remotas aliquo modo figuratum sit in omni bus curationibus que leguntur in veteri testamento. Ad tertium dicendum quod hoc sacramentum extreme vsctionis non est vnum indiuisibilitatis sed aggregationis: sicut domus est vnum aggregatione. sic extre ma vnctio licet consistat in multis vnctionibus particularibus diuersorum membrorum vt oculorum aurium etc. tamen omnes ille sunt vnum sacramentum vnctionis inquantum ordinantur ad vnum effectum et significandum plenariam remissionem venialium. et per hoc patet.
2
¶ Utrum sacramentum extreme vnctionis principalius sit ordinatum ad morbum corporalem an ad spiritualem: Arguitur quod ad corporalem. quia dicitur Iaco. v. Infirmatur quis ex vobis inducat prisbyteros etc. Et postea dicit: Oratio fidei saluabit infirmum
¶ Item Mat. vi. dicitur: Ungebant oleomultos infirmos et curabantur. Si ergo vtebantur hoc sacramento ad curationem infirmantium corporaliter ergo principaliter videtur ad hoc ordinari.
¶ Item sacramentum ad illud finaliter ordinatur propter quod prin cipaliter dispensatur. sed illud principaliter dispensatur propter infirmitatem corporalem: quia nunquam datur nisi existentibus in graui infirmitate corporali. ergo etc.
¶ In contrarium arguitur quod non sit ad morbum corpora sem curandum per se: quia sacramenta noue legis in digne suscipientibus efficiunt quod signant. si ergo vt ri sancti digne suscipiunt sacramenta. ergo si haberet in eis semper efficaciam vnctio. ergo viri sancti nurquam morerentur.
¶ Item multi sunt viri perfecti qui desiderant dissolui et esse cum christo. Si go sacramentum vnctionis ordinatur ad vitam corporis conseruandam. ergo a talibus nullo modo deberet suscipi
¶ Respondet sanctus Bona. in. iiii. di. xxiii. ar. i. q. i. quod principaliter hoc sacramentum est scontra penam spiritualem: sed ex consequenti est ad sanandum morbum corporalem. Ideo dicitur Iaco. v. Si in peccatis fuerit remittuntur ei. ergo istud sacramentum est institutum contra aliquem peccati morbum: sed non contra origina le nec contra mortale. ergo relinquitur quod sit contra veniale. De veniali autem peccato est loqui dupliciter. Aut prout est quis in statu vie. Aut prout est in egressu. Siprout est in statu vie siue in itinere: sic morbus ve¬ nialis est quasi inseparabilis vel quadam necessitate iterabilis ac per hoc quodammodo incurabilis. et ideo non debuit contra ipsum aliqua medicina specialiter institui. imo quodammodo omnia sacramenta valent ad eius curationem secundum plus et minus. Si loquamur prout anima est in statu egrediendi sic possunt curari sinc iteratione. Ideo instituit diuina misercordia remedium quo anima curari possit quantum ad remissionem culpe et etiam partis pene. et hoc est sacramentum vnctionis extreme. Modus autem curandi veniale peccatum in hoc sacramento correspondet modo infirmitatis. Ueriale autem peccatum grauat. animam deprimendo deorsum vt non ita intendat in deum per deuotionem et amorem pro eo quod est ibi conuersio inordinata ad commutabile bonu. et ideo cum curatio directe sit per contrarium per illud curatur quod animam aggrauatam sursum per deuotionem eleuatur. Et quoniam corpus quod corrumpitur aggrauat animam Hinc est quod istud principaliter est ad curationem anime principaliter et ad alleuiationem corporis est institutum psequenter. In quo sacramento signum tamtum est vnctio exterior. res tantum venialis curatio
¶ Res ipsa et signum vt ante deuotionis excitatio quae son est aliud quam quaedam spiritualis vnctio.
¶ Ad primum dicendum quod nopatur propter infirmitatem sed propter hoc quod appropinquat egressui in quo possunt venialia perfecte curari. Et quod hoc verum sit patet. quia quantumcumquem quis infirmetur non datur ei hoc sacramentum nisi praesumatur quod moriatur. etsi constaret quod liperaretur ab infirmitate non deberet illi dari.
3
¶ Utrum hoc sacramentum institu it christus autm aliquis eius discipulus: Arguitur quod ipsum instituerunt discipuli. quia dicit Magister in littera quod hoc acramentum legitur ab apostolis institutum ideo alibi non hapemus mandatum de hoc sacramento nisi Iaco. v. ergo videtur ibi institutum fuisse.
¶ Item omne sacramentum quod christus instituit ipse per se exhibuit. sed christus nunque hoc sacramentum exhibuit quia nunquam infirmos pleo sed solo verbo sanauit: ergo etc.
¶ In contrarium arguitur: quia legislatoris est leges instituere. sed sacramenta omnia sunt leges et statuta in lege euangelica: ergo non solum hoc instituit christus sed et omnia sacramenta.
¶ Item de per se instituit omnia sacramenta ve. le. Unde in principio cuius libet sacramentalis praecepti dicitur in Leuitico: Locutus est dominus etc. Si ergo sacramenta euangelica sunt multo digniora ergo etc. Nam Mar. vi. dicitur quod discipuli in ungebant multos oleo infirmos et curabantur. Sed constat quod apostoli praesente christo nondum erant tante auctoritatis quod per se auderent aliquid instituere. ergo videtur quod dominus eis mandauerit. ergo christus per se instituit omnia sacramenta
¶ Respondetur quod quida dicere voluerunt quod hoc extreme vnctionis sacramentum apostoli instituerit. Cui opinioni videtur fauere sanctus Bona. vbi supra. q. ii. Cuitur ratio: quia cum in euangelio sufficient lexrstuiam gelica exprimatur: et euangelica lex contineat christi statu ta et facta: et magis statuta quam factu. quomodo probabile est vt omnes euangeliste sic silentio tam nobilia sacramenta pertransissent si christus instituisset. cum ex his nostre salutis adminiculum eliciatur. et ideo probabilius videtur per apostolos instituisse. Sed verius Scotus e omnes moderni doctores tenent quod omnia sacramenta a christo fuerunt instituta: quoniam ipse fuit legislator. Unam quamuis non expresse legatur de confirmatione et extrema vn ctione: tamen credendum est ipsum instituisse. Et hoc aliquo modo innuitur de confirmatione: cum manus pueris imposuerit. Mat. xix. De extrema vnctione cum discipulos ad praedicandum misit qui oleo vngebant infirmos et curabantur. Marci. vi. Nec dubium quin permandatum ipsius hoc fecerint. Si autem apostol dicuntur aliqua instituisse hoc est: quia institutum a christo promulgauerunt: sicut beatus Iacobus confessionis et vncti onis sacramenta. Nam si per apostolos tantum fuisset aliquod sacramentum institutum illud per papam possit mutari vel anullari cum par nam habeat pote statem obligandi parem: quod nullus fidelium concedit Ad primum dicendum: prout dicitur Ioan. xx. Multa quidem et alia fecit Iesus quae non sunt scripta.
4
¶ Utrum materia huius sacramenti vnctionis debuit esse consecratum oleum: Arguitur quod non. quia hoc sacramentum est periclitantium et morti appropiquantium. et hi sunt maxime in articulo necessitatis go talibus de oleo communi debuit prouideri. Si ergo aqua communior est videtur quod etiam oleum debet esse commune tam de linoquam de aliis materiis expressum.
¶ In contrarium dicit Magister. in. iiii. dis. xxiii. quod hec vnctio fit oleo per epium consecrato. Sed cum dicitur oleum simplicter nomine debet intelligi oleum de oliuis: quia antonomasice dicitur oleum. Respondet Rich. in. iiii. di. xxii. ar.
¶ q. iii. quod materia debet correspondere principali effectui sacramenti. Effectus autem huius sacramenti est peccatorum venialium curatio immediate introducens nisi sit aliud quod obstet ad superuenientem sanitatem vite eterne: ad cuius ingressum sufficit conscientia pura. Et quia oleum multu valet ad curationem plagevt innuitur Esa i. vbi dicitur. Plaga tumens: quia non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo et maxime oleum de oliuis. in quo perfectius inueniuntur proprietates olei quam in alio oleo. ideo materia huius est oleum de oliuis. Et quia balsamum repissunt at benam famam: ideo non est mixtum cum balsamo. ad significandum quod ad ingrediendum sanitatem vite eterne sufficeret sine fama puritas conscientie et nitor qui per oleum designatur. extra de sacrea vnciione. c. i. Oleum eim lucet in aqua Et ad significandum illius sanitatis super uenientiam debet esse consecratum per sacerdotem superemi nentis dignitatis id est per episum. Unde secundum Guil. vbi supra. Ex hoc infertur quod triplex est materia in hoc sacramento. Materia que suscipit est homo infirmus materia quae vngit est oleum. ipsa vnctio que est materia qua dicitur vnctus. Secundum quod est res et sacramentum scilicet spiritualis alacritas mentis: que est res signata et causata per exteriorem vnctionem: secundum quod dicit Ioan. apostolis: Unctio quam accepistis maneat in vobis. Tertium quod est res non sacramentum est peccatorum venialium remissio. Ex quo infertur quod si aliquando infirmitatem corporalem alleuiat: non tamen principaliter propter hoc auter dari debet aut accipi. Aleuiat autem quandoquem aut naturaliter ratione alacritatis mentalis que vitam quietam facit. aut supernaturaliter sicut deo placitum erit: nec est contra perfectorum statum id appetere aliquando: si tamen aliunde cum christo esse appetant: dicente glorioso Martino turonen. Domine si adhuc populo tuo sum necessarius non recuso laborem: fiat volum tas tua.
¶ Ad argumentum dicendum: quod non est simile de baptismo: quia hoc sacramentum non est necessitatis absolute sicut baptismus: qui habet communiorem materiam: quamuis mortaliter peccaret qui ipsum ex contemptum pretermitteret. Contennere enim quodcumque sacramentum ecclesie peccatum est mortale. si vero iusta necessitas excludat: non peccat.
5
¶ Utrum huius sacramenti sit aliqua determinata forma verborum Arguitur quod non: quia nulla inuenitur forma determinata ab institutore ergo etc.
¶ Item determinata forma verborum sacramenti est ladem apud omnes: sed forma verborum huius sacramenti non est eadem apud omnes. Quedam enim ecclesie vtum tur forma indicatiua: quedam forma deprecatiua. ergo istius sacramenti non est forma determinata In contrarium est quod romana ecclesia vtitur in hoc sacramento determinata forma verborum quae est hec: peristam sanctam vnctionem et per suam piissimam misericordiam parcat tibi dominus quicquid oculorum vitio deliquisti. et sic de aliis sensibus. ergo etc. Respondet Rich. vbi supra. q. iiii. quod determinata materia et determinata forma fit determinatum compositum: aliter non. Cum ergo hoc sacramentum sit detr minatum sacramentum ab aliis distinctum: opertet quod habeat determimtam materiam et deter minatam formam: secundum quod per quandam similitudinem principalior pars inter integrales forma dicitur totius integralis. secundum quam similitudinem verba sunt forme in sacramentis. Quod autem propria forma sit ibi: videri potest per hoc quod vnctio potest accipi pro ipsa vnctione et verbis secundum se et absolute: vel pro ipsis et sub illa ratione qua sunt vncctionis sacramentum. Primo modo ordinatio ad sanctificandum non est essentialis forma huius sacramenti: sed accidentalis. accidit enim vnctioni et verbis quod ordinentur ad sanctificandum. Secundo modo dcenum quod si accipiatur forma pro parte principaliori totius integralis. secundum quem modu dicitur esse tectum forma domus: sic ista verba per istam sanctam vnctionem etc. sunt forma extreme vnctionis sacramenti: quia cum integratur ex vnctione et verbis: vcrba sunt pars principalior quam vnctio. Et est conuenientior forma depcatiua quam indicatiua. Quod innuit beatus Iacobus dicens: Infirmatur quis ex vobis inducat praesbyteros ecclese: et orent super eum vngentes eum pleo in nomine domini.
6
¶ Utrum hoc sacramentu possit conferri a non episcopo: Arguitur quod non: quia. ii Physicu. dicitur In his que secundum artem materiam facimus propter opus nobilius ergo est vti materia disposita quam ipsam disponere. Cum ergo consecratio olei sit materie huius sacramenti dispositio et vnctio infirmorum sit eius vsus: nobilius est vngere infirmos oleo consecrato quam ipsum consecrare. sed oleum non potest consecrari a non episcopo: ergo nec aliquis vngi illo oleo a non episcopo¬
¶ Ite sicut non epircotus non potest consecrare sacramenti confirmationis materiam: ita nec confirmare. ergo a simili sicut non potest materiam huius sacramenti consecrare: ita nec ea infirmos vngere.
¶ In contrarium dicitur Iato. v. Infirmatur quis ex vobis inducat praesbyteros etc. Respondet Rich. vbi. supra. ar. ii. q. i. quod hoc sacramentum a non episcopo potest conferri: et hoc propter statum infirmorum: qui non possunt episcopos adire. vnde di. lxv. illud. dicitur: quod idcirco praesbyteris concessum est vngere infirmos sanctificato oleo: quia episcopi occupationibus aliis impediti ad omnes languidos ire non possunt.
¶ Ad primum argumentum dicendum: quod et si vngere infirmos sit simus pliciter nobilius quam olei consecratio: cum eius sanctificatio sit propter vsum: tamen propter necessitatem magis concessum est praesbyteris non episcopis oleo sanctificato vne gere quam oleum sanctificare. Faciliter enim potest oleum sanctificatum ab episcopo per omnes parochias episcopatus haberi. non sic autem episcopus potest praesens esse cuilibet infirmo
7
¶ Utrum hoc sacramentum possit conferri a non praesbyteris: Arguitur quod sic: quia melior est oratio boni laici quam mali sacerdotis. sed hoc sacramentum efficaciam habet ex oratione. vnde forma eius est deprecatiua. ergo magis potest conferri abono laico quam a sacerdo te minus bono. Item maius est baptizare quam hoc sacramentum conferre. sed non praesbyteri possunt baptizare. ergo et hoc sacramentum conferre
¶ In contrarium est: quia huius sacramenti effectus est peccatorum venia ltum remissio. vt sepe dictum est. sed non presbyteri non possunt mini sterialiter peccata remittere: quamuis sancti homines orandem possunt adiuuare peccatores ad impetrationem misericor. die. ergo non praesbyteri non possunt hoc sacramentum conferre. Respondet Rich. vbi. supra. q. vi. ar. ii quod hoc sacramentum non potest conferria non praesbyteris soli enim presbytri propter sacramentorum ecclesiasti¬ corum dignitatem constituti sunt administratores eorum. Unde illud quod legitur de sanctam Genouefa quod oleo vngebat infirmos et sanabantur: miraculosum fuit: non sacramentale.
¶ Ad primum argumentum dicendum: quod quamuis pruata oro sacerdotis minus boni non sit ita efficax sicut laici melioris: tamen orato eius inquantum eius persona est publica est efficacior: quia efficaciam habet ex vi meriti torius ecclesie. Ortio autem inquantum est forma huius sacrmenti conuenit praesbytero inquantum persona publica est
¶ Ad secumdum dicendum: quod quamuis baptismus sit nobiliubs sacramentum quam extrema vnctio: tamen quia est sacramentum simpliciter necessa rium: ideo quilibet homo ipsum administrare potest in casunecesitatis: quamuis a solis sacerdotibus alias debeat ad ministrari: ideo non est necessaria ibi materia consecrata.
8
¶ Utrum extrema vnctio debeat coferri aliquibus sanis: Arguitur quod sic: quia hoc sacramentum conferri debet constitutis in periculo mortis. sed multi sani frequenter sunit scilicet in bello et in mari: et quidam subcertitudine mortem expectantes: vt damnati ad mortem. ergo talibus sanis debet hoc sacramentum conferri.
¶ In contrarium huius est quod beatus Iacobus in sua canontica non fecit mentionem de sanis: sed tantum de infirmis. Respondetur secundum Rich. vbi. supra. q. iii. quod cum effectus huius sacramenti sit venialium remissio non quecumque sed plena et perfecta de proximo introducens ad incorruptibilem sanitatem vite eterne: que remissio de lege communi sanis comuenire non potest. ideo nulli sano debet hoc sacramentum conferri nec infirmo nisi sic aggrauato quod probabile sit ipsum esse in periculo mortis de proximo iminemtis. quia ta men defectus nature ex senio quasi quedam infirmitas est: ideo etiam senibus ex defectu nature solo constitutis in periculo mortis de proximo imminentis hoc sacramentum conferri debet
¶ Ad primum argumentum dicendum: quod hoc sacramentum confefrri non debet ni si constitutis in mortis periculo proueniente ex recessu a debita proportione humorum qui est infirmitas vel infirmitatis proxima casa: vel ex consumptione radicalis humidi et caloris naturalis defectu. quod non est in sanis.
9
¶ Utrum hoc sacramentum debeat conferri omnibus infirmis: Arguitur quod sic: quia secundum Philosophum ii thopici. Quod nullo addito dicis simpliciter dicis. sed beatus Iaco. dicit hoc sacramentum debere conferri infirmis: nullam restrictionem apponendo. ergo videtur fuisse intentio sua quod dari debeat omnibus infirmis
¶ Item clarum est quod debeat dari omnibus infirmis ex infirmitate in mortis periculo constitutis: et infirmis de quibus non desperatur: quia medicina corporalis magis danda est infirmis de quibus non desperatur quam illis de quibus desperatur. ergo hoc sacramentum est dandum omnibus infirmis.
¶ In contrarium di. lxv. illud. dicitur: quod hec vnctio non penitetibus fundi non potest. sed non penitentium quidam sunt infirmi. ergo hoc sacramenunon omnibus infirmis conferri dicbet. Respondetur secundum Rich. vbi. supra q. iiii. quod hoc sacramentum conferri non debet nisi non habentibus obstaculum impediens sacramenti effectum et habentibus deuotionem etireuerentiam et habentibus vel habere potentibus de communi lege veniale peccatum. Et quia in non potentibus est obstaculum con¬ tra effectum sacramenti. et in perseueranter furiosis non est deuotio nec reuerentia ad sacramentum: et in paruulis non est veniale peccatum. ideo hoc sacramentum non debet conferri impenitentibus nec continue furiosis nec paruulis.
10
¶ Utrum sola instrumenta sensuum debeat inungi: Arguitur quod non: quia anima est in qualibet parte corporis tota: sed nullum peccatum est in corpore nisi per animam. ergo cum hec vnctio fiat ad remissionem peccatorum venialium: fieri debet in qualibet parte corporis.
¶ Item vt dicitur Matth. xv. quod de corde exeunt cogitationes male: sed sedes cordis est in pectore. ergo etc. Item ceci nati numquam peccauerunt per visum. ergo in dis oculi non debent inungi.
¶ In contrarium habet vsus ecclesie: quod omnia organa desuientia sensitiue: generatiue et progressiue inunguntur et nulla alia. Respondetur secundum Rich. vbi. supra. q. v. quod sola instrumenta deseruientia sensitiue: generatiue et progressiue et non alie corporis partes debent inungi. Et quoniam sunt quinque instrumenta deseruientia sensibus particularibus: scilicet oculi: aures: nares: os: manus: et lumbi generatiue deseruiant: et pedes progressiue. Ideo secundum morenromane ecclesie iste septem partes corporis solum inunguntur.
¶ Ad primum argumentum dicendum: quod quamuis anima secundum essentiam sit in qualibet parte corporis tota: non tamen secundum cuiuslibet potentie sue vsum. et ideo non debent inungi omnes partes corporis: nisi ille praedicte per que specialiter operatur.
¶ Ad secundm dicendum: quod a corde dicuntur exire cogitationes male propter hoc: quia influentie anime deriuantur ad alia membra mediante corde. quamuis enim sit in qualibet parte corporis tota per essentiam: tamen cor recipit immediate influentiam. Quapropter motus est Auicen. li. iii. de animalibus ad dicendum quod anima occultatur in corde. Et quia peccata venialia vt frequentius contrahuntur ex occasionibus acceptis per partes illas determinatas quae supraedicte sunt: ideo magis inunguntur quam pectus.
11
¶ Utrum effectus huius sacramenti sit venialium peccatorum remissio: Arguitur quod non: quia vbi sufficit vnum remedium non debent poni plura. sed ad remissionem venialium sufficit sola poenitentia interior quam facilius possunt habere infirmi quam sani. Infirmitas enim inclinat ad detestandum vanitatem mudi. ergo aliud remedium non est necessarium infirmis ad venialium remissionem
¶ Item sacramentum ad illud finaliter ordinatur propter quod principaliter administratur: sed non administratur principa¬ liter propter venialium remissionem: sed propter corporis santionem. quia sani magis implicantur venialibus quam infirmi: et tamen non administratur sanis sed infirmis. ergo venialium remissio non est huius sacramenti effectus saltem principalis. n contrarium dicit beatus Iaco. c. v. Et si in peccatis sit dimittetur ei. Respondetur secundum Aureolum in. iiii. di. xxvii. quod septem sunt effectus sacramenti huius extreme vnctionis. Primus deletio venialium. Secundus diminutio pene debite peccato mortali. Tertius gratiae augmentatio: que vi huius sacramenti augeri habet: non tantum ex deuotione ministrant. st et suscipientis: sed etiam ex virtute operis operati mificordia dei assistente operi suo. et aucta gratia augetur et gloria. Quartus est interior leticia et robur contra demonis insidias: que potissime tunc insunt. Quintus artatio potestatis diabolice: quia non est ita potens sumpto isto sacramento. Sextus corporis sanatio vbi expedit saluti: vnde in primitiua ecclesiamulti sanabantur: Iaco. v. Oratio alleuiabit in firmum. Septimus detestatio decedentis quod permanserit in fide militantis ecclesie. ex quo signo vadit ad ecclesiam triumphantem tamquam qui fideliter pugnauit. Octauum addit sanctus Tho. in. iiii. di. xxiii. Tollit peccatum ve niale et mortale etiam quantum ad cul pa: dummodo non opponatur obex ex parte recipientis. Uerumtamen sicut supra dictum est principalior effectus est remissio venialium.
¶ Ad primum arg. dicunt aliqui quod quamuis poenitentia interior ad remissionem venialium sufficiat: tamen propter statum infirmi qui non potest perfecte illo remedio vti sicut sanus: requiritu aliud. Sed contra hoc est quod frequntur inunguntur infirmi in talistatu quod facilius possunt interius penitere quam sani. ideo videtur dicendum quod sicut per sacramentum poenitentie exvi sacri formatur attritio prius informis: sic ex vi huius sacramenticonfortatur mens ad habendum sufficientiam poenitentie venialia delentis: quae quandoque ante sacramenti susceptionem tam debilis est vt non sufficiat ad plenam venialium remissionem
12
¶ Utrum hoc sacramentum extre mevnctionis sit iterabile: Arguitur quod non: quia dignior est vnctio hominis quam ecclesie. vel altaris. sed vnctio altaris iterari non debet. extra de conse. ec. vel al. c. i. ergo nec vnctio hominis.
¶ Item alia sacramenta quae consistunt in vnctione non iterantur vt confirmatio et ordo. ergo a simili nec istud.
¶ In contrarium dicit Hug. li. ii de sacramentis. quod si vnctio iterari non potest: nec oratio iterari potest. sed oratio ex quo iterari potest: ideo et vnctio. et hoc tenet magister i lier scilicet quod hoc sacramentum est iterabile. Respondetur secundum Rich. vbi. supra. q. vi. quod hoc sacramentum aliquo modo iterabi le est et aliquo modo non. Circa enim eundem infirmum eadem infirmitate in numero respectu eiusdem infirmitatis status ite rari non debet: quia quodlibet sacramentum circa materiam propriam vna vice sortitur totum suum effectum: si non sit indisposi tio in suscipiente. Et ideo eadem hostia bis non consecratur. quia in prima consecratione efficitur corpus christi verum sb vna specie: nec iidem coniuges bis desponsantur. de baptismo: confirmatione et ordine clarum est insolo¬ sacramento poenitentie dubium est. quod quidam dicunt respectu eorundem peccatorum in numero iteratum qualibet vice habere alique cffectum: quia tamen idem homo in numero potest pluries infirmari: et in eadem infirmitate in numero possunt esse status diuersi: in quorum quilibet in firmus est in notabili et probabili periculo mortis: ideo cum infirmo nullum imprimat indelebilem effectum poteoet debet eidem homini pluries conferri vel diuersis infitr mitatibus vel pro eiusdem infirmitatis diuersis statibus supradictis. Nec te moueat quod dictum est sacramentum eucharistie vna vice circa eandem materiam totum suum sortiri effectum: quia ab eodem homine est pluries suscipiendum. In eius enim susceptione non comsistit illius sacramenti essentia: et ideo quamuis pluries suscipiatur: et in eodem suscipiente pluries habeat effectum: tamen essentia sacramenti circa eandem materiam non iteratur: et iteratum non haberet effectum. Unde dicit sanctus Tho. vbi. supra quod eadem infirmitate: dummo sit casus diuersus: puta: hydropicus nunc est in articulo mortis: postea euadit: et durante illa infirmitate aliquo tempore longo iterum venit ad articulur mortis: potest ei iterum dari. quia status et casus est diuersus: licet sit eadem infirmitas.
¶ Ad primum argumentum dicendum: quod ratio quare vnctio altaris vel ecclesie consecratio non iteratur: est: quia ipsa consecratio et vnctio vna vice collatc habent totum suum effectum: qui est esse dedicatum ad diuinum cultum. et simili ratio ne et consecratio materie confirmationis et materie huius sacramenti non iteratur. Crisma enim vna consecratione perfecte ordinatur ad vsum illius sacramenti Similiter dico de consecratione olei respectu vsus huius sacramenti. Et quia circa eundem infirmum eadeinfirmitate respectu eiusdem infirmitatis status hoc sacramentum totum sortitur effectum: ideo non iteratur. ta men quia morbus pluries potest reuerti circa eundem hominem: ideo pluries potest iterari.