Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Resurrectio
1
REsurrectio generalis mortuorum. Ultra enim illa que dicta sunt supra li. iii. De resurrectione sciendum quod resurrectio capitur tripliciter scilicet actiue. et sic aliquando appropriatur patri. sicut actuum. ii. Quem suscitauit a mortuis. Aliquando filio sicut Io. xi. Ego sum resurrectio et vita. Aliquando spiritu sancto: sicut totum paruum credo appropriatur spiritui sancto: sicut magnum patri et filio. et ibi dicitur carnis resurrectionem. Rtio est: quia patris et filii et spiritus sancti vna est potentia qua fiet resurrectio. Secundo resurrectio capitur pro suscitatomomne anime a peccato mortali ad statum gratiae Apoc. xx. Hec est resurrectio. prima beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima. De ista dicit apostolis Eph. v. Surgis qui dormis: et exurge a mortuis et illuminabit techristus. Tertio capitur pro reunione animarum rationalium in sua corpora. de qua Mat. xxviii. Multa corporasanctorum surrexerunt et introierunt in sua ciuitatem. et sic resurrectio est corporis facti incorruptibilis ad animam iterata vnio. de qua queritur. Utrum anime vnientur iterum corporibus Arguitur quod non sid dicitur ii. Reg. xiiii. Omnes morimure quasi aqua dilabimur in terram que non reuertetur. ergo post mortem anime ad corpora non feunientur. Item Eccs. iii. dicitur. Unus est interitus hominis et iumentorum et equa vtriusque pditio. sed anime iumentorum corporibus iterum non reunient ergo nec anime hominum.
¶ In contrarium dicit Ans. li. ii Cur deus homo. quod si primus homo nunquampeccasset nunquam moreretur. Unde aperte futuram resurrectio probatur. quippe si homo perfecte restaurandus est talis debet restitur qualis futurus erat si non peccasset. Sed non posset esse resurrectio nisi anime iterum corporibus vnirentur. Respondet sanctus Bonauen. in. iiii. di. xliii. ar. i. q. i. quod recta fides dicit resurrectionem corporum esse futuram. est ad hoc credendum adiuuatur per fidem resurrectionis christi iam facte. Si ergo christus est caput et membra debent conforma ri capiti cum christus resurrexit: consequens est vt nos. resurgamus. Ut enim credat fidelis resurrectionem christi persuasum est sibi per multa testimonia apostolorum qui etiam per multa sunt argumenta certificati. persua det etiam ipsa pietas fidei quae nullo modo corpus. christi incineratum potest excogitare. Super hoc fundamentum superedificatur persuasio rationis. quia quod resurrectio sit futura exigit remuneratio diuine iusticie quae homini retrs buit sicut et meruit. Secundo confirmatio glorie omnem anime appetitum quietabit. Tertio perfectio nature quae consistit in toto composito non in altera eius parte. et he sunt rationes supra fidem fundate.
2
¶ Utrum in quolibuet homine resurgetur Id fuit in eo de veritate humane nature: Arguitur quod non: quia Gen. ii dicitur. Tulit deus costam vnam ex Adam et edificauit in mulierem. igitur vel Eua non resurget totaliter: vel Adam non ex toto quod fuit in eo de veritate na ture humane: quia illa costa invno illorum resurget. Item idem non resurget in diuersis. sed quod fuit de veritate carinis in vno potest esse nutrimentum in alio. et per conseques conuerti in naturam. Et ita idem potest esse successiue de veritate nature in duobus. igitur in altero eorum non resuxet quicquid fuit de veritate humane nature
¶ Item non opertet quod in quolibet resurgat quicquid fuit u ed de veritate nature humane nisi vt redeat simpliciter idem quod cecidit alias pari ratione operteret dicere de singulis membris organicis. et tuc in qualibet parte operteret resurgere il lud fuit de veritate cuiuflibet partis. quod est contra Augu. Enchy. et Magistrum in littera dis. xliii. quarti. non ita inquit praeporabitur vt ad easdem corporis partes vbi fuerunt redire necesse sit: alioquin sic capillus redit quem crebraconsura detraxit. Et subdit. quemadmodum si statua metalli liquesceret et eam vellet artifex rursus ex nateria reparare nihil inter ea esset ad eius integritatem quae particula materie cui membro stante redderetur: dutamen tota restituta resurgeret: ita deus mirabiliter de toto quo caro nostra extiterat eam mirabili celeritate restuituet: nec aliquid attinebit ad eius integritate an capilli ad capillos redeant: an in partes alias reuoccntur curante artificis prouidentia ne aliquid indecens fiat
¶ In contrarium dicit ibide idem Aug. dicens: quod caro nostra restauribitur de toto quo extiterat. et. Luc. xxi. dicitur. Et capillus de capite vro non peribit. vbi datur intelligi quod capillus no resurget in alia parte corporis quam in capite. Respondetur secundum Sco. in. iiii. di. xliii. quod multi sunt modi dicendi de mutatione animalis quomodo fiat. quous pertranseo: et suppono istum satis communem modum scilicet aliquid dc nutrimento sumpto transcat in veritatem naturt ipsius nutriti. superpono etiam quod ad veritatem humane nature pertinent non solupartes essentiales scilicet materia et forma: sed etiam i integrales naturem eterogenee: vt sunt mandes: caput etc. Et etiam omogente ex quibus concterogenee: vt sunt calrorossa: nerur Id fuit vere aniatum anima intellectiua: vt huriusmoi antato. his suppositis Prim quicquid fuit in Pxtro pro tota vita tius re sue resurgetin eo Probatur: quia ex quo multe fluxerunt per resolutionem inmulte redierunt per nutritionem eius si omnes illeniittrim re. euo sii caque ni c. itatis vel imoderate quantitatis. Sed datontur quicquid fuit de veritate humane nature in Pctro gat in eo: est dubium. quem parteo resurgent in eo. sit debite densitatis et magnitudinis tante quant dem factus esset in fine trigesimi anni etatis sue si c diu vixisset. quia tate quantiratis ponitur quodlibet refimandum in resurrectione: vt infra dicetur. quod ligo si non fuisset orbatio ineo impediens gere ad debitam quantitatem. De isto dubio S tat duas vias. Una dicit quod regulariter pars priorpore viuentis hominis est purior. et dico regulaex impedimento accidentali: vel ex parte continentia nociui adhibiti post aliud accidere. probabiest quod corpus illud reparabitur ex partibus prioribus que fuerunt huius torporia partes. igitur habebunt toquod tractum est a perentibus. quia illud fuit purissinaliis generatis ex nutrimento purioribus vsqueatitatem sufficientem toti corpori. Alia dicit quod nutritio est de se necearia nisi ad restitutionem deparditi. arm gmentatio est per se necessaria vt genitum ad debitam quantitatem sue nature attingat. Aliquid enim conuertitur propter conuersionem vt restauxetur illud quod fluxit. Aliquid autem propter augmentationem vt scilicet adquiratur quantitas debita etiam si nihil fluxisset. Et primum non est de principali intentione nature simpliciter: sed aliter non potest conscruare totum. Sed secundum est de principali intentione nature valentis attingere ad quantitatem perfectam. ita quod secundum est intentum propter perfectionem adqui rendam. Primum quasi occasionaliter propter imperfectionem vitandam. Secundum ergo illam viam resurget corpus ex illo quod primo tractum est ex perentibus et ex aliis partibus generatis ex nutrimento propter debitam corporis augmentationem vsque quantitatem specialem illicorpori.
¶ Sed d. Quomodo ergo resuscitatus habebit eandem carnem quam habuit viuus hic: Dicendum quod non habebit praecise eandem carnem quam habuit hic inaliquo instanti vite sue. sed nec habebit totam illam qua habuit in aliquo tempore praeter illam quam traxit ex parentibus. quia istam habebit totam: et alias partes quas successiue habuit in aliquo instanti determinato vel perte aliqua vite sue. quia si esset idem illo praecise quod hahuit pro illo instanti tunc esset magis aliud a corpore suo quod habuit pro alio instanti.
¶ Ad primum argumentum dicendum quod illa costa non fuit de veritate nature Ade: quia praeter illam habuit costas sufficientes secundum quod competut homi communiter
¶ Illa autem fuit illi data tanquam superflua quo ad suppositum: sed necessaria quo ad intentionem nature. Sicut in masculo est semennon tanquam aliquid nature illius suprpositi sed propteralttrius generationem est in illotar: quam in vase. Unde non est ammatum anima ipsius: et ita fuit de costa. Si vero omnino fingatur quod illa costa fuit omnino necessaria sicut pars tius integralis. Respondetur quod sequitur in textu. et repleuit carnem pro ea id est loco eius aliam costam carne. vestitam. Primum videtur verius: Sed dato secundo iam sic namn xesurget in Adam costa translata
¶ Ad fe cundum dicit Scotus: credo quod nunquam fuit nic erit vsque in finem mundi aliquod idem corpus equaliter de veritate nature humane in duobus suppositis. et ideo xxsurget in vno in quo praecise fuit magis de veritate lature. magis inqua: quia in ipso purius. vel quia nagis de intentione nature pars eius. Si autem omnino concedantur quod simpliciter et cqualiter fuit de veritate nature vtriusqui. Dico quod resurget in illo in quo prius fuiter amimata. Et hot dicit Aug. et Magister in littera. Et hoc est rationabile. quia per primam animationem facta est caro istinus hominis. et postea quamnis vsurpetur ab alio non imita tur illa habitudo prima ad aliu. Si autem illi in quo fuit secundo de veritate nature sufficiant ad quantitatem debitam quae nernutritionem habuit: tunc ex illis reparabitur. Si autem non suffiterent illa quae per successionem et nutritionem habuit ad debitam quantitatem tunc deus omnipotens supplepit vnde voluerit. et sic dicatur de pueris et aliis qui cira decectunt.
¶ Ad tertium dicendum quod non est similis ratio de toto et departe quia in primo intenditur restauratio eiusdem totius in resurrectione. non sic autem de parte maxime illa quo non est principalis sine cuius identitat ratiotum potest esse dem. Et si arguas de parte principali cuius veritas requiris tur ad veritatem totius: tunc dic simpliciter sicut dictum est de toto. quia partes omogenee spectantes ad quantitatem de bitam resurgent in illa parte organica. Ille autem partes qua fuerunt equaliter de veritate humane nature prius scilicet duratione. et quantum ad puritatem et quantum ad intentionem nature. Si autem in aliquo alio principalius fuerunt altero illorum duorum modorum in illo resurgent. Hec Scotus
3
¶ Utrum per reunionem anime ad idem corpus in nuero resurget idem homo in numero: Arguitur quod non. quia apostolus i. Cor. xv. declarat hominem resurrecturum post mortem per similitudinem grani quod primo moritur: postea viuificatur dicens. Quod tu seminas non viuificatur nisi prius moriatur. sed non est idem granum in numero quod prius moritur et postea viuificatur. ergo nec est idem oteo qui moritur: et ille qui per resurrectionem viuificatur.
¶ Item secundum philosophum. ii de generatione. quorum non est incorruptibilis ubstantia mota. sed corruptibilis necee est speim reiterari numero autem non. Sed substantia hominis pro statu praesenti est corruptibilis mota. ergo quamuis possit reuerti eadem specie: non tamen numero. In contrarium tamen aposto scilicet Cor. xv. resurrectionem mortuorum probat futuram per christi resurrectionem Sed christus resurrexit idem numero. ergo etc.
¶ Item Iob. xix dicit. Rursus circudabor pelle mea: ets carne mea pidebo deum saluatorem meum quem visurus sum egoipeet no alius. Respondetur secundum Rich. vbi supra. q. iii. quod diuina pruidentia omnia ordinat in suum finem. electiones enim ordinat in vltimum finem ratione finalis bonitatis eis debitam illam bonitatem conferendo. reprobos vero ordinat in vltimum finem eis debitum ratione finalis malicie non illam malicia eis conferendo. quia malicia non est in deo: sed iuste permittendo eos decedere in malicia et illum finem illis iusteinfligendo. ille enim finis est vltima pena: sed homines non consequentur finem suu in hac mortali vita. quia sicut dicit Aug. xix. de ciui. Ilud est finis boni propter quod appetenda sunt cetera ipstet autem propter seipsum. et illud est finis mali propter quod vitada sunt cetera. ipsutum autem propter seipsum Et i Fines isti sunt summum bonum et summum malum homines autem in hac mortali vita: nec perfecte consequentur adeptionem summi boni: nec similiter summi mali. Ho etiam non consequitur finem suum in morte: quia secundum philosophum. ii. Physicus. Mors non est homi finis propter quem factus est imo secundum ipsum hoc dicere est derisorium. homines ergo consequentur vltimum finem post mortem. non consequentur autem finem suum quamdiu non sunt homines autem qui mortui sunt nunquam erunt homines nisi resurgant. ergo de necesitate sequitur quod illiiidem homines in numero qui mortui sunt resurgant: aliter nunprae consequerentur vltimum suum finem. Dicendum ergo ad quaestionem quod quamuis anima et corpus humanum non constituut hominem nisi coniuncta: tamen nec ipsa coniunctio actiua necopassiua sunt de hominis essentia: quamuis sit via in essentiam icut generatio actio et generatio passio non sunt de geniti essentia. vnio ei secundum quod est nomen relationis: seurelationem causate: vel causatarum ex coniunctione anime ad corpus non est de essentia hominis. et io quamuis praedicta ranseant in praeteritum: et eadem in numero non redean: ni¬ hil praeiudicat materiali identitati prius hominis: cum etiam anima rationalis ipsius hominis specifica forma et spe cificum humani corporis complementum. Unde Auicene. v. Meta. dicit. quod quiditas compositorum est illud quo est quicquid est: forma existente coniuncta materie. Anime itaque vnientur eisdem suis corporibus in numero: quia inclinantur naturaliter ad illa corpora quae animauerunt. Exemplum. Si ponantur due puelle in omnibus similes excepto quod numero differunt: quamuis a principio indifferens esset viro ducere quamlibet istarum. tantem vna ducta iam non est indifferens ad vtramque et si ambe resurgerent in incorruptibili statu iterum nupture magis inclinarctur ad illam cum quae familiaritatem contraxerat. Et huic concordat Auicena. vi. naturalium vel. v. dicens sic. In substantia anime quae incipit esst cum aliquo corpore inest ex primis principiis affectio inclinationis nati iralis ad occupandum se circa illud et regendum illud et prouidendum ei et adherendum ei. et per hec omnia fit eius propria et alienatur ab omnibus aliis corporibus. sed certum est quod per beatitudinem terminabitur omnis anime appetitus tam naturalis quam alius: ergo anime vniesitur eisdem corporibus in numero a quibus separate fuerant. quia deus in creatura non posuit aliquem naturalem appetitum frustra nec vane Frustra autem et vane esset in anima separata naturalis appetitus ad corpus si ei reuniri non posset. Ideo propi talem appetitum naturalem tam boni quam mali suis in corporibus resurget: vt recipiat vnusquisque prout gersit in corpore siue bonum siue malum
¶ Ad primum anrgumentum dicendum: quod apostolus per illam similitudinem non intendit resurrectionem eiusdem in numero probare sed eam ante per resurrectionem christi probatam supponens intendit declarare quod corpus non resurget quale moritur. Et quod hoc intendat patet. quia immediate ante illud verbum Insipiens quod seminas etc. dicitur. Dicet aliquis: quo modo rsurgent mortui aut quali corpore venient etc. Uult grgo dicere quod sicut granum quod seminatur putrescit: et tamen granum quod inde surgit deus disponit sicut vult. ita corpus humanum quod per generationem seminatur et postea per mortem putrescit deus resuscitabit et sibi dabit qualitates alias quas habuit quando fuit seminatum.
4
¶ Utrum omnia membra corporis resurgent: Arguitur quod non. quia illa membra corporis sunt frustra quae nullum vsum possunt habere. sed in resurre ctione membra generatiue descruientia et expulsioni superfluitatum nullum tunc vsum habere poterunt. Cum ergo in operatione dei nihil sit frustra: ideo membratalia non resurgent
¶ Item si intestina resurgent: aut resurgent plena aut vacua. Non plena: quia ille superfluitates quarum sunt contentiua non resurgent. Nec vacua: quia inconueniens est ponere vacuum: ergo non resurgent.
¶ In contrarium dicitur. ii. Macha. xiiii. quod Razi as intestina proiecit deprecas omnipotentem vt redderet ti.
¶ Item si homo in innocentia stetisset sine alicu¬ ius diminutione membrorum fuisset ad immortali. tatem translatus. sed homo conditus fuit cum intestinis igitur habuisset ea in gloria: sed modo habebit illa que tuc habuisset
¶ Respondetur secundum communiter doct. quod omnia menbra corporis resurgent. Unde glo. super illud i. Cor. xiMortui resurgent incorrupti id est sine aliquo diminuti one membrorum. Cuius duplex est ratio. Una perfectio nature: alia rectitudo diuine iusticie quae exigit vt omnia membra corporis eo quod ab anima fuerunt perfecta cum ea ptiniantur aut permientur.
¶ Ad primum argumentum dicindum quod maior est falsam. quia etsi non possunt vsum habe qui ad vsum actuum secundum quem est agere. taten sunt necessaria ad perfectam integritatem nature et etiam patientur doloris passiones in inferno: vel delectationes honestas in pardiso.
¶ Ad secundum dicendum quod intestina non resurgenvacua nec plena sordibus sed puris humoribus. Sed diceres. An capilli et vngues resurgnt: Respondet Rich. vbisupra. dis. xliiii. ar. i. q. iii quo i corpus quaedam sunt de principali intentione nature vt eaquaesunt necessaria ad nature operationem. quaedam autem sunt de secundaria nature inrentione: vt ea quae sunt ad praedictorum conseruationem et decorem: vt videmus folia in arboribus Unde dicit philosophus. ii de anima. quod folium corticis est coopamencum. cortex autem fructus. Sic in humano corpore sunt capilli et vngues. Pili autem barbe secndum Aug. xxii die ciuit non sunt pro iuuameto sed pro virili ornameto. Et quia in homine non resurget illud solum quod est de primaria cius persrctione et prima nature intentione: sed etiam illud quod est de licundaria eius perfectione et secundaria nature operationis intentione. Et ideo vngues: pili: barbe et capilli resirgent. Unde Matt. x. Uestri capilli capitis ones nucrati sunt. Et Luc. xxi. Capillus de capite vro non pribit. Resurgent tantum vngues: pili: barbe inilla quantitum te quae magis erit ad ornamentum corporis et decore. Unde non est intelligendum quod resurgat quicquid per tosuram et rasuram amotum est de praedictis. quia dicit Aug. i Cnchyri. Inde. corum aliquid ibi non erit. Nec tamen intelligendum est quod reluilus gant propter eorum quae sunt de prima intentione nature consrilationem. quia corpora resurgent incorruptibilia sed popter delir rem et secundariam nature perfectionem.
5
¶ Utrum corpora resurgentium resurgat cum deformitatibus suis: Arguitur quod sic. quia cicatrices in corporibus sunt deformitates. sed corpus chriti re surrexit cum cicatricibus vt dicitur Io. xx. ergo multo forttus alia corpora cum suis deformitatibus. ¶Item quoridum corporum sunt aliqua deformitates naturaltea. Se fsi Aug. xxii. diei ci. nihil quod naturaliter inerat alicul cor peri est ibi periturum ergo etc.
¶ In contrarium dicit aoitos li. cor. xx. Mortui resurgus e( incorrupti. Responiter ecitur vbi supra. q. vi. sic accipi potest ex sententia Aug. xii. de cissi Omnis deformitas reducitur vel ad illum quae est ex parte dl minutionis partium vel quae est ex parte coloris vel quae ex stit figure: vel ad illam quae est ex parte superabundantie. Dicendtum ergo quod quocumque modorum praedictorum deformitate acceptu corpora electorum sine omni deformitate resurgent. quia ospeformitas ad aliquod vicium pertinet. Corpora auntm dan torum resurgent sine deformitate quaest ex parte dviminu. tionis partium. quia indistintte dicit apostolus Mortui resurgent incorrupti. Sed vtrum resurgat cum deformitatibus aliisi. dubium e. Et dicunt quidam quod manebunt in eis deformita tes ad maiorem eorum contusione. Alii autem quod sine illis re surgent. quia in reparatione corporum magis attenditur nature perfectio quam conditio. quae fuit prius. Hoc tamen Aug. in Enchyist. indeterminatum reliquit dici. quod nos fatigare non dices eorum incerta habitudo vel pulcritudo quorum certa et sempitna est damnatio
6
¶ Utrum corpora resurgentium erunt calida vel frigida: Arguitur quod nec calida nec frigida erunt. quia secundum philosophum. ii de gnatione caliditas frigiditas humiditas et siccitas sunt qualitates et cause aliarum qualitatum. Inter quas ibidem philosophus enumerat gravitatem et leuitatem. sed posita casa ponitur effectus. Cum ergo secundum Aug. xxii. de ciui. a corporibus electorum auferetur grauitas: ex quo potest argui a simili quod a corporibus damnatorum et auferetur leuitas. videtur ergo quod nec corpora electorum nec damnatorum erunt calida vel frigida
¶ In contrarium arguitur sic. Ubi est effectus ibi et causa. sed colorcum sit de numnero secundarum qualitatum causatur ex quattuor qualitatibus primis. Unde excessus frigiditatis causat albedinem. excessus caloris nigredinem. sed corpora resurgent colorata secundum Aug. vbi supra ergo in corporibus resurgentium tam electorum quam reproborum erunt caliditas et frigiditas: humiditas et siccitas: quia erunt complexionata. et natura ossium est magis sicca quam carnium et caro humidior quam ossa: et corcalidius quam cerebrum etc.
7
¶ Utrum omnes resurgent in eadem etate Arguitur quod non. quia etas aut accipitur pro toto tempore quo homo vixit: autem pro statu quem in aliquo habuit. Sed primo modo non resurgent omnes in eadem etate quia non omnes equali tempore vixerunt. Nec secundo modo quia non omnes resurgent in equali virtute. ergo non omnes resurgent in eadem etate. Item a resurgentibus nihil auferetur quod in eis erat dignitatis. Sed sicut dicitur Prouer. xvi. Cortina dignitatis senectus. ergo senes resurgent in senili etate. sed iuuenes non resurget in senili etate: ergo etc.
¶ In contrarium dicit glo. super illud Eph. iiii. In mensura etatis plceritudinis christi: omnes in eadem resurgent in quae christus mortuus est et resurrexit cuiuscumque etatis mortui fuerint. Respondetur secundum Aug. xxii. de ciui. dei dicentem. Quod conmemorauit apostolis de mensura etatis plenitudinis christi sic accipiamus dictum vt nec vltra nec infra iuuenilem etatis formam resurgant corpora mortuorum: sed in etate et robore vsque ad qua iesum christum peruenisse cognouimus Propter ei perfectionem nature deciet vt resurgant in optimo statu corporis quem habueruit: vel si tantu vixssent erant naturaliter habituri. ille autem status est in terminio motus perficiendi.
¶ Ad primum argumentum dicendum quod no omnes resurgent in efoli virtute naturali neque supernaturali: sed quilibet resurget in naturali virtute quam erat habiturus naturaliter in termino motus sui profectus.
¶ Ad secundm dicendum quod senectus dicitur corona dignitatis: non propter conditio nem corporis: quia tunc est in defectu: sed propter sapieniam quae ineis praesumitur maior propter multam experientiam. Iob. xii. In antiquis est sapientia.
¶ Sed di. An omnes resurgent in eadem statura: Respondet Rich. vbi supra. q. ix. quod non. quia quilibet resurget in illa quantitate et statura quae vnicuique indiuiduo debebatur in terminio motus perficiendi secundum naturalem virtutem caloris extendentis humidum et humidi suscipientis extensionem: natura non errante: vel per aliquod innaturale accsens non impedita. quia per resurrectionem n reducetur tantummodo idem spe: sed etiam numero. et ideo rationabile est vt non tantum resurgant in statura quae debetur speci: sed etiam in illa quae debetur indiuiduo modo praedicto. Si autem per errorem nature vel nimiam superabundantiam materie esset indebitus quantitatis excessus vel defectus diuina potentia supplebit vel resecabit. Cui concordat Aug. xxii. de ciui. dicens quod suam quasque recipiet mensuram quam vel habuit in iuuetute etiamsi senex mortuus fuerat. vel habiturus erat si ante est defunctus.
8
¶ Utrum omnes resurgent in sexu virili: Arguitur quod sic. quia homines resurgent sine defectuet deformitate nature. sed sexus femineus est ex defectu nature et praeter eius intentionem. sicut enim dicit philosophus. xvi. deanimalibus femina est quasi mas occasionatus iperfectus. ergo sexus femineus non resurget.
¶ In contrarium Aug. xxii. dei ciui. dicit. Mihi melius sapere videntur qui vtrumque sexum resurgere non dubitant. Respondet Rich. vbi supra. q. x. Ad istam quaestionem dixerunt aliqui quod omnes resurgent in sexu virili. vnde Aug. vbi supra. Nonulli propter hoc quod dictum est: donec occurramus omnes in virum perfectum: aiutem omnes in virili sexu resurrecturos: quoniam deus fecet solum virum ex imo: feminam ex viro. Sed hanc opinionem Augustinus bidem redarguit: et merito. quia erronea est.
¶ Dicendum ergo quod non omnes resurgent in sexu virili: sed viri ic sexu vi rili et femine in sexu femineo. quia hoc exigit natura indiuidui et congruit perfectioni speci et erit occasio laudanti sapientiam dici. Et sicut dicit Aug. vbi supra membra feminea non erunt accommodata vetri vsui sed nouo decori per quem non alliciatur aspicientis concupiscentia quae nulla erit: sed dei laudetur sapienia atque clementia: quia quod non erat fecut: et libauit a corruptione quod fecit. Si autem in aliquibus est vterque sexus inequaliter: resurget in sexu qui principaliter est in eis. Si autem equaliter quod difficile est resurget in virili sexuIn vtroqueem sexu nullus resurget. quia hoc est ex errore nature.
9
¶ Utrum omnes homines simul resurgent: Arguitur quod non. quia dicit Apostolis. i. Thes. iiii. Mortui quo in christo sunt resurgent primi: deinde nos qui viuimus.
¶ In contrarium dicit idem apostolis. i. Cor. xv. Omnes quidem rsurge mus: sed non omnes immutabimur: in momento in ictu pclusli in nouissima tuba. Respondetur quod de quaestione est du¬ plex opinio. Una est Scoti et Rich. i. iiii. dis. xliii. dicentium quod in aduentum domini omnes qui iuenientur mortui reurgen simulso omnes qui inuenientur viui simul morientur et similis resurgent. Cumi videtur consonare illud Mortui qui in christo sunt resurgent primi. Alia opinio est lyre quae mihi videtur verior dicentis super. i. Thes. iiii. Hec vobis dicimus scilicet de modo resurrectionis sicut reuelauit dominus. quia nos qui vtuimus qui residui sumus ihc. modo a patribus defunctis non praeueniemus eos in resurrectione futura qui dormicerunt citius ils resurgendo. quia resurrectio fiet virtute diuina quae operatur in instanti. quoniam ipse dominus Iesus in iussu dicen. Surgite mortui ad iudicium: in voce archangeli scilicet Michaclis qui est princeps eccime: sub quo intelliguntur alii angeli qui ministerium exhibent in recolligendo cineres: et tuba dei. Ista tuba non est aliud quam vox praedicta quae dicitur tuba propter similitudinem tube veteris testamenti qua fiebat cuocatio ad concilium: praeparatio ad bellum: et innitatio ad festum. quia tunc omnes cogregabuntur in iudicio et armabitur creatura i vltionem mimicorum: et iusti inuitabuntur ac festum angelorum. Et hoc insinuat aposto scilicet Cor. xv. Omnes quidem resurgemus in momento in ictu oculi tnouissima tuba. Hec ille. Per hec patet responsio ad argunta
10
¶ Sed diceres. vtrum restrrectio cuiuslibet erit in instanti: Respondet Rich. vbi supra. ar. v q. ii quod in resurrectione consideranda sunt tria.
¶ Preparatio ad corporum reformationem. et corporum reforma tio. et corporum reformatorum cum suis animabus propriis iterata vnio. Primum fiet creata virtute. quia puluerum collectio fiet angelico ministerio. Uox tube procedet a christo inquantum et homo quamuis ab ipso inquantum est deus sit specialem virtutem supernaturalem habitura. et ista fient in tempore. Alia duo erunt per virtutem diuinam et fient in eodem instanti Ordie tamen nature vnio animarum ad corpora sequetur ipsorum informationem quaest dispositio ad animarum susceptionem. Ex quo infertur quod possibile est localem motum fieri in instant Corpus autem reparandum maiorem locum occupabit quam eium cineres. aut forsan minus secundum quod rarius et densius. Exquoergo formatio corporum fiet in instanti sequitur quod dictum est. De vnione vero anime ad corpus Scotus vbi supra dicit tria.
¶ Primum quod fiet subito. Primo ex parte vnientis dei Secundo ex parte anime vnibilis quae est simplex non extensa. Tertio ex parte corporis cui est vnienda. quod est primum animabile. Ideo dico totum corpus vt comprehendantur manus et pedes etc. tunc enim non est necesse. Sed voco primum animabile vt cor quod de necessitate eque primo aimandum est. relique vero partes corporis simul animabuntur: sed non ita de necesistate Secundm dicit Sco. quod in eodem istanti in quo fiet corporis formatio fiet anime vnio. quia est dispositio nec essitans non absolute sed agentis volutate. Tertium quia formatio erit mutatio non tamen vnio quia non est praecessio formationis ad vnionem quod ad mutationem exigitur. ex. vi. physicus. Et tunc forsan ad tempus erit vacuum: autm opertebit etiam subito moueri aerem circumstantem localiter vt det locum formato corpori: aut impleat vbi fuit aer ne detur vacuum. aute fertio quod sipt duo corpora similis elige ex his quod tibi placuerit.
¶ Sed diceres. qua hora fiet resurrectio: Respondet Sco. vbi supra. q. v. per triplicem opinionem possibilem. Prima quod in horaqua sui rexit christs: vt sitcaformitas. Secunda quod in hora in quai fuit iudicatusa Pilato vt qui male fuit iudicatus contendat sebene iudi care. Tertia quod in hora qua morti s est vt suam mortem ostendat causm nostre resurrectionis. Sed mhiplus placet dictum Rich. vt patuit supra Iudicinterti scilicet quod motus celi cessabit circa solis ortum luna erisete in occidente. quia in tali dispositione creduntur sol et luna creati fuisse. Quia tantum quidam resurgunt inoriente: quidam inoccidente: ideo quidam resurgent de nocte per comparationem ad locum in quo resurgent. per comparationem vo ad locum vbi te nebitur iudicium crunt in ortum soul antequam aliquis resurgat
11
¶ Utrum mortui resur gent in eisdem ocis in quibus fuerunt sepulti: Ar guitur quod non. quia resurte ctio erit a mortuis. sed mori. magis deprope respicit locum mortisquam sepulture. ergo resurget in locis inquibus de cesserunt.
¶ Item possibile est quod caput sepeliatur in vno loco: cor in alio loco: pirtum corpus in tertio. ex quonon esset possibile vt resurgat in loco sepulture. quod rel surrecturum esset simul in diuers locis.
¶ In contrium dictur Exchiel. xxxvii. Ecce ego aperiam tumulos vtros et cducausa vos de sepulcris vris popstule meus. Et Mat. xxvii. Maulta corpora sanctorum qui dormierant sur. et exe. de monu. etc. Respondet Rich. vbi supra. q. vi. quod mortui resurgent in ills locis in quibus tempore resurrectionis erit pars principli. or: siue ibi a principio fuerint sepulta eorum corpoa sit ue non. Si autem illo tempore contigat alicuius corporis parta eque principales esse in pluribus locis: vtpote quia medictas capitis et medietas cordis et medietas omnium aliorum membtorum in vno loco: et alia medietas in alio et sini eque distantes a loco mortis et loco iudicii: tunc cumnen sit ratio quare magis in vno loco quam in alio: rationabilius inporesurgat in illo loco in quo deus cum resurgere voluerit Hoc cantum eoipso factum est rationabile quia deus vult illud fieri.
¶ Ad primum argumentum dicendum quod resurrectio non tantum erit a morte sed etiam ab incineratione. Incinceratio autem magis de prope respicit locum sepilture quo lo cum mortis.
¶ Ad secundum dicendum quod secundum quosdam fictudiuisione praedicta: alie partes tempore resurrectionis congegabuntur in loco vbi tunc erit cor. quia siut dicit Auicont iii. libro de anmalibus. Corem primum principium venaum enrua rum: et ab ipso tanquam a principio primo deriuatur per totum corpus influentia anime vitalium motuum causatiua et alia miembra congregabuntur sicut circa centrum. et cor est illud quil vltimo moritur in homine. Alii dicunt quod homo resurget vbi tunc crit caput. quia vt hater. fic. de reli. et sumper ful. um si diuers. ibi est hominis sepultura vbi est sepultum caput.