Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Interdictum
1
¶ INterdictum primo dicitur ab interdico interdicis quod idem est quod prohibeo. et sic pertinet ad interdictum iuris canonici exqui interdicitur administratio aliquorum sacramentorum et celebratio diuinorum vel executio aliquorum spiritualium secundum
¶ Innocen. et sic est ecclesiastica censura. Aliquando dicitur in terdictum inter duos datum vel inter duo dicta. vt insti. de interdictis. Et isto modo intelligitur in interdictis a lege ciuile vel a ptore. Sed de interdicto primo modo est tractandum quae fit vi clauium: non tamen de interdicto particulari quo alicui aliquod spirituale interdicitur: puta cum quis interdicitur ab officio vel beneficio et huiusmodi
¶ Utrum aliquis debeat interdici: Arguitur quod non: quia sicut nullus debet cogi ad malum: ita nullus dicbet prohiberi a bono. sed celebratio diuinorum et administratio est bonum. ergo ab illis nullus debet interdici.
¶ Item sicut nullus debet excommunicari nisi pro peccato mortali. vt dictum est supra Excommunicatio. ita nullus debet interdici nisi pro peccato mortali. sed quandoque vniuersitas vel communitas interdicitur vbi sunt multi innocentes. extra de cen. quamquam li. vi. ergo aliquis saltem innocens non debet interdici
¶ Item dicebat Abraa ad dominum Gen. xviii. Nunquid perdes iustum cum impio. q. dicit non. ergo non debet innocens interdici cum impio
¶ Item Ezech. xviii. dicitur. Pater non portabit iniquitate filii: neque filius iiquitatem pris. sed anima quae peccauerit ipsa morietur. ergo vnus pro alio innocens inter dici non debet
¶ In contrarium est communis ecceie consuetudo. Respondetur secundum quod dic Dorbellus in. iiii. di. xviii. Quod censura ecclesiastica comprehendit interdictum suspensionem et excommunicationem. extra de ver. sig. c. quaerenti. censura vero ecclesiastica fit vi clauium. Unde tam interdictum suspensioquam excommunicatio est quadam punitio: ideo vt ex ipsa punitio ne quis ad viam salutis reducatur. non tamen debet fieri animo nocendi: sed debet fieri zelo charitatis proximi scilicet ad bonum subditi delinquantis: vt vel ad aliorum bonum: vt vel timeant similia: vel quietius viuant. vt. xxiii. qi. v. prodest. vbi dicitur. siue ignoscendo siue plectendo hc solum agitur vt vita hominum corrigatur vt scilicet si in communitate sint alique innocentes: ideo interdicuntur vt nocentes moneant et compellant ad subdendum se iusticie: et punitio per interdictum non debet esse sine causa: licet aliquando sine culpa. vt patet de reg. iur. Sine culpa. lib. vi.
¶ Ad primum argumentum dicendum quod non est simile ad malum cogi et a bono prohiberi: quia primum non potest esse sine peccato: sed bene secundum
¶ Ad secundum dicendum quod est minus interdicere quam excommunicare: quia excommunicare est sathane tradere quod sine mortali fieri non debet. sed interdicere quis potest aliquem sine peccato vt dictum est
2
¶ Quot sunt species interdicti: Respon¬ § detur quod due. vna hominum alia locorum Interdictum ho¬ minum aliud generale aliud speciale: et aliud singulare. Generale interdictum hominum est cum interdicitur populus regni: castri: ciuitatis vel ville.
¶ Et aduerte quod quando interdiciur populus vel vniuersitas vel commune quod tunc nec locus nec clerus est interdictus. Et secundum Calde. nec persone ecclesiastice que ex toto sunt translate in ecclesiam: quia de populo non sunt xii. q. i. duo. Sicut quando iterdicitur clerus tantum non est interdictus popsulos nec vniuersitas: nec commune. quia sunt diuersa clerus et popsuls. vt de sen. excom. Si sententia. lir. v Unde clerici possunt celebrare sicut prius secundum Ioan. an. vbi supra. si sententa scilicet alta voce pulsatis campanis interdictis tamen exclusis. vt de pe. et re. quod in te. et c. alma. de senexcom. li. vi. intelligitur quando locus est interdictus et non expraesso loco in sententia interdicti non habet locum cessatio diuinorum et alia quamuis sit generale. Et in isto casu possunt admitti omnes qui non sunt de populo illo: nec sunt causa interdicti. secundum archi. in dicto c.si sententia. vbi dicit Gemi. quod absentes excusantur donec sciant. vt de cleexcomn. mini. c. apostolice. Item secundum Cal. popostulus non interdictus si efficiatur de populo interdicto efficietur et ipse interdictus. Habitantes vero in ciuitate qui non sunt ciues neque de populo illius ciuitatis non sunt interdicti. vt in dicto c. si sententia. Secus de illis qui sunt facti ciues ex gratia licet ibi non habitent quia ligantur. Similiter impuberes si sunt dolicapaces sunt interdicti: secus de aliis Speciale interdictum hominum est cum interdicitur aliquod collegium vel vniuersitas in populo incluso: puta studium aliquod vt capitulum. Nam interdicto capitulo vel collegio vel studio singule persone de ipsa sunt interdicte secundum Io. an. c. si sententia. tam laici quam clerici qui sunt de praedictis. Similiter si familia alicuius interdicitur etiam clerici sunt interdicti de illius familia nisi eximantur. Si vero interdicuntur doctores in aliqua vniuersi tate non intelliguntur clerici. Singulare interdictum hominum dicitur cum aliquae certa persona interdicitur: vel etiam incerta. vt cum dicitur. qui fecerit hoc sit interdictus ipso facte Et isti quocumque vadunt sunt semper interdicti nisi absoluantur.
¶ Et nota quod interdicti generaliter: specialiter vel singulariter sunt vitandi in diuinis officiis quando proprio nomine seu alia certa locutione sunt per sententiam desi gnati. Alii autem non sunt vitandi nisi a iudice specificentur nisi eorum offensa propter quam sunt interdicti esset multum notoria: ita quod nulla tergtuersatione possit celari secundum Hosti. et Innocen. c. tua nos. de cohacle. et mulie. Aliud interdictum est locorum. et istud si militer est triplex. quia aliud generale cum interdicitur re gnum vel prouincia vel diocesis. Aliud speciale vt cum interdicitur ciuitas castrum vel villa. Aliud singula re vt cum interdicitur certa ecclesia vel capella vel certe eo clesie. et sic interdicto generaliter: specialiter aut singulariter non sunt interdicti homines aut clerici talis loci. vnde extra illa loca possunt audire diuina et sepeliri si ibi elegerint sepulturam vel ibi mortui fuerint: quia non sunt interdicti nisi fuerint in culpa interdicti ponendi. vt in c. si sententia.
¶ Notandum tamen quod illud quod statuitur in interdicto generali locorum habet locum ininterditto speciali loci et hoc ineo: quia interdicta ciuitate vel villa intelligitur tota interdicta genera liter: et ideo habentes priuilegia quod tempore generalis interdicti possint celebrare summissa voce. intelligitur generale interdictum quando etiam aliqua terra est interdicta quo ad illam terram. vt in c. cum partibus. de verborum signi. Innocen. tamen et Hosti. tenent quod interdicta ecclesia aliqua in pena popltuli: licet multi ex eis non deliquerint: sed solum vel dominus vel vniuersitas. talis poposuls etiam i non est in culpa alibi non poterit eligeresepulturam apud ecclesiam non interdictam nisi ex privilegio specia liro sed hoc non est tenendum: quia c. quod allegant loquitur de priuile. quando poplulos est int erdictus. Item secundum Gemi. in c. si sententia. quod si alicuius domini terra interdicitur: et habet aliquam terram cum alio indiuisam illa non intelligitur. interdicta ne iustus patiatur: secus si esset diuisa. sed Sed d. An interdicta ciuitate veniant suburbia Respondetur quod sic: etiam et continentia edificia quae sunt pulcre domus circa ciuitatem non intra suburbia. Item dicit Gemi. quod si dominus cuius culpa est latum interdictum vendit terram interdictam alteri remanebit interdicta vt in c. si sententia. Sed si emat post latam sententiam contra omnem suam terram aliquam texram: illa sit empta non subiacebit interdicto nisi expressissent sic nedum habitam sed etiam habendam.
¶ Sed d. An interdicta ecclesia remaneat interdictum etiam cimiterium: Respondetur quod sic: etiam capella siue sunt cimiterium: et capella contigua cum ecclesia alias non: ideo in non contiguis posset celebrari. c. si ciuitas.
¶ Quis potest ponere interdictum: Respondetur quod omnes qui possunt excommunicare vel suspendere ratione iurisdicionis ordina rie vel delegate quam habent super illos quos volunt interdicere. extra de verbo. signi. c. quaerenti. Canonici tamen ecclesie cathedralis non possunt interdicere sine assensu episcopi. vt de his qua fiut a ma. parte cap.c. quae sunt. Sed dicit pro qua causa debet poni interdictum: Respondetur quod pro peccato alicuius: quia pro subsidio pecuniario vel debito pecunie vel alterius quantitatis laicus aliquis non potest interdici nisi ex ipanli auctoritae sedis apostoliceet expressa: alias si ponatur non tenet per extrauagantem Bonifacii. viii. que incipit puide attendetes. Ponendum igitur est interdictum pro culpa aut domini aut populi non singularis alicuius persone que officium non habet generale. vt in c. sane. de offi. dele.
¶ Sed di. quomanm de beat poni: Respondetur quod praecedente monitione: et in scriptis que contineat causam. sicut et de excommunicatione dictum est: nec est necessaria aliqua forma verborum seruanda. sed sufficit dicere nos pro pter talem causam regnum vel ciuitatem aut ecclesiam ecclesiastico supponimus interdicto et huiusmodi. vt c. sane.
¶ Utrum episcopus possit in terdicere illos qui habent priuilegia ne ipsi vel eorum terre possint interdici: Respondetur quod sic: et etiam excommunicare nisi talia priuilegia concessa essent regibus vel reginis aut illorum filiis vel religio sis non ratione persone sed ordinum vel locorum. vt de priuile. ne aliqui. li. vi. exemptos etiam non posstut interdicere.
3
¶ Interdictum secun do in quibus casibus incurritur interdictum Respondetur quod generale interdictum et speciale locorum ipso iure in nouem casibus incurri tur.
¶ Primus quando ciuitas in qua moritur summus pon tifetur non seuat dispositionem c. vbi periculum. de elec. li. vi
¶ Secundus quando ciuitas dat auxilium: consilium vel fauore insecutoribus cardinalium: aut captoribus aut percussoribus vel mandatoribus praedictorum: aut sociis talia facientium: vel si infra mensem saltem tales delinquantes non punierit si potest ipso facto est interdicta. vt de penis. c. felicis. lir. vi. excipiatur Roma.
¶ Terti us quando collegium vel vniuersitas ab ecclesiis: vel ab ecclesiasticis personis exigit pedagia: guidagia vel alia per se: vel per alium de rebus suis quas non eausa nego ciandi deferunt aut ad huiusmodi soluenda compellit ipso facto ciuitas castrum vel villa aut alius locus dicte vniuersitatis vel collegii subiacet interdicto. extra de cen. li. vi. quamquam
¶ Quartus quando collegium vel vni uersitas aut archiepisci et episcopi et alii tam superiores quam inferiores ecceiastici sustinet pena quam incurit in conducendo aut locando domos vsurariis alienigenis: quae eis imponitur in c. i. de vsuris. li. vi. nam post mensem omnes terre ipsorum sunt interdicte quamdiu vsurarii reisunt
¶ Quintus quando clerici vel religiosi inducunt alique ad vouendum aut promittendum de sepultura si in eorum ecclesia sepeliant vel cimiterio: tunc si infra decendium ecclesie vbi de iure venit sepeliendus omnia quae pccasione sepulture habuerunt non restituent: etiam si non petantur et cadauer si petatur ipso facto eorum ecclesites et cimiteria sunt interdicta vt de sepul. c. animarum periculis. li.o vi.
¶ Sextus est quando ciuitas committit aliquid in episcutum suum vt capiatur: percutiatur: bannietur ipso facto est interdicta. de pe. si quis suadente. in cle.
¶ Septimus quilibet locus vel loca in quibus episcopus detine tur inuitus sunt interdicta ipso iure. dicta Cle. si quis suadente.
¶ Octauus quando religiosi exempti ec clesias et decimas recipiunt a laicis sine consensu diocesanorum vel excommunicatos admittunt ad diuina: seu interdictos nominatim. aut instituunt aut destituunt inconsultis episcopis in ecclesiis non sibi pleno iure subiectis. vel quando hospitalarii vel templarii plusquam sel celebrant in ecclesia posita in loco interdicto: vel defendunt ne confratrea exemptorum seu ipsorum oblati qui in totum non se transtulerunt possint iudicari a locorum ordinariis. tunc ecclesie eorum eo facto sunt interdicte secundum glo. c. i. de iniur. libr. vi. licet aliqui tencant quod non sint ipso lure. sed hoc non est tenendum.
¶ Nonus casus ecclesia dicitur interdicta quando est polluta humano sanguine vel se mine. extra de conse. eccle. et al. c. fi.
¶ Additur decimus quado dominus regni vel castri aut ciuitatis impedit ne legatus aut nucius pape possit exequi suum officium et tandiu donec perstiterit in tali contumacia. vt de offi. dele. c. super gentes. li. vi
¶ Aduerte tantum hic quod licet in supradictis casibus aliqua terra vel ciuitas vel ecclesia ipso iure subiiciatur interdicto: tamen non tenetur quis illud seruare ante declarationem per iudicem fiendam ita quod in ea ce¬ sebrans ante dictam declarationem non incidit (cpenas statutas contra non seruantes interdictum. et hoc propter constitutionem Constantien. concilii. vt patet sra de excommunicatione. In quibus casibus incurritur interdictum generale vel peale personarum ipso iure: Respondetur quod in quattuor casibus.
¶ Primus quando epircoua communitas vel vniuersitas imponit: exigit: vel recipit collectas ab ecclesiasticis vt de immuni. ec. c. clericus. libro vi. seu quando bona deposita in ecclesia arestauerit: occupauerit: vel arestari vel occupari fecerit seu dederit in his auxilium consilium vel fauorem scienter ipso facto est interdicta nec absoluitur nisi de speciali mandato sedis apostolice non ob stantibus quibuscumque priuilegiis. vt in c. cleris. quae tamen vacat per cle. vnicam eo. ti.
¶ Secundus quando vniuersitas vel collegium permittit in terris suis vsurarios alienigenas conducere domos: vel eis locat ad exercendum ferlus ipso facto est interdicta. vt c. i. de vsuris. liro v Tertius quando persona ecclesiastica regularis vel secularis quantumcumque exempta: et cuiuscumque ordinis autm status existat scienter celebrat vel clebrari facit in locis interdictis nisi secundum permissionem iuris vel excommunicatos publice vel interdictos ad diuina officiavel sacramenta autem sepulturam admittit: tunc ipso facto est iterdicta ab ingressum ecclesie et tandiu dorec satisftcerit ad arbitrium eius cuius sententiam contempscrit. vt de priuile. c. episcoporum. li. vi. Hodie tamten sepelientes excommunica tos publice vel nominatim interdictos sunt excommunica ti ipso facto. vt in cle. eos. de sepul.
4
¶ INterdictum tertio quaeprohibentur tempore interdicti vel in loco interdicto exerceri: Respondetur quod omne spirituale quod reducitur ad sex.
¶ Primo prohibetur omne exercitium deputatum certo ordini ecclesiastico. Et hoc procedit si ue sint clerici praesbyteri siue inferiores. Et dicitur exercere pficium deputatum certo ordini: puta quando dicit epistolam vt subdiaconus: euangelium vt diaconus. vel offerendo calicem et vrceos et huiusmodi. vt lector vel exorcista et huiusmodi. Unde talia exercentes sunt irregulares ipso facto. Secus esset si exerceret aliquod quod no est deputatum certo ordini ecclesiastico sicut cantans responsoria vel psalmos son pfficiando principaliter sed tamquam quilibet alius laicus. Item nec auditio diuinorum pertinet ad certum ordinem: ideo tempore interdicti tlia exercetes nisi autorizando audirent diuina puta quia praelatus facum celebrare: quia sic esset irregularis. vt de priui. c. archiepiscopo in cls. Prohibetur insuper solenis episcopi benedictio sed non simplex. benedictio autem vestimentorum quivolunt intrare ordinem potest fieri Secundo prohibetur ministra tio sacramentorum exceptis quae conceduntur de iure. vt patebit infra¬
¶ Tertio prohibetur celebratio diuinorum. vt de sen. ex. c. enonso. Sed qui venit hoc nomine diuin officii: Respondetur quod solum prdinatum in breviario et missali. vt patebit i. Quarto prohibetur collatio ordium sacrarum nisi prout in. clarius dicetur
¶ Quinto prohibetur sepultura ecclesastica: tamen exrra ecclesiam et cimiterium licet sine officio
5
¶ Sed di. quas penas incurrunt vidlantes interdictum: Respondetur quod septem istas. Prima est irregularitas. hanc incurrit omnis clericus qui licet no sit ipse interdictus: tamen cxercet aliquid deputatum certo ordini in loco interdicto nisi secundum quod permittitur a iure. Similiter existens interdictus simpliciter si exercet aliquid deputatum certo ordini vbicumque est irregularis. vt de sen. excon.c. is. qi.
¶ Secunda quod praedict est ineligibilis ita quod non potest eligere neque eligi: vt patet in dicto c. is. qui.
¶ Quarta quod talis est beneficiens ecclesiasticis spoliandus. Et si monachus vel monialis est debet retrudi in artiori monasterio ad agendum praesentiam. vt de cleri. excom. mi. c. postulastis. Quid si quis non celebrat in loco interdicto nec ipse interdictus: sed tamen personis interdictis: Respondetur quod non est irregularis: est tamen ei interdictus ingressus ecclesie: donec satiffaciat ad arbitrium eius cuius sententiam contempsit. extra de priuile. c. episcoporum. lib. vi. Similiter secundum Fedc. quando admittuntur laici aliunde vententes ad diuina in ecclesia non interdicta existente in loco interdicto generaliter vel specialiter. Qui ta pena est quod clericus qui non seruat interdictum loci: est suspensus ab officio et beneficio. extra de exces. praela. c. tanta.
¶ Sexta pena est contra religiosos quo cunque scilicet excommunidationis qui non seruant intdictum cumatricem ecclesiam seruare sciunt. quod est intelligendum de generali interdicto imposito a sede apostolica vel a locorum ordinariis: quia si esset ab eorum legatis sine speciali eorum mandato non haberet locum hec pena. Similiter si singulariter matrix ecclesia esset interdicta non habebit locum. vt in cle. de sen. excom. ex frequentibus. Si vero ecclesia matrix non seruaret interdictum generale solum incurrerent penas quas et clerici incurrunt.
¶ Sed di. An laici non seruantes interdictum incurrant aliquam penam: Respondetur quod nulla inuenitur in iure eis imposita: peccarent tantum morta liter si hoc facerent in contemptum ecclesie: alias non nisi in quattuor casibus positis in cle. i. de sepul. Et cle. grauis. de sen. excom. Sed nunquid laici tenentur exire si sacerdos recipit interdictum ad diuina: Respondet Monalis. quod non: neque peccat audiendo sed solus sacerdos
¶ Sed queres. an clericus simplex quihabet tantum promam tonsuram incidat penas praedictas sicut alii clerici: Respondetur quod sic: si in officio suo cantet tanquam paesalmista. vt di. xxiii. c. psalmista etc. Ultima quod clericus decedens interdictus priuatur ecclesiastica sepultura. dicto c. is cui.
6
Iterdictum quarto que conceduntur tempore interdicti generalis locorum: vel specialis vel singularis
¶ Primum clebratio officiorum diuinorum et missarum in ecclesiis et monasteriis sicut fiebat ante interdictum cum ista modificatione: tamen scilicet summissa voce ianuis clausis: campanis non pulsatis: excommunicatis et interdictis exclusis vt in c. alma. quod quidem c. loquitur de generali vel specia i interdicto tam hominum quam locorum: non de singulari in terdicto alicuius ecclesie secundum glori. § addicimus. et ideo ibi non posset celebrari. quod bene nota.
¶ Sed di. a quibus celebrari debent praedicta diuina: Respondet archi. in c. alma. quod a propriis clericis autum monachis illarum ecclesiarum in quibus celebrantur: quia clerici vel monathi aliarum eceiarum non possunt admitti. Gemi. tamen tenet ibidem quod post factum non essent irregulares: sed ante factum non auderet consulere quod quis admitteret extraneos. Sed Io. an. dicit quod est nimis durum tenere quod non adnittantur et verius tenetur quod possunt admitti omnes clerici aut religiosi aliarum ecclesiarum: et verbum tam canonici quam clerici restringit distributionem non auditionem seu celebrationem quam permittit sicut prius poterant interesse. Seculares autem de terris non interdictis nullo modo possunt admitti nisi sint priuilegiati quia quod vni per priuilegium conceditur alteri denegatum comprobatur. c. quoniam episcopi de priuile. li. vi. et in c. licet.
7
¶ Utrum cum alicui singulari persone conceditur vt modo praemisso scilicet ianuis clausis etc. possit celebrare vel audire diuina tempore in terdicti eius familiares domestici similiter sint admittendi qui non dederunt causam interdicti: Respondetur quod sic. vt in dicto c. licet. nisi ob istam causam in fraudem sint assumpti. vt c. vlti. de verbo. sig. liro vi Quid si non sit singularis persona: sed conuentus lalit collegium cui conceditur auditio diuinorum tempor interdicti. nunquid eius familiares domestici simiiter sint admittendi: Respondetur quod non. vt in dicto c. licet. nisi super hoc habeant priuilegium speciale. vt patet ibi. Quomodo debet intelligi priuilegium quo conceditur aliquibus re ligiosis quod tempore interdicti possint recipere ad diuina confratres suos
¶ Respondetur quod debet intelligi de illis confratribus qui licet in seculo remanent: tamen equrum ordini sunt oblati habitu mutato seculari. vel etiam quae inter viuos bona sua dederunt eis retento vsufructu in vita sua. vt in c. vt priuilegia. §. i. de priuile. et in c. Cum et plantare. § de confraternitatibus.
¶ Quid si priuilegiati dederunt causam interdicto vel corum culpa: dolo vel fraude fuit interdicti sententia pro ata. vel ad perpetrandum delictum cuius occasione interdictum latum extitit dederunt consiliunt auxilium vel fauorem: Respondetur quod non obstante priuilegio nullo modo admitti possunt. vt patet in dicto c. licet
¶ S d. Que missa potest celebrari tempore interdictidet Gemi. in c. alma. quod etiam peculiaris: licet qui dam dicant contrarium. Conceditur aliquibus vt tempore interdicti generalis vel specials locorum possint celebrare in suis festis ianuis apertis sicut minoribus et praedicatoribus nunquid poterunt tales alios admittere ad celebrandum
¶ Respondet Innocem. et Hostien. in c. vt priuilegia. de privile. Quod si priuilegiunsit eis datum personaliter tunc non possunt. et tunc conceditur personaliter. Concedimus vobis vt possitis celebrare. Si vero personaliter non esset datum: sicut cum dicitur. Concedimus vobis vt in vestris ecclesiis celebretur. tunc possunt admittere alios ad celebrandum. et sic est priuilegium fratrum minorum et predicatorum.
8
¶ Utrum seculares et quicumque alii possint extra ecclesiam praedicta diuina officia auscultare: Respondet Hostien. quod excommunicatis et in terdictis non licet audire diuina. neque licet clericis ita alte dicere quod audiantur deforis: intellige studiose. Possunt enim ita alte dicere quod se audiant in choro ad inuicem: etiamsi sic dicendo audirentur ab extra. ar. dicto ca. alma. Similiter non est eis aperienda fenestra vel ostium vt videant eleuationem corporis christi. nec pax est extra portanda. nec ad offertorium admittendi. Ad praedicationem tamen debent admitti tam interdicti quam excommunicati et quilibet alii etc.
9
¶ Utrum dicentes horas per viam vel extra ecclesiam tempore interdicti generalis vel specialis locorum frangant interdictum audientibus interdictis: Respondetur quod si hoc faciant studiose vt seculares audiant sic violant. ar. de priui. c. fi. li. vi. vbi patet quod etiam celebratio diuinorum extra ecclesiam prohibetur tali tempore. Secus autem si sic dicendo a casum seculares transeuntes audiant. Tum quia quod modicum est ratio apprehendit quasi nihil. Phys. ii. Tum quia non fit contra rationem legis. Sed an liceat clericis vel laicis in loco interdicto legere euangelium vel psalmos vel orationes priuatas facere in ecclesia: Respondetur quod sic: secundum Monal. quia talis actus non continetur sub aliquo prohibitorum: etiamsi orantes essent interdicti. Sed dicit Hostien. quod introductio post partum tempore interdicti non licet. et ita tene. Secundum quod tempore interdicti conceditur est celebratio diuinorum officiorum et missarum alta voce et solemniter ianuis apertis: campanis pulsatis: et omnibus interdictis admissis: solummodo excommunicatis exclusis. In festiuitatibus natalis domini: pasce: pentecostes et assumptionis virginis gloriose. ita tamen quod illi quorum causa interdictum est latum: altari non appropinquent. vt in dicto ca. alma. Extenditur hoc ad festum corporis christi et eius octauam: per Martinum quintum et Eugenium quartum in extrauaganti quae incipit Excellentissimi: Sed aduerte quod ista celebratio si fieret ab interdictis personis essent irregulares. Similiter si ecclesia esset specialiter interdicta. quia ca. alma intelligitur quando interdictum est generale loci vel speciale secundum glo. Unde priuilegiati vt in suis festiuitatibus vel suo in aduentum iocundo possint celebrare: vt de templariis dicitur non seruata moderatione c. alma: non possunt facere. quia secudum Io. an per istud capitulum est reuocatum illud privilegium ipsorum nisi post ob¬ tinuissent
¶ Queritur qua hora dies inchoabitur: Respondet Ioan. mona. in c. alima. quod quando dies incipit lucescere: quia dies dicitur a dian quod est clarum: et mane et vesperam comprehendit. Iuxta illud. Factum est vespere et mane dies vnus. Sed Io. an. dicit quod incipit in vigilia festi ad vesperas quo ad celebrationem officiorum. vt extra de feriis. c. ii et quod continuare poterunt vsque ad vesperas crastine diei inclusiue. Archi. vero concor. cum Ioan. an. sed addit quod in vesperis completorium continetur. xi. q. iii. c. si quis episcopus et hoc probatur: quia praedictum c. alma. est concessio gratiosa et fauorabilis: et sic est larga interpretatio fienda. extra de praebem. c. quamuis. li. vi. Et est priuilegium principis: et sic late interpretandum. Et ideo in dictis festiuitatibus potest episcopus altaria et virgines consecrare et vela benedicere: et illa imponere monialibus et calices et peramenta benedicere et similia: vt est benedictio aqua benedictio abbatis vti abbatisse quia nomine diuinorum ista veniunt: quia sacramenta non sunt cum sint illa tantum septem. Hec Fride. Similiter tunc potest sacerdos benedicere sponsas et aquam et aspergere candelas et oliuas benedicere ita quod ista fiant a personis non interdictis. quia pertinent ad ordinem. Secus de aliis quae ratione ordinum non conueniunt: vt benedictio mense et gratiarum actio dummo non fieret in forma diuini officii publice: sed secundum moderationem. c. alma. etiam aliis temporibus potest fieri
¶ Tertium quod conceditur tempore interdicti est poenitentia quorumncumque tam infirmorum quam sanorum dummodo excommunicati non fuerint. intellige si fuerunt excommunicati propter delictum: propter quod interdictum est positum non de excommunicatis ex alia causa. quia si propter ipsos interdictum latum fuerit non possunt absolui praeterquam in mortis articulo. Et etiam exceptis illis qui dederunt auxilium: consilium vel fauorem: nisi prius satisfecerint si possunt. vel de satisfaciendo praestiterint idoneam cautionem. autem si hoc non possunt nisi iurauerint quod cum poterunt satisfacient. Et ad satisfaciendum illos qui possunt et tenentur dabunt auxilium: consilium et fauorem: ac iuxta posse suum laborabunt ad hoc fideliter. vt patet in dicto c. alma. quod bene nota etc.
¶ Utrum absolutio generalis possit fieri tempore interdicti: Respondetur quod sic: quia sicut poenitentia omnibus conceditur ita et absolutio siue generalis siue particularis: si tamen interdictus absolueret efficeretur irregularis
¶ Quartum quod conceditur est sacramentum eucharistie morientibus tantum. extra de sen. ex. c. permittimus. et etiam damnatis ad mortem vt in cle. de pe. et re. et potest illis deferri cum campanella Sed sanis non est dandum etiam si sint sacerdotes non celebrantes: quia quod non est concessum intelligitur prohibitum in praefatis. xi. q. v consuluisti. quia eucharistia tunc dicitur viaticum quando datur morientibus sed quando datur sanis dicitur eucharistia. et sic non obstat praedictis. quod dicitur de pe. et re. c. quod in re. conceditur viaticum cui conceditur penitentia Sed Geminianus in dicto c. alma. dicit: quod est durum dicere quod etiam clericis sit interdictum corpus christi: imo clericis illius ecclesie potest concediquia non est eis prohibita participatio sacramentorum nec officiorum diuinorum: quia possunt celebrare et sic sumere corpus christi: et eadem ratione ab aliis administratum: et hoc est verius.
¶ Sed diceres. an secularibus quibus onceditur audire diuina per c. alma. debeat dari corpus christi
¶ Responde tur quod non. quia extra de sen. excommuni. c. si sententia. Auditio diuinorum et perceptio sacramentorum ponuntur vt diuer sa. Sed mulieribus praegnantibus secundum Panor. si sunt talis conditionis quod timeretur de periculo mortis in partu poterit ministrari viaticum. Et similiter intrantibus mare et obsessis. non tamen debet administrari ex trema vnctio. Sed recommendatio bene quia videtur annexa poenitentie
¶ Quintum quod tempore interdicti conceditr est sacramentum baptismi nedum paruulorum sed etiam adultorum. extra de sen. excommuni. c. quoniam. li. vi. et totum officium tanquam accessorium conceditur etiam in ecclesia interdicta. tamen si honeste alibi possit fieri non deberet fieri n ecclesia
¶ Sextum confectio chrismatis in die iouis sancta. vt dicto ca. quoniam. Archid. tamen tenet quod non potest confici alta voce neque campanis pulsatis: sed cum moderamine. c. alma scilicet ianuis clausis. ex quo confici tantummodo conceditur et non solennitas.
¶ Septimum quod conceditur est confirmationis sacramentum quod etiam adultis potest exhiberi: dicto ca. quoniam
¶ Octauum quod concedit est sacramentum matrimonii quod legitime potest talitempore contrahi. sed secundum Hostien. benedictio nuptia lis prohibetur. Panor. vero extra de spon. c. non est nobis. dubitat. Sed videtur verius quod fieri possit etiam benedictio. quia cui conceditur principale conceditur et ac cessorium. extra de regu. iu. accessorium. tamen securius est abstinere nisi in diebus in quibus licet celebrare publice
¶ Nonum quod conceditur est sepultura ecclesiastica clericis tantum qui seruauerunt interdictum: tamen sine pulsatione campanarum et solennitate et cum silentio vt in dicto ca. quod in te. Sed hodie etiam credo posint sepeliri cum officio sine nota dicto. per ar. c. cui licet. de reg. iuris libro vi.
¶ Sed quid si ecclesia est specialiter intdicta nunquid ibi sepelientur: Respondetur quod di hoc diuersa est opinio. Innocen. et Hostien. de ex ces. praela. c. tanta. dicunt. quod secundum quosdam non possunt ibi sepeliri. Finaliter Hostiem. tenet quod sic. quod facit in terdictum generale generaliter hoc facit interdictum speciale specialiter. Panor. veo. in c. quod in te. tenet quod clerici ecclesie specialiter interdicte possint ibi sepeliri. Alii vero qui non sunt clerici talis ecclesie specialiter interdicte debent in ecclesia alia non interdicta sepeliri. Similiter confratres religiosorum qui ex priuile gio admittuntur ad diuina in ecclesia interdicta non debent sepeliri licet in aliis possint eligere.
10
¶ Sed an ecclesiastica sepultura concedatur omnibus in diebus quibus licet celebrare solem niter: Car. tenet quod sic: nisi specialiter sint interdicti vel causam dederint. Ioan. an. et Gemi. dicunt contrarium quo ad laicos. Fede. tenet quod clerici officiam do in ipsis festiuitatibus circa sepulturam non efficiunt irregulares. Sed priuilegiatus super admissione ad diuima et receptione sacramentorum tempore interdicti potest in cimiterio sepeliri secundum Cal. Et etiam si tantum sit priuilegiatus supet auditione diuinorum solum et non facta mentione sacramentorum. et hoc peregulam: cui comunicamus viuo et etiam mortuo. Sx d. An mortuaria et alie oblationes possint recipidefunctis tempore interdicti vel ab ipsia interdict
¶ Respondetur quod sic: si mortui sunt penitentes: quia pro eis oradum est xi. q. iii. quicumque.
¶ Decimum quod conceditur est ordinum collatio. vt notat Innocen i itc. non est a nobis. videtur tamen velle quod solum clericis possunt dari et non laicis. Panor. vero dicit in dicto c. quod ex neccessitate poterunt etiam laici ordina ri in loco interdicto sic dictum est de chrismate cum nofiat baptismus sine eo. quia ex quo conceduntur aliqua quae non nisi per clericos possunt conferri consenter permittuntur: et ea sint quibus non. ar. de sen. excom. c. quoniam lir. vi. Sed sine necessita te nec clerici nec laici possunt ordinari in loco interdicto. sed alibi possunt ordinari si ipsi non sunt interdicti. et sic otest attentari
¶ Undecimum quod conceditur sed est specialeepiscopis et aliis superioribus vt vbilibet possit cum altari portatili celebrare et celcbrari: facere audire diuina: quamuis sit interdicta terra: ciuitas vel castrum. seruata tantum quod dictum et scilicet ianuis clausis: campanis non pulsatis interdictis exclusis. vt extra de priui. c. fi. liro vi. Simile priuilegium habent frens minores et praedicatores. extra de priui. c. quia in his. secus si esset interdicta ecceia vel aliquis locus singularis. quia ctunc nec episcopus nec dicti frens possent ibidem celebrare. vt notat Io. an. de cle. non resi. c. quasiuit. et sequitur ibidem Panor.