Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Ieiunium
1
Ieiunium ut dicit Isido. est parsimonia victus abstines tiaque ciborum. Et secundum sanctum Bona. in iiii. di. xv. ar. i. q. iiii. dicitur communissime pro abstinentia ab omni mortali: secundum quod dicitur Esaie lviii. Nonne hoc est ieiunium quod elegi. dissolue collegationes colli tui. Secundo accipitur communiter. et sic omnis afflictio quae consistit in vigiliis: flagellis et disciplinis dicitur ieiunium. Tertio capitur proprie: et sic ieiunium est afflictio carnis per subtractionem cibi et potus facta
¶ secundum insfitutionem ecclesie: et sic secundum Goffre. ita diffinitur: Ieiunium est subtractio prandii et post cenam cuiuslibet cibi priuatio vsque in diem sequentem: et abstinentia a carnibus et trahentibus sementinam originem ab ipsis: vt a lacte: caseo et ouis. Et ponit Panor. in rubrica de abstinentia ieiuniorum.
¶ Utrum ieiunium sit actus abstinentie: Arguitur quod non. quia omnis actus virtutis est in operando. sed ieiunium dicit cessationem ab actu comedendi. ergo non est actus virtutis: et ex consequenti nec abstinentie.
¶ Item omnis virtus est qualitas mentis. sed corporale ieiunium est actus corporis: ergo non est actus virtutis abstinentie.
¶ In contrarium dicit Isido. ii libro de sum. bo. quod facilius per ieiunium oratio penetrat caelum. ergo ieiunium est bonus actus et meritorius. sed omnis talis actus est virtutis: sed non est dare quod sit alterius virtutis quam abstinentie. ergo etc. Respondetur secundum Rich. i. iiii. di. xv. ar. iii. q. ii. quod ieiunium tripliciter potest accipi scilicet pro ieiunio naturo et pro ieiunio quod est actus virtutis tantum: et pro ieiunio eco clesie. Primo modo est quilibet ieiunus quilibet die antequam comedat. et tale ieiunium non est actus virtutis abstinentie nec alterius. Secundo modo ieiunium est act virtutis abstinentie: sic ieiunare est refrenare delectationes gustus per comparationem ad cibum: secundum regulam rationis: siue homo pluries commedat in die siue non
¶ Tertio modo ieiunium institutum est ad satisfaciendu pro peccatis. ad quod requiritur quod non solum homo abstineat ab illis que virtus prohibet: sed etiam ab illis quibus alias possemus vti salua virtute. quia qui illicita commisit debet satisfaciendo ab aliquibus licitis abstinere: ita tamen quod non corrumpatur medium virtutis. Et quia ieiunium est respectu obiecti abstinentie: ideo concedendum est quod est virtus abstinentie.
¶ Ad primum argumentum dicendum quod ieiunium ecclesie nominat actum secundum quem homo in cibis su mendis se regulat secundum ecclesie statutum: quod est consonum dictamini virtutis.
¶ Ad secundm dicendum: quod virtu tis abstinentie duplex est actus scilicet interior: qui est velle refrenare gustum a delectationibus quae sunt in ciboet actus exterior: qui est ipsa frenatio corporalis. Primus est a virtute elicitus: secundus ab ea imperatus.
¶ Sedi. an pluries quam semel comedere sit frangere ieiunium. Respondetur: quod varia fuit doctorum opinio: Goff. et communiter theol. in. iiii. tenent quod sic: si comedatur per modum cibi. et ideo in diffinitione dicitur: cuiuslibet cibi priuatio. secus secundum eos si aliquid sumeretur per modum medicine: sicut sunt electuaria et huiusmodi. Et secundum Inno. solum licent pro remouenda vel fugienda infirmitate. Sed pro conseuanda sanitate vbi non est signum infirmitatis non licet. Alii tenent quod nulto iure cauetur quod solum sel in die ieiunii comedamus et ideo dicunt licere pluries in die comedere sine fractione ieiunii: dummodo fiat ex rationabili causa: et secundum consuetudinem illorum inter quos viuit. Et huius opinionis vidicitur fuisse Panor. in ruh. de obser. ieiul¶ Ratio eius: quia cum non habeamus specificum ius: recurredum est ad consuetudinem loci. vt patet di. lxxix. c. vtinam. Et ad dictum Hostien. qui dicit eo. titer. quod consuetudo in ieiuniis indictis ab ecclesia nihil potest facere. dicit verum quando consuetudo ex toto aufert ieiunium: et non habet causam rationabilem in se: sed fuit introducta vt homines se ventri dedicent. Propter ea dicit idem Panor. Putarem tamen quod aliquid comedere pro collatione de sero magis ad sustentationem nature quam ad delicias non sit peccatum: nec frangere ieiunium dummodo fiat secundum consuetudinem loci et temperate. Hec ille. Unde etiam Innocen. dicit: quod cistercienses fecerunt statutum: vt seruientes aliis aliquid sumant in die ieiunii et lici¬ re. Sed reuera verior opinio videtur quod solum semel sit comedendum in die: si non verba sed mentem legis volumus amplecti. vt de conse. di. v. c. quadragesima. Et ideo comedens pluries quam semel in die aliquid eorum que communiter in cibum solent sumi: vt panem: fructus et herbas: quia sancti patres etiam herbis vst sunt pro cibo: frangat ieiunium nisi comestio potius ordinetur ad medicinam quam ad cibum respectu intentionis comedentis: et principaliter ex modo et qualitate sumptum ad id ordinetur: licet consequenter nutriat. Conuenientius tamen est a pane abstinere cum sit principalior cibus in vsu: nisi sit alteratus et nisi sit carentia alterius rei: quia sic indigens potu et timens ne dila uet stomachum et noceat: quia tunc licet siue sit panis siue electuarium siue fructus pro euitando nocumento: non ad sustentationem: quia tunc non frangit ieiunium etiam si nutriat. quia secundum Tho. in. iiii. dist. xv. ecclesia non attendit in statuendo id quod quocunque nutrire potest: sed id quod principaliter ad nutrendum ordinatum est. Et sic est tenere tutius: quia finis legis non frustratur ex tali sumptione.
¶ Quereres iterum que est hora comedendi determinata in diebus ieiuniorum: Respondetur: quod in iure nulla hora est prefixa: nisi solum hora vesperarum tempore quadragesimaliro de conse. di i. solent. Et ideo secundum Panor. seruanda est consuetudo circa horam comedendi: que est nona. Textus enim decretalis predicti capoistuli sic dicit: Non sunt credendi ieiunare quo antequam vespertinum celebretur officium manducant in quadragesima. Tamen si etiam ecclesia in quadragesima preueniat horam comedendi vel deferat ex causa rationabili: quis non frangit ieiunium nisi faceret in fraudem ieiunii: quia illud capistulum: solent. potius loquitur de perfectione quam de necessitate. Et licet glo. dixxv. §. alias. teneat quod sit peccatum mortale ante horam comedere: tamen capistulum primum quod allegat de conse. di. iiii. pro sua opinione nihil facit. Unde sanctus Tho. in. iiii. di. xv. dicit: quod vbi hora comedendi in die quando non ieiunatur esset hora tertia: in die ieiunii esset hora sexta. quia ieiunium ecclesiedebet esse penale et satisfactorium: ideo supra tempus communiter comedendi aliquid additur: non autetantum quod penitus humor cibi assumpti exiccetur: aut virtus naturalis debilitetur. vnde paruo residuo tempore scilicet a sexta vbi communiter sumitur cihus: nona occurrit in qua cibus secundum institutionem ecclesie sumen dus est in diebus ieiunii. Hec ille. Ex quo patet quod si esset tertia veniret sexta.
2
¶ Utrum ieiunium sit sub precepto. Arguitur quod non: quia dicitur Ro. xiiii. Qui no manducat manducantem non iudicet: sed transgressor precepti bene est iudicandus. ergo non est praeceptum ieiunare.
¶ Item illud quod ad modicum vtile est subpraecepto poni non debet. sed sic dicit Apostolus silest ad Timo. iiii. Exercitatio corporalis ad modicum vtilis est. Cum ergo iciunium sit quedam exercitatio corporalis sub praecepto poni non debet.
¶ In contrarium dicit Augustinus. libro de libero. ar. Temperantia est cohiubens appetitum ab his rebus que turpiter appetum tur. Cum ergo ie unium actus sit abstinentie: que speties est temperantie. temperat appetitum ab his rebus turpiter appetuntur. sed sic appetitum temparare praeccptum est eo ieiunium est sub praecepto. Respondetur secundum Rich. vbi supra i. iii. quod ieiunium sub praecepto est tam iciunium quod tantum est actus virtutis. tam etiam ieiunium ecclesie: quod ecclesia instituit: de conse. di. v. quadragesima. Et hoc propter quadruplicem vtilitate. Una est: quia vi cia coprimit. vnde di. xxxv. sexto die. dicitur de noc quo vbi malum ebrietatis agnouit iumentum suum id est carnem secundum glo. ad remedium temperauit: supple per abstinentiam.
¶ Item mentem eleuat ad spiritualium cognitionem. vn Oaniel. ix. habetur: quod postquam daniel orauerat dominum in ieiunio sibi angelo reuelante mysterio rum sacramenta cognoscere meruit. Et Isido. de summo bono li. iii. Per ieiunium occulta mysteriorum celestium reuelantur. Per ieiunium etiam ieiunantes ad virtutem disponuntur. Unde c. praedicto. sexto die. dicitur quod cognitio infirmitatis in cibo: firmitatis virtus est in seiunio. De his tribus dicit Geg. ad deum in prefatione: Corporali ieiunio vicia comprimis mentem eleuas: virtutem largiris et premia: disponit etiam ad vincendum diabolum. vnde Matth. xvii. dicitur: Hoc genus non eiicitur nisi per orationem et ieiunium. quia scilicet per ipsum anime corpus subiugatur.
¶ Ad primum argtmentum dicendum: quod cum manducare quando alii non manducant: possit esse ex bona causa vel mala non debet homo hoc interpretari in peiorem par¬ ¬ tem. quia sic dicit glo. ibidem. de manifestis non de occultis iudicandum est. Manifesta vero sunt que non possunt bono animo fieri. extra de reg. iu. estote misericordes dicitur: quod hoc loco nihil aliud nobis praecipi existimo nisi vt ea facta que dubium est quo animo fiant in meliorem partem interpretentur.
3
¶ Utrum omnes obligentur ad obseruationem ieiunii: Arguitur quod sic: quia ineiunium ponitur ub praecepto. sed omnes obligantur ad obseruandum pre cepta. ergo omnes obligantur ad obseruandum ineiunium
¶ Item des obligantur ad actus cardinalium virtutum. set ieinnium est actus abstinentie: que est species temperatie: que est cardinalis virtus. ergo omnes obligantur ad obseuandum ieiunium
¶ In contrarium dicitur extra de reg. iur. quod non est. Si qus iciunium fregerit egrotus reus voti non habetur. Respondetur secundum Rich. vbi. supra. q. iiii. quod ieiunium acceptum non secundum quod est actus virtutis tantum: sed precise ratione huius quod superad dit statutum ecclesie non est de iure nature nec diuino: sed de iure pure positiuo. tali autem iure prohibentur talia vel praecipiuntur quae alia haenen vel male possent fieri. et ideo legiflatoris in condendo ius positiuum non est intentio vel esse non debet obligare homines ad obseuantiam illius iuris habentes legitimam causam et rationabilem non obseuandi illud. Unde extra de obserua. selu. concilium. dicit quod leginon subiacet necessitas. Sunt autem plures persone habentes legitimam causam non obligadi ad obseruationem ieiuni scilicet pueri: mulieres pregnantes: egrotantes: nimium senes: cum graui labore victum necessarium lucrantes: et ad loca sancta peregrinantes: et victum necessarium ostiatim mendicantes. Pueri propter quattuor rationes. Una quia est in cis caloris ma gnitudo: que multum consumit. Alia sue humidi tatis quamuis multa sit. Spitussitudinis de fectus: propter quod facilius consumptibilis est. Alia quia nutrimentum in eis est materia operationis duplicis virtutis scilicet nutritiue et augmentatiue. Quarta quia non ita in eis sicut in prouectis est necessaria compressio vitiorum ad quam maxime constitutum est ieiunium. Mulieres pregnantes propter duas rationes. Una: quia debent accipere cibum non tantum pro se: sed etiam pro nutrimento fetus. Alia est: quia pregnantes cosueuerunt habere varia et inordinata desideria ciborum diuersorum et quandoque ita intensa quod nisi aliquo modo possent appetitui satisfacere posset esse periculum periclitatio nis fetus. Egrotates: quia in eis natura debilis est: et ideo si daretur eis vna vice simul totum illud quod est necessarium conuenienti sustentationi sue nature grauaretur: et si datur pluribus vicibus confortatur natura: et ideo in illis infirmitatibus in quibus confert abstinentia etiam ad ieiunium non tenentur: quia etsi comferat abstinentia a multo cibo: non tamen confert eis totum quod accipere debent sumere simul: sed magis pluribus vicibus. Nimium senes: quia in eis calor et virtus debilis est: et quamuis sint sicci siccitate opposita humiditati naturali: superabundat ta men in eis humiditas accidentalis ex indigestione causata. vnde si totus cibus quem natura eorirequirit pro die naturali ab eis sumeretur vna vice: nimium grauaretur in eis naturalis calor: et non possent cibum conuenienter digerere. Cum graue laborovictum necessarium lucrantes: quia in talibus magnafit humidi consumptio: nec cum ieiunio possent effitaciter operari. debent tamen si assit facultas a suo sacerdote petere dispensationem non ieiunandi: et ille des bet eis concedere. Si autem victum necessarium possent acquirere cum labore quem conuenienter exercere possunt cum ieiunio: tunc a fractione ieiunii non excusantur. Similiter illi qui cum operarios conducere volunt in diebus ieiunabilibus sub hac condicione: quod non ieiunent non excusantur. Ad loca sancta peregrinantes si sit talis peregrinatio que commode differri non possit vsque post tempus ieiunii vel anticipare illud: et tanti laboris quod cum illo ielunare non possint commode. Uictum necessarium ostiatim mendicantes: quando simul tantum habere non possunt de elemosyna hora comestionis quod ad victum totius diei commode sufficiat: vel etiam quando ex praecedentiinedia debilitati ieiunium sufferre commode non possunt.
4
¶ Utrum esus carnium frangat ieiu nium: Arguitur quod non: quia ieiunium est institutum ac reprimendum carnalem concupiscentiam. sed vinum magis excitat concupiscentiam quam esus carnium: iuxta illud prouerb. xx. Luxuriosa res est vinum. Cum ergo ieiunantibus licitum sit vinum bibere: multo fortius licitus est esus carnium.
¶ Item aliqui sunt cibi magis delectantes gustum quam aliqua carnes grosse: et tamen illi ie iunantibus non interdicuntur. ergo nec esus carnium grossarum.
¶ In contrarium dicitur de conse. di. v. quia dies. In diebus sabbatorum a carnibus abstinere debemus. ergo multo magis in diebus ieiunabilibus. Et di. iiii. denique. dicitur: Par est vt qui his diebus a carne abstinemus animalium: ab omnibus quae sementinam trahunt originem carnis ieiunemus a lacte videlicet: caseo et ouis
¶ Respondetur secundum Richar. vbi. supra q. v. quod ieiunio ecclesie annexa est abstinentia ab esucarnium: sicut patet per decretum praeallegatum: quod esus carnium multum commouet carnis concupiscentiam: ad quam refrenandam simpliciter est institutum ecclesie ie iunium.
¶ Ad primum argumentum dicendum quod quidam dicunt quod esus carnium magis commouet concupiscentiam quam vini potus. quia cum ad incitationem concupiscentie concurrant tria scilicet abundantia caloris et spirituum et seminis. ex esu carnium multiplicatur semen: quia in ea multum est de nutrimento: et ideo ex cius esu mane multiplicatur superfluitas tertie digestionis: quae st seminis materia. Ex esu ventosorum multiplica ur abundantia grossorum spirituum. ex potu vini caloris abundantia. et secundum illas abundantia seminis ma is est incitatiua concupiscentie quam abundantia caloris maxime causati ex potu vin i quia illa cito eua nescit: et calor in semine manet.
¶ Sed contra hoc argui potest sic: In excitatione concupiscentie causa efficiens est calor: et materia est semerni. Magis autem est causa rei efficientis calor quam materia. ergo post vini est magis causa excitationis concupiscentie quam esus carnium
¶ Et si dicis quod cito euanescit non obstat: quia no ita cito euanescit sicut potus iteratur Item adhuc arguitur per experientiam. quamuis enim inmulieribus magis abundet superfluitas tertie digestionis quam in viris: non tamen feruet per se in eis ita carnalis concupiscentia propter debilita tem caloris respectu caloris virorum: quamuis propterminorem vsum rationis non frenantis concupiscentiam interdum magis in eis feruet quam in viris. Flegmatici etiam quamuis plus habeant de superfluitate tertic digestionis quam cholerici: tamenquia in cholericis fortior est calor: magis feruet in eis carnalis concupiscentia quam ini flegmaticis: quamuis flegmatici propter abundantia seminis plus possent illum actum exercere quam cholerici. Secundum ergo istos dicendum est ad argi. quod ecclesia magis interdicit iciunantibus esum car¬ nium quam vini potum duplici ratione. Una est: quia difficilius est abstinere a potu vini quam ab esu carnium. cit ideo si ecclesia interdixisset vini potum plures fuissenexpositi periculo transgressionis: lquam per interdictum esus carnium. Alia est quod ieiunium frequenter tristiciam excitat: et vinum cor hominis letificat: secundum Psal. Ad secundum dicedum: quod leges date sunt propter et que in pluribus accidunt. vt in pluribus autem esus car nium magis delectat carnis naturam quam esus piscium vel pulmentorum.
¶ Sed di. an esus carnium in sabbato vt praeallegatum est in contrarium sit interdictus Respondetur secundum eundem Rich. quod non: nisi de congruo: vl nisi vbi talis est consuetudo. vnde glo. ibidem dicit quod consilium est nisi vbi consuetudo est quod abstineant: quia tunc est praeceptum
¶ Sed di. an de caseo: lacte et ouis sit de praecepto abstinendum: Respondetur quod non est necessa rium obseruari nisi quadragesimali ieiunio: nisi vbi consuetudo est ab his abstinere in qulibet ieiunio ceclesie.
¶ Respondet Inno cen. extra de obser. ieiu. quod non: nisi causa vel necessitas in ieiunante subsit. quod intellige ab inferiore quo papa: secus est de iciunio voti vel poenitentie iniuncte: qua tale potest redimi vel commutari: quia secundum Innoc. vb supra: omnes tenentur ad ieiunia ecclesie qui sunt sane motis: dolicapaces et potentes ad ieiunandum: cum peccare possint et peccata deflere. vt extra de delic. pue. c. i. excusat tamen etas: vt pueros ante pubertatem. vel secundum sanctum Tho. vsque ad incrementum: quod fit vsque ad vigesimumprimum anum.
¶ Sed di. an vxores proptvirorum prohibitionem excusentur: Respondetur secundum Innocui. vbi supra: quod non de ieiuniis ab ecclesia indictis: sed a voluntariis sic. vt patet. xxxiii. q. vlti. manifestum. et tunc non peccat vir tale votum irritando: quia vtitur iure suo: nec mulier obediendo: tamen esset melius quod fieret de licentia praespyteri parochialis.
¶ Sed an seper peccent mortaliter soluentes ieiunia ecclesie quae sunt de precepto: Respondent communiter doctores quod sic: si sine rati onabili causa ea soluant. Car. in. ii c. de obser. ieiu niorum. tenet quod non nisi ex contemptu vel malicia hoc faciat: vtputa: quia non vult se subiicere praecepto supe rioris. Cotemptus vero proprie est vt colligi potest extra de constit. c. i. quando ex sola voluntate non vult quis subiicere se statuto vel obedire praecepto: et non potest appa rere quoad forum exteriorem: nisi post monitionem. Sisi quis transgreditur praeceptum ex concupiscentia: ira vel negligentia vel alia particulari causa non peccat ex contemptum nisi quis secundum Car. ex particulari causa induceretur sepius ad iteradum: quia etiam tuc videretur contemnere secundum eum. et hoc verum quo ad praesumptionem. non quo ad veritatem: quia etiam frequenter factum ex aliqua causa non est contemptus disponit tamen ad contemptum. sed reuera sine rationabili canon est soluendum ecclesie ielunium: exquo illud praeccptum est vbique diuulgatum. Unde si causa sit euidens ex qua non potest ieiunare licite homo per seipsum peotest frangere: praesertim si est consuetum sic fieri. Si vero sit dubia vel non ex toto tollit facultatem ieiunam di: sed solum in parte: vtputa: dcbilitas: labor: vel peregrinatio et huiusmodi: secundum Asten. debet ad superiorem recurri: qui in talibus habet dispensandi potestate scilicet ad papam vel episcopum: secundum Hostien. in. c. consilium. de obser. ieiu. nec sufficit licentia simplicesr presbyteri etiam ex iusta causa: nisi summa necessitas immineat: ita quod non possit recurri ad episcopum. Et causa legitima est debilitas persone vndecunque proueniat talis debilitas.
5
¶ Utrum non ieiunans vno die teneatur altero die iciunare: Respondetur: quod licet textus extra de obser. ieiu. ca. i. videatur velle quod sic: quasi sit obligatus ad duo scilicet ad ieiunandum et illo die: tamen per capoistuolum. ii ibidem tenendum est quod non tenetur: quia ibi non imponitur frangentibus vt alio die ieiunent. Sicut secundum Inno. extra de cele. mis. c. i. qui dimisit officium: ille non tenetur istud reassumere quasi sit seruits cuiuscumque diei: et varietur ex tempore.
¶ Utrum totiens peccat quis mortaliter quotiens comedit in die fracti ieiunii: Respondetur quod Ioan. de neapoli in quol. tenet quod sic: quia videtur reduci ad praeceptum negatiuum. Sed Durandus in. iiii. et communis opinio tenet quod non nisi semel. secus si comedens nouo contemptu mentis pluries comederet: quia tunc totiens peccaret mortaliter: aliter obligaretur ad impossibile: quia exquo semel ieiunium fregit: iam illud non potest facere illo die. et ideo praeceptum est sibi factum impossibile. secus esset de ieiunio quadragesime quia licet fregerit vno die: potest tamen et tenetur altero die ieiunare: quia non ieiunans quot diebus tot peccata mortalia committit: exceptis dominicis diebus quando non est ieiunandum.
6
¶ Utrum gula frangat ieiunium Arguitur quod non: quia quicquid frangit ieiunium est peccatum mortale. sed secundum sententiam Aug. de bono coniugali: non omnis gula est peccatum mortale. ergo gula non frangit ieiunium.
¶ Item di. iiii. denique. dicitur de ingurgitantibus se quod cum venia suo relinquendi ingenio ne forte peiores existant: si a tali consuetudine prohibe antur. ergo tales quamuis sint gulosi mortaliter non peccant: et ex consequenti ieiunium non frangunt
¶ Item dissolute loqui et ludere cum iuuenculis magis excitat carnalem concupiscentiam quam gula: sed tales non frangunt ieiunium. ergo nec gulosi.
¶ In contrarium dicitur. C. de legibus. in idlest non dubium est in legem commit tere eum qui verba legis amplexus contra legem nititur vountate. sed ille qui in diebus ieiunabilibus semel tantum comedit: et tamen cum vicio gule: quamuis seruet statuti litteram. quia non comedit nisi semel: non seruat tamenstatuti mentem: que est vicium carnis concupiscentie reprimere. ergo talis frangit statutum. Item dicitur dist. xli. delicie. Uiles cibi appetuntur: accepti impediunt profectum abstinentic. sed quod abstinentie profectum impedit frangit ieiunium. ergo gula quae est in auiditate sumptionis cibi frangit ieiunium. Respondet Richardus vbi supra. q. vi. quod triplex est ieiunium: vt supra dictum est. Unum scilicet ab iniquitatibus ibstinere et ab illicitis voluptatibus seculi: quod est perfectum ieiunium. de conse. dist. v. ieiunium. Et hoc ieiunium frangitur per quodcunque peccatum mortale. Aliuo quod est actus virtutis abstinentie: de qua dicitur eadem di. Sit tibi quotidiana ieiunii refectio satietatem fugiens. Et hoc ieiunium frangitur per gulam: quae est mortale peccatum. Tertium est ieiunium institutum ab ecclesia. et hoc ieiunium frangitur per quamlibet gulam: que est peccatum mortale: inquantum hoc ieiunium includit illuc quod est necessarium ad actum virtutis abstinentie. sed quantum ad id quod additur ex statuto ecclesie specialiter frangitur per gulam: que est in comedendo plus quam semel: vel in comedendo cibos qui interdicuntur ieiunantibus: et in praeueniendo nimis notabiliter horam comedendi ab ecclesia determinatam. de conse. di. i. solent. de qua dicis vt supra dictum est.
¶ Ad primum argumentum dicendum quod quique modis committitur gula: vt habetur de conse. di. v. quinque. Aliquando homo indigentia tempora praeuenit. aliquando tempora non praeuenit: sed cibos lauciores id est praeciosiores quaerit. aliquando que sumenda sunt expetit accuratius id est cum nimia sollicitudine praeparam di. aliquando et qualitas ciborum et tempus congruit: sed quantitate intemperata sumendi mensuram refectionis excedit. Nonnumnquam abiectum est quod desiderat: et tamenipso esu immensi desiderii deterius peccat
¶ Qui modicontinentur in hoc versu: Propere laute nimis ardenter studiose. Quolibet autem praedictorum modorum potest esse gula peccatum veniale: et sic per eam non frangitur ieiunium. Et in quolibet potest esse tantus excessus quod est peccatum mortale. et sic per illam frangitur ieiunium: quod est a vitiis abstinere: et in aliquo casu ieiunium ecclesie. Nec est intelligendum quod praedictum decretum in reprehen¬. dendo illos qui lautiores cibos querunt intendat diuites artare ad cibos pauperum. quia dicitur di. xli. non cogantur diuites cibis pauperum vesci. vtantur consuecudine infirmitatis sue: sed doleat se aliter abstinere non posse
¶ Ad secundum dicendum secundum glo. ibidem: quod non est dcentus quod ignoscatur eis licet non puniantur per hominem. Dissimulam da enim sunt a temporali iudice aliqua crimina ratione scandali vel scismatis vitandi: tamen illud quamuis antiquitus dissimularetur ex causa praedicta: hodie tamten non dissi mulatur saltem in cle. extra de vi. et ho. cle. a crapula. Et merito non est dissimulandum: quia talis ingurgitatio potus et cibi recte contraria est cause propt qua institutum est ieiunium: quia carnalem concupiscentiam excitat. di. xliiii. c. i. venter et genitalia sibimet ipsis vicina sunt.
¶ Ad tertium dicendum: quod quamuis dissolute loquet ludere cum iuuenculis multum incitet carnalem concupiscentiam: hoc tamen non est per illum modum per quem incitat gula: quia gula incitat multiplicando materiam luxurie. sed ludere cum iuuenculis et dissolute loquiincitat per praesentiam delectabilis et excitationem imaginationis. vnde quamuis disponat ad frangendum vel frangat ieiunium generale: quod est a vitiis maxime mortalibus abstinere: non tamen frangit ieiunium speciale. hoc est ab ecclesia institutum.
7
¶ Sed di. an pluries bibere vinu vel aquam frangat ielunium: Respondetur scunum Imno. vbi suprae quod non: siue ante pastum siue post pastum. tamen secundum Rich. vbi. supra. q. vii. frangcret ieiunium si homo in maneceruisiam biberet non ad extinguendam sitim: sed famen. nam sobrietas alia virtus est ab abstinentia: quia specialis difficultas est in moderando delectationes gustus per comparationem ad vinum: alia ab illa quae est in moderando delectationes gustus per comparationem ad cibum. vnde frequentur inueniuntur moderati in vino qui sunt immoderati in alio. vsi sub determiatione praecepti ec clesie non cadit de ieiunio nisi semel comedere in die naturali et hora detur minata: et abstinere ab esu carnium: caseo et ouis in quadragesimali ieiunio. et ideo si in sero magnam acciperet electuariorum quantitatem ad subueniendum fami: credo quod talis faceret in fraudenstatuto: et ex consequenti frangeret: quia legem frangit qui in fraudem legis aliquid facit. ergo de bono et equo cauendum a potu vini et ceruisie et similium in mane magis quam in sero: quia potus sumptus post prandium et siti subuenit et digestioni iuuat: inquantum per potum facilius defertur cibus ad singula membra: sumptus autem ieiuno stomacho vt plurimum nocet. vnde per vber tatem non frangitur ieiunium ecclesie. Dicit etiam Petrus de pal. in. iiii. quod etiam non frangit ieiunium qui ante pastum comedit ficus aut polenta aut aliquid huiusmodi permodum medicine: ne deficiat in die ieiunii.
8
¶ Respondet Rich. vbi. supra. q. viii. quod omns dies quadragesime exceptis diebus dominicis iciunandi sunt: ita quod de quadragesima non manent nisi trigintasex dies ieiunabiles. et ideo vt sacer numerus quadraginta adimpleatur: quem saluator suo sacro ieiunio consecrauit quattuor dies prio ris hebdomade ad supplendum numerum quadragita dil rum tolluntur. de conse. di. v. quadragesima. et sic quasi soluimus decima totius anni. In qualibet etiam quartu anni scilicet vere: estate: autumno: et hyeme tres dies sunt ieiunabiles scilicet feria quarta: sexta: et sabbatum: et modo statuta alio modo: et vocantur quattuor tempora. vt dicitur di. lvi. statuimus vt ieiunia quattuor temporum hoc ordine celebrentur. Primum ieiunium in initio quadragesime. Secundum in hebdoma da pentecosres. Tertium vero et quartum in septembri et decembri more solito fiat. Item tres dies rogationum vt dicit glorio de conse. di. iii. rogationes. non precipitur: sed suadetur. Item omnes vigilie apostolorum ieiunabiles sunt philippi et iacobi et ioannis euangeliste et barnabe exceptis. extra de obser. ieiu. comsilium. Item vigilie natiuitatis domini: pentecostes: et assumptionis beate Marie: et ioannis baptiste: et omnium sanctorum ieiunabiles. sed sancti Laurentii secundum Innocen. nullo iure inuenitur: sed ratione consuetu dinis est ieiunanda. Et si solennitas cuius vigilia est ieiunabilis veniat feria secunda in sabbato precedenti ieiunandum est. extra de obseruatione ieiuniorum. consilium. Et si solennitas natiuitatis domini eueniat feria sexta illi qui nec voto nec obseruantia regulari sunt astricti ad ahstinentum carnium ta¬ li die carnibus vti possunt secundum consuetudinem ecclesie generalis. nec tamen hi reprehendendi sunt qui ob deuotio nem abstinere voluerint. extra de obs. ieiu. Explcari.
¶ Item quia consuetudo approbata obligat: vt habe dist. i. Consuetudo. et dis. xi. In his. Si in aliqua religione vel diocesi est aliquod ieiunium consuetum: quod tamen non est praeceptum per ius scriptum: nihilominus obseruandum est ab existentibus ibidem. sicut in humngaria est feria sexta: et vt dicitur in polonia feria quarta
¶ Respondetur quod sic quantum ad obedientiam mandati si tale ieiunium est pceptum ab ecclesia vel ex voto et huiusmodi.
¶ Notandum quoqe est quod diuers intentionibus ieiunant homines. Unde versus. Abstinet eger: egens: cupidus: gula: simia: virtus. Eger: vel quia non potest comedere vel propter me dicinam. Egens: quia non habet. Cupidus: ne expendat Gula: vt postea auidius comedat. Simia id est hypocrita: vt laudetur. Uirtus: vt mereatur.